Theodoricus de Vriberch
ca. 1240 - ca. 1320
|
Tractatus de intellectu et intelligibili
Pars III
|
________________________________________________________________
|
|
Tertia Pars
1. De intellectu possibili. Et primo ponitur sententia aliorumcirca essentiam intellectus possibilis
(178) Quantum ad intellectum autem possibilem nunc considerandum, et primo, quid sit vel qualis sit per suam essentiam.(179) Sunt autem, qui dicunt, quod intellectus possibilis est in universitate entium quaedam natura et essentia positiva per modum organi spiritualis existens in potentia ad recipiendum speciem intelligibilem, sicut et organa corporalia sensuum sunt aliquid positive in substantia sua et sunt in potentia, ut fiant in actu per formas sensitivas.
2. Improbatur et ostenditur, quod non estaliquod ens in actu
(180) Sed hoc quantum ad intellectum possibilem stare non potest: primo, ut arguatur ex positione eorum, videlicet quod dicunt intellectum possibilem esse intellectum per essentiam, quoniam omnis intellectus, qui est intellectus per essentiam, vel est nihil vel est in actu et actus quidam et nullo modo in potentia. Si igitur est in actu seu actus quidam, cum nullam naturam habeat sibi permixtam in essentia sua, quia simplex est, non erit nisi actus intellectualis et erit actu intelligens. Et quia hoc est essentia sua, erit suum intelligere unius modi, non variabile de una intellectione ad aliam, et illud, quod semel, id est sui principio, intellexit, semper intelliget et prohibet, ne alia intelligat despiciendo ea, ut verbis Philosophi utar in III De anima, videlicet quod prohibet despectum.
3. Ostenditur, quod non est aliquod positivum ens in potentia adformam substantialem, et destruitur simile de materia prima
(181) Si autem dicatur, quod intellectus possibilis est aliquid positivum in universitate entium, nihilominus tamen est ens in potentia tamquam organum spirituale, ut in secunda parte divisionis praemissum est, hoc, inquam, stare non potest, quoniam forma, ad quam est in potentia, vel est ei essentialis vel accidentalis. Si dicatur, quod est essentialis, ergo, antequam habeat eam formam, deficit in essentia sua et non habet essentiam suam, nisi velles dicere, quod, quamvis forma substantialis sit essentialis materiae primae, puta forma aeris, quando stat sub ea, tamen, antequam habeat eam, materia est aliquid positivum in universitate entium; sic est de intellectu possibili.(182) Sed non est simile quantum ad duplicem differentiam: primo, quia materia prima substantia est; sed ab omnibus conceditur et verum est, quod intellectus possibilis est de genere accidentium; secundo, quia materia prima semper stat sub aliqua forma et numquam omnimode denudatur a forma et sic semper stat sub aliquo actu; intellectus autem possibilis est ens in potentia ante suum intelligere.
4. Destruitur simile de organis aliarumpotentiarum sensitivarum
(183) Praeterea non est simile de organis aliorum sensuum et de intellectu, quem dicunt esse quasi quoddam organum spirituale, quia potentiae sensitivae affixae sunt organis et propter hoc dicuntur vires organicae non separatae. Eadem ratione diceretur intellectus virtus organica non separata, nisi fingas, quod propter spiritualitatem organi dicatur quid separatum.(184) Sed spiritualitas inquantum huiusmodi non sufficit ad hoc, quod aliquid dicatur separatum ea separatione, quae requiritur ad intellectum possibilem, quia talis separatio, quae est intellectus, abstrahit ab hic et nunc et ab aliis condicionibus et proprietatibus individualibus, et ita in genere cognitionum est quiddam separatum.(185) Organum autem spirituale esset separatum in genere rerum naturae inquantum incorporeum, sicut et substantiae separatae dicuntur separatae, inquantum incorporeae sunt. Sed hoc non obstat, quin possint habere vires cognitivas inferiores intellectu, ut Augustinus late tractat Super Genesim et alibi hoc ostendimus. Alioquin impossibile fuisset aliquam substantiam spiritualem labi in potentiam, nisi aliquis error cecidisset in aliquam vim apprehensivam eius, qui in intellectum non cadit secundum Augustinum.
5. Adducitur alia ratio, quod non sit ens positivumexistens in potentia
(186) Praeterea omnis potentia, quae est aliquid positive in natura, fundatur in aliquo actu et sustentatur per ipsum. Alioquin implicarentur contradictoria, scilicet esse et non esse idem, esse videlicet, inquantum ponitur aliquid esse in rerum natura, non esse autem, inquantum ponitur ens in potentia tantum. Isti adiungatur, quod enti in potentia inquantum huiusmodi non potest convenire aliqua condicio vel proprietas importans aliquem actum. Sed esse separatum est talis condicio vel proprietas importans aliquem actum. Ergo non potest convenire potentiae intellectivae inquantum in potentia.(187) Sed de aliis virtutibus apprehensivis, puta sensitivis, videmus, quod fundantur in suis propriis organis, quae sunt aliquid secundum actum. Ergo eadem ratione organum intellectivae virtutis, si quod habet, ut dicunt, erit aliquid secundum actum et non ens in potentia, quod non videmus et contrarium est dicto eorum.(188) Et sic manifestum est, quod intellectus possibilis non est ens positivum in natura existens in potentia ad aliquam formam essentialem.
6. Ostenditur, quod non sit ens positivum existens inpotentia ad formam accidentalem
(189) Sed quod nec sit in potentia ad aliquam formam accidentalem, sic patet.(190) Omnis enim forma accidentalis non est nisi dispositio alicuius habentis partes posteriores toto. Sed intellectus est simplex, ut etiam ipsi dicunt. Ergo non est receptivus alicuius talium formarum.(191) Praeterea omnis forma accidentalis supponit in suo receptivo actum aliquem substantialem. Ergo si intellectus possibilis est in potentia ad aliquam formam accidentalem tamquam quoddam organum spirituale, ut dicunt, erit sub aliquo actu substantiali et non ens in potentia, cuius contrarium asserunt.(192) Patet igitur, quod intellectus possibilis secundum suam substantiam non est aliquid secundum actum nec aliquod ens positivum in universitate entium, quod sit in potentia ad aliquam formam substantialem vel accidentalem, secundum quod dicit Philosophus in III De anima: “Nihil est eorum, quae sunt, antequam intelligat.” Ipse enim est receptivus omnium, quia est potentia passiva in anima, in quo est omnia fieri, et ita receptivus est etiam sui ipsius. Et sic oportet ipsum denudatum esse etiam a se ipso. Et secundum hoc "nihil est eorum, quae sunt, antequam intelligat“.
7. Quomodo dicitur homo in potentia intelligens per intellectumpossibilem, et nota ibi distinctionem possibilitatis
(193) Tamen, quia homo dicitur rationalis seu intellectivus, quod possibile est, ut intelligat per intellectum possibilem, distinguendum hic inter potentiam activam vel passivam proprie dictam et inter habilitatem receptivam.(194) Potentia enim activa seu passiva importat quandam alicuius formae saltem incohationem in re, qua dicitur esse in potentia ad minus passiva, ex qua aliquid fieri debet, ut patet in generatione plantarum et animalium aliorum ab homine, ut dicit Commentator Super XII Metaphysicae, videlicet quod agens non ponit animam in corpore, sed id, quod est anima in potentia, facit animam in actu quasi non faciens eam de nihilo, sed extrahens de potentia, in qua iam incohata est, in actum completum.(195) Habilitas autem receptiva non requirit aliquam incohationem formae, sed solum, quod possibile sit aliquid recipi in aliquo, ut corpus humanum organizatum usque ad ultimam dispositionem, quae est necessitas, non habet nisi habilitatem quandam seu aptitudinem ad recipiendum animam rationalem.(196) Aliud exemplum dictae differentiae est, videlicet quod pomum dicitur esse in potentia, ubi invenitur semen pomi; unde potest pullulare pomum. Sed in manu mea dicitur esse in potentia extenso nomine potentiae, ut accipiatur etiam pro habilitate receptiva.(197) Sic dicendum de potentia intellectiva possibili, scilicet quod homo dicitur et est potentia intelligens secundum puram habilitatem receptivam speciei intelligibilis, sed non immediate in substantia humana nec in quacumque sui dispositione, sed in phantastico suo quantum ad vim cogitativam, quae est suprema vis et prae aliis animalibus sola in homine, et secundum eam formantur phantasmata secundum ultimum et supremum limitem formarum, quae possunt esse formae in corpore, ita, quod tales formae sint immediatum subiectum formae intelligibilis, quae sit ibi agente hoc quodam altiori principio, scilicet intellectu agente.(198) Et sic patet, quid sit intellectus possibilis secundum suam essentiam et secundum quam rationem dicatur homo posse intelligere secundum eum.
