|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r V
T i t u l u s X X X I X .
De sententia excommunicationis.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Impubes, qui clericum percussit, ab episcopo absolvi potest, et qui ioco vel causa disciplinae percutit clericum, etiamsi sit maior, excommunicatus non est; qui vero ex odio, sic, et per Papam absolvitur.
- Alexander III. Senonensi Archiepiscopo.
Super eo vero, quod a nobis consilium postulasti, +utrum scholares, si se invicem percusserint in plena vel minori aetate, clerici aut religiosi viri in claustro, secundum canonem illum, quo statutum est, ut illi, qui in clericos violentas manus iniiciunt, mittantur ad apostolicam sedem absolvendi, debeant pro sua absolutione ad eandem sedem venire, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si clerici infra puberes annos se adinvicem, aut unus alterum percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, quia eos aetas excusat. Nec etiam clerici, si sunt plenae aetatis, et non de odio, vel de invidia, vel de indignatione, sed levitate iocosa se adinvicem percutere contingat, neque magister, si scholarem clericum intuitu disciplinae vel correctionis percusserit, quia non potest in ipsis iniectio manuum violenta notari. Ceterum si ex odio iidem scholares vel saeculares clerici sese percusserint, pro sua absolutione debent ad apostolicam sedem venire.
- Capitulum II.
Monachos, se adinvicem percutientes, absolvit abbas. Idem in canonicis regularibus; et, abbatis discretione deficiente, recurritur ad episcopum.
- Idem eidem.
Monachi vero et canonici regulares, quocunque modo se in claustro percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, sed secundum providentiam et discretionem sui abbatis disciplinae subdantur, et, si discretio abbatis non sufficit ad eorum correctionem, est providentia dioecesani episcopi adhibenda.
- Capitulum III.
Ostiarius, qui clericum percussit non graviter, ab episcopo absolvi potest. Hoc primo. Officialis, deliberate iniiciens manum in clericum, per Papam absolvitur. Hoc secundo. Qui repellendo vim vi clericum percutit, excommunicatus non est. Hoc tertio. Qui percutit clericum, turpiter inventum cum propinqua, excommunicatus non est; secus cum remota, et dicitur propinqua, ut in litera.
- Idem eidem.
Si vero aliquis alicuius potestatis ostiarius, sub praetextu sui officii malignatus, clericum laeserit, ab episcopo suo potest absolvi, nisi forte eundem clericum graviter vulneraverit. Officialis vero pro iniectione manuum in clericum non potest sine mandato Romani Pontificis absolutionis beneficium promereri, quia nulli laico super clericum tanta datur auctoritas, nisi forte turbam arcendo irruentem, non ex deliberatione, sed fortuito casu clericum laedat. Si vero clericum, vim sibi inferentem, vi quis repellat vel laedat, non debet propter hoc ad sedem apostolicam transmitti, si in continenti vim vi repellat, quum vim vi repellere omnes leges omniaque iura permittant. Nec ille compellendus est ad sedem apostolicam venire, qui in clericum, cum uxore, matre [vel] sorore vel filia propria turpiter inventum, manus iniecerit violentas. Ceterum, si [eum] in stupro vel adulterio, quod committit cum ea, quae ipsum ita proxima consanguinitatis linea non contingit, ceperit, aut [alias] in eum violentas manus iniecerit, non erit a sententia illius excommunicationis immunis.
- Capitulum IV.
Qui percutit clericum, ignorans probabiliter eum clericum, excommunicatus non est; ignorantiam tamen probare debet per iuramentum, et, si hoc praestare recusat, pro excommunicato haberi debet.
- Idem.
Si vero aliquis in clericum nutrientem comam, ignorans, quod clericus fuerit, manus iniecerit violentas, propter hoc non debet apostolico praesentari conspectui, nec etiam excommunicatione notari, dummodo ipsum esse clericum ignoraverit, vel, si hoc dubium fuerit, propria manu duntaxat praestiterit iuramentum, quod eum esse clericum ignorasset. Ab illo autem, si praestare noluerit iuramentum, quia violentas manus constat eum in clericum iniecisse, sicut ab excommunicato, donec de mandato summi Pontificis absolvatur, convenit abstineri.
- Capitulum V.
Percutiens clericum vel religiosum excommunicatus est, nec ab alio quam a Papa absolvitur, praeterquam in mortis articulo.
- Idem.
Non dubium est vobis, sicut credimus, vel incertum, quod hi, qui violentas manus in clericos vel canonicos, aut cuiuslibet religionis conversos iniiciunt, ex constitutione concilii sententiam excommunicationis incurrunt, nec nisi in articulo mortis sine Romano Pontifice absolutionis possunt beneficium impetrare.
- Capitulum VI.
Mulieres, quae inciderunt in canonem: Si quis suadente, absolvuntur ab episcopo. Idem in personis, quae non sunt sui iuris, vel sunt delicatae, de quibus dubitatur, quod non possent commode accedere ad curiam. Et h. d. usque ad §. Illi. - §. 1. Mandans clericum percuti, excommunicatus est, sicut percutiens. H. d.
- Idem.
Mulieres vel etiam aliae personae, quae sui iuris non sunt, ab episcopo dioecesano absolvi possunt, si manus in clericum iniecerint violentas. De his vero, qui magnae sunt potentiae, et ita delicati, quod laborem veniendi ad sedem apostolicam nequeunt sustinere, si manus violentas iniecerint in clericos, respondemus, quod status personae prius et veritas negotii est intimanda Romano Pontifici et secundum consilium eius tales erunt de commisso scelere corrigendi. §. 1. Illi vero, qui non per se ipsos, sed eorum auctoritate vel mandato alii violenter iniiciunt manus in clericos, ad sedem apostolicam sunt omni excusatione cessante mittendi, quum is committat vere, cuius auctoritate vel mandato delictum committi probatur.
