BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

 

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

 

Capitulum XVII

 

 

___________________________________________________

 

 

CAPITVLVM XVII

EST DE HOMINE QVI PRAESTAT ALIIS CONSILIVM

SIBI AVTEM NVLLVM POTEST PRAESTARE.

 

Inquit rex Disles Sendebar suo philosopho: Intellexi parabolam tuam super his, quae dixisti mihi: nunc vero da mihi parabolam de homine, qui aliis praestat consilium, sibi autem non. Inquit Sendebar: Erat quaedam columba habens nidum in excelsa arbore, ita quod magno labore escam ad arborem portabat. Et cum produceret suos pullos, aggrediebatur eam vulpes stans iuxta arborem et perterrens eam minationibus, donec ei suos pullos eiicebat propter conservationem suae vitae. Quod videns quidam passer stans contra eam in vano arboris, accessit ad columbam dicens: Consulo tibi, quod quando revenit ille et infert tibi talia, responde: Et fac posse tuum; et si laboraveris ascendere ad me, statim eos devorans volabo. Et abiit passer in viam suam. Post hoc rediit vulpes clamans contra columbam more solito. Cui respondebat sibi columba verbum quod sibi passer consuluerat. Ait ad eam vulpes: Si annunciaveris mihi illum qui tibi hoc consuluit, dimittam pullos tuos. Dixit columba: Scias quod passer qui stat contra littus fluminis, mihi hoc consuluit. Et relicta columba, ivit vulpes ad passerem, et ait: Quando te ventus invadit, ubi reponis caput tuum? Et ait passer: Sub sinistro latere. Et quando percutit te in facie tua, ubi ponis tunc caput tuum? At ille: Ad mea posteriora. Ait vulpes: Quando venti te ex omni parte invadunt, ubi tunc ponis caput tuum? Ait passer: Sub alis meis. Ait vulpes: Quomodo potes hoc facere? Aestimo te non verum dicere; et si hoc scis facere, similem tibi non vidi. Et tunc passer volens ei hoc ostendere, reclinavit caput suum sub alis; quem vulpes rapuit dicens: Scivisti columbae praestare consilium et non tibi ipsi. Et devoravit eum.

 

EXPLICIT

LIBER PARABOLARVM

ANTIQVORVM SAPIENTVM.