8. Quomodo intellectus possibilis habet modumsubstantiae in genere entium conceptionalium, quamvis inesse naturae vere sit accidens
(199) Est tamen circa hoc advertendum, quod intellectus possibilis, quamvis factus in actu sit vere accidens secundum esse naturae, tamen quandoque habet modum et proprietatem substantiae.(200) Ad cuius evidentiam considerandum, quod unumquodque ens in eo, quod ens, stat sub ea intentione, scilicet entis, qua primo distat a nihilo, et per consequens nullum entium potest denudari ab ea intentione, quae est entis inquantum ens. Et propter hoc necessarium est omne ens cadere in aliquam divisionem, qua dividitur ens per se, inquantum distat a nihilo.(201) Dividitur autem ens primo in substantiam et accidens, quia ista divisio competit ei secundum primas differentias, quae sunt per se, inquantum distat a nihilo. Esse enim per se et esse in alio sunt primae differentiae facientes aliquid distare a nihilo, inquantum est ens completum in sui natura, quamvis potentia et actus sint priora tamquam principia entium completorum.(202) Et sic necessarium est intellectum possibilem, maxime factum in actu, esse substantiam vel accidens. Sed sicut ex praehabitis clare liquet, non potest esse substantia. Ergo necessarium est ipsum esse accidens quantum ad esse naturae.(203) Sed quia ens conceptionale inquantum huiusmodi induit hanc primam intentionem entis, qua primo distat a nihilo, quamvis secundum diminutam rationem tamquam res alterius generis proportionata ei generi, a quo descendit, hinc est, quod etiam cadit in divisionem entis eam, quae attenditur secundum differentias, quae primo faciunt distare a nihilo, quae sunt habere modum per se standi vel modum essendi in alio conceptionaliter. Ex quibus oriuntur modi substantiae et accidentis in rebus conceptionalibus et maxime apud intellectum, qui est universaliter omne ens vel secundum actum vel secundum potentiam. Et sic secundum intellectum possibilem, qui est universaliter omne ens secundum potentiam, invenitur modus substantiae et accidentis conceptionaliter.(204) Modus autem substantiae invenitur in eo dupliciter: uno modo ratione separationis, quia intellectus quantum ad modum, quo intelligit, est quid separatum, quia intelligit rem ut simpliciter, non hanc vel hanc rem individuam, sicut suo modo substantia se habet, quae est quoddam ens secundum se et absolutum, non eo ens, quod sit modus vel dispositio alicuius, quod competit accidenti.(205) Alio modo habet intellectus possibilis modum substantiae ratione operationis, quia, sicut substantia constituit rem ex suis principiis secundum esse naturae, sic intellectus intelligit rem in suis principiis et sic conceptionaliter ipsam constituit determinando sibi sua principia, ex quibus talis res constat non solum naturaliter, sed etiam conceptionaliter, et hoc potissime intelligendo proprium obiectum suum, quod est quiditas rei. Et sic intellectus habet modum substantiae istis duobus dictis modis.(206) Si autem intelligat aliquid non secundum se et absolute, sed sub aliqua proprietate vel modo suo ut caelum esse rotundum vel triangulum habere tres aequales duobus rectis, tunc habet modum accidentis vel ad minus substantiae qualificatae, quae alterando vel quocumque modo accidentaliter transmutando accidentaliter informat rem, in quam agit.(207) Sed in hoc attenditur nonnulla differentia, videlicet quod substantia potest aliquid accidentaliter alterare et transmutare, ut calidum potest calefacere aliquid aliud accidentaliter. Intellectus autem non potest aliquod complexum concipere ut verum nisi ex his, quae sunt per se principia vel causae vel effectus.
9. Quomodo intellectus possibilis numeretur in diversiset quomodo non numeretur
(208) Quod autem dictum est, quod intellectus possibilis est universaliter omne ens in potentia, hoc non solum verum est quantum ad hoc, quod secundum Philosophum possibile est in eo omnia fieri, sed etiam in actu factus habet universalitatem, sed conceptionaliter, quia hoc, quod concipit, universaliter concipit, ut dictum est. Sed secundum esse naturae est quiddam particulare, et secundum hoc numeratur in diversis. Secundum esse autem conceptionale non recipit numerationem.(209) Sicut eadem species humana non distinguitur in diversas humanas species ita, ut omnes sint eiusdem speciei humanae, sic universalis conceptio non numeratur secundum diversas universales conceptiones eiusdem maneriei, et hoc ex duplici causa: Quia enim concipit universaliter, id, quod concipit, non est numerabile, ut iam dictum est de specie humana innumerabili. Ipsa etiam conceptio talem modum habet et sibi ipsi imponit, ne conceptionaliter numeretur, quamvis secundum esse naturae numerari possit in diversis.
10. Declaratur sententia erronea Averroisde substantia intellectus possibilis simul et agentis
(210) Ex eisdem potest concludi contra errorem Averrois de unitate intellectus possibilis, quam ponit, additis nihilominus aliquibus specialibus viis, quibus procedi potest contra eum. Et ad hoc prius videndus est modus positionis eius circa substantiam intellectus possibilis et actum eius.(211) Quoniam autem Aristoteles philosophus ponit in intellectuali nostro duplicem intellectum, agentem videlicet, in quo est omnia facere, et possibilem, in quo est omnia fieri, utrumque istorum ponit Averroes substantiam separatam et intelligentiam quandam. Eam, quam dicit intellectum possibilem, dicit infimam in ordine intelligentiarum, et suum intelligere, inquantum intelligentia est, tale est, quod actio eius est substantia eius. Et quia est infima et ultima in ordine intelligentiarum, constituitur quasi quidam limes inter intellectualia seu incorruptibilia ex parte una et corporalia corruptibilia ex parte altera ita, ut sit in potentia ad abstrahendum et recipiendum virtute intellectus agentis species intelligibiles a rebus etiam generabilibus et corruptibilibus, mediantibus quibus secundum sui infimum ex parte sui uniatur nobis secundum nostri supremum ex parte nostri quoad species in virtute cogitativa formatas, et sic perficitur nostrum intelligere. Et ita quantum ad hunc modum intelligendi differt actio eius a substantia eius.(212) Ista est sententia Averrois summarie tangendo de natura intellectuali in nobis.
11. Improbatio eius, quod dicit de intellectu agente
(213) Sed quod dicit primo de intellectu agente, quod sit substantia separata, hoc supra improbatum est inter cetera sumpta ratione ex proprietate vitae, videlicet quod vivum differt a non vivo in habendo in se principium sui motus. Sed cum summa vita hominis sit, ut vivat intellectualiter, non est verisimile, ut praecipuum huius vitae principium, quod est intellectus agens, non approprietur unicuique homini et non sit intrinsecum sibi. Alioquin non plus diceretur homo vivere per operationem intellectus agentis in ipso quam paries, quando coloratur ab extrinseco agente. Alia multa inducta sunt ibi, quae non oportet hic repetere.
12. Improbatio eius, quod dicit de intellectu possibili, quantum adhoc, quod ostenditur, quod non est in potentia ad formam
(214) Quod autem dicit de intellectu possibili, scilicet quod est substantia separata seu intelligentia existens in potentia ad abstrahendum et recipiendum species intelligibiles, ista se non compatiuntur, scilicet esse in essentia sua intelligentiam et cum hoc esse in potentia ad recipiendum species intelligibiles. Nam esse intelligentiam importat quendam actum intellectualis substantiae, talem actum, quo talis substantia nec est in potentia ad aliquam formam substantialem nec ad aliquam dispositionem accidentalem.(215) Primum istorum patet, quia omnis intelligentia est intellectus in actu, sed omnis intellectus in actu per suam essentiam est pure actus essentialiter. In simplici enim non est distinguere inter potentiam et actum, nec in simplici est transitus de potentia in actum ita, quod manet aeque simplex, nec in perpetuis est aliqua transmutatio substantialis nec possibilis esse, et ita frustra esset ibi potentia ad aliquam formam substantialem, et per consequens frustra esset potentia ad transmutationem in substantia.
