Iohannes de Capua
floruit 1262/1278
|
Directorium humanae vitaealias parabolaeantiquorum sapientum
Capitulum XVI
|
___________________________________________________
|
|
CAPITVLVM XVIDE AVIBVSET EST DE SOCIIS ET PROXIMIS QVI SEINVICEM DECIPIVNT.Inquit rex Disles Sendebar suo philosopho: Intellexi quidem verba tua, quae locutus es de divina sententia et quia nullus valet eam fugere. Nunc vero da mihi parabolam de sociis et de amicis decipientibus se invicem, et quando alter ipsorum est cordis fraudolenti, socium cupiens defraudare et inferre sibi malum. Inquit philosophus: Dicitur quod erat in quodam loco iuxta mare, in quo flumina conveniebat, et erat locus ille procul a venatoribus et hominum circuito: aves vero degentes circa mare procul erant inde nec ibi pro aliquo accedebant. In processu vero temporum accessit ad hunc locum avis, quae hebraice dicitur Holgos; et considerans bonitatem huius loci et quomodo solus esset a conversatione hominum et animalium, deliberavit in sua mente reducere ibidem suam familiam dicens: Affluenter vivam ego cum familia mea de venatione huius loci, et erit mihi in haereditatem et filiis meis. [N6v] Erat autem eius uxor recumbens in nido super ova, quae prope erant partui; habebat autem haec quandam aliam avem sibi unicam et solatiosam, quae dicebatur Mosan. Erat autem avis illa valde dilecta, quam multum adamabat, nec cibus nec potus nec ulla delectatio sapiebat ei absque illa ave. Cum audisset haec uxor avis, quod eius maritus intendebat facere id factum, fuit ei valde molestum et voluit annunciare illi Mosan secretum mariti sui; et quaerens argumenta quomodo posset de licentia sui mariti eius ire ad illam avem suam amicam, et secum de hoc tractare negocio, dixit marito suo: Iam pervenit tempus quo debent nostri pulli oriri, et mihi quidem indicata est quaedem medicina utilis pullis nostris, qua valebunt valde plumare et crescere et ab accidentibus et infortuniis illaesi permanere; et volo quaerere illud et portare nobiscum in locum, in quo esse intendimus. Et ait ad eam maritus: Quid est illud? Dixit uxor: Est piscis quidam existens in insula in tali loco, quem nullus scit praeter me et ille qui me docuit. Volo igitur, ut tu recumbas loco mei super ova, donec ibo; et capiens unum aut duos de illis piscibus, redibo ad te, deinde feramus illos ad locum, ubi intendimus habitare. Et respondens maritus dixit ei: Non decet discretum virum cogitare de singulis quae medici asserunt; plerumque enim imponunt procurare quae non recipiuntur nec sunt possibilia, sed inducitur quis pro illis in pericula et angustias, donec praecipitabitur. Etiam quidem audivi de loco isto, ad quem ire intendimus, quia locus est periculorum: et dicitur in libris medicinae, quod ex sepo leonis et veneno serpentum ardentium fiunt certae et optimae medicinae; nec pro tanto debet vir prudens moveri ad investigandum huiusmodi ad loca periculosa, quaerens leones per loca deserta et valles, et serpentes in cavernis eorum. Et propter hoc desine ab hoc quod facere intendis, et tecum defer hunc nidum cum ovis ad locum quem tibi dixi, quoniam ibi est affluentia piscium, et est locus quem nullus novit nisi nos. Et scire debes, quod quicunque credit medicis, ut quaerat medicinalia per loca periculosa et se mori exponit, accidit ei quod accidit cuidam symeo. Dixit ei uxor: Quomodo fuit? Inquit maritus: [1r] Fertur, quod in quodam bono loco et fertili, ubi multae arbores erant et fructus et aqua, fuit quidam symeus et ibi longo tempore habitaverat. In processu vero temporis orta est huic scabies, quae ipsum molestavit valde, ut non posset procurare suam escam. Et cum prope eum transiret alius symeus, videns eum dixit ei: Quare video te externuatum corpore et in tanta debilitate constitutum? Cui respondens haec dixit: Nescio causam huius infirmitatis, nisi quia sic divinae placuit voluntati, quam nullus valet effugere. Dixit ei alter symeus: Ego, inquam, scivi quendam symeum, cui haec eadem accidit aegritudo, nec curari potuit, donec habito capite colubri nigri, et ipso ab illo symeo comesto sanatus est. Symeus ait: Unde possem illud