Iohannes de Capua
floruit 1262/1278
|
Directorium humanae vitaealias parabolaeantiquorum sapientum
Capitulum VI
|
___________________________________________________
|
|
CAPITVLVM VIDE SIMEA ET TESTVDINEET EST DE EO QVI AFFECTAT HABERE AMICVMQVO HABITO NESCIT EVM CONSERVAREDONEC AMITTAT EVM.Inquit rex Disles Sendebar suo philosopho: Intellexi verba tua quae dixisti, quoniam oporteat hominem praeservare se quando accidit ei aliquid a suo inimico. Nunc autem indica mihi, quid melius est, aut bonum acquirere, aut bonum acquisitum conservare. Sunt enim qui bonum quaerunt et illud inveniunt, sed nesciunt illud conservare, donec illud amittunt, et redduntur confusi, sicut remansit testudo confusa a symeo. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit philosophus: Dicitur, quod cum rex symeorum senuisset et suum vigorem ac eius virtutes amisisset, perdidit eum unus ex famulorum suorum, et ipsum expulit de suo regno, et regnavit ipse in loco eius. Et fugiens symeus, abiit ad littus maris, in quo erant multae arbores ficuum; et ascendens symeus ad ficam, comedebat de ficubus. Et cum cecidisset una ficus de mano sua in aqua, vidit illam testudo; et accipiens testudo ficum, comedit illam. Et cum placeret symeo sonus casus ficus in aquam, proiiciebat unam post aliam; testudo autem accipiens comedebat illas, nec sciebat quod symeus ipsam proiiceret. Et educens testudo caput de aqua respexit symeum, et symeus ipsam; et stupefacti ad invicem, voluerunt simul associari, et firmato foedere inter se, habitabant simul. Stans itaque diu testudo cum eo oblita est redire ad suam domum, nec apposuit curam de sua uxore, ut ad ipsam redire affectaret; et videns uxor sua quod non rediret ad eam, facta est tristis et multum doluit, annunciavitque hoc cuidam sociae suae; et ait ad eam socia sua: Nequaquam dubites de tuo viro; audivi enim quoniam est in tali littore maris in societate cuiusdam symei, et comedunt et bibunt et gaudent simul, et propter hoc ad te non rediit. Nunc vero ne cures de ipso, ex quo tui oblitus est et vilis suis oculis reputeris, quemadmodum et tu ipsum in oculis tuis: veruntamen si poteris invenire argumentum contra illum, qui ipsum a te separavit, donec illum perdas sapienter, ut vir tuus non percipiat, facias. Et ait ei: Quomodo faciam haec? Cui illa dixit: Volo nec comedas nec bibas nisi parum, et exponas te soli et ventis; postea adveniente tuo viro, indicabo tibi consilium. Illa vero [non] cura[K1v]vit facere quod eius socia sibi consuluerat, comedebat et bibebat parum et stabat ad solem et ad ventos, donec exiccata est cutis eius ut lignum aridum et extenuata est facies eius. Post hoc vero recordatus vir eius familiae rediit ad domum suam et invenit eius uxorem iam consumptam et ex carne sua extenuatam; et cum quaereret ab ea de sua infirmitate, illa non respondebat ei verbum, sed ostendebat se iracundam contra ipsum. Et respondens eius socia ait ei: Scio quod ista aegritudo quae accidit ei, pessima est; suscipit tamen curationem, sed non est tibi possibilis. Et ait ei maritus: Rogo, indica mihi medicinam, forsitan eam potero invenire; ipsa enim vere novit, quoniam si quaereret animam meam, non ei vetarem. Et ait socia: Scito, quod aegritudo haec curari non potest nisi cum corde symei, ut illud comedat; et si illud nunc haberet, mox esset sana. Et audiens maritus hoc verbum cogitavit dicens: Hoc est mihi impossibile, ut potero habere cor symei, ut seducerem socium meum fidelem et proderem ipsum; quod absit mihi hoc subire peccatam. Nec possum hoc evitare ne forte moriatur uxor mea: nam bona mulier auro et argento non valet comparari nec etiam margaritis; ipsa est enim subsidium pro viro in hoc seculo et etiam in futuro. Decet ergo me ipsam de morte liberare. Et exurgens ivit ad symeum cogitans in corde suo, dicens: Quomodo faciam hoc malum, ut interficiam