13. Quod talis intelligentia, quam dicit intellectum possibilem,non est in potentia ad aliquam formam accidentalem, etconcluduntur quattuor inconvenientia
(216) Sed nec est talis intelligentia in potentia ad aliquam dispositionem accidentalem.(217) Esset enim talis substantia in potentia ad aliquod accidens; sunt enim species intelligibiles, quas ponimus in intellectu possibili, de genere accidentium. Omne autem accidens non est nisi dispositio habentis partes, non qualescumque, sed partes posteriores toto, quod est de ratione individui. Sed talis intelligentia, quam ponit Averroes, nec habet partes tales nec est individuum. Ergo non est in potentia ad recipiendum aliquam talem speciem.(218) Item, sicut habemus ab eodem Averroe, magis fit unum ex specie intelligibili et intellectu quam ex materia et forma, quia ex materia et forma fit aliquid tertium, sed species intelligibilis fit ipse intellectus. In idem concordant Alexander et Alpharabius in tractatibus suis De intellectu et intelligibili. Sed contingit diversos diversa intelligere. Ergo intellectus tales secundum essentiam sunt diversi.(219) Praeterea impossibile est idem simplex secundum idem recipere diversas dispositiones eiusdem generis, sicut est impossibile idem corpus secundum eandem partem colorari diversis coloribus.(220) Sed posito etiam, quod non sit tanta identitas speciei intelligibilis ad intellectum, sicut dictum est, sed sit quaedam compositio ibi tamquam ex forma et subiecto, cum ergo omnes species intelligibiles sint eiusdem generis – ipse etiam intellectus est quiddam simplex –, impossibile est ipsum subiectum esse diversis speciebus talibus. Ex hoc ulterius sequitur, quod intelligente uno aliquo homine aliquid impossibile sit alium aliquem hominem aliquid aliud intelligere, quod est inconveniens.
14. Removentur quaedam frivolae et vanae evasiones
(221) Si autem dicat, quod species intelligibiles, quae sunt diversae in diversis, sunt uno simplici modo in intellectu, qui alio et alio modo diversis coniungitur, sicut omnes formae materiales, quae sunt diversae in diversis secundum diversitatem recipientium, sunt tamen uno simplici modo in motore primo, tunc arguitur, quia sic non esset in tali intellectu potentia passiva et receptiva, sed potius virtus communicativa, quod est contra Philosophum in III De anima, et tunc non indigeremus intellectu agente, sed intellectus possibilis per se sufficeret.(222) Praeterea nulla talis species intelligibilis determinatum modum habens esset in intellectu, sed solum in phantastico nostro, quod ipse non dicit.(223) Si autem fingat aliquis, quod huiusmodi species intelligibiles sunt in tali intellectu modo simplici secundum esse potentiale respectu specierum determinatarum, secundum quas diversificatur, sicut se habet unitas et simplicitas generis respectu specierum, per quas unitas diversificatur et talis generis simplicitas determinatur et potentialitas actuatur, tunc arguitur: Cum per talem determinationem varietur et diversificetur illud potentiale, quod ponitur in intellectu, et actuetur, ut dicit, – et actus habet rem numerare –, ergo per talem determinationem et actuationem, quae contingit per unionem talis intellectus ad diversos, ipse intellectus fit multa in substantia sua, maxime si ex specie intelligibili et intellectu fit magis unum quam ex materia et forma substantialiter unitis, ut iam supra conclusum est. Immo etiamsi non sit tanta unitas, sed sit compositio ex intellectu et specie intelligibili tamquam ex subiecto et forma ab invicem essentialiter differentibus, adhuc staret intellectus sub diversis actibus eisdem genere, sed specie differentibus, quod est impossibile in eodem simplici.(224) Ad cuius evidentiam considerandum, propter quod etiam repetita est ista ratio hic, quae posita est supra, videndum, inquam, quod aliter se habet distinctio generum et maxime generalissimorum seu eorum, quae genere differunt, aliter autem se habet distinctio specierum sub eodem genere.(225) Primum istorum, id est distinctio generum, cadit in idem et diversum, inquantum pertinent ad essentias rerum secundum se et absolute. Nec secundum eam distinctionem cadunt in aliquam contrarietatem. Essentiae enim inquantum essentia nihil est contrarium secundum Augustinum libro De immortalitate animae c. 16.(226) Distinctio autem eorum, quae differunt specie sub eodem genere, cadit in idem et differens circa aliquod unum, quod unum est prius ordine potentialis natura generis. Et secundo in his, quae sunt generis accidentium, illud unum est aliquod subiectum, circa quod habent talia contrarietatem. Cadit enim huiusmodi distinctio in quandam contrarietatem, quae est secundum privationem et formam circa eandem potentialem naturam generis. Et ideo etiam omnium differentiarum dividentium aliquod genus una importat privationem alterius, et per consequens formae accidentales differentes specie una earum importat privationem alterius circa idem subiectum. Et ideo non stant simul in eodem subiecto, et unum et idem secundum idem non potest informari simul pluribus talibus speciebus, maxime si fuerit simplex in essentia sua. Et sic se habet de intellectu, sicut dictum est.(227) Ea autem, quae sunt genere diversa, quae non habent contrarietatem ad invicem, possunt esse simul subiecto, ut idem corpus est quantum et quale, et sic de aliis.
16. De triplici genere seu modo obiectorum intellectuspossibilis in generali
(228) Nunc agendum de obiecto intellectus possibilis.(229) De quo considerandum, quod obiectum intellectus possibilis secundum Philosophum est quiditas, et hoc primo et maxime per se. Est autem quiditas id, quo res est secundum actum formalem id, quod est, sive in genere substantiae sive in genere accidentium sive in simplicibus sive in compositis.(230) Et sic in genere substantiae compositae quiditas est ipsa forma, quae est altera pars compositi, ut anima in re animata. Unde, secundum Philosophum in Metaphysica, si animal esset sola anima, animal et sua quiditas essent idem. Unde consequenter in simplicibus ipsum simplex et sua quiditas sunt idem.(231) Et quia in accidentibus ipsa substantia est formalissimum, quod attenditur in ratione et essentia accidentis, propter hoc quiditas accidentis est substantia, sicut ostensum est in tractatu nostro De quiditatibus. Accidens enim propria et reali definitione non definitur sine substantia secundum Philosophum in VII Metaphysicae, et substantia est id formalissimum secundum actum, quod ingreditur definitionem accidentis. Unde secundum hoc substantia est quiditas accidentis, quamvis hoc possit aliquibus videri mirabile, sed inspecta ratione non est mirum. Sic ergo primo et maxime per se obiectum intellectus est quiditas sub ea ratione, quae dicta est.(232) Secundo ordine obiectum intellectus est ipsum quid talem quiditatem habens ut in genere substantiae compositae ex materia et forma tota substantia composita ut totus homo. Et propter hoc circumloquuntur talem quiditatem in abstracto per nomen significans formam totius, puta per humanitatem.(233) De simplicibus per se notum est, scilicet quod ipsum simplex est obiectum intellectus.(234) De accidentibus etiam secundum hanc rationem patet, quod totum accidens aggregans in se, quidquid pertinet ad sui constitutionem, est obiectum intellectus. Unde etiam communiter dicunt in quolibet genere accidentium inveniri propriam quiditatem secundum formam illius generis, quam etiam circumloquuntur in abstracto, ut albedinem dicunt quiditatem albi et hanc dicunt esse obiectum intellectus. Verum quidem est, quod est obiectum intellectus, sed secundo ordine, ut praemissum est, inquantum videlicet habens quiditatem est obiectum.(235) Tertio loco et ordine sunt obiecta intellectus complexa omnia et sola illa, quae sunt per se, quocumque modo complexionis sint complexa, sive per aggregationem simplicem sine copula verbali, ut contingit in definitionibus formalibus, ut est animal rationale, sive sint complexa mediante copula verbali, ut triangulus habet tres.(236) Dico autem ea, quae sunt per se, discurrendo per omnes modos eorum, quae sunt per se secundum enumerationem Philosophi in libro Posteriorum, ut patet in primo et secundo et quarto modo. Sed et secundum tertium modum, quamvis ille attendatur in incomplexis, ut est homo, triangulus et cetera, accipitur etiam ratio obiecti, inquantum huiusmodi incomplexa reducuntur in aliquas suas rationes, quae sunt per se.
17. Quomodo res cadit extra rationem obiecti intellectus,et quid sit de ratione obiecti in generali
(237) Universaliter enim loquendo nullum incomplexum inquantum huiusmodi potest esse obiectum intellectus, quamvis etiam aliquod incomplexum abstrahatur ab omnibus particularibus ut homo ab omnibus particularibus hominibus et ab omni forma et accidentibus extrinsecus disponentibus, quod est separare intentionem rei a suo idolo, quod est opus cogitativae virtutis in nobis, quae est virtus distinctiva. Intelligere enim non est apprehendere rem quocumque modo, sed intelligere est rem aliquam intus legere.(238) Maxime autem intrinseca sunt ea, quae assunt rei per se, sive sint rei principia, quae sunt per se, sive sint causae rei sive effectus, qui sunt per se, sive quaecumque circumstantiae seu condiciones per se circumstantes rem quamcumque. Ordo enim rei et respectus ad huiusmodi omnia, quae sunt per se, est ab intrinseco rei, et propter hoc illa, quae competunt rei per se, sunt etiam intrinseca, et illa se habent ad intellectum tamquam cognitionis principia, quibus res secundum hoc quasi ab intrinseco sui apprehenditur. Unumquodque enim talium est indicativum essentiae rei universaliter, sicut exemplum ponit Anselmus de definitione rei et per consequens, quomodo fit denudatio intentionis rei a suo idolo. Dicit enim sic in Monologio c. 11: “Aliter namque dico hominem, cum eum hoc nomine, quod est homo, significo, aliter, cum idem nomen tacens cogito, aliter, cum eum ipsum hominem mens aut per corporis imaginem aut per rationem intuetur, per corporis quidem imaginem, ut cum eius sensibilem figuram imaginatur, per rationem vero, ut cum eius universalem essentiam, quae est animal rationale mortale, cogitat.” Et sic de aliis, quae sunt per se, ex quibus mens universalem essentiam rei comprehendit.(239) Iste est ergo, ut sit in generali dicere, obiectorum intellectus triplex gradus seu ordo sumptus secundum ordinem rerum extra, quae intelliguntur extrinsecus. Aut enim attenditur in re quiditas rei aut ipsum quid habens talem quiditatem aut complexio rerum. Quae omnia, inquantum sunt per se, sunt obiectum intellectus possibilis, et apprehendit ea intellectus, sed non sine lumine veritatis primae, quae Deus est, in qua intellectualiter videt, quidquid vere intelligit in quocumque genere obiectorum praeenumeratorum, ut vult Augustinus in quam plurimis locis.
