Iohannes de Capua
floruit 1262/1278
|
Directorium humanae vitaealias parabolaeantiquorum sapientum
Prologus
|
___________________________________________________
|
|
[A1r] |
PROLOGVS.Verbum Iohannis de Capua, post tenebrarum olim palpationem ritus iudaici, divina sola inspiratione ad firmum et verum statum orthodoxae fidei revocati. Cum plura diversarum scientiarum genera esse prospexerim in lingua fundata hebraica non parvae utilitatis in eruditionem christianorum consortii, ut in sacris scripturis et divinis, moralibus atque medicinalibus, ipsa ex praedicta lingua in latinam reducere meus animus adspiravit. Inter quae nunc hunc libellum dictum KELILA ex illa lingua in hanc, nunc esse vidi non etiam immerito transferendum; est enim opus virorum intelligentiae animarum multae informationis et nihil earundem non modicae delectationis. Ad honorem autem divinae Trinitatis sanctissimique eius nominis exaltationem, salutem et meritum animae, fortitudinem corporis et roborationem, atque dierum productionem reverendi patris et domini, domini Mathei Dei et apostolicae sedis gratia tituli sanctae Mariae in porticu diaconi cardinalis, motus sum praesens opusculum in lingua latina interpretari: ad te igitur, prefate pater domine, dirigitur hic libellus, ut et tuarum aliarum gratiarum protectione pusillus interpres ad alia maiora utiliora et nobiliora manum imponat ex altera praefatarum linguarum in alteram cum audacia reducenda.Pro sapientibus et insulsis hic liber factus est.Hic est liber parabolarum antiquorum sapientum nationum mundi. Et vocatur LIBER KELILAE ET DIMNAE; et prius quidem in lingua fuerat Indorum translatus; inde in linguam translatus Persarum; postea vero reduxerunt illum Arabes in linguam suam; ultimo exinde ad linguam fuit redactus hebraicam; nunc autem nostri propositi est ipsum in linguam fundare latinam. Est autem liber delectabilis, verbis doctrinae et preciosis sermonibus plenus, quem optaverunt sapientes nationum mundi, qui sua verba sapientiae scientiae ac doctrinae manifestare voluerunt. Fuit autem a principio sapientum universarum linguarum et gentium affectio suam sapientiam patefacere, donec inter eos consilio habito concordaverunt librum conficere et ipsum adaptare in linguam bestiarum ferarum volatiliumque; qui est hic liber. Fecerunt autem ipsum propter tria. Primum quidem, ut adinvenirent causam, per quam suam sapientiam universis hominibus provulgaverunt. Aliud vero, quia iste liber est ad scientiam et ludum: addiscet enim sapiens propter sapientiam, quae in ipso est; stultus vero ad ludum et solacium. Tercium vero, quoniam pueri et qui delectantur audire parabolas et verba puerilia, gaudebunt addiscentes ipsum, ut facilis ipsis reddetur eius agnitio, propter dulcedinem verborum ac sermonum delectationem, figurarumque et imaginum intuitionem, quae in ipso sunt ex memoratione ferarum et bestiarum atque volatilium et ceterorum sermonum delectabilium; usque ad tempus quo creverit puer et eius intellectus vigorabitur; qui recordabitur omnium illarum parabolarum, quas in tempore suae iuventutis et eas non intelligebat, et reducens omnia illa ad sui mentem inveniet ipsa omnia doctrinam et deam sapientiae. Et erit hoc quod reposuit in suo corde melius thesauro auri et argenti propter quod non deficiet ei bonum diebus vitae suae; et cum creverit puer et invenerit ea quae sibi reliquit pater suus, gaudebit nimis et conservabit ea diligenter. Sic se habet sapientia. Necesse quippe est multiplicare verba sapientum, quando corum sapientia multiplicatur: nam prae multitudine sapientiae adaptunt ei plures vices, et exponunt ipsam omnibus modis quibus possunt, et faciunt ei imaginationes, ut educant quicquid latet sapientiae in cordibus suis. Nunc autem quicunque studet in hoc libro considerare debet, ad quid factus sit: quicunque enim nescit propter quid est, nec in ipso procedet modo debito, nec intelliget ea, quae in ipso attenderunt sapientes, est tanquam claudus et caecus ambulans in tenebris per loca montium et vallium. Et primum quidem conve[A1v]nit studenti in hoc libro, et qui cupit sua verba intelligere in eis, procedat secundum modum antiquorum virorum sapientum, et incipiat cum diligenti lectura, et intelligat quid legat, et non sit eius desiderium ad finem libri devenire et eius principium ignorare. Quicunque enim cupit perficere quod legit, ipso illud non intelligente, non proficit ei sua lectura, nec ex ea suscipit mercedem, nec de sua lectura aliquid adipiscitur. Et quicunque pertractat affligere animam suam in fatuitate, et facit eam vanescere a verbis sapientiae, et non meditatur in ipsa, donec sciat intentionem eius, nec studet agere iusticiam et aequitatem et quaerere veritatem; non suscipit de tota sua lectura nisi laborem et dolorem; et erit tamquam quidem, de quo retulerunt sapientes.