habere, cum non possum venari victum meum et mea virtus declinavit, ita ut non possum invenire escam meam? sed aliae ferae et animalia mihi conferunt dietim quid cibi; alias morerer mea infirmitate depressus. Dixit ei alter: Vidi in quodam loco iuxta cavernam cuiusdam nigri draconis multos viros, et aestimo eos interfecisse draconem: nunc ibo ad illum locum, et si ipsum invenero mortuum, auferam suum caput et apportabo tibi illud. Ait symeus infirmus: Si mihi poteris hoc facere, erit mihi maximum beneficium, ut per te vivat anima mea, et a Deo super hoc magnam habebis mercedem. Et ivit symeus donec pervenit ad foramen cavernae draconis; et cum videret vestigia gressus hominum, aestimavit draconem esse interfectum ab aliquo homine. Et accedens usque ad eius cavernam, invenit draconem vivum; quem draco rapuit et devoravit. Porro adduxi tibi hanc parabolam, quia non decet virum sapientem exponere se periculis et terribilibus negociis, etiam si sibi illud multum expediat. Et respondens uxor ait: Intellexi verba tua; sed omnino expedit quod vadam illuc, quoniam nihil est ibi quod timendum sit, et erit hoc salus et fiducia bona pullis nostris, ut ab infortuniis et malis accidentibus fiant exempti. Et ait ad eam maritus: Ex quo casu deliberasti consilium omnino illuc ire, cave ne hoc nostrum secretum alicui reveles; dicunt enim sapientes, quod cuiuscunque boni intellectus est laudabilis, sed caput intellectus est secreti sepultio. Post hoc vero exurgens haec ivit ad locum, ubi erat avis illa amica sua; et retulit ei secretum mariti sui, et quomodo ad illum locum transferre se intendebant, in quo erat aquarum piscium et herbarum affluentia, et quod non esset ibi strepitus animalium nec timor hominum; et dixit ei: Si poteris ingeminare, ut venires illuc cum beneplacito mei mariti, facias; licet enim bonorum multorum ibi sit abundantia, sine te tamen sunt mihi nulla: bonum enim quod confert nobis Deus, vobiscum comunicabimus. Volens itaque avis illa esse in societate illius mulieris ait ad eam: Astringar ibi esse cum voluntate tui mariti. Nunquid habet ipse auctoritatem [tui] singularem in loco illo magis quam ego vel quicunque alius? Nonne locus iste licitus est omnibus? Et ecce ego vadam illuc, et probabo ibi nidum meum, quia utilis locus est, ut dixisti. Et si veniens maritus tuus voluerit me inde expellere, resistam ei, cum non sit ei locus proprius, nec illum possidebit a suis parentibus, nec in ipso habeat maioris iuris quam ego. Dixit ei mulier: Et iam ego scio, quia verum dicis; veruntamen elegi te ad locum illum, ut semper inter nos maneat pax et dilectio; et si venires absque beneplacito mariti mei, oriretur scandalum inter nos, cum promisi viro meo nemini illud dicere. Ait avis: Vere dicis, amice, et in vobis confido bene; sed indica mihi qualem modum accipiam, ut sit hoc cum consensu mariti tui. Ait ed eam mulier: Consulo tibi, vade ad eum quasi ignorans negocium hoc, et dic ei: Scito, carissime, quod contigit mihi nuper ire per quendam locum, quem exploravi esse bonum et utilem, et nullus est ibi habitans; et propono ibi meum habitaculum: visne mecum illic transferri, cum ibi sint multa piscamina? Et scio bene, quod ipse tunc dicet tibi, quoniam ipse providerit locum illum priusquam tu; et cum dixerit hoc, tunc dic ei: Ergo dignius est te esse ibi quam me; sed rogo ut tibi placeat me ibi esse tecum, quia nunquam aliquod importunum a me percipies, sed utilis ero tibi socius et amicus. Fecit itaque [1v] avis illa, et ivit ad maritum huius; mulier vero ivit ad quendam locum et cepit duos pisces de quibus tibi dixi; et invenit avem illam cum marito suo. Quae cum revelasset et de loco dixisset, placuit marito, ut cum eo habitaret; et interrogavit maritus mulierem, an ei placeret. Respondit mulier, volens se simulare, quasi non vellet ut avis illa cum eis habitaret, ut non perciperet maritus eius, quod revelasset illi secretum; et ait: Nos solae elegimus nobis locum illum, quia non est ibi strepitus avium atque animalium; et si permiseritis hanc avem ibi esse, timeo ne alia turba avium veniat cum ea, et sic nobis locum exinde expediat