18. Quod omnia, quae intelliguntur, videntur in lumine primaeveritatis, quae Deus est. Et ad hoc praemittitur primo, quodin omni ordine causali secundum praesupponit primumquantum ad duo, quae ibi habentur
(240) Ad cuius evidentiam considerandum et praemittendum aliqua opportuna ad propositum, et primo, quod in omni ordine causali secundum praesupponit primum quantum ad duo.(241) Quorum unum est, quod est aliquid praeeminentiae seu excellentiae, quod proprie proprium est ipsi primo in toto illo ordine causalium, videlicet quod ipsum sit simplicius et nobilius et efficacius adeo, quod totus ordo sequens possit ab ipso dependere.(242) Aliud est, quod est commune sibi, scilicet ipso primo, et omnibus illius ordinis, quae nihilominus participant illud commune ex ipso primo, ut est cognitio veri in omnibus intellectibus, in quos non potest cadere aliqua falsitas secundum Augustinum Super Genesim XII c. 50, ubi ostendit, quod intellectualis visio non fallitur et quare, et aliqua talia communia ut ens, vivum et cetera.
19. Praemittitur aliud, videlicet quod illud,quod est commune omnibus alicuius ordinis, nobiliori modoinvenitur in principio illius ordinis
(243) Circa quae secundo loco considerandum, quod omne tale commune participatum a toto ordine causali nobiliori et simpliciori modo et puriori reperitur in principio illius ordinis quam in sequentibus et differenter ab aliis quantum ad esse, sed non quantum ad essentiam, secundum quam non numeratur nec ponit in numerum illud commune, secundum quod invenitur in diversis rebus causalibus illius ordinis. Sed solum numeratur secundum diversum esse, quia illud commune quantum ad id, quod est per essentiam, quidquid invenitur in uno causalium rerum, invenitur etiam in alio, sed secundum aliud esse, sicut etiam Philosophus dicit de sensu, scilicet quod sensus in actu et sensatum sunt idem, sed secundum aliud esse.(244) In proposito autem illud diversum esse consistit in hoc, quod illud commune est in principio illius ordinis absolutiori et simpliciori et nobiliori modo, quam potest esse in secundis. In secundis autem talis ordinis est modo determinato et contracto et propter hoc aliquando minus universali, secundum quod universalitas generis contrahitur in speciem. Et id, quod est genus, et id, quod est species, non ponunt in numerum, nisi secundum quod idem per essentiam intelligitur sub diverso esse in genere et in specie.(245) Sic est in proposito quantum ad id commune, quod est idem in toto ordine causali.
20. Quod illud commune invenitur in secundis ex virtute primi, etapplicatur et concluditur ad propositum ex praemissis
(246) Tertio considerandum, quod tale commune sic sparsum in toto illo ordine causali in diversis invenitur in secundis ex virtute primi adeo, quod subtracto primo nihil secundorum remaneret, nec re nec intellectu, quamvis non e converso, scilicet quod subtractis secundis oporteat primum remotum esse. Igitur posito tali communi in aliquo secundorum vel re vel operatione oportet supponi primum vel re vel operatione, re quidem tantum, si illud commune fuerit res tantum, operatione autem, si illud commune fuerit aliqua operatio.(247) Cum ergo cognitio veri sit tale commune in omnibus intellectibus, in omnibus, inquam, universaliter et per se in omnibus, et tale commune, quod sic omnibus convenit universaliter et per se, descendit a principio illius ordinis causalis intellectualis in omnia, quae sunt illius ordinis intellectualis. Ipsa etiam cognitio veri est operatio quaedam; necesse est in omni operatione intellectuali, ubi aliquid vere cognoscitur, primam veritatem, quae est in mente divina, refulgere in ipso cognito et in virtute eius perfici talem cognitionem, quae, quamvis sit una et simplex essentialiter, prout est in Deo, est tamen plures rationibus secundum proprietatem et correspondentiam plurium rerum relatarum in Deum, quae dicuntur habere plures rationes in Deo, puta alia est ratio hominis, alia bovis in Deo.(248) Sicut autem id, quod est determinata ratio hominis, non ponit in numerum cum eo, quod est prima veritas, secundum quod est in Deo modo simplici et indeterminate, ita cognoscere hominem sub ista determinata ratione est cognoscere primam veritatem in se ipsa. Et hoc est, quod Augustinus loquitur in multis locis. Unde in libro De vera religione dicit, quod incommutabilis veritas mente videtur in hac vita, cum quis iudicat de veris, De vera religione c. 53, et quod illa est Deus, c. 54 et 55, 57, 62, 68, 69, 78, 79, 97, 100, et in aliis infinitis locis innuit hoc.
21. Quod aliter se habent causa et causatum ad invicem,aliterdeterminabile et illud, in quod fit determinatio
(249) Ad ampliorem autem notitiam eorum, quae dicta sunt, notandum, quod aliter se habent et in se et ad invicem causa et causatum inquantum huiusmodi, aliter autem determinabile et illud, in quod determinatur, inquantum huiusmodi.(250) Causatum enim se habet ad causam ex additione et secundum essentiam et secundum esse, et numeratur secundum utrumque, videlicet et secundum essentiam et secundum esse. Et ipsa intentio causae et recedit a sua propria ratione in causato, ut patet in efficientia caeli, quod per essentiam suam non manet secundum suam propriam rationem in istis inferioribus causatis suis, et ipsa causata habent se ex additione et ponunt in numerum cum essentia caeli et quantum ad essentiam et quantum ad esse, et ita de aliis causis et causatis inquantum huiusmodi.(251) Non sic se habent ad invicem determinabile et id, in quod fit determinatio, quia talia non habent se ad invicem ex additione secundum essentiam, quamvis numerentur secundum esse, nec ipsum determinabile existens in determinato recedit et cadit a sua propria ratione, sed idem et eiusdem rationis et proprietatis per essentiam manet in tali determinatione, sed solum variatur secundum esse, et idem et eiusdem rationis per essentiam manet sub diverso modo essendi, ut patet per singula, quae sic determinantur, sive determinentur ut potentia in actum, ut genus in speciem, sive ut aliquid existens in actu determinetur in aliquid magis potentiale, ut entitas, bonitas, veritas et similia determinantur a superioribus et causis separatis in inferiores.(252) Et quia talia sparguntur per totum talem causalem entium ordinem virtute principii talis ordinis, ideo talia prius natura inveniuntur in ipso principio, cuius virtute figuntur in secundis et secundum esse et secundum determinatam et veram cognitionem. Et ideo vere et perfecte cognoscere talia est ipsa cognoscere, prout sunt in tali principio. Unde apprehendere intellectualiter quamcumque veritatem necessarium est ipsam apprehendere in veritate prima, quae est in Deo secundum sententiam Augustini.
22. Intentio tractandi de obiecto intellectus possibilis in specialiet praemittitur, quod omnis processus causalis in quadamdeterminata habitudine consistit
(253) Sed hoc hactenus de obiecto intellectus possibilis in generali!(254) Magis autem in speciali nunc agendum et considerandum hoc ex ordine suo et respectu ad suum principium causale, item ex proprietate sui ipsius in se ipso, item ex habitudine sui ad res extra, quas intelligit, et quo ordine intelligit eas.(255) Quoad primum istorum praenotandum, quod omnis processus causalis in quadam habitudine consistit eorum, quae procedunt, ad id, a quo procedunt, et e converso. Aliter enim non procederent res determinatae a determinatis principiis quam aliae res, quae ab aliis principiis procedant. Item aliter non magis procederet hoc ab illo quam e converso nisi propter talem vel talem habitudinem.