(Exemplum eius, qui servare non scit quod invenit.)Quoniam cum ambularet quidam per loca deserta et solitaria, revelatus est ei thesaurus; qui cum aperiret illum, vidit maximas divitias, quas nunquam existimavit esse tales; et ait intra se: Si voluero deferre hunc thesaurum paulatim et custodire residuum donec perficiam, illum auferre erit mihi grave et molestum; impediet enim me omni die residuum observare, ut gaudere non valeam de eo quod inveni. Sed est mihi melius homines conducere, qui totum simul et semel ad domum meam deferant, et ego stabo custodiens residuum, donec totum deferatur. Conduxit itaque viros; et accipiens quilibet pondus suum portavit super humero suo ad domum propriam: ille vero continue fodebat thesaurum et praeparabat eis, credens eos portasse ad domum suam. Consummato opere, abiit hic ad domum suam, et cum non inveniret aliquid de thesauro, cognovit quoniam singuli eorum portaverunt ad domus proprias; et non remansit ei nisi labor fossionis; et ita corruit, non agens sua opera sapienter, nec observare scivit quod invenit: voluit enim certus esse de toto, qui ex imprudentia propria nihil consequebatur. At propter hoc convenit viro intelligenti, quod quando legit hunc librum, nitatur stu[A2r]dere in ipso toto suo animo, et respiciat in eo diligenter, et sciat quoniam liber iste habet duas intentiones, unam manifestam, alteram vero occultam; et nulli valet manifesta, nisi intelligat occultam. Sicut si quis accipiat nuces; non conferunt ei nisi rumpantur, et educatur quod in eis latet. Nec sit sicut quidam, de quo dictum fuit. Quoniam cum quidam vellet scire loqui ornate, advenit ei quidam socius sapientum, et scripsit ei in lamina aurea regulam sermonis et secretum dictaminis; et cum accepisset ipsam de manu sua, abiit in domum suam, et cepit legere et studere in ipsa die noctuque, ipso eius intentionem ignorante: itaque erat bene doctus in sua lectura, eius tamen intentionem ignorabat. Quadam vero die cum sederet cum viris sapientiae, existimavit iam eos in sapientia superare; et cum incepit loqui, fuit initium sermonum suorum ignorantia. Cui ait unus sociorum suorum: Sile, quoniam errasti in tuo sermone; sed haec quae dixisti, sic debent esse. Cui respondit: Quomodo potui errare, cum comprehenderim omnia, quae continentur in scriptura laminae? Et ille: Lege, ut audiam. At ille cum legeret, non intelligebat quid intendebatur per illud; et sic sua lectura addebat super eius culpam. Et propter hoc decet unumquemque, quando intelligit aliquid et novit illud, quod observet hoc, et sit ei proficuum quod novit, et teneat ipsum prae oculis suis, et meditetur eius intentionem; quoniam gratia eius alia poterit scire; nam ex hoc libro alios libros poterit addiscere. Dicunt enim sapientes, quoniam non decet sapientem abundare in aliquo nisi in sapientia: quanto magis enim addit ad scientiam, revelabitur ei intellectus et doctrina; quemadmodum revelat sol obscuritatem ignis. Doctrina vero exaltat virum suum, et scientia vivificat scientes eam. Ille vero qui addiscit eam, et non observat quod addiscit, nihil ei confert; et erit sicut quidem, de quo dicitur. Quoniam cum quidam iaceret nocte in sua domo, percepit quod fur intendebat intrare domum; et sciens paterfamilias ea quae fur intendebat, dixit intra se: Silebo huic furi, donec videbo quid agat; et dimittam ipsum, donec congreget omnia quae voluerit: [A2v] postmodum vero exurgam adversus eum, et ablatis omnibus de manu sua percutiam eum fortiter. Fecit itaque paterfamilias, et siluit illi furi, donec congregavit omnia quae voluit. Ultimo vero rapuit sopor patremfamilias, et fuit hoc in bonum furis; et abiit fur in viam suam illesus. Post haec vero excitatus paterfamilias et videns cuncta quae acta fuerant a fure et quia recesserat, cepit conqueri adversus seipsum, et sibi tribuit culpam, sciens sibi non valuisse scientiam, postquam non exercuit