Regulae cenandi
ca. 1200
|
Regulae cenandi
ca. 1200
|
________________________________________________________________
|
|
Ms. A
Quisquis es in mensa, primo de paupere pensa :Nam cum pascis eum, pascis, amice, Deum.Nescit homo plenus, quam vitam ducat egenus.Nemo cibum capiat, donec benedictio fiat, | |
5 | Nec capiat sedem, nisi quam vult qui regit edem.Donec sint posita tibi fercula mandere vita,Et mundi digiti tibi sint unguesque polituIn disco tacta non sit bucella redacta.Non tangas aures nudis digitis neque nares. |
10 | Non mundes dentes ferro acuto ad comedentesSal non tangatur esca quo vase locatur.Si potes hec repeto in mensa ruclare caveto.Esse scias vetitum in mensa ponere cubitum.Lege mandatur ne parapsis ad osque ponatur. |
15 | Qui vult potare debet prius os vacuareEt sint illius labia tersa prius ;Nec tacere possum, ne dentibus laceret ossum.Non dicas verbum cuiquam quod ei sit acerbum,Ne possit quis irasci vel discordia nasci. |
20 | Vultu sis bilans, nullum tamen irridearis.Si pauce loqueris, gratior sodalibus eris.Mensa submota, manus ablue, postea pota.Privetur mensa, qui spreverit hec documenta. |