dimittere. Dixit maritus: Verum dicitis; tamen confide in hac ave et dilige ipsam, quia spero nos ab ea in futuro accipere auxilium et vigorem contra adversarios nostros, ne supervenientes nobis alienae vexent et molestent nos iniuriasque multas inferendo nostris pullis. Quapropter nobis bonum est ac perutile habere nobiscum sive in nostra societate admittere hanc avem, et forsan nobis praestabit auxilium tempore necessitatis, et non debemus confidere in nostra potentia; nam licet quod ceteris avibus potentiores sumus, tamen saepe debilior cum ceterorum adiutorio fortiorem superat, ut patet de lupo quodam, quem superaverunt murilegi et ipsum necaverunt, quia eis adversabatur. Dixit mulier: Quomodo fuit? Inquit maritus eius: Dicitur quod pristinis temporibus fuit magna congregatio luporum, et haec erat circa littus maris in quodam deserto et inepto loco hominibus, inter quos lupos erat unus magis annosus quam alii et exinde magis praesumptuosus in omnibus rebus quam socii sui, et prae aliis voluit honorari et vereri. Quadam vero die contigit, ut famam sibi acquireret inter socios, ivit venatum ad capiendum quid delicati in quodam monte, ubi erat [2r] multitudo ferarum et animalium. Erat autem mons ille reclusus undique, ut non possent inde animalia egressum habere. Et cum manerent illae ferae pacificae et quietae in monte illo, in quo erat etiam magna turba cattorum inter aliqua animalia degentes, qui regem habebant; supervenit illis iste lupus, et cum ibi videret multitudinem ferarum et animalium pro sui venatione, et quia nullum inde haberent egressum et fugam, traxit ibi moram pluribus diebus. Capiebat autem singulis diebus de illis animalibus, quando volebat, et devorabat. Et factum est hoc valde molestum cattis, qui omnes ad suum regem congregati inierunt consilium, ut valerent se a lupo reddere tranquillos. Erant autem tres catti ingeniosi et sensati, quibus vocatis a suo rege, egit cum eis consilium. Et interrogans rex primum dixit ei: Quod est tuum consilium super processu huius lupi, qui tanta iam nobis molesta egit, et dissipavit et laesit plures de populo nostro? Dixit cattus: Nullum habemus consilium, nisi sperare in Domino semper, quia non possumus ei resistere. Et interrogatus secundus dixit: Meum consilium est, quod de loco isto recedamus et quaeramus nobis alium locum; forte enim ibi inveniemus locum bonum et utilem cum bonis pascuis, quia in maxima peste sumus hic. Quid ergo sumus hic expectantes, quousque moriemur? Et interrogatus tercius dixit: Meum consilium est ut hic permaneamus neque nostra habitacula relinquamus propter ista; sed consulo unum, quod si fecerimus, spero illum a nobis superari et nos ad primum statum nostrae pacis redituros. Ait rex: Quod est? Ait ille: Apponamus curam erga lupum, quando venatus fuerit aliquod pro suo cibo et illud in aliquod locum portaverit ad comedendum, et exurgentes rex et plures alii potentes de nostro exercitu, eamus adversus eum, quasi quaerentes eius escae residua. Et cum securum se reddiderit de nobis, exurgam super ipsum et fodam oculos eius; deinde quilibet nostrum, cum non poterit se defendere, exurgat adversus eum, et quod potest agat; mori autem unum vel duos ex nobis, non debet illud gravare; liberabimus enim omnes amicos nostros ab omni tribulatione. Feceruntque ita. [2v] Et factum est quadam vice, cum venatus fuisset lupus aliquod pro suo cibo et ipsum in quoddam excelsum saxum portasset, congregavit rex ad se cattorum sui exercitus bellicosos, et iverunt post eum. Et cum pervenissent ad ipsum, exurgens super ipsum cattus consiliarius regis, fodit eius oculos; et accedens rex detruncavit eius caudam dentibus; deinde vero singuli eorum superexurgentes ipsum ad mortem vulneraverunt. Porro induxi tibi hanc parabolam, mi uxor, ut consideres, quoniam non est nobis nostra potentia sufficiens sine aliquo potenti socio et legali; quare quaerimus hanc avem nobis in socium. Et audiens hoc uxor in animo suo gavisa est, et placuit sibi quod de marito suo audiverat. Surrexerunt itaque vir et mulier et altera avis socia ipsarum, et venientes ad illum locum aptaverunt sibi