illam. Scientia est enim sicut arbor, cuius fructus est operatio. Debet autem sapiens quaerere scientiam, ut ipsam exerceat; et si non exercuerit quod didicerit, non proficit ei. Sicut, si dictum fuerit alicui, quomodo fuerit quidam sciens malam viam et ivit per illam, diceret ipsum utique fuisse stultum: hic vero qui dicit alterum stultum, si cognosceret sua opera, sciret quoniam peiora sunt operibus illius, qui novit malam viam et ivit per eam. Qui vero sequitur suum appetitum, et relinquit quod est ei utile, nec docetur ex his quae iam vidit et expertus est de negociis mundi, similatur illi qui cognoscit, qui ciborum sit ei levis et qui gravis, sed superatus ab appetitu eligit gravem cibum et relinquit levem et utilem. Hic est ille cuius querela sibi ipsi redundat, et peccatum suum super vertice suo quiescit, cum elegerat mala opera et reliquerat bona. Hic est qui desiderat scientiam et novit ipsam et scit discernere veram scientiam a stulticia, sed dominatur in eo stulticia et relinquit sapientiam. Sicut duo homines, quorum unus est caecus, alter vero videns; et cum ambularent pariter per viam, ambo ceciderunt in foveam; qui cum pervenirent ad fundum foveae, mortui sunt ambo simul; nec habuit inde videns praerogativam super ipso caeco, nisi culpam, eo quod vidit foveam et non evitavit eam; hoc autem imputatur suae stulticiae. Sapiens autem debet inniti benefacere, si studeat et docere alium; et quod alios docet, ipse oblivioni non tradat, sed efficaciter compleat. Nec sit sicut fons aquae, qui omnia animalia potat, ac ipse pro tanto nihil ab eis percipit. Vir autem qui addiscit sapientiam et intelligit ipsam, tenetur os tendere aliis postquam docuit seipsum. Dicunt enim sapientes: Tria oportet unumquemque quaerere, scilicet, scientiam, divitias et misericordias. Nec decet aliquem vituperare suum proximum de gestis, quae ipse idem agit: nec sit sicut caecus, qui vituperat alium propria macula. Nec decet aliquem quaerere sibi bonum damno sui proximi; ne forsan adveniat ei sicut cuidam, de quo dicitur.[A3r] Quoniam fuit quidam, qui habebat simul cum socio suo zizanias; et cum divissent eas, reposuit quilibet porcionem suam seorsum a porcione alterius in eadem domo. Cogitavit autem alter illorum cambire porcionem suam cum porcione socii sui, eum esset duplex suae partis; et habuit consilium intra se apponere signum supra partem socii sui, ut cum iret in nocte posset illam discernere; et accepto clamide, cooperuit cum eo partem socii sui. Et accedens ad quendam amicum suum rogavit ipsum, ut iret cum eo ad accipiendum sortem socii sui; et cum noluisset se associare ipsi, promisit ei dare partem de zizaniis. Inter haec ivit alter socius ad domum ubi erant zizaniae; et cum vidisset partem suam coopertam cum clamide socii sui, existimavit quoniam socius suus non fecit illud nisi ex bona voluntate, quam habebat erga ipsum, ut non caderent super eas pulvis et nauseae; et ait in corde suo: Quia ipse contulit mihi hoc bonum, magis dignum est, ut porcio sua cooperta sit suo clamide. Et amoto clamide de sorte sua, cooperuit sortem socii sui. Nocte autem facta, accessit alter socius una cum alio amico suo ad domum zizaniorum: cum palparet per domum, pervenit manu sua super clamidem. Et existimans illam esse porcionem eius socii accepit eam, et data parte illi amico suo, abierunt in viam suam. Mane autem accesserunt ipse et socius suus ad domum zizaniorum; et videns ille qui zizanias acceperat in illa nocte, partem socii sui integram in loco suo, cepit tristari, et abiit plorans ad domum suam; et non revelavit socio aliquid de hoc, ne forsitan esset ei molestus si sciret. Et propter hoc non decet quemquam cupientem aliquid devenire ad eius extremum, excedere modum et statum, ad quos ipse novit posse devenire. Dicunt enim sapientes, quod quicunque nititur pervenire usque ad profundum rei, praecipitabitur; et propterea non debet quisquam quaerere quod non habet finem, et ad quod nullus pervenit. Nec sit negligens perquirere ea, ad quae novit se posse devenire; et nitatur semper facere sua opera profectura magis ad futurum seculum quam ad praesens. Cuiuscunque enim cupido remissa fuit in hoc mundo, remittetur et eius tristatio, quando recedit ab eo. Et iam quid dicitur? quoniam duo sunt qui iuvant hominem, scilicet, divitiae et cultus dei. Nec decet virum intelligentem