Rogerius de Apulia
1201/05 - 1266
|
Carmen miserabile super destructioneregni Hungariae per Tartaros
Capitulum XXXVIII
|
___________________________________________________________________________
|
|
De astutia Tartarorumad transeundum Danubium exquisita.
Sed cum Strigonium in Hungaria omnes et singulas precelleret civitates, maxime cogitabant transire Danubium et ibi figere castra sua. Et ecce in hieme nivis et glaciei abundantia supervenit, ita quod Danubius, quod non acciderat a multis retroactis temporibus bus, gelabatur. Sed Hungari ex ipsorum parte singulis diebus frangebant glacies et custodiebant Danubium, ita quod assidue fiebat pugna peditum super gelu. Tamen cum dire glacies advenerunt, totum Danubium congelatum est, sed isti transire cum equis nullatenus attentabant. Advertite igitur, quid fecerunt. Multos equos et animalia super ripam Danubii adduxerunt et neminem per tres dies ad eorum custodiam dimiserunt, ita quod bestie sine custodibus pergere videbantur, nec aliquis eorum in illis partibus apparebat. Tunc Hungari, credentes Tartaros recessisse, subito transierunt et omnia illa animalia per glacies transduxerunt. Quod Tartari advertentes, cogitarunt posse in equis transire libere super gelu. Quodet factum est, et tot uno impetu transierunt, quod ex ista parte Danubii terre faciem impleverunt. Rex autem Cadan post regem Hungarie properavit, qui in Sclavonia, tamquam qui nullum habebat subsidium, morabatur. Sed ipse huius facti prescius fugam iniit, et cum ipse maritima castra acceptare nequiret, ad insulas pertransivit, ita quod usque ad recessum eorum eum insule tenuerunt. Videns Cadan rex, quod eum habere non posset, destruxit Boznam, regnum Rascie et inde in Bulgariam pertransivit. |