23. Quod quantum ad tales habitudinesaliter se habent causa et causatum in entibus naturalibus,aliter in intellectualibus
(256) Aliter autem se habent quantum ad has habitudines res naturales aliae ab intellectibus, aliter autem se habent intellectus, inter quos attenditur ordo causalis.(257) Res enim naturales aliae ab intellectibus, inter quas causa attenditur et causatum, habent tales habitudines ad invicem naturaliter, id est per modum naturae, non intellectualiter, scilicet quod causa in causando intelligat causatum suum et ipsum causatum in eo, quod causatur et procedit a causa sua, intelligat causam suam, sed solum, sicut dictum est, naturaliter, id est per modum naturae, secundum quod natura distinguitur contra intellectum.(258) In intellectibus autem, sive sint causae sive causati, attenduntur istae habitudines, quae sunt causa ad causatum et e converso, intellectualiter, id est, quod causa in causando intelligit causatum suum et causatum in procedendo a causa intelligit causam suam.
24. Ostensio propositi ex auctoritate et ratione
(259) Quantum ad intellectum, qui est alicuius causa, patet ex Proclo, sicut supra versus principium inductum est ex propositione 171. Sic dicit: “Omnis intellectus in intelligendo instituit, quae sunt post ipsum, et factio intelligere et intelligentia facere.” Et probatur istud ibidem in commento sic: “Etenim intellectus et ens, quod in ipso idem. Si igitur facit per esse, esse autem intelligere est, facit per intelligere.”(260) Quantum autem ad eum intellectum, qui procedit ab alio, de habitudine videlicet sui ad suam causam, possumus arguere ad propositum ex propositione 31 eiusdem Procli, ubi sic dicit: “Omne procedens ab alio secundum essentiam convertitur ad illud, a quo procedit.” Commentum ibidem sic: “Appetunt ergo et suam causam singula. Per quod enim esse unicuique, per hoc et ipsum bene. Per quod autem ipsum bene, ad hoc appetitus primo. Ad quod autem appetitus primo, ad hoc conversio.”(261) Ex hoc arguitur ad propositum sic: Omnis intellectus procedens ab alio convertitur in ipsum tamquam in causam suam. Talis autem conversio non est nisi per appetitum. Omnis autem appetitus intellectus non est nisi intellectualis, quia non est nisi secundum modum, quo cognoscit. Ergo talis conversio intellectus in causam suam est intellectualis. Ergo habitudo intellectus procedentis ab aliquo alio tamquam ad suam causam est intellectualis, id est, quod accipiendo essentiam suam in eo, quod accipit essentiam suam, intelligit suam causam.(262) Quantum autem ad utrumque istorum simul, id est quantum ad intellectum, qui est causa, et quantum ad intellectum, qui est alterius alicuius causatum, de habitudinibus videlicet istorum ad invicem, scilicet quod tales habitudines sunt intellectualiter, habemus ex 8 propositione Libri de causis, ubi sic dicitur: “Omnis intelligentia scit, quod est supra se, et scit, quod est sub se. Verumtamen scit, quod est sub se, quoniam est causa ei, et scit, quod est supra se, quoniam acquirit bonitates ab eo.”
25. Remotio cuiusdam calumniosae instantiae
(263) Et quia aliquis calumniando posset dicere, quod auctor Libri de causis non loquitur nisi de illis substantiis, quas philosophi intelligentias vocabant, quod non videtur esse ad propositum nostrum, ubi intendimus agere de intellectu possibili, ideo ulterius procedendum est ad intentionem inductae auctoritatis, quomodo est ad propositum, et hoc ex commento ibidem, ubi sic dicitur: “Et intelligentia quidem est substantia intelligibilis. Ergo secundum modum substantiae suae scit res, quas acquirit desuper, et res, quibus est causa.” Et infra: “Et scit, quod id, quod est supra se, est causa ei, et quod est sub ea, est causatum ab ea.” Et infra: “Et similiter omnis sciens non scit rem meliorem et deteriorem nisi secundum modum suae substantiae et sui esse et non secundum modum, secundum quem sunt res. Et si hoc est ita, tunc procul dubio bonitates, quae descendunt super intelligentiam a causa prima, sunt intelligibiles in ea. Similiter res corporeae sensibiles sunt in intelligentia intelligibiles.”(264) Fundatur autem consideratio propositionis inductae et commenti super hoc, quod Boethius dicit, scilicet: Omne, quod est in alio, est ibi per modum eius, in quo est, sciut ea, quae sunt in sensu, sunt ibi sensualiter, et quae in imaginatione, sunt ibi imaginabiliter; ergo eadem ratione ea, quae sunt in intellectu, sunt ibi intellectualiter. Ergo habitudines intellectuum, quorum unus est causa et alter causatum, cum tales habitudines sint naturaliter reales et non impositae a ratione, sunt intellectuales.(265) Hic surgit dubitatio non dissimulanda. Dictum est enim, quod intellectus possibilis procedens a causa sua intelligit ipsam adipiscens per hoc essentiam suam. Cuius ratio dicta est, quia procedendo convertitur ad ipsam per appetitum suum intellectualem, quia secundum modum substantiae suae cognoscit et appetit et convertitur. Ergo haec omnia non sunt in ipso nisi intellectualiter. Eadem ratione videtur se debere in sensu habere, scilicet quod secundum modum substantiae suae in suo genere sit conversus in suam causam, scilicet sensualiter, et quod secundum sensum cognoscat causam suam, a qua procedit, et hoc secundum propositionem Procli hic inductam.(266) Sed dicendum ad hoc et praenotandum ad propositum, quod, quandocumque aliqua determinatio ponitur in aliqua locutione apta referri ad diversas partes eiusdem locutionis, si detorqueatur ad unum, alia tota vacant ita, quod non determinat illa nisi fortassis ex consequente ex vi et condicione eorum, quae comprehenduntur in tali locutione.(267) Sic est videre in proposita locutione sumpta de Proclo quantum ad eam determinationem, quae importatur per hanc particulam, scilicet per essentiam, quoniam primo et vere determinat illud, a quo fit processio, hoc est ipsam causam et modum causandi, et sic designatur, quod ipsa est causa essentialis, et excluditur causa accidentalis et instrumentalis et artificialis, et ita est causa immediate per suam essentiam. Sed illi modi, qui dicti sunt, competunt causae respectu alicuius individui inquantum individuum, de quo non agitur in proposito.(268) Consequenter secundo dicta determinatio, scilicet per essentiam, determinat ipsum procedens similiter quantum ad suam substantiam et quantum ad modum procedendi, quod oritur ex substantia causae et ex modo causandi, quo causat per essentiam. Et hic ideo similiter excluditur omnis individualis proprietas ita, ut sic procedens, inquantum a tali causa procedit, procedat per suam essentiam ut ens simpliciter, non individualiter, saltem in genere entium conceptionalium. Nec procedit secundum aliquem trium modorum dictorum, qui exclusi sunt supra, quia non accidentaliter nec instrumentaliter nec artificialiter, sicut nec a parte causae, ita nec a parte sui, sed, sicut dictum est, procedit per suam essentiam. Et ita non est ibi distinguere inter potentiam essentialem et accidentalem, sicut Philosophus distinguit in VIII Physicorum. Unde procedit prima processione secundum actum substantiae suae. Procedere autem ex potentia accidentali et essentiali pro tempore competit individuo inquantum individuum.(269) Consequenter tertio praemissa determinatio, scilicet per essentiam, determinat verbum conversionis, et sic determinat actum et modum conversionis, ut sic procedens ab aliquo per essentiam, sicut dictum est, etiam convertatur ad ipsum per essentiam. Hoc enim consequitur, et sic non est ibi distinguere inter substantiam et operationem, ut videlicet sit conversum secundum operationem et non secundum substantiam. Hoc enim est impossibile et quod vere sit conversum secundum substantiam et non secundum operationem, ex quo substantia et operatio non differunt. Quod solum invenitur apud intellectum.(270) Haec igitur, quae dicta sunt, non habent locum in sensu, et propter hoc instantia inducta de sensu non est efficax in proposito, quod patet discurrendo per singula.(271) In generatione enim sensus causa essentialis utitur causis accidentalibus et instrumentalibus, puta spermatibus et qualitatibus activis et passivis et spiritibus discurrentibus per organa ad hoc deputata per naturam, quia talia, quae dicta sunt, sunt instrumenta naturae. In usu etiam et operatione aliquorum sensuum nonnumquam etiam arte utuntur, ut patet de illis, qui vident per beryllum et similia.(272) Sensus etiam non procedit a causa sua semper secundum actum substantiae suae, sed est ibi distinguere inter potentiam essentialem et accidentalem, ut patet, et sic non procedit ut ens simpliciter, sed ut hoc ens, id est individuum. Inquantum etiam est in potentia sive essentiali sive accidentali, non est actu conversus ad causam suam, nec secundum substantiam nec secundum operationem.(273) Item in sensu est distinguere inter substantiam et operationem, ut patet, et sic potest esse sensus secundum substantiam sine propria operatione, et sic non oportet, quod secundum operationem suam conversus est in suam causam.(274) Est autem considerandum, quod sensus sua operatione conversus est in obiectum suum, circa quod operatur. Sed iste est communis modus operationum, quibus entia operantur circa obiecta vel subiecta sibi, et sic supponunt obiecta seu subiecta sua in esse et sua operatione in ipsa convertuntur.(275) Intellectus autem sua conversione acquirit essentiam suam, quia operante causa sua essentiali fit simul et convertitur in ipsam, prout est ratio suae essentiae, id est ipsius intellectus sic conversi in eam talem suam causam, et sic habet essentiam suam, quae est proprium obiectum suum ex intrinsecis principiis suis formalibus, sub quibus videt causam suam essentialem. Et sic intellectus quodammodo constituit proprium obiectum suum, quod est essentia sua, formaliter ex principiis eius formalibus agente hoc superiori intellectu, qui est causa sua essentialis, efficienter.(276) Ex praedictis apparet pertractanti, quod non oportet, quod sensus sit conversus ad causam suam sensualiter, id est, quod procedendo a causa sua ipsam causam suam apprehendat operatione sensuali, sicut hoc necessarium est in intellectu.