desperare de bono; aliquando enim deus praeparat homini bonum, quod non speravit habere; et his quae inducuntur super hoc, est quod fertur advenisse cuidam, ut recitatur in hac fabula.Erat quidam paterfamilias, qui cum esset in ultima paupertate constitutus, ivit ad amicos suos petens ab eis aliquam gratiam; et negantibus sibi petitionem suam, rediit confusus ad domum suam. Noebe vero illa cum iaceret in lectulo suo, audivit strepitum in domo, et percepit quoniam fur esset: cogitavit dicens: Quid habeo in domo quod capiat fur iste? volo ipsum dimittere, ut videam quid agat. Et quaerens fur per domum non invenit nisi unam lagenam, ubi erat modicum farinae; et cogitans fur in suo corde dixit: Non decet, ut meus labor redundet in nihilum: melius est mihi accipere hoc, quam illud relinquere. Et accepta sua cappa, extendit in terram, et involvit cum farina; et cum vellet abire fur, cogitavit paterfamilias dicens: Moriar sic fame et frigore; non est mihi bonum silere huic furi. Et exurgens adversus furem cum baculo clamavit contra ipsum; et timens fur fugit et reliquit ibi cappam suam. Quam induit sibi paterfamilias, et restituit farinam in loco suo. Ita hic pauper consecutus est bonum, quod sibi amicus suus denegavit. Nec decet virum sapientem firmare se super parabolam, qua dicitur: Victum statutum unicuique Deus procurat; ipse autem perquirat ipsum mihi; nec oportet me vacare circa illum. Hoc nullus sapiens debet facere: immo oportet exercere et perambulare mundum acquirendo ei necessaria, ne pereat. Nec respiciat illum, cui Deus concedit gratiam acquirendi bonum absque labore et exercitio; huiusmodi enim nunc temporis pauci reperiuntur in mundo, qui praeter quam se exerceant ad acquirenda bona, habent omnia quae volunt seu desiderant. Et propter hoc [A3v] oportet unumquemque sapientem inniti ad acquirendum, ut forsitan sit sua sors bona et delectabilis et de iusticia et de rectitudine accepta, et prolongetur ab omni re, a qua potest ei provenire tribulatio et dolor. Nequaquam sit sicut columba, cuius pulli rapiuntur et iugulantur, ac ipsa pro tanto non corrigitur, nec cessat iterum redire ad eundem locum et ibi regenerare suos filios, ut iterum capiantur. Et dictum est, quod Deus unicuique rei finem imposuit et terminum, quem praeterire non potest: quicunque enim praeterire nititur rerum terminos, quantumcunque excedit, diminuit. Et dicunt sapientes, quod quicunque opera sua facit ad futurum finem, eius vita est sibi; qui vero facit sua opera ad hoc seculum, eius vita est super ipsum; qui vero facit sua opera ad praesens et ad futurum, eius vita est inferior et super ipsum. Et dicunt, quoniam tria oportet homines parare sibi; quorum primum est lex et statuta, secundum vero est victus seu necessaria, tercium est rectificatio suorum operum inter se et homines. Et dicitur, quod in quocunque sunt haec quattuor, non conveniunt facta sua; quorum unum est, in arte propria negligentiam habere; secundum est, mandata legis disrumpere; tercium est, omnia credere; quartum vero, omnem sapientem denegare. Decet autem unumquemque sapientem meditare suum consilium in mente sua, et considerare illud; et non recipiat a quocunque homine, et si fidelis sit; et non perseveret in aliqua re peccati, nec cogitet in ipsa frequenter; et quando interponitur ei aliquid difficile, non introducat se in illud et non imponat se in aliqua re dubia, donec sciat eius rectitudinem. Ne sit sicut ille, qui deviat a via, quoniam quantumcunque procedit, tanto magis prolungatur a termino; vel sicut ille, qui cum senserit aliquid in suo oculo, non cessat eum fricare et agitare, donec eveniat in malum maximum. Debet etiam vir intelligens credere in divino iudicio, et conformare se in bonis operibus, et eligere hominibus quod eligit sibi ipsi, et evitare eis quod evitat sibi. Quicunque igitur studet in hoc libro, meditetur in isto capitulo, ut intelligat istud; quoniam qui novit quod continetur in eo, non indiget alio libro. Inquit ille qui transtulit hunc librum ex lingua Persarum in linguam hebraicam: Quando studuimus in hoc libro, visum est nobis addere in eo unum capitulum ex dictis Arabum collectum, in quo declaravimus per verba utilia et exposuimus studentibus in dictis sapientiae et diligentibus eam huius libri secretum; et est istud capitulum, quod durat a principio libri usque huc.EXPLICITPROLOGVS. |