- Capitulum VII.
Excommunicatus per iniectionem manuum in clericum, licet occultus, absolvitur per solum Papam.
- Idem.
Porro, si aliqui violentas manus in fratres suos iniiciunt, et ducti poenitentia, non convicti, sed privatim, sicut asseris, a te veniam postulant, eos monere debes propensius et inducere, ut his, quos laeserunt, congrue satisfaciant, et apostolico se conspectui repraesentent, quum a te vel ab alio quolibet sine speciali mandato Romani Pontificis absolvi non possint.
- Capitulum VIII.
Etiam privilegiati tenentur vitare excommunicatum, et per iniectionem manuum in clericum excommunicati sunt.
- Idem.
Nulli autem monachi Templarii se possunt privilegio apostolicae sedis tueri, quo minus excommunicatos vitare debeant, et pro violenta manuum iniectione in clericos sicut excommunicati vitari.
- Capitulum IX.
Percutiens monachum vel conversum religiosum debet denunciari excommunicatus, et vitari, donec fuerit per Papam absolutus.
- Idem Episcopis et aliis Praelatis per Galliam constitutis.
Parochianos autem vestros, si qui in monachos vel conversos praefati ordinis violentas manus iniecerint, sublato appellationis remedio secundum tenorem generalis decreti excommunicatos publice nuncietis, ipsosque faciatis sicut excommunicatos arctius evitari, donec laesis congrue satisfaciant, et cum literis vestris apostolico se conspectui repraesentent.
- Capitulum X.
Ponitur forma praecepti, quod sub virtute iuramenti fieri debet illi, qui pro violenta manuum iniectione in clericum excommunicatus absolvitur.
- Idem Genuensi Archiepiscopo.
Ex tenore literarum tuarum nobis innotuit, quod B. canonicus S. Mariae de Vineis in quendam subdiaconum manus iniecit violentas. (Et infra:) Mandamus itaque fraternitati tuae, quatenus, recepto ab eo canonico iuramento, quod tuo debeat mandato parere, ipsum vice nostra a sententia, qua tenetur, absolvas, sibique in virtute iuramenti praecipias, ne de cetero in clericum, monachum, Hospitalarium vel alicuius religionis conversum manus iniiciat violentas, nisi se defendendo, aut de mandato suorum fecerit praelatorum, vel nisi super eum praelationis ministerium aut magisterium habeat, aut cum ipso in eadem ecclesia socius esse noscatur.
- Capitulum XI.
Excommunicatum pro percussione clerici absolvit episcopus, si sine periculo Papam adire nequit; debet tamen sibi mandare, quod adeat Papam impedimento cessante.
- Idem Cenomanensi Episcopo.
De cetero noveris, quod, si quis pro violenta manuum iniectione in clericum est vinculo excommunicationis adstrictus, si habens capitales inimicitias, vel alias iustas excusationes, quibus ab itinere rationabiliter excusetur, ita, quod sine periculo apostolico se nequeat conspectui praesentare, licet dioecesano episcopo, recepto iuramento secundum morem ecclesiae sibi absolutionis gratiam impertiri. Sed est illi sub iuramenti debito iniungendum, ut, quam citius opportunitatem habuerit, Romanum Pontificem adeat, mandatum apostolicum suscepturus.
- Capitulum XII.
Quum Papa absolutionem excommunicati delegat, mandat recipi cautionem de parendo mandatis ecclesiae.
- Urbanus III. Senonensi Archiepiscopo.
Ad haec autem, quum [nonnunquam] inter [aliquos] parochianos tuos, +vel inter eos et alios controversia coram delegatis iudicibus agitetur, saepius a iudicibus ipsis, ut asseris, auctoritate apostolica tibi iniungitur, ut alteram partium, forte parere iudicio contemnentem, vel ob aliam causam rationabilem ecclesiastica districtione percellas. Illi vero, qui subiacere excommunicationi mandantur, ad alios iudices literas ab apostolica sede impetrant, a quibus nihilominus auctoritate apostolica tibi mandatur, ut eos, qui de priorum iudicum mandato excommunicati fuerant, habeas absolutos. Super quo tua discretio dubitat, quid tibi in diversitate huiusmodi sit agendum. Ad quod breviter respondemus, quod, si literae, ad secundos iudices impetratae, tacita veritate obtentae non fuerint, eos ad mandatum eorum absolutos habere debes; praecipue quum Romana ecclesia absolutionem sententiae delegatorum iudicum nequaquam consuevit aliis delegare, nisi in literis commissionis contineatur expresse de sufficienti cautione praestanda ab his, qui absolvi debent, quod iudicio ecclesiae debeant obedire.
- Capitulum XIII.
Excommunicatus per canonem: «Si quis suadente,» sit dives vel pauper, per Papam absolvendus est vel eius legatum; fallit in muliere, sive infirmo vel mutilato, qui per episcopum absolvi possunt.
- Clemens III.
Ea noscitur (Et infra:) Quod utique fraternitas tua diligenter attendens, certificari humliter postulavit de his, qui violentas manus in clericos aliqua temeritate iniiciunt, nec eis suppetunt facultates, ut ad sedem apostolicam valeant laborare, quomodo his scilicet possit salubriter provideri. Super quo Consultationi tuae taliter duximus respondendum, quod mulieres, quas sexus fragilitas impedit, senes et valetudinarii, seu aliorum membrorum destitutionibus impediti, licet ad apostolicam sedem non veniant, ab episcopis valeant salutis remedium accipere, et ex eorum officio fidelium communioni restitui, satisfacto iuxta facultates his, quibus per eos constiterit iniurias irrogatas; alios autem, sive pauperes sive divites, sedi apostolicae vel legato eius, ut beneficium absolutionis obtineant, necesse est praesentari. Si vero huiusmodi infirmitatis tempore timore mortis beneficium fuerit absolutionis indultum, iuramento praestito iniungatur eisdem, ut, postquam sanitati fuerint restituti, ad Romanam ecclesiam vel eius legatum accedant, mandatum apostolicum super talibus recepturi.
