BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

 

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

 

[Praefatio]

 

 

___________________________________________________

 

 

 

INCIPIT LIBER.

 

 

DICITUR quod in temporibus regum Edom habuit rex Anastres Casri virum nomine Beroziam. Erat autem vir iste princeps medicorum totius regni, obtinens a rege nobilem statum et magnam praebendam; qui quamvis exerceret negocia regni, erat tamen magnus et sapiens. Quadam vero die datus est regi quidam liber, in quo continebatur, quoniam in India sunt montes excelsi, in quibus crescunt certae arbores et herbae, quae si cognoscantur et capiantur et conficiantur secundum certum modum, fiet ex illis medicina, qua resuscitantur mortui cum Dei voluntate. Cupiens igitur rex quaerere et implere hoc negocium praecepit Beroziae, quod circa hoc laboraret; et ipse iuvaret eum argento et auro, et quod scriberet singulis regibus Indiae dare praesidium et praestare iuvamen suo proposito. Et fecit rex ita: iussit dare Beroziae quaecunque petiit, et scripsit singulis regibus illius provinciae et dominis epistulas super hoc negotio, ad quos accessurus erat, mittens eis singulis penia et dona, sicut est mos regum ad invicem transmittere, cum petunt aliquid a seipsis. Fecit itaque Berozias, uti rex iussit, et non declinavit a dextris nec a sinistris, donec pervenit in Indiam; et presentatis singulis epistulis et peniis singulis regibus quibus transmittebatur, petiit ab illis iuxta litterarum contenta; qui omnes responderunt adimplere petitionem regis et iuvare ipsum super hoc per montes et regiones cum sapientibus [A3r] suis et viris aliis. Tardavit itaque Berozias circa hoc duodecim mensibus; et collectis ex singulis plantis et arboribus scriptis in libro, instituit eas cum medicinis contentis in libro, et confecit ex eis medicinas secundum descriptionem et potentiam. Postmodum vero iussus est resuscitare mortuos, et non potuit. Tunc existimavit Berozias omnes libros illos esse mendaces, et segregavit cor suum ab eis. Et hoc factum est ei molestum valde: erat enim multum sibi difficile redire ad regem confusus et mendax in suo verbo. Et accedens ad sapientes Indiae narravit eis negocium. Cui responderunt, quoniam et ipsi reperierunt in suis libris quemadmodum et ipse. Nam laboraverunt super hoc et perquisiverunt, donec invenerunt suam expositionem in quodam libro sapientiae; videlicet, quoniam illi montes sunt viri sapientes et intelligentes, arbores vero et plantae sunt sapientia et intelligentia, quae nascuntur in cordibus suis; medicinae vero, quae conficiuntur ex illis, sunt libri doctrinae et sapientiae et scientiae, qui componuntur ab eis; mortui autem qui resuscitantur, sunt ipsi fatui et ignorantes sapientiam, qui mortui reputantur, resuscitantur tamen et curantur cum meditatione sapientiae, quando ipsam capiunt ex libris illorum sapientum. Et cum audisset hoc Berozias, quaesivit habere hunc librum; et invenit ipsum in lingua Indiae; et transtulit illum in linguam Persarum. Post hoc vero rediit ad dominum suum Casrim regem; et audiens hoc rex sollicitatus est sibi acquirere libros sapientiae et scientiae et intelligentiae, et nitebatur toto posse addiscere scientias, et vigorabat et exaltabat illas prae aliis ceteris deliciis mundi, in quibus reges delectantur. Et iussit divulgari scientias, et libros multiplicari, et statui studia, et congregari huiusmodi libros, et eos reponi in vestiariis. Fuit autem de us sorcio illorum librorum iste liber, qui dicitur KELILAE ET DIMNAE. Est autem a principio huius libri capitulum medici Beroziae et gestorum suorum, qui narravit quibus conversabatur, donec effectus est heremita et colens Deum; et scripsit post sua gesta ea quae traustulit ex libris sapientum Indiae, et quaestiones quas petebat quidam regum Indiae Disles nomine a suo philosopho nomine Sendebar, qui maior erat in scientia ceteris aliis sapientibus et magis dilectus apud regem; cui iussit reddere sibi singulis eius quaestionibus rationes uni post aliam et inducere suis verbis parabolas, ut ostendatur sibi per haec semita veritatis et mos iusticiae in suis responsis; et congregaret omnia illa in scriptis, et conficeretur ex eis liber sapienter aptatus, quem valeat accipere in sui doctrinama, et sit repositus in suis vestiariis, ut possit permanere hereditatem aliia regibus suis successoribus. Cuius capitula sunt haec.