26. Quomodo intellectus possibilis procedit in actum intelligendiet quomodo differt ab aliis viribus apprehensivis
(277) Procedamus ergo ad propositum ex praehabitis quantum ad intellectum possibilem, non prout stat in pura sua possibilitate, sed secundum quod factus est in actu.(278) Secundum hoc enim actus suus est substantia seu essentia sua. Procedit enim ad actum virtute intellectus agentis non eo modo, quo fiat compositio inter potentiam et actum, sicut materia prima procedit ad actum formae, sed sic, quod potentia fiat actus et transeat in actum, sicut anima in potentia fit anima in actu.(279) Circa intellectum autem possibilem sic factum in actu hoc praecognoscendum, videlicet quod, cum sit virtus cognitiva, aliter se habet in modo cognoscendi quam aliae potentiae apprehensivae.(280) Aliae enim potentiae apprehensivae apprehendunt obiecta sua simpliciter secundum suam substantiam secundum se et absolute, id est non eliciendo talem cognitionem ex aliquibus aliis, quae sunt causae vel principia rei, ut visus apprehendit colorem et auditus sonum non ex aliquibus causis vel principiis, sed secundum se et absolute in propria natura sua.(281) Intellectus autem possibilis non apprehendit aliquam rem intellectualiter et vere nisi in sua ratione, et sic intelligit, id est intus legit, rem quamcumque. Ad hoc autem consequens est, ut etiam ipsam rationem intellectualiter apprehendat, inquantum est principium intelligendi.
27. Distinguitur duplex ratio, scilicet universalis et particularis.Et primo describitur ratio particularis
(282) Est autem duplex ratio, scilicet universalis et particularis. Utraque istarum est propria homini inter omnia animalia.(283) Ratio particularis, quam etiam aestimativam seu cogitativam vocant, est vis distinctiva, quae componit et dividit et versatur circa intentiones rerum, etiamsi sint res universales, universales, inquam, secundum considerationem, inquantum videlicet considerat rem aliquam absque principiis secundum considerationem individuantibus seu particulantibus eam. Et hoc est, quod ille commentator Averroes dicit, scilicet quod denudat rem a suo idolo, id est ab accidentibus, sub quibus imaginativa rem considerat.(284) Quae accidentia secundum logicam considerationem sunt principia et signa individuationis, sicut dicit Porphyrius. Secundum logicam enim considerationem non distinguitur inter rationem particularem et universalem proprie dictam. Secundum logicum enim solum fit abstractio rerum a talibus accidentibus, sub quibus consideratur res ut praedicabilis de uno solo, quod convenit individuo secundum logicum. Quod autem in tali abstractione consideratur, est universale secundum ipsum praedicabile de pluribus, verbi gratia ut si sic abstrahatur homo vel equus. Adhuc enim intentio hominis vel equi stat in ratione particulari, quam cogitativam voco, nec est quid universale proprie loquendo de universali, ut iam patebit.(285) Sed haec hactenus de ratione particulari!
28. Describitur ratio universalis
(286) Ratio autem universalis proprie sumendo universale secundum philosophos est virtus intellectiva, qua aliquid intellectualiter apprehenditur. Cui apud rem correspondet etiam universale proprie dictum cum sua universali ratione, in qua intelligitur et sine qua non apprehenditur intellectualiter, cooperante tamen quandoque ratione particulari, verbi gratia: Ut intellectus aliquando apprehendit intellectualiter aliquam quiditatem in sua propria ratione vel conclusit intellectualiter aliquam conclusionem, unam vel plures, postea ex his vult aliquid aliud concludere, utitur ante intellectis seu conclusis non repetendo suas intellectiones, sed ipsas supponendo et ordinando et componendo ad conclusionem ulteriorem concludendam, quod est opus rationis particularis. Et illa, quae sic ad invicem ordinantur, fiunt ex praeintellectis ratio universalis rei concludendae seu intelligendae. Et sic ratio particularis seu cogitativa cooperatur quandoque rationi universali in sua operatione. Et istud opus rationis particularis est valde usitatum in disciplinalibus scientiis. Alioquin oporteret scripturas huiusmodi scientiarum quasi in infinitum extendi.
29. De universali, quod respondet ex parte rei rationi universali,et quonodo se habent secundum ordinem tres modi
(287) Sed unde venit sermo prius de ratione universali, ulterius considerandum quantum ad id, quod correspondet ei ex parte rei, quod etiam dicitur universale, quod est vel ipsa res universaliter intellecta vel ratio universalis, in qua intelligitur.(288) Quae ratio, in qua aliquid intelligitur, triplex est, videlicet vel est ratio rei definitiva, qua res definitur, ut animal rationale est ratio hominis, et sic de aliis, vel est ratio illativa, ut praemissae sunt ratio conclusionis, vel est ratio exemplativa, ut hoc totum, videlicet praemissae cum conclusione et definitio cum definito, est ratio rei extra, quam significat.(289) Et isti tres modi habent se ad invicem secundum ordinem quendam: Primus enim est principium et radix secundi et secundum rationem essendi et secundum rationem cognoscendi. Propositiones enim, ex quibus volo aliquid demonstrative concludere, quod pertinet ad secundum modum, cognosco ex terminis, quorum quiditates primo intellectualiter apprehendo in rationibus definitivis eorum, quod pertinet ad primum modum. Habita enim conclusione aliqua ex secundo modo iam dicto vel re definita ex definitione ex primo modo, inquantum ista sunt apud aliquam vim cognitivam, sunt ratio exemplativa rei extra, quod est tertius modus.
30. Quomodo dicti tres modi rationum se habent ad aliquam vimcognitivam et quam differenter. Et primo, quomodo suntin Deo et intellectibus omnino separatis
(290) Sed ista esse apud aliquam vim cognitivam invenitur differenter. Aliter enim ista sunt in Deo et in intellectibus, qui sunt post ipsum, in quibus est vis aliqua seu ratio alicuius causae respectu inferiorum, aliter sunt in nobis.(291) Deus enim et intellectus, qui sunt post ipsum, qui dicti sunt, quamvis sint simplices in essentia, sunt tamen pleni rationibus rerum, quae, sicut res, quarum sunt rationes, realiter differunt, ita differunt ab invicem ratione, prout etiam nomen earum praetendit. Quoniam autem in Deo et in intellectibus omnino separatis, quorum tota substantia est intellectus, non est aliqua vis cognitiva inferior intellectu, omnes tres modi praedicti rationum respectu rerum, quarum sunt rationes, sunt in Deo et quolibet tali intellectu, et hoc secundum proprietatem substantiae uniuscuiusque eorum, scilicet Dei et intellectuum talium, si qui tales inveniantur in universitate rerum.(292) Sed quantum ad duos primos modos seu ipsi primi modi respectu rerum dicuntur proprie rationes causales eo, quod secundum eos importatur causa rei. Secundum tertium autem modum dicuntur exemplaria rerum, quia complete repraesentant rem ipsam cum sua ratione, non solum rationem rei.(293) Sic ergo sunt istae rerum rationes in Deo et in intellectibus omnino separatis.
31. Quomodo sunt in nobis idem tres modi
(294) In nobis autem sunt aliter. Cuius ratio est, quia habemus virtutes cognitivas alterius modi. Habemus enim sensum, imaginativam, memorativam, cogitativam et super omnia intellectivam. Sufficiat autem ad praesens agere de cogitativa, quam rationem particularem dixi, et de intellectiva proprie dicta, quae est ratio universalis loquendo de universali secundum propriam eius acceptionem, ut paulo ante dictum est.(295) Sunt igitur apud intellectum nostrum omnes tres praedicti modi rationum complete quantum ad primas et proprias et immediatas rerum definitiones. Dico autem “immediatas” quoad partes definitionum inter se et in ordine ad definitum, et hoc quoad primum modum rationum praeenumeratarum, quem dixi definitivum.(296) Quantum autem ad secundum etiam est ibi ratio rei quoad primas et immediatas propositiones concludentes aliquid ex propriis et immediatis principiis et causis notioribus simpliciter.(297) Quoad tertium simpliciter est ibi ratio rei quantum ad tales immediatas propositiones, de quibus dictum est, cum sua conclusione immediate ex eis conclusa.