- Capitulum XIV.
Ante denunciationem vitandus est excommunicatus pro violenta manuum iniectione in clericos, nisi sit incultus. Hoc primo. Interficiens clericum, qui, contempto clericali habitu, se enormitatibus immiscuit, excommunicatus non est. Hec secundo.
- Idem.
Quum non ab homine (Et infra:) A nobis itaque fuit ex parte tua quaesitum, an tenearis abstinere a communione illius, qui pro temeraria manuum iniectione in sententiam incidit, antequam excommunicatus publice nuncietur, et an incidant in canonem latae sententiae interfectores clericorum aut presbyterorum illorum, qui, abiecto suscepti ordinis ministerio, in publicis bellis vel etiam praeter bella se homicidiis polluere non verentur, quum in comessationibus, et in ebrietatibus, atque rapinis et aliis enormitatibus aeque sunt, ut laici, vel deterius debacchantes. In secunda igitur Consultatione taliter respondemus, quod a communione illius, qui pro sacrilega manuum iniectione in clericum in edictum excommunicationis incidit, licet denunciatus non sit, adhuc debes abstinere, nisi forte id tibi soli pateret. In quo casu ipsum privatim tantummodo evitabis, quamdiu ab ecclesia toleratur, ut saltem verecundiae rubore suffusus pro latenti excessu taliter satisfacere compellatur. In articulo vero secundae quaestionis respondemus, quod occisores clericorum aut presbyterorum, qui, ut dictum est, contempto clericali habitu tyrannidi et enormitati se inverecunde immiscent, in odium clericalis excessus, et in terrorem atque correctionem similium, canone latae sententiae laici minime coercentur; iniungatur tamen eis poenitentia competens aliquantulum asperior, quam si omnino in laicos talia commisissent. Praeterea, quia nemo desperandus est, dum fuerit in mortali corpore constitutus, quum id quod differtur, aliquando consilio postmodum maturiore perficiatur. Ad ultimum quoque quod consuluisti nos, si de iure communi tibi liceat, ac suffraganeis tuis, illos, qui pro temeraria manuum iniectione excommunicationis sententia percelluntur, absolvere, huic manifestius respondemus, quod observata exceptione quorundam quae in decretalibus Alexandri III. continetur hoc nemini liceat, nisi apostolicae sedis gaudeat privilegio speciali. Verumtamen volentes illis, qui in tam remotis partibus tuae provinciae commorantur, dispensatione providere paterna: fraternitati tuae praesentibus literis indulgemus, ut illos, qui taliter excommunicati sunt ipso iure, si corporum impotentia, aut paupertas eos impediat, aut aliqua inevitabilis, et manifesta necessitas, dummodo satisfaciant iis, quos offenderunt et aliquam agant poenitentiam, ad correctionem sui, ceterorumque terrorem a sententia excommunicationis auctoritate apostolica fretus absolvas, si tamen ex percussione huiusmodi laesio corporalis enormis aut mors non fuerit subsecuta. Nimirum in his omnibus, si quis sanctorum patrum statuta diligenter perscrutetur, nihil novum nos respondisse reperiet, sed quod antiquum est quasi quadam manu sollicitudinis innovasse.
- Capitulum XV.
Ante absolutionem communicandum non est excommunicato, licet iuraverit parere mandatis ecclesiae, vel composuerit cum offenso. Hoc dicit primo. Infamato de excommunicatione communicandum non est, nisi se purget, vel ad cautelam absolvatur. H. d. secundo.
- Idem.
Quum desideres, +quid tua fraternitas observare debeat super his, quae dubietatem continent, apostolicae sedis rescripto plenius edoceri: nos, qui, licet immeriti, ex suscepto administrationis officio consultationibus respondere cogimur singulorum, [interrogationum tuarum nodos praesenti rescripto solvere volumus, et tuam in hoc prudentiam commendamus, qui quum iuris canonici peritiam habeas, et prudentum consilio perfruaris, ad maiorem tamen evidentiam et formam ceteris praefigendam sacrosanctae Romanae ecclesiae matris tuae consulta requiris, in quo spiritum consilii et fortitudinis, sicut vir discretus et prudens, te habere ostendis.] Fuit autem primae quaestionis tenor huiusmodi, utrum alicui excommunicato, qui mandato ecclesiae stare iuravit, et ante absolutionem episcopus ei communionem reddidit, sit communicandum ab aliis, et an episcopus id facere debeat. Cui siquidem quaestioni taliter respondemus, quod, quum cautio iuratoria, quam hodie qui excommunicati sunt praestant, potius ad cautelam ex consuetudine ecclesiae, quam ex rigore canonum sit inducta, neque momenti tam validi reputetur, quod, nisi absolutionis beneficium subsequatur, ille, qui excommunicatur, debeat communioni aliorum restitui, praesertim quum ex eo iuramento absolutionem consecutus non sit, et constet, eum excommunicatum fuisse, et verum sit, absolutum non esse, nec episcopus nec alii debent communicare eidem, nisi fuerit secundum formam ecclesiae post iuramentum praestitum absolutus, quia secundum Apostolorum canones et Fabiani statuta Pontificis, qui cum excommunicato scienter communicaverit, est communione privandus, immo iuxta Isidori statuta excommunicationis poenam contrahit cum eodem. Secundae quaestioni, statuta canonum et praecipue piae memoriae Alexandri III. praedecessoris nostri sequentes, hunc finem duximus imponendum, quod, si publica fama est, aliquem verberasse clericum, nec episcopus, nec alius communicare sibi debet, nisi ad arbitrium episcopi de hoc se purgaverit, vel ad maiorem cautelam absolutionis beneficium consequatur. Tertio loco tua discretio requisivit, si clericus, verberatus ab aliquo, querimoniam apud suum episcopum deposuerit, et testes producere paratus fuit, et episcopo mediante cum suo verberatore composuerit, et ille reconciliatus sibi fuerit, an per hoc is debeat ad aliorum communionem admitti. Super quo tibi breviter respondemus, quod, licet ille, qui violentas manus iniecit, ei, quem laesit, satisfecisse taliter videatur, ecclesiae tamen, quam offendit, ex hoc non satisfecisse dignoscitur, et, nisi forma ecclesiae, quae pro absolutione talium, ut supra dictum est, introducta est, observetur, non est communicandum eidem. Ultimae praeterea quaestionis omnes perplexiones resolvimus, quod in pari stilo criminis conquadratur, qui clericum captivum detinet, licet violentas manus in ipsum non iniecerit est vitandus, nec est communioni fraternae reducendus, nisi iuxta formam ecclesiae fuerit ut supradictum est, absolutus.