meum socium fidelem et delectabilem propter meam uxorem? Et ibat ambulans et cogitans in corde suo donec pervenit ad symeum; et videns ipsam symeus gavisus est, et exiens obviam sibi salutavit eam et dixit: Unde venis? et quare tantum tardasti venire ad me? et quid fuit illud quod te retinuit ad me venire? Cui respondit testudo: Non retinuit me aliquid, nisi quia verecundia opprimebat me, quia non regraciatus sum tibi de tanto bono quod mihi tribuisti; licet sis nobilis et prodigus, debes tamen fructum tuorum operum recolligere et metere semen tuae bonitati, quod quidem difficile est mihi et molestum, quia nunquam te honoravi nec tibi aliquid boni feci. Et ait ei symeus: Nequaquam debes verecundari a me, neque mihi talia dicas, quia vera non sunt; non enim ego quaero a te nisi tuam societatem et mei cordis solatium [K2r] erga te, et sufficit mihi quod in te obliviscar tristiciae meae et tribulationis, quae mihi supervenerunt a die qua reliqui regnum meum a domo mearum deliciarum expulsum et filiis et consanguineis meis. Et ait ei testudo: Decet per omnia, quod amicus amico et socius socio de benis concessis recompensam faciat, ut cognoscantur ad invicem, et ostendat ei dominium et bona et filios et consanguineos suos, et comedat de pane suo. Tu nunquam intrasti domum meam nec aliquid boni a me percepisti, quod quidem mihi verecundum est. Et ait symeus: Non debet quis quaerere de amico suo nisi quod manifestet cor suum et sibi totam revelet dilectionem et eum diligat ut seipsum: omnia autem praeter haec vana sunt. Equi enim, boves et asini coniuncti sunt ad invicem, quando comedunt eorum escas; fur vero adhaeret illis in nocte non ex sui dilectione quam habeat erga illos, sed ut furetur illos. Et ait testudo: Vere et iuste dicis, quia non debet quis de amico suo quaerere nisi amiciciam suam et conservare sibi fidem et non ad meritum quod ab eo recipiat. Dicitur autem, quod quicunque quaerit aliquid ab amico suo, non multum frequenter ipsum aggravare suis petitionibus; quia vitulus quando multum nititur sequi suam matrem, percutit eum mater, ut corruat in terram. Ego autem debeo te quaerere et remunerare tibi secundum opera tua pro posse meo. Et non locutus sum tibi haec omnia quae dixi, nisi quia novi voluntatem tuam et morum tuorum complementum. Et propter hoc volo, ut venias ad domum meam, quoniam est in loco multarum arborum et bonorum fructuum, et prope est. Nunc autem, frater mi, volo ut ascendas super dorsum meum, et portabo te ad illum locum. Et audiens symeus memorationem arborum et fructuum, superavit eum suus appetitus, et ait illi: Volo venire tecum. Et ascendens super dorsum ipsius, portabat ipsum testudo per aquam. Et cum essent in medio aquae, recordatus est sui peccati, quod proponebat agere contra symeum; et stabat cogitans et dicens in corde suo: Hoc quod facere intendo, maximum est peccatum, et ero sibi proditor, cum in manu mea exposuerit animam suam et habuerit me fidelem super ipsum, et ipse est meus frater et socius; et maxime propter mulierem, quoniam non est fides in mulieribus propter earum fragilem dilectionem et foederis inconstantiam. Et dicitur quod aurum igne examinatur, homines vero in suis negociationibus, bestiae vero in gravi[K2v]bus ponderibus, mulieres vero in nullo potest homo probare nec unquam eas cognoscere. Et cogitans in his omnibus stabat et natabat. Cunque videret symeus, quod sic staret et non procederet, aestimavit illum forsitan aliquod malum cogitasse adversus se, dicens: Quis scit, utrum perversum sit cor socii mei in malum super me et intendat me offendere, aut non? Nam nihil est in mundo tam cito convertibile sicut cor. Et dicitur, quod quicquid est in corde socii, inimici, fratris, patris, matris et mulieris, suis verbis et operibus manifestatur, quia omnia haec testantur quae in cordis latent. Et ait socio