BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

Tractatus

de visione beatifica

 

ca. 1290

 

________________________________________________________________

 

 

 

(2. Ordo intellectus agentis ad alia)

 

(2.1. Ordo ad intellectum possibilem in hac vita)

 

(1) Idem quantum ad secundum principalem articulum ad eandem conclusionem considerandum ex ordine dicti intellectus ad intellectum possibilem eo, quod inter istos duos intellectus vertitur quaestio in proposito.

(2) Attenditur autem inter eos quasi triplex seu quadruplex ordo. Intellectus enim agens se habet ad possibilem sicut principium activum ad subiectam materiam, inquantum intellectus possibilis consideratur ut ens potentia omnia intellecta, in quo est possibile omnia fieri. Intellectus autem agens potens est omnia facere intellecta.

(3) Alio modo se habet ad ipsum sicut agens ad factum seu passum in actu, inquantum videlicet intellectus possibilis factus in actu secundum eundem actum stat sub ordine dependentiae ad ipsum intellectum agentem actu facientem intellectum possibilem in actu. Et hos duos modos habitudinis ad invicem determinat Philosophus III De anima, ubi comparat agentem ad possibilem secundum dignitatem, nobilitatem et naturae gradum et excellentiam dicens, quod semper agens nobilius est patiente et principium materia.

(4) Tertius habitudinis ordo dictorum intellectuum ad invicem attenditur secundum rationem finis et eius, quod est ad finem, et hoc dupliciter: uno modo secundum se, videlicet inquantum intellectus agens est perfectivus ipsius intellectus possibilis ultimata sui perfectione secundum formam, ut infra dicetur; alio modo in ordine ad Deum, inquantum mediante intellectu agente naturali ordine medio inter intellectum possibilem et Deum intellectus possibilis reducibilis est in Deum in ultimata beatitudinis perfectione, ut patebit.

(5) Quoniam igitur intellectus agens naturali ordine medius est inter Deum, qui est purus actus, et intellectum possibilem, qui est ens potentia et nihil eorum, quae sunt, antequam intelligat, medius, inquam, et naturae gradu et inquantum bonitates intellectualium perfectionum mediante ipso naturali ordine descendunt in intellectum possibilem sicut a principio activo in subiectam materiam et ab agente in passum, necessarium est, quod eo ordine, quo dicti intellectus procedunt a primo principio, quod eodem ordine in ipsum convertantur sicut in ultimum finem eo, quod eorum processio a primo principio et eorum in ipsum conversio est eadem, quia intellectualiter et procedunt et convertuntur utrique eorum quantum ad gradum et perfectionem suae naturae et naturalem sui operationem. Non sic in aliis entibus, in quibus non sunt idem processio et conversio in suum principium primum, ut praemissum est.

(6) Igitur sicut mediante intellectu agente intellectus possibilis intellectualiter procedit in actum et perfectionem suae propriae operationis, in quo et eius essentia constituitur in esse quantum ad actum suum formalem sibi essentialem, qui est species intelligibilis seu actualis intellectio eius, sic eodem processu est conversio eius in primum principium mediante intellectu agente, quia primo gradu et ordine regulae aeternae et incommutabilis veritas praesentes sunt abdito mentis secundum Augustinum, quod est intellectus agens, quo mediante fulgent in intellectu possibili, quo et ipse conversus est in primum omnium principium, quod est Deus.

 

 

(2.2. Ordo ad intellectum possibilem in illa vita)

 

(1) Sed quia [19 rb] iste ordo processus et conversionis in Deum, qui dictus est, attenditur secundum statum huius praesentis vitae, non videtur sufficere ad intentam conclusionem, videlicet quod in beata vita immediate per intellectum agentem convertamur in Deum et iungamur ei in illa beatifica visione alio modo et differenti et aequivoca ad istam, quae pertinet ad praesentem vitam.

(2) Ideo ad complementum praedictorum considerandum supposito hoc primo, quod habemus ex scriptura veritatis, videlicet quod in illa beata et aeterna vita videbimus Deum per essentiam, quoniam videbimus eum, sicuti est, I Iohann. 3. Cum igitur nec gratia nec gloria destruat naturam et naturae ordinem, sed magis perficiat et consummet, cum etiam intellectus agens naturae ordine magis appropinquet Deo quam possibilis, ut multipliciter supra ostensum est, iterum autem quanto magis appropinquatur ultimo fini, tanto magis necessarium est salvari naturam et naturae ordinem, qui est per se, eo, quod totus ordo causalium entium dependet ab ordine ultimi finis, necessarium est, sicut in praesenti vita se habet suo modo processus et conversio dictorum intellectuum in Deum, sic multo amplius et, ut ita dicam, essentialius se habeat in vita illa dictus ordo et sit immediata unio ad Deum per intellectum agentem in illa beata visione potius quam per possibilem.

 

 

(2.3. Ordo ad alia entia)

 

(1) Sumendum est etiam istam immediationem intellectus agentis ad Deum non solum ex ordine sui ad intellectum possibilem, sed etiam ad quascumque res alias, quae non sunt intellectus per essentiam.

(2) Manifestum est enim secundum Augustinum Super Genesim, quod Deus constituit illas substantias intellectuales, puta angelos, in altiore gradu naturae prae aliis entibus non participantibus rationem seu intellectum. Unde in signum huius institutionis naturae eorum, immo in complementum eius, quae est per gratiam et gloriam, primo acceperunt uniuscuiusque generis rerum matutinam cognitionem in verbo Dei quam cognitionem eiusdem generis rerum in se ipso, immo prius ordine dignitatis et naturae et existentiae habuerunt hanc matutinam cognitionem uniuscuiusque generis rerum quam ipsae tales res essent in proprio esse suae naturae, et ex tunc, id est existentibus rebus in sua natura, habuerunt ipsarum vespertinam cognitionem.