- Capitulum XVI.
Sacerdos, eiiciens regularem de ecclesia, officia divina turbantem, excommunicatus non est.
- Idem.
Veniens ad sedem apostolicam. I. lator praesentium sua nobis assertione proposita monstravit, quod, quum matutina officia celebraret, quaedam monialis, ecclesiam ipsam ingrediens, cum alio clerico ludendo impedimentum praestabat, quo minus Deo divinum posset obsequium exhibere; unde memoratus sacerdos commotus, ut liberius posset circa divinorum celebrationem vacare, manibus in eam appositis, ut extra ecclesiam poneret, quum nollet exire, in trahendo ipsam coegit eandem extra ecclesiam residere. Sed tu illum propter hoc tanquam excommunicatum evitasti, et facis ab aliis evitari. Ideoque per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, eum de cetero non evites, quum ex hoc ipsum excommunicatum nullatenus videamus.
- Capitulum XVII.
Excommunicati pro levi manuum iniectione in clericum possunt per episcopum absolvi. H. d. secundum communem lecturam, et est textus singularis.
- Idem.
Pervenit ad nos (Et infra: [cf. c. 5. de test. cog. II. 21.]) Illos autem, qui valetudine praepediti pro absolutionis beneficio ad sedem apostolicam nequeunt laborare, recepto ab eis, sicut moris est, iuramento, potes absolvere ita, quod sanitati pristinae restituti apostolico se conspectui repraesentent. Sexui vero femineo, et pueris ac senibus super hoc satis te credimus posse libere dispensare. [Ecclesias insuper, quae sanguinis vel seminis sunt effusione pollutae, civitatis clericis convocatis cum processione et aquae benedictae aspersione, prout in ordinario habetur scriptum, poteris emundare.] De his etiam absolvendis, qui clericis non enormem, sed modicam et levem iniuriam irrogarunt, tuae fraternitatis arbitrio duximus committendum.
- Capitulum XVIII.
Clericus, qui scienter et sponte participat excommunicato in divinis officiis, excommunicatus est excommunicatione maiori, et tantum absolvendus per Papam. H. d. secundum Panorm.
- Idem.
Significavit nobis (Et infra:) Verum clericos [illos], qui scienter et sponte participaverunt excommunicatis a nobis, et ipsos in officiis receperunt, eadem excommunicationis sententia cum ipsis non dubitamus involvi; quos etiam pro beneficio absolutionis habendo ad nos volumus cum literarum tuarum insinuatione remitti.
- Capitulum XIX.
Excommunicatus pro iniectione manuum in clericum, vel incendiarius post publicationem a solo Papa absolvitur.
- Idem.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, +an ii soli sint ad sedem apostolicam destinandi, qui in latae sententiae canonem incidentes, manus in clericos inverterunt violentas, et utrum non possint ab eadem sententia, nisi per Romanum Pontificem liberari. Unde Fraternitati tuae taliter respondemus, quod non solum ii, qui in clericos temerarias manus iniiciunt, sed etiam incendiarii, ex quo sunt per ecclesiae sententiam publicati, pro absolutionis beneficio ad apostolicam sedem sunt mittendi, et non nisi per Romanum Pontificem absolvendi. Illi vero, qui ecclesiastica beneficia de manibus praesumunt laicorum accipere, non consueverunt pro tali excessu ad sedem apostolicam laborare. [De sacerdote etc. cf. c. 4. de cler. aegr. III. 6.]
- Capitulum XX.
Legati de latere absolvere possunt excommunicatos pro iniectione manuum in clericos.
- Idem.
Ad eminentiam sedis apostolicae +est recurrendum, quoties articulus dubitationis emergit, ut tanto quis promptiori conscientia recipiat et observet quod super re dubia sibi fuerit a sede apostolica responsum, quanto praerogativa dignitatis illius certiori noscitur ipsius sententia veritatis roborata, quae in B. Petro Apostolorum principe prae aliis omnibus amplitudinem praelatioms accepit. Sicut autem ex parte tua nostris est auribus intimatum, tibi exstat dubium, utrum absolutionis beneficium assequantur qui pro iniectione manuum in clericos vel alias religiosas personas excommunicationem incurrerunt, et a legatis cardinalibus, qui a latere Romani Pontificis destinantur pro tempore, absolvuntur, quum iidem legati mandatum sibi super hoc non ostendant expressum. Super quo id a te ac tuis suffraganeis volumus observari, ut eos habeas absque omni haesitationis scrupulo absolutos, quos constiterit a talibus beneficium fuisse absolutionis adeptos. [Dat. Laterani.]
- Capitulum XXI.
Generalis excommunicatio non ligat, nisi subditos proferentis.