suo: Amice, cur non natas? Estne aliquid quod meditatus timuisti? At ille: Doleo inquam multum de eo quod non potero te honorare sicut deberem, quoniam introduxerim te in domum meam, propter infirmitatem uxoris meae et eius defectum. Et ait symeus ad eam: Scito quod dolor et tristicia nihil tuae auferunt adversitatis nec tibi prosunt: desine ergo ab huiusmodi et quaere medicinam uxori tuae, quoniam melius tibi erit quam in hac pertristatione persistere. Et ait ei testudo: Iam pro ea quaesivi medicinam, et dicitur mihi non posse curari nisi sumendo cor symei. Et cogitans symeus in corde suo dixit: Maledictus sit appetitus iste; quantas tribulationes infert hominibus! Plus et multum plus sit maledictus apotecarius ille qui eam sic docuit. Iam et sic duxit me mea magna concupiscentia incidere in laqueum, a quo nullum habeo refugium nec evasionem nisi per argumenta et sollicitudinem. Iustus quippe est sermo eius qui dixit: Quicunque fuerit contentus de eo quod datum est ei et non quaerat ultra, securus permanebit et illaesus; viri autem concupiscentiae et quibus non sufficit quod datum est eis, consumunt dies suos in malum, in tristicia et in timore persistunt. Nunc ergo mihi oportunus est intellectus, egeo consilio quo valeam evadere a laqueo quem incidi. Et dixit symeus testudini: Hoc quod quaeris a me, quare non dixisti mihi dum eramus in littore? Ivissem utique ad domum meam et accepissem cor et portassem illud mecum ac ipsum uxori tuae tradidissem: tribus enim, ut dicunt sapientes, non debet petitio denegari, heremitae scilicet propter meritum quod a Deo expectatur, et regi propter potentiam, et mulieribus quia sunt vita hominis et eius subsidium. Dixit ei testudo: Et ubi est cor tuum? Cui respondit symeus: In domo mea reliqui illud. Cui dixit testudo: Quare hoc fecisti? Et ait symeus: Quoniam est nostrae consuetudinis, ut quando a domo recedimus ad occupandum aliquem sociorum nostrorum, ipsum cor in domo relinquimus, quoniam est odiosum et vindicativum, nec nobiscum ferimus, ut non valeamus odire amicos nostros; et sic amovemus corda nostra et nostra viscera mundificamus ab omni odio a sociis nostris. Nunc autem si vis, redeamus et capiamus illud, et tradam tibi. Et cum audiret testudo hoc verbum, gavisa est valde et ait ad eum: Maximum bonum mihi facis. Et rediit cum eo festinanter donec ad littus maris pervenirent. Et festinans symeus saltavit de dorso testudinis ad arborem, et relicta testudine in terra, stabat symeus in arbore. Et cum multum tardasset, vocavit ipsum testudo dicens: Amice, descende et affer cor tuum et eamus. Cui respondit symeus: Video te me reputasse sicut asinum, de quo vulpes dixit non habuisse aures et cor. Dixit testudo: Quomodo fuit? Cui dixit symeus: Dicitur fuisse apud quendam locum leo, cui natum erat apostema, de quo extenuatus est et in maximum pervenit defectum, ita ut venari non posset aliquid pro sua vita. Erat autem cum eo vulpes cuius victus erat residuum leonis et quod sibi erat superfluum postquam comedit; et facta est haec aegritudo leonis vulpi valdo molesta, quia amiserat escam et portionem suam. Quadam vero die dixit vulpes leoni: Domine animalium, quare video te macilentum et perditum? Cui respondit leo: Hoc quod vides in me, non est nisi ex apostemate quod accidit mihi, cui non invenio medicinam nisi cum corde et auriculis asini, ut loto meo corpore bene in aqua fluente, comederem illas et tunc reficerer. Dixit ei vulpes: Hoc mihi facile est, quoniam scio prope nos fontem, ad quem fullo venit omni die ad candidandum pannos, secum ducens asinum; quem ducam ad te, ut de eo captes quod vis. Dixit ei leo: Si mihi hoc feceris, erit apud me maxima gratia. Et festinans vulpes accessit ad locum ubi erat asinus dicens ei: Quomodo video te defectuosum et macrum? Cui respondit asinus: Hoc est ex malicia mei patroni, qui me