(3) et sic rationalis seu intellectualis creatura facta est media secundum gradum naturae et dignitatis inter Deum et alias creaturas corporeas, ut, sicut ipsa ad similitudinem et imaginem Dei facta est secundum rationem sapientiae, scientiae et providentiae et cetera talia, sic ad horum similitudinem, quae erant in rationali seu intellectuali creatura, aliae res corporales fierent, sicut dicit Hugo l. De sacramentis l. I parte 5 c. 2. Unde post iam dicta concludit dicens: «Secundum huiusmodi rationem et considerationem corporea creatura post secundam tertio loco est creaturam rationalem, quoniam ad eam facta est, sicut ipsa rationalis ad primam facta est increatam naturam.» Unde Augustinus libro Confessionum: «Duo fecisti, Domine, unum prope te, aliud prope nihil», loquens de ordine substantiarum intellectualium seu rationalium et corporalium, corporalium, inquam, maxime quoad materiam primam, quae in quibusdam corporibus invenitur.

(4) Quia igitur substantiae intellectuales seu rationales superiores sunt aliis corporalibus rebus gradu naturae et dignitatis et quantum ad substantiam suam, quia sunt spirituales, et quantum ad formas seu perfectiones suas intellectuales, in ipsis etiam substantiis intellectualibus praeeminet id, quod est intellectus semper in actu per suam essentiam, non per formas seu habitus intellectuales sibi inditos, quia in ipso est radix et fons, immo quoddam pelagus totius intellectualitatis eo, quod est intellectus per essentiam, igitur necesse est huiusmodi intellectum in genere entium esse supremum et proximum Deo et secundum hoc maxime per ipsum approximari Deo, po [19 va] tissime in illa beata visione.

(5) Cui etiam et talis ratio suffragatur. Manifestum est enim secundum Philosophum in II De caelo et mundo, quod unaquaeque res est propter suam propriam operationem, quam oportet esse intraneam eius perfectionem potissimam quantum ad eas res, quae sunt perfecta entia et secundum se et per se intenta in natura. Hoc autem dico ad excludendum instrumenta naturae vel artis, quae sunt simpliciter propter aliud, quae etiam sunt nihilominus propter suam operationem, sed transeuntem in extra. Dictorum igitur entium perfectorum absolutae, id est intraneae, perfectiones sunt fines eorum concernendo tamen substantiam uniuscuiusque eorum, puta homo est propter ratiocinari concernendo substantiam eius, ut sit sensus: Homo est propter ratiocinari, id est homo est propter hoc, ut sit homo utens ratione.

(6) Sicut autem unaquaeque res est propter suam operationem, quae est eius perfectio, sic potissime est propter suam potissimam operationem pertinentem ad totam substantiam eius. Alioquin aliquid substantiae eius esset frustra.

(7) Attenditur autem totalitas substantiae compositae uno modo in compositione formae et materiae, et secundum hoc operatio seu perfectio quantum ad potissimam operationem, si non competit nec communicatur toti composito seu coniuncto, non potest dici operatio seu perfectio talis substantiae.

(8) Alio modo totalitas substantiae compositae constat ex aggregatione partium, quae sunt post totum ut caro, os, manus, pedes et cetera, quibus etiam communicatur potissima operatio, quae est perfectio, propter quam res est, et hoc uno modo per modum finis, inquantum videlicet tales partes et suae operationes exiguntur, ut sint in toto in ordine ad illam partem substantiae, qua saepe dicta propria operatio exercetur; alio modo communicatur eis quandoque dicta propria operatio et perfectio quasi per quandam redundantiam in ea, prout saepe contingit, quod ex aliquibus apprehensionibus substantia animalis etiam in aliis suis partibus transmutatur.

(9) Colligatur igitur ex dictis, videlicet quod homo est propter suam propriam operationem, quae est perfectio intra, et potissime est propter potissimam eius operationem. Potissima autem eius operatio est operatio per intellectum secundum Philosophum in X Ethicorum.

(10) Quamvis autem intellectivum nostrum dicatur potissimum respectu aliarum inferiorum virium, nihilominus tamen in hac parte est gradus naturae et operationis. Est enim ibi id, quod est intellectus per essentiam, et eius operatio est essentia eius, quod est in abdito mentis nostrae et est intellectus agens, et est ibi manifestum cogitativum pertinens ad intellectum possibilem, quod est quaedam intellectualitas et forma participata in alio, hoc est in homine. Intellectus enim talis non intelligit, sed homo intelligit per ipsum tamquam formam eius.

(11) Constat etiam cum his, quae hic dicta sunt, quod operatio intellectualis, quae est per essentiam, immo quae est ipsa essentia operantis, intimior et perfectior et nobilior est et per consequens propinquior et magis penetrativa est rei intellectae quam ea intellectualis operatio, quae est per formam in alio, quae est extra essentiam operantis.

(12) Igitur secundum praedicta maxime et potissime est homo propter operationem, quae est intellectus per essentiam. Igitur per ipsam talem talis intellectus propriam operationem maxime et immediate homo habet uniri Deo in illa beata visione. De modo autem, quo talis operatio communicatur homini, ut sit hominis secundum totalitatem suae substantiae, infra ultimo articulo est agendum.