- Idem.
A nobis fuit ex parte tua quaesitum, utrum, si quis ita pronunciaverit: «quisquis furtum fecerit, excommunicatus sit:» haec generalis clausula ad ipsius excommunicatoris subditos referatur, an generaliter extendatur ad omnes, qui non sunt de iurisdictione illius. Ad quod utique dicimus, quod hac sententia non nisi subditi obligantur, nisi forte plus ei contulerit maior et largior auctoritas delegantis.
- Capitulum XXII.
Qui cum effractione spoliant ecclesias, excommunicati sunt, et per Papam tantum post denunciationem absolvuntur.
- Idem.
Conquesti sunt nobis dilecti filii Reginenses canonici, quod I. de Malafrena et eius sequaces ecclesiam de Viliaco et alias quasdam ecclesias Reginensis episcopatus violenter confregerunt, easque spoliare minime dubitarunt, et quosdam homines Reginae ecclesiae depraedari nullatenus dubitaverunt. Quoniam igitur haec gravia sunt, nec clausis debent oculis praeteriri; mandamus, quatenus, si est ita, memoratos sacrilegos, publice accensis candelis, appellatione cessante excommunicatos nuncietis, et faciatis sicut excommunicatos arctius evitari, donec passis iniuriam congrue satisfaciant, et damna pro eis data resarciant, et cum literis vestris rei veritatem continentibus apostolico se conspectui repraesentent.
- Capitulum XXIII.
Percutiens vel etiam interficiens clericum, se, dimisso clericali habitu, saevis enormitatibus immiscentem, non tenetur ire pro absolutione ad sedem apostolicam. Ita generaliter summari potest.
- Idem.
Perpendimus ex literis tuis, quod quidam sacercdos tuae dioecesis pro eo, quod se filium regis falso nominare praesumpsit, et, armis acceptis, [in provincia] seditionem fecit et guerram, a dilecto filio B. comite per vicos iussus est fustigari; qui postea eius mandato traditus patibulo exspiravit. +Quis igitur tam ipsum comitem quam alios huius facti participes velle super hoc satisfacere intimasti, praesenti pagina Fraternitati tuae duximus respondendum, quod, si memoratus sacerdos tali modo excessit, et arma ferens non propulsando, sed inferendo iniuriam fuit occisus, non videtur nobis, quod interfectores eius propter hoc ad obtinendam absolutionem apostolicam sedem adire cogantur; tu vero, qui merita personarum bene nosti, poenitentiam eis competentem iniungas. [Ceterum etc. cf. Comp. II. c. 4. de vot. III. 21.]
- Capitulum XXIV.
Iudex ecclesiasticus, faciens percuti clericum per laicnm, etiam causa disciplinae, excommunicatus est, et ipse, et verberans pro absolutione tenentur ire ad Papam.
- Idem.
Universitatis vestrae consultationem accepimus, qua nos requisistis, utrum ille laicus incidat in excommunicationis edictum, qui ad iussionem abbatis, in cuius servitio commoratur, in clericum, aut monachum, aut conversum temerarias manus praesumit iniicere, maxime ubi causa non subest, propter quam debeat verberari. Nobis autem videtur, quod, nisi causa regularis disciplinae hoc faciat abbas in propria persona, vel, si necessitas urget, per clericum vel monachum fieri iubeat, tam qui tales verberari praecipit, quam illi, qui verberant, etiamsi causa subesset, excommunicationis sententiam, donec ad apostolicam sedem veniant, nequaquam evadunt.
- Capitulum XXV.
Clericus, ut laicus incedens, tertio monitus non resipiscens, perdit privilegium clericale.
- Idem.
In audientia nostra talis fuit ex parte tua proposita consultatio, utrum clerici, qui arma militaria relicto habitu clericali gestare nullatenus erubescunt, si eis fuerit iniuria corporalis illata, vel se a captione redemerint, illa clericorum debeant immunitate gaudere, qua pro temeraria manuum iniectione, facta in clericum, excommunicatus quis ipso iure notatur. Ad haec tibi breviter respondemus, quod, quum frustra ecclesiae imploret auxilium, qui committit in ipsam, et lex saecularium principum huic responso satis efficax afferat argumentum, qua manifeste cautum habetur, matronam, cuius pudicitia attentata fuerit, non posse iniuriarum agere, si in veste meretricali fuerit deprehensa, huiusmodi clerici, si fuerint a praelatis suis tertio commoniti, et militaria noluerint arma deponere, de privilegio clericorum subsidium aliquod habere non debent.
- Capitulum XXVI.
Excommunicatus propter iniectionem manuum in clericum, impeditus ire ad curiam, potest ab inferiore absolvi; sed impedimento cessante tenetur curiam visitare, suscepturus mandatum apostolicum.
- Idem.
Quod de his +etiam, in quibus non dubitas, et quid de his ipsis observari debeat plurimum agnovisti, sedis apostolicae responsa requiris, tanto fraternitatem tuam magis in Domino commendamus, quanto in his, quae sacrorum canonum institutionibus sunt expressa, auctoritate nostra procedere desideras et disponis. Sane, requisivit a nobis fraternitas tua, utrum [is,] qui se confitetur in latae sententiae canonem incidisse, nec ad hoc potest induci, ut ad sedem apostolicam veniat absolvendus, ab episcopo vel etiam a simplici presbytero absolutionis beneficium possit vel debeat promereri, et utrum presbyteris bigamis vel viduarum maritis, eorum uxoribus viam universae carnis ingressis, missarum liceat solennia celebrare. Verum, licet, quid de his observare debeat, sacris canonibus sit definitum, hoc tamen Fraternitati tuae ad praesens duximus respondendum, quod is, qui asserit, se in canonem latae sententiae incidisse, non aliter, quam per sedem apostolicam vel eius legatum absolutionis potest beneficium obtinere, nisi forte in mortis sit articulo constitutus, vel paupertate, aut infirmitate vel senectute tanta gravetur, quod ad ecclesiam Romanam laborem subire non valeat veniendi, vel ab hoc alio impedimento canonico retrahatur. Ceterum ab his in forma sacramenti exigi consuevit, ut resumptis viribus et opportunitate concessa Romanam ecclesiam in propria persona debeant visitare. [De presbyteris etc. cf. c. 3. de bigam. non ord. I. 21.]