32. Confirmatio dictorum per Philosophum quantumad ea, quae proprie pertinent ad intellectum
(298) Huic concordat Philosophus in I Posteriorum versus principium, ubi definit veram et potissimam demonstrationem, immo declarat, qualis sit demonstrativa scientia, sic: “Si igitur est scire, ut posuimus, necesse est et demonstrativam scientiam ex veris esse et primis et immediatis et notioribus et prioribus causisque conclusionis. Sic enim erunt et principia propria eius, quod demonstratur. Syllogismus quidem erit et sine his. Demonstratio autem non erit. Non enim facient scientiam.” Hucusque Philosophus.(299) Praemittit autem ibi quandam condicionem eius, quod scitur per demonstrationem, dicens: “Cuius simpliciter est scientia, hoc impossibile est aliter se habere.” Et ex hoc concludit infra sic: “Quoniam autem impossibile est aliter se habere, cuius est scientia simpliciter, necessarium utique erit.” Et infra aliquantulum: “Ex necessariis itaque syllogismus est demonstratio.”(300) Et haec omnia pertinent ad duos modos, secundum videlicet et tertium eorum, qui enumerati sunt supra, quibus aliquid scitur et apprehenditur vere in sua ratione.(301) Quantum autem ad primum modum, quo res aliqua in sua ratione cognoscitur, videlicet definitiva, praemittit immediate dictis. Postquam enim ostenderat, quod illa, ex quibus est demonstrativa scientia, sic oportet esse priora et immediata, quod sunt indemonstrabilia, dicit et hoc: “Igitur sic dicimus, et non solum scientiam, sed et principium scientiae esse quidem dicimus, inquantum terminos cognoscimus”, id est ea, ex quibus conficitur ratio definitiva talium terminorum, oportet esse priora et immediata et indemonstrabilia et per se nota et de omni et per se et universalia, de quibus statim dicit infra et declarat ea, et sic pertinent ad intellectivam nostri partem.
33. De alio modo, quo fiunt nobis nota, qui pertinetad rationem particularem
(302) Si autem aliter fiunt nobis nota huiusmodi, ut Philosophus innuit in eodem libro maxime versus finem et in fine, scilicet per inductionem vel per exemplum, circa quae utimur sensu et memoria et experimento, circa haec versatur ratio particularis et aestimativa nostra, et apprehendimus universale quoddam logicum sive dialecticum et non demonstrativum, et sic non pertinent proprie loquendo ad intellectum, sed potius ad cogitativam nostram. Unde si ex talibus sic inventis componat quis definitionem alicuius termini et ex talibus terminis conficiat quis aliquas propositiones et ex his concludat aliquid, potest dici demonstratio, sed extenso nomine et minus proprie, nisi simul conveniant condiciones praemissae, quae secundum Philosophum requiruntur ad demonstrativam scientiam proprie dictam. Unde ratio talis definitiva quoad primum modum et propositiones confectae ex terminis sic definitis ad concludendum aliquid quoad secundum modum et definitiones tales cum suis definitis et propositiones tales, sicut dictum est, cum suis conclusionibus quoad tertium modum pertinent proprie ad rationem particularem, quae per talem modum etiam ex taliter universalibus concludit, nisi inquantum ratio universalis cooperatur rationi particulari in forma syllogistica in modo et figura.(303) Similiter etiam, ut generaliter dicatur, quidquid apprehenditur non ut per se notum et necessarium aut non ut ex per se notis et necessariis, non pertinet ad intellectum nec ad demonstrativam scientiam proprie dictam, sicut patet per Philosophum et supra inductum est. Dico autem “non ut per se notum et necessarium aut non ut ex per se notis et necessariis”. Aliud est enim dicere ‘per se notum et necessarium’, aliud ‘ut per se notum et necessarium’. Potest enim cogitativa seu ratio particularis apprehendere aliquid, quod est ‘per se notum et necessarium’, sed tamen non apprehendit ‘ut per se notum et necessarium’, quod pertinet solum ad intellectum sive rationem universalem.
34. Summarie colliguntur ad invicem, quae simpliciteret proprie pertinent ad intellectum
(304) Congregemus itaque ea, quae pertinent primo et per se ad obiectum intellectus, sine quibus nihil intellectualiter apprehenditur.(305) Quorum primum et radicale fundamentum est entitas. Oportet enim obiectum intellectus esse ens, secundum quod dicit Philosophus in I Posteriorum: “Quoniam non est”, id est contingit, “quod non est, scire, ut quod diametros sit symmetros.” Verba sunt Philosophi. Ens enim importat primam omnium intentionum, qua res primo distat a nihilo, et hoc est vel ipsa essendi ratio vel habens essendi rationem. Quod autem est nihil, nec est ratio nec habens essendi rationem.(306) Item necessarium est obiectum intellectus esse verum, quod importat quandam adaequationem rei intellectae ad intellectum. Alias enim intellectus esset falsus, et sequeretur, quod non intelligeret, et importaretur contradictio, scilicet quod esset intellectus in actu et nihil intelligeret. Et hoc est, quod Philosophus dicit, quod necessarium est demonstrativam scientiam esse ex veris.(307) Item oportet illa, quae apprehenduntur intellectualiter, esse prima vel ex primis, sive in ratione definitiva sive in ratione illativa sive etiam in tertio modo rationis, quam “exemplativam” dixi, quia secundum Philosophum oportet demonstrationem simpliciter ex primis indemonstrabilibus esse. Alias, ut ibi innuit, erit demonstratio secundum accidens et ex suppositione et non simpliciter. Unde dicit ibi: “Scire enim est, quorum est demonstratio non secundum accidens, habere demonstrationem.” Quod autem talis demonstratio, quae est ex non primis, sit ex suppositione, patet, quia non prima supponuntur ex primis. Quod autem sit demonstratio secundum accidens, ex hoc patet, quia talia non prima virtute aliorum primorum intrant demonstrationem talem nec per se sine primis sunt demonstrantia rem.(308) Propter hoc quarto requiritur ad ea, quae pertinent ad intellectualem apprehensionem, ut sint immediata. Immediata autem propositio vel definitio est, qua non est altera prior, immediatum autem illud, quod non recipit aliquod medium, nec in suis partibus in se nec in ordine ad illud, quod concluditur vel definitur.(309) Item quinto loco pertinet ad intellectum, quod ratio illa, ex qua aliquid intelligitur, sit notior ipsa re intellecta, sive definitive sive illative intelligatur. Talis enim ratio, sicut est principium essendi, ita ex hoc est principium cognoscendi.(310) Propterea sexto pertinet ad perfectam et simpliciter intellectualem apprehensionem, ut in ratione, in qua aliquid intelligitur, importetur causa. Sic enim res proprie intelligitur, id est intus legitur. Causae enim sunt intra rem vel secundum substantiam vel saltem secundum causalem virtutem.(311) Item septimo requiritur ad intellectum, quod illud, quod vere et simpliciter intelligitur, impossibile sit aliter se habere, sicut dicit Philosophus. Et hoc magis patebit infra ex aliis condicionibus et proprietatibus intelligibilium.(312) Ex hoc octavo sequitur, quod illud, quod intelligitur, est necessarium. Hae duae condiciones, videlicet quod impossibile est aliter se habere et necessarium, quamvis idem sint re, differunt tamen ratione tali, quod prima istarum removet variabilitatem a re intellecta, secundum autem, id est necessarium, importat fixionem positive in re, quae intelligitur. Sed esse invariabile et esse fixum in essendo sunt idem re, differunt tamen ratione, ut dictum est.(313) Ex hoc sequitur nono, quod illud, quod intelligitur, inquantum intelligitur, est aeternum, potissime inquantum stat in sua ratione, quia secundum hoc solum intelligitur, scilicet in sua ratione, et ipsa ratio est aeterna, ut dicit Augustinus libro De immortalitate animae sic: “Quid tam aeternum ut circuli ratio?”(314) Ex his, quae dicta sunt, patent illae condiciones intelligibilium, quas Philosophus pertractat in libro Posteriorum, scilicet dici de omni et dici per se et dici universaliter, quae sunt condiciones eorum, quae pertinent ad demonstrativam scientiam. Dici enim de omni importat quandam indifferentiam quoad universitatem subiectorum et universitatem temporum, ut videlicet non dicatur de aliquo et de aliquo non dicatur, sed de omni, item, quod non dicatur de aliquo aliquando et aliquando non dicatur, sed semper. Et ista est decima condicio eorum, quae pertinent ad intellectum sive ad ea, quae intelliguntur, et surgit ista condicio ex duabus, quae sequuntur.(315) Undecimo necessarium est, ut ea, quae intelliguntur, sint per se. Illa enim, quae accidentaliter sunt, non intelliguntur. Illa enim, quae intelliguntur, simul intelliguntur aliter se habere non posse, nec re nec intellectu. Et hoc est proprium eorum, quae sunt per se.(316) Duodecimo necessarium est, quod ea, quae simpliciter et perfecte intelliguntur, universaliter se habeant, id est convertibiliter, secundum quod ipsum est, sicut exponit Philosophus, sicut habere tres aequales duobus rectis pertinet ad triangulum inquantum huiusmodi, non ad isoscelem, qui est species trianguli, vel ad figuram, quae est genus trianguli.(317) Ista sunt ergo, quae consideranda sunt circa obiectum intellectus possibilis, quando aliquid primo et simpliciter intelligitur et secundum potissimum modum intelligendi.