nidum suum; altera quoque avis edidit sibi nidum circa nidum eorum. Vivebant autem ibi affluenter ex abundantia aquarum herbarum et piscium, diligentes se invicem, et sibi foedus fidelitatis contraxerunt. Erat autem dilectio, quae versabatur inter avem et mulierem ad avem extraneam fidelior quam extraneae avis ad socium et sociam. In processu vero temporis exicato uno illorum rivorum defecit piscamen. Et videns hoc avis Mosan socia mulieris, meditata est in suo corde dicens: Quamvis foedus amicorum et sociorum sit grande et quilibet teneatur observare, magis tamen tenetur suam personam conservare. Dicitur: Qui sibi foedus rumpit, minime alteri observabit; et qui futura non praevidet, incidet in foveam, quam non aestimavit, volens evadere et non potest. Societas vero harum ambarum avium mearum sociarum mihi nocebit, cum deficiat esca, et adhuc forte de loco me expellent. Et ego quidem iam adhaesi huic loco, de quo segregari non potero: non ergo viam habeo aliam, nisi ut occidam eas, et remanebo salva in loco solo absque molestia sociorum et stimulatione participum. Et prius quidem expedit mihi virum occidere; deinde inveniam modum necandi eius uxorem, quia fatui est cordis et confidit in me. Aut forsitan instigabo mulierem ut maritum interficiat; postea facilius interficiam uxorem. Post hoc vero accessit ad mulierem quasi tristis et moesta; dixit ad eam mulier: Quare video te sic tristem? Cui respondens ait: Non tristor nisi ex diffortuniis temporum et aeris perversione. Sed Mosan avis non cessavit tristari; et ait ad eam mulier: Video tibi aliquod subvenisse de quo tristaris. Ait illa: Ita est, sed non est nisi pro te; veruntamen si meo consilio consenseris, aestimo te de hac tribulatione evadere. Dixit mulier: Quid est illud? Inquit Mosan: Licet in nostra creatione simus extranei, tamen fratres in societate nostra sumus, quae melior est nobis quam infinitae parentelae: plerumque sunt fratres inimicantes sibi invicem et contra se invicem agentes, quod durius est ferro et peius veneno. Et dicitur, quod qui caret fratre, caret inimico, et qui caret consanguineo, caret invidente. Ego autem dirigo te ad unum quod erit tibi utile; et quamvis sit difficile uti illud valeas attemptare cum tibi dixero, est tamen valde facile in oculis meis cum considero periculum adversus te. Et propterea exaudi consilium meum, et inclina aurem tuam ut facias quod tibi dico, nec quaeras a me quare, donec illud perfeceris. Ait mulier ad eam: Dixisti mihi iam verbum de cuius timui auditu et obstupui, nec scio quid est; aestimo tamen illud esse pro mei nece; sed facilis erit mihi mors pro tui amore: dic ergo petitionem tuam. Dicitur enim, quod quicunque suam animam non tradit morti pro eius socio, qui melior est prole et fratribus, est in oculis Dei peior duris sceleratis et praevaricatoribus. Dixit avis: Meum consilium est, ut occidas maritum tuum et te reddas tranquillam ab eo, ac per hoc tibi salus erit et pax et mihi tecum; nec a me quaeras, donec illud feceris: nisi enim res esset valde bona, non tibi consulerem. Et si hoc fecisses, mox diu dicerem, nec doleas nec tristeris super marito tuo; dabo enim tibi meliorem ipso, qui est nobis in hoc loco socius, et custodiet et diliget te, et semper amor inter te et me permanebit. Scias quoque, nisi meum adimpleveris consilium, accidet tibi ultimo quod accidit muri nolenti consentire utili sibi praestito consilio. Dixit mulier: Quomodo fuit? Inquit avis: [3r] Dicitur fuisse in quodam loco solitario promptuarium, in quo cum multi essent mures, dissipantes et molestantes bona patrisfamilias, qui accepit quoddam animal quod assimilabatur cani et inimicabatur muribus, ut eos de domo exterminaret. Inter quos quidem erat unus mus maior aliis et fortior; et videns hic mus quod fecerat paterfamilias, scivit quoniam non posset permanere in domo propter illud animal, et accedens ad illud ait ei: Scio, inquam, patronus domus non introduxit te huc, nisi ad interficiendum me; sed ego veni ut tuam habeam societatem, quia novi tua ingenia et volo tibi cohabitare. Dixit ei animal: Intellexi quippe verba tua, et volo te securum