- Capitulum XXVII.
Ligatus pluribus excommunicationibus, licet ex eodem facto, obtinens absolutionem expressa una causa seu una excommunicatione, non habetur pro absoluto quoad aliam.
- Innocentius III. Archiepiscopo, Decano et Praecentori Lugdunensibus.
Quum pro causa, quae inter dilectos filios G. et F. Cabilonensis ecclesiae archidiaconos vertebatur, eis dilectum filium G. sancti Hadriani diaconum cardinalem concesserimus auditorem, procurator G. archidiaconi inter alia allegavit, quod, quum F. archidiaconus in succentorem Cabilonensis ecclesiae, diaconatus fungentem officio, in communi dormitorio manus iniecisset temere violentas, et eum traxisset verberando per claustrum, tu, frater archiepiscope, eum ob violentam manuum iniectionem et violationem immunitatis ecclesiae fecisti excommunicatum publice nunciari. (Et infra:) Nos igitur, causam ipsam vestro examini committentes, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si vobis constiterit, dictum F. archidiaconum ob duplicem causam excommunicatum fuisse, et expressisse tantum alteram in literis, quas super absolutione sua a sede apostolica impetravit, ipsum tanquam excommunicatum satisfacere ecclesiae suae pro altera, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Praedictas vero etc. Expensas etc. (cf. c. 6. de proc. I. 38.)]
- Capitulum XXVIII.
Excommunicato, decedenti in excommunicatione, quantumcunque contritus decesserit, non est communicandum ante absolutionem, nec pro eo orandum, licet sit quoad Deum absolutus. Sed si constat ecclesiae de contritione praecedenti, absolvetur etiam post mortem ab eo, a quo vivus fuerat absolvendus; et heredes eius compelluntur per ecclesiam ad satisfaciendum pro eo.
- Idem Abbati S. Andreae.
A nobis est saepe quaesitam, utrum, si aliquis excommunicatus, in quo indicia fuerint poenitentiae manifesta, nec per eum steterit, quo minus reconciliaretur ecclesiasticae unitati, non suscepto beneficio absolutionis decesserit, pro absoluto ab ecclesia sit habendus, et utrum pro tali recipienda sit eleemosyna, et a fidelibus sit orandum. +Ut autem quod intendimus per suppositionem exempli apertius exprimemus, quidam presbyter et canonicus regularis, sicut per tuas nobis literas inimasti, quum publica laboraret infamia, quod ad quendam coniugatam accederet, maritus mulieris et consanguinei eius in eum manus iniecerunt temere violentas; propter quod per episcopum denunciati sunt excommunicationis sententiae subiacere. Verum ipsi, postmodum ad eundem episcopum accedentes, praestito in manibus eius, quod parerent iudicio ecclesiae, corporaliter iuramento, in mandatis receperunt ab ipso, quod, propter hoc apostolico se conspectui praesentarent. Quumque unus illorum se ad iter accingeret veniendi, a quibusdam suis aemulis est peremptus, et extra coemeterium ecclesiae tumulatus. Et licet contra interfectores amici et consanguinei interfecti graviter sint commoti, eis tamen omnem rancorem remitterent et offensam, dummodo interfecti cadaver traderetur ecclesiasticae sepulturae. Videretur igitur forsan in hoc casu quibusdam, quod, quum sacramentum non necessitatis articulus, sed contemptus religionis excludat, et iudicium ecclesiae divinum [possit et] debeat iudicium imitari, quum in interfecto praedicto manifesta poenitentiae signa praecesserint, et propter hoc absolutus apud Deum esse credatur, absolutus etiam ab ecclesia sit habendus; sed e contrario, quum ex sola culpa ligetur quis quoad Deum apud triumphantem ecclesiam, ex sola vero sententia ligetur quoad hominem apud ecclesiam militantem, quando vinculum culpae remittitur, absolvitur apud Deum, sed apud homines non absolvitur, nisi quando vinculum sententiae relaxatur; alioquin ecclesiae absolutio nullatenus necessaria videretur, si in sola cordis contritione praeter sacerdotale officium rigor relaxaretur ecclesiasticae disciplinae. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum nostrorum consilio breviter respondemus, quod iudicium Dei veritati, quae non fallit, nec fallitur, semper innititur; iudicium autem ecclesiae nonnunquam opinionem sequitur, quam et fallere saepe contingit et falli. Propter quod contingit interdum, ut qui ligatus est apud Deum apud ecclesiam sit solutus, et qui liber est apud Deum ecclesiastica sit sententia innodatus. Vinculum ergo, quo peccator ligatus est apud Deum, in culpae remissione dissolvitur; illud autem, quo ligatus est apud ecclesiam, quum sententia remittitur, relaxatur, quod in suscitatione Lazari sermo evangelicus manifestat, quem prius Dominus suscitavit, et Apostolis praecepit postmodum solvere suscitatum. Unde, quantumcunque se quis, iuramento praestito, quod ecclesiae mandato pareret, humiliare curaverit, quantacunque poenitentiae signa praecesserint; si tamen morte praeventus absolutionis non potuerit beneficium obtinere, quamvis absolutus apud Deum fuisse credatur: nondum tamen habendus est apud ecclesiam absolutus. Potest tamen et debet ei ecclesiae beneficio subveniri, [scilicet] ut, si de ipsius viventis poenitentia per evidentia signa constiterit, defuncto etiam absolutionis beneficium impendatur. Nec obstat, quod ecclesiae legitur attributa potestas ligandi atque solvendi homines super terram, tanquam non possit solvere et ligare sub terra sepultos, et quod legitur, «Non communicetur mortuo, cui non est communicatum et vivo,» quum, etsi communicatum non fuerit, communicandum tamen illi fuisset, quem non contemptus religionis, sed necessitatis articulus impedivit, et in certis casibus a canonibus denotatis ligasse legatur ecclesia mortuos et solvisse. Ut autem in uno pariter et eodem negotio et servemus rigorem, et mansuetudinem ostendamus: statuimus, ut illius mortui absolutio a sede apostolica requiratur, qui, quum viveret, ab ea fuerat absolvendus; aliorum autem absolutionem ex praemissa causa ceteris indulgemus, a quibus, dum viverent, fuerant absolvendi. Absolutionis autem forma servetur, ut fiat cum poenitentiali psalmo, et tam oratione dominica quam alia consueta. Heredes quoque ipsius ad satisfaciendum pro ipso, si monitione praemissa noluerint, per districtionem ecclesiasticam compellantur. [Dat. Lat. II. Non. Maii 1199.]