35. Quod videre rem in sua ratione est videre eamin lumine primae veritatis, quae Deus est
(318) Ceterum de modo et ordine intelligendi ulterius considerandum.(319) Assumatur autem ad talium evidentiam hoc, quod supra dictum est, scilicet quod omne, quod intelligitur, non intelligitur nisi in sua ratione, quia hoc est intelligere, id est intus legere, quod proprium est intellectus, sicut et nomen ipsum praetendit. Talis autem rei ratio splendet in intellectum possibilem ex suo principio intellectuali, quod est intellectus agens immediatum. Et quia causa primaria plus influit quam causa secundaria, ideo huiusmodi ratio rei plus splendet a primo principio intellectuali, quod Deus est, in intellectum quam ab immediato principio, quod est intellectus agens.(320) Et non ponit in numerum, secundum quod invenitur in Deo et secundum quod invenitur in intellectu agente. Quamvis enim, inquantum est res quaedam, sit abstractius et separatius et per consequens minus determinate in Deo et in intellectu magis determinate, sicut se habet in omnibus causis essentialibus, tamen non inquantum ratio, quae est unius modi et unius intentionis in Deo et in intellectu agente.(321) Et secundum hoc videndo rem aliquam in sua ratione est videre eam in lumine primae veritatis, quae Deus est secundum Augustinum in multis locis, et non solum hoc, verum etiam videtur in lumine intellectus agentis tamquam in immediato principio, sicut ostensum est alibi.
36. Quomodo intellectus possibilis se habet ad intellectum agentemquantum ad duplicem habitudinem et quod in ipso videtrem sub propria ratione ipsius rei
(322) Considerandum autem ulterius, quod intellectus possibilis non solum se habet ad intellectum agentem tamquam ad obiectum quantum ad rationem, in qua ex ipso aliquam rem intelligit, sed cum hoc se habet ad ipsum tamquam ad principium activum et profluxivum sui, quod convenit omni intellectui, qui ab alio procedit, sic, quod istis duobus modis habet se ad eum: uno modo sicut ad obiectum suae cognitionis.(323) Sed iste respectus, qui est ad obiectum quantum ad intellectum agentem inquantum huiusmodi, praesupponit substantiam intellectus possibilis habentis talem respectum, et per consequens praesupponit eius principium activum seu productivum substantiae eius a se ipso, qui est immediatum et proprium vitale principium, ut alibi ostensum est. Et ista productio seu causalitas activa non est, nisi quando fit intellectus possibilis in actu. Secundum hoc enim ostensum est supra, scilicet quod ista duplex habitudo reperitur in intellectu possibili respectu intellectus agentis. Procedit enim ab eo intelligendo ipsum, et e converso procedendo intelligit et in ipsum convertitur, ut praedictum est supra. Et ita ipsa processio est intellectio et e converso, quae sunt unum secundum rem, differentia ratione.(324) Et secundum hoc dici potest, quod est duplex habitudo. Fulget enim secundum praehabita intellectus agens in intellectum possibilem sub ratione cuiuscumque intelligibilis, quod apprehenditur per intellectum possibilem, sub ratione, inquam, determinata et propria uniuscuiusque intelligibilis. Et hoc est proprium intellectus possibilis sic apprehendere suum principium, a quo procedit, scilicet sub ratione tali, non secundum proprietatem essentiae ipsius principii, quae omnia in se continet suo modo.(325) In statu autem huius vitae secundum communem modum intelligendi non intelligit intellectus possibilis sine phantasmatibus determinatis et propriis unicuique rei intelligibili, secundum quod possibile est in eo omnia fieri, Et ideo oportuit ipsum habere talem naturam, qua secundum statum huius vitae nihil intelligeret nisi sub determinata et propria uniuscuiusque ratione, quae splendet in ipsum ex suo principio, in qua etiam videt suum principium.
37. De ordine et modo intelligendi
(326) Quandocumque autem intellectus ab intellectu procedit in esse, primum, quod intelligit, est suum principium, a quo intelligendo procedit, quo etiam capit suam essentiam, ut saepe dictum est. Secundum autem, quod intelligit, est sua propria essentia, qua se ipsum et suum principium intelligit, sicut intellectus idem intelligit triangulum et rationem trianguli. Intelligendo autem essentiam suam intelligit tertio res extra, quarum est exemplar.(327) Sic se habet in proposito quantum ad intellectum possibilem.(328) Primum enim, quod intelligit, est suum productivum principium, scilicet intellectus agens, sub determinata ratione alicuius rei intelligibilis.(329) Secundum, quod intelligit, est intentio rei simpliciter, non huius vel illius, quae idem est, quod species, quae est actus intellectus possibilis et essentia eius, secundum quod magis fit unum ex specie intelligibili et intellectu quam ex materia et forma. Species enim fit ipse intellectus per essentiam.(330) Tertium, quod intelligit, est res extra, puta caelum, lapis; et sic de aliis eo modo intellectis.
38. Quomodo intellectum sit aeternum etquomodo non sit aeternum
(331) Primum intellectum, scilicet ratio rei, secundum quod non ponit in numerum cum ea ratione, quae est in Deo, est aeterna, et hoc est, quod Augustinus dicit de ratione circuli et supra inductum est.(332) Secundum, quod intelligit, inquantum stat in ratione sua aeterna, etiam est aeternum, et ita distinguitur, quod istud secundum, inquantum stat in sua ratione, sic est aeternum, inqantum autem secundum se et absolute consideratur, non oportet, quod sit aeternum.(333) Tertium intellectum, id est res extra, non oportet, quod sit aeternum, nec distinguitur hic, sicut iam distinctum est, scilicet quod res extra uno modo consideretur secundum se et absolute, alio modo consideretur ut in sua ratione, ut sic absolute et simpliciter dicatur aeterna. Aliud enim est esse in sua ratione tamquam idem ipsi rationi, quod competit ei, quod secundo loco intelligitur, aliud est esse in sua ratione tamquam in exemplari suo differente ab eo essentialiter, quod competit rei extra, quae tertio loco intelligitur.
39. Quomodo id, quod intelligitur, sit intra intellectumet quomodo sit extra
(334) Ex praedictis potest haberi etiam, utrum, quod intelligitur, sit intra intellectum vel extra ipsum.(335) Quantum enim ad primum et secundum intellectum est intra intellectum essentialiter, quantum autem ad tertium est extra, nisi inquantum est in ipso sicut in exemplari, ut per se patet.
40. Declaratio cuiusdam quaestionis, quam Augustinussub dubio reliquit, videlicet utrum omne, quod intelligitur,intelligat, sicut omne, quod intelligit, intelligitur
(336) Secundum ea etiam, quae dicta sunt, potest haberi veritas illius quaestionis, quam Augustinus dubitationi supponit dicens, quod certum est, quod omne, quod intelligit, intelligitur, sed utrum omne, quod intelligitur, etiam intelligat, gravis quaestio est.(337) Huius quaestionis scrupulositas dissolvitur per praemissa.(338) Si enim dicamus de eo, quod primo et per se intelligitur quantum ad primum et secundum intellectum, constat, quod omne tale intelligit, cum tale intellectum sit ipse intellectus per essentiam.(339) Si autem loquamur de eo, quod tertio loco intelligitur, hoc est enim res extra intellectum, ut lignum, lapis, non sic oportet, scilicet ut omnia talia intelligant, quamvis aliqua talia inveniantur, quae intelligunt.(340) Concordat autem istud cum dicto Philosophi, qui dicit, quod in separatis a materia idem est intelligens et quod intelligitur. Primum enim, quod intelligunt separata ex suo principio, est sua propria essentia, in qua relucent omnia alia, quae ex hoc ipso sunt intellecta ab eis, quod suam essentiam intelligunt. |