affligit et tenuat fame. Et ait ad eum vulpes: Quare igitur vis esse secum? Et respondit asinus: Quo valeo ire? Ubicunque enim iero, simile mihi continget. Et dixit vulpes: Veni mecum ad quoddam pascuum bonum, in quo sunt multae asinae, nec est ibi mugitus leonum nec strepitus ferarum. Et audiens haec asinus, placuit sibi, et dixit: Non solum teco vado propter asinas, sed ex nimia dilectione quam habeo erga te. Et [K3r] exurgens ivit cum eo. Venientibus illis ad leonem, gavisus est leo; cum autem invadere vellet asinum leo, ex debilitate corporis sui non potuit ipsum laniare, et dimisit asinum illaesum ab eo discedere. Cum hoc vidisset vulpes, ait leoni: Domine ferarum, quid est hoc quod fecisti? Iuro tibi, si illum dimisisti tua voluntate, magnum laborem et afflictionem famis mihi intulisti; si vero ex tua impotentia dimisisti, vae nobis! quia perditi sumus nec in nobis amplius erit potentia acquirendi vitulum. Et nolens leo, quod perpenderet vulpes suum defectum, cogitavit dicens: Si dixero ei, quia volui ipsum dimittere, reputabit me fatuum. Et ait ad eum: Si poteris ipsum iterum ad me ducere, indicabo tibi quare illud feci. Dixit vulpes: Iam expertus est asinus deceptionem meam: vadam ad ipsum secundario et ei parabo argumenta quae potero. Et exurgens ivit ad ipsum. Et cum videret eum asinus a longe dixit ei: Vae tibi! quid amplius quaeris in me agere? Et ait ad eum vulpes: Non intendo in te agere nisi omne bonum: veruntamen veni tecum ad asinas quas tibi dixeram, et vidisti quid tibi faciebant ex nimia earum dilectione erga te et quia tua conversatione delectabantur; tu autem expavisti aestimans tibi in malum facere; veruntamen si parum sustinuisses, vidisses gloriam quam nunquam vidisti. Et cum asinus a diebus suis non vidisset leonem nec sciret quid esset, rediit secundario cum vulpe, qui affectabat esse cum asinabus quas sibi significaverat; et cum accederet ad leonem, rapuit ipsum leo et interfecit illum. Et dixit vulpi: Conserva ipsum donec vadam et abluam corpus meum iuxta informationem medici mei. Et cum iret leo ad lavandum se, comedit vulpes aures et cor asini; et cum rediret leo, dixit vulpi: Ubi sunt eius auriculae et cor? Cui respondit vulpes: Scire debes, quoniam si habuisset auriculas et cor, quibus me audisset et intellexisset, non iterum ad te venisset, postquam de manu tua evasisset. [K3v] Porro induxi tibi hanc parabolam, ut scias quod nou ego sicut ille asinus facere volo (dixit symeus ad testudinem). Tu quoque me decipere intendebas seductionibus et proditionibus, et evasi a te meo consilio et intellectu. Dicitur autem quod quicquid stultus dissipat, sapiens reparat. Et ait ad eum testudo: Iustus es in sermone tuo; et scio quidem, quoniam vir sapiens abbreviat verba et perficit opera, per quae peccata recognoscit, et emendat stulticiam suam per suum intellectum: sicut homo luctans et corruens in eadem informatur et elevatur. Sendebar philosophus inquit, quod quicunque quaerit aliquid praeciosi et invenit illud, sollicite studeat diligentiamque frequenter apponat, ne per leves et viles occasiones rem utilem inventam amittat; non enim semper alicui conceditur post damnum acceptum meliora aquirere. Et super hoc ait rex Disles philosopho Sendebar: Per fabulam tuam intellexi, quod decet viros sapientes considerare et animadvertere, ut rem sibi acquisitam conservare sciant et ad comodum seu profectum exponere; cum non solum reputatur sapiens, qui multa scit congregare, seu per scientiam laboremve multa adipisci, sed qui collecta acquisitaque reservare scit ea ac in rebus suae personae utilibus exponere. Quicunque enim hoc facit, nunquam diebus quibus vixerit poenitebit; summeque cavendum est, ne forsitan eius praecipitetur intellectus aliqua in re, ne labor sit ei invanus, cum recuperare non poterit quis quod amisit.
EXPLICITCAPITVLVM SEXTVM |