- Capitulum XXIX.
Detinens clericum in custodia vel vinculis sine laesione, excommunicatus est. H. d. primo. Communicans excommunicato scienter in crimine excommunicatus est, et, nisi difficultas impediat, absolvi debet ab excommunicatore cum iuramento. Communicans vero extra crimen reconciliari potest per simlicem sacerdotem sine iuramento. H. d. usque ad finem.
- Idem Wratislaviensi Episcopo.
Nuper a nobis tua discretio requisivit, quid de illis laicis sit faciendum, qui clericos violenter, sine laesione tamen, in custodia detinent publica vel privata, vel etiam detrudunt in vincula, utrum in canonem latae sententiae incidant, ut ipso facto sint excommunicationis vinculo innodati, sicut illi, qui manus iniiciunt in clericos temere violentas; et utrum, qui nominatim excommunicatis scienter communicant, absolvi ab excommunicatione possint per confessionem a simplici sacerdote, vel episcopi seu archiepiscopi sit ab eis absolutio expetenda, et, si post actam poenitentiam cum illis valeas dispensare, qui, etsi bigami de iure non sunt, de facto saltem bigami nuncupantur eo, quod in sacris ordinibus constituti more nuptiali secundas in contubernium sibi mulierculas adiunxerunt. Nos igitur inquisitioni tuae taliter ex ordine respondemus, quod in primo consultationis articulo non credimus laicos poenam excommunicationis evadere, quamvis per eorum factum corporalis laesio non fuerit subsecuta, citra quam violentia saepius circa clericos nequiter perpetratur. In secunda vero quaestione credimus distinguendum, an is, qui nominatim excommunicato communicat, scienter in crimine communicet criminoso, ei consilium impendendo, auxilium vel favorem, aut alias in oratione vel osculo, aut orando secum, aut etiam comedendo. In primo quidem articulo, quum talis [et] communicet crimini, et participet criminoso, ac per hoc ratione damnati criminis videatur in eum delinquere, qui damnavit, ab eo vel eius superiore merito delicti tunc erit absolutio requirenda, quum iuxta canonicas sanctiones facientem et consentientem par poena constringat. In secundo vero casu a suo episcopo vel a proprio sacerdote poterit absolutionis beneficium obtinere. Quamvis enim et tunc non iudicis, sed iuris sententia excommunicato communicans sit ligatus, quia tamen conditor canonis eius absolutionem sibi specialiter non retinuit, eo ipso concessisse videtur facultatem aliis relaxandi. Is autem, qui iuxta primum modum excommunicato communicat, cum iuramento debet absolvi; qui vero iuxta secundum modum illi participat, reconciliari poterit sine iuratoria cautione. Verum, si difficile sit ex aliqua iusta causa, quod ad ipsum excommunicatorem absolvendus accedat: concedimus indulgendo, ut, praestita iuxta formam ecclesiae cautione, quod excommunicatoris mandato parebit, a suo absolvatur episcopo vel proprio sacerdote. [Tertius etc. cf. c. 4. de big. non. ord. I. 21. Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. 1199.]
- Capitulum XXX.
Iuramentum excommunicati de stando mandatis ecclesiae non habet vim absolutionis. H. d. primo. Excommunicato nullus communicare tenetur praeter personas exceptas; alias communicans excommunicato incurrit minorem, et est excommunicandus maiori, nisi ille esset excommunicatus cum particibus suis, qui tunc esset excommunicatus maiori.
- Idem Strigonensi Archiepiscopo.
Quod in dubiis +nostro postulas certificari rescripto, ut iuxta illud tuae discretionis arbitrium modereris, fraternitatem tuam dignis in Domino laudibus commendamus. Sane consuluit nos tua fraternitas, [utrum altare, in quo excommunicatus divina celebrare praesumpsit, reconsecrari debeat, et] an sit communicandum excommunicato, qui, quod staret mandato ecclesiae, iuratoriam praestitit cautionem, sed nondum absolutionis beneficium est adeptus, et si excommunicato communicare aliqui, et qui etiam teneantur. Quaesivit etiam, quae poena iis fuerit iniungenda, qui excommunicatis nolentes communicant vel inviti, et quid de presbyteris sit agendum, qui gubernant naves ad pugnam, et pugnent, et iis, qui alios incitant, sed non pugnant. Ad haec autem fraternitati tuae taliter Respondemus, quod excommunicato, licet, quod stet mandato ecclesiae, iuramento firmaverit, communicari non debet, donec per ecclesiam fuerit absolutus; alioquin post iuraraentum non esset absolutio necessaria. Utrum autem, si absolutionis beneficium non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excluserit, tali vel saltem in morte communicare sit licitum, quia minime per tuas literas requisisti, ad praesens non duximus respondendum. Nullus autem scienter omnino nominatim excommunicato communicare tenetur, nisi quaedam personae, quae per illud Gregorii Papae capitulum: «Quoniam multos,» specialiter excusantur. Illi autem, qui nominatim excommunicatis praesumptuose participant, praeter personas a dicto canone annotatas, nisi ab eorum participatione commoniti forte destiterint, excommunicationis vinculo sunt innodandi; secus autem, si scienter ei communicant, qui cum participibus suis est vinculo excommunicationis sententialiter innodatus. Tunc enim et ipsi sententiam excommunicationis incurrunt. [Quia vero etc. (cf. c. 5. de poen. V. 37.) Dat. cap. civ. Castellanam VI. Id. Oct. 1198.]
