Rogerius de Apulia
1201/05 - 1266
|
Carmen miserabile super destructioneregni Hungariae per Tartaros
Capitulum X
|
___________________________________________________________________________
|
|
Responsio ad terciamodii causam.
De tercia causa odii regem taliter excusabant. Est omnibus non ignotum, quod LXX duos habet Hungaria comitatus; hos reges Hungarie bene meritis conferebant et auferebant sine iniuria possidentis. Ex his comitatibus habebant delicias, divitias et honores, potentiam, altitudinem et munimen. Sed per prodigalitatem quorundam progenitorum suorum iura comitatuum erant adeo diminuta, ut, meritis et demeritis personarum non discussis, eisdem possessiones, villas et predia ad comitatus pertinentia in perpetuum contulerant ; ex quo viros comites non habebant, et cum incedebant, simplices milites propter diminutionem comitatuum putabantur. Qui autem potentiores erant, sicut thavernicorum, qui et camerarius dicitur, ac dapiferorum, pincernarum nec non agasonum magistri et ceteri, qui habebant in curia dignitates, exinde in tantum incrassati erant, quod reges pro nihilo reputabant. Hic autem cupiens reintegrare coronam, que pene parve potentie facta erat, licet plurimis displiceret, male tamen alienata studuit revocare ad ius et proprietatem comitatuum tam a sibi contrariis quam a suis. Licet non faciendo iniuriam alicui iure suo in omnibus uteretur, tamen de regalibus bonis bene ac fideliter servientibus remunerationem congruam faciebat. Unde, quia usus fuit iure suo, cessare debebat malivolentia Hungarorum. |