reddere et tibi promitto pacem observare; nosti vero quoniam meus patronus posuit me custodem suae domus, ut nihil sibi adveniat nocumenti a te et a tuis sociis, nec me decet in hoc eius intentionem defraudare. Et propter hoc non offendas patronum meum, sed potius procura tibi mansionem aliam utilem et egredere de ista, quia si hoc non feceris, non est mihi culpa si te offendam; non enim mihi licet contravenire mandato patroni mei. Dixit ei mus: Et ego prius te rogare inchoavi super hoc et humiliavi me tibi propter hanc petitionem; non igitur decet te meam petitionem denegare. Ait illud animal: Verum me decet tuam sequi pacem et dilectionem; sed quomodo potero tibi hoc observare, cum tui socii dissipant bona mei patronis? Si fuero sibi rebellis non defendens sua bona de manibus vestris, interficiet me. Protestor ergo tibi, ut praeserves personam tuam a me, et recede de hac domo usque ad tres dies, quibus poteris aliam tibi providere mansionem: postea vero tui persequar societatem. Dixit ad eum mus: Est mihi grave meum relinquere habitaculum et nullo modo propono recedere, sed me a te toto posse praeservabo. Altera vero die exivit mus da caverna, ut quaereret aliquod pro sui esca, et videns ipsum hoc animal, nec curavit de eo nec motum est contra ipsum murem, donec terminus dierum compleretur. Et cum videret mus, quia non apponeret curam, quomodo ipsum offenderet et molestaret, seductum est cor suum, et nulla[3v]tenus ipsum amplius timebat, et coepit cum eo conversari, nec se ab eo praeservavit. Consummatis igitur tribus diebus exivit mus more solito ambulans per locum; animal vero latebat in quodam loco domus, et sentiens strepitum pedum muris insurrexit adversus eum, et ipsum devoravit. Induxi vero tibi hanc parabolam, ut scias quoniam non decet virum intelligentem consilium sui amici infringere nec illius correctionem refutare. Dicitur enim, quod verbum consulentis et si difficile sit, simulatur medicinae, quae quamvis sit amara, tamen liberat a languore. Quapropter meum nequaquam refutes consilium nec decipiaris tuo corde permittens vivere tuum maritum, quia maximum exemplum percipies nocumentum. Nam si ipsum occideris, dabo tibi maritum meliorem ipso. Et audiens hoc mulier perterrita est a verbo eius, et non minus desideravit habere maritum novum, et ait ad eam: Adverti quippe verba tua, et credo tuum consilium esse fidele et signum tuae dilectionis erga me, quia sentio meum cor erga tui dilectionem completum. Et nosco, quod consilium utile mihi contulisti; et etiam si non esset bonum pro me sed periculosum, utique vellem adimplere amore tui. Veruntamen quomodo potero meum maritum occidere, cum non sit mihi possibile? Ait ad eam Mosan: Indicabo tibi modum quo valebis hoc facere. At illa: Dic ergo. Respondit ei: Scio quendam rivum in quodam loco, ubi est multitudo piscium ubi piscari solent piscatores; qui cum piscantur magnum piscem, habent lignum acutum ex utraque parte, introducentes illud a capite usque ad caudam piscis; et scio te melius posse apportare de huiusmodi piscibus quam ego. Accipe ergo unum de illis et proiice illum in locum ubi comedit maritus tuus, ut illum transglutiens gutture suo et morietur. Fecit itaque mulier sicut illa sibi consuluerat; et accipiens unum de illis piscibus cum ligno proiecit ante maritum; qui cum illum transglutisset, mortuus est. Remansit itaque Mosam cum muliere pluribus diebus conferens ei honorem et dilectionem; postea vero recordata mulier quod sibi promiserat Mosam dare novellum et iuvenem maritum, petiit ei ut sibi procuraret. [4r] Et perambulans avis illa iuxta flumen obviavit cuidam vulpi; cui ait: Habeo unam avem pinguem, quam intendo seducere, ut veniat ad te; tu quoque latens sub saxo devorabis eam. Et fecit ita vulpes, et stabat retro saxum expectans avem. Et rediens avis ad mulierem dixit: Inveni quendam socium, cui relatum est a me de tuo decore et intellectu: placet sibi te ducere in uxorem. Surge et eamus. Et placuit uxori, et ivit cum ea usque ad saxum; et insurgens subito vulpes rapuit eam et devoravit; et rediit avis ad suum locum.
EXPLICITCAPITVLVM SEXTVM DECIMVM |