- Capitulum XXXI.
Excommunicato communicare tenentur qui prius erant ei obligati ad obsequium familiare; alii vero non tenentur de necessitate, licet interdum possint de necessitate urgente.
- Idem Doctoribus decretorum Bononiensibus.
Inter alia, quae venerabilis frater noster Strigoniensis archiepiscopus dudum apostolatui nostro proponi fecit humiliter consulendo, illud etiam, si bene meminimus, inquisivit, utrum excommunicato communicare quis, et qui etiam teneantur; cui Nos super illo recolimus articulo respondisse, quod nullus omnino nominatim excommunicato scienter communicare tenetur, nisi quaedam personae, quae per illud Gregorii Papae capitulum: «Quoniam multos,» specialiter excusantur. Verum ex hac nostra responsione magna quibusdam, sicut accepimus, orta est occasio disputandi, aliis concedentibus, quod excommunicato communicare tenentur personae in praedicto capitulo nominatae, praesertim quae prius ad communionem eorum ex debito tenebantur, aliis asserentibus, eos excommunicatis communicare licite posse, si velint, non tamen ad hoc ex necessitate teneri. Ut igitur, unde ius prodiit, interpretatio quoque procedat, ambiguitatem huiusmodi taliter duximus absolvendam, quod, quum quaedam personae, in praemisso capitulo prius denotatae, illis, in quos lata fuerit excommunicationis sententia subsequenter, ante prolationem ipsius obsequio tenerentur familiariter adhaerere, neque postmodum ad contrarium teneantur, quum adhuc ipsum debitum duret, beneficio canonis id agente, a priore non sunt obnoxietate solutae, sed ad familiare tenentur obsequium, et ita per consequens ad communionem quoque tenentur, sine qua illud nequeunt exhibere. Illud autem non ad omnes personas capituli credimus referendum, ut videlicet obnoxietati huiusmodi sint subiectae, quum viatores, peregrini et mercatores a communione talium personarum, nisi articulus necessitatis immineat, debeant abstinere, ut in fine colligitur manifeste, sed ad illas duntaxat, quae talibus arctiori tenentur obnoxietate constrictae, quibus tamen in his, pro quibus sunt excommunicatione notatae, ut in criminibus, communicare non debent, sed ab eis penitus abstinere. Unde prudenter in praemissa consultatione repondemus, non omnes personas, sed quasdam, quae per illud Gregorii Papae capitulum specialiter excusantur, ad communionem huiusmodi praemisso modo teneri, utrum autem et illae personae propter auctoritatem facinoris severius puniendi a communione talium per excommunicationis sententiam debeant aliquando prohiberi quia quaesitum non exstitit, responsum non fuit.
- Capitulum XXXII.
Si excommunicatus pro manuum iniectione scienter recipit ordines, si est clericus saecularis, deponendus est; si regularis, exsecutione ordinis est suspensus. Qui, ignorans ius vel factum, sic excommunicatus recipit ordines, si est clericus saecularis, dispensat cum eo solus Papa; si regularis, dispensat abbas, si ignorantia est probabilis, et factum non est grave.
- Idem.
Quum illorum absolutio, qui pro violenta manuum iniectione in clericos labem excommunicationis incurrunt, praeterquam in quibusdam casibus, a praedecessore nostro exceptis, sedi duntaxat apostolicae reservetur: nonnulli, ecclesiasticam sententiam negligentes, in excommunicatione positi ecclesiasticos ordines accipere non formidant. Quid autem de his fieri debeat, apostolicum saepius oraculum imploratur. Circa quos credimus, sicut reperitur in subditis, distinguendum, quod tales vel sciunt, excommunicationis se vinculo irretitos, vel non recolunt factum, pro quo in latae sententiae canonem inciderunt, vel factum quidem scientes, iuris ignari nesciunt exinde se teneri. Primos, si fuerint saeculares clerici, a susceptis ordinibus censemus in perpetuum deponendos; in reliquis casibus tam archiepiscopi quam episcopi absque mandato sedis apostolicae speciali dispensandi facultatem se noverint non habere, quibus etiam est absolutio talium interdicta, quum maiora intelligantur illis prohibita, quibus vetita sunt minora. Poterunt tamen huiusmodi Romani Pontificis auribus intimari, ut ab eo secundum rigorem vel aequitatem responsum prodeat, prout discretio sua viderit faciendum. Qui si claustrales huiusmodi fuerint, licet a bonae memoriae praedecessore nostro Alexandro Papa fuerit constitutum, quod monachi et canonici regulares, quocunque modo se in claustro percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, sed secundum discretionem et providentiam sui abbatis disciplinae subdantur, et, si abbatis discretio ad eorum correctionem non sufficit, providentia est dioecesani episcopi adhibenda; et alibi dicatur, quod de saeculo fugientes, qui religionis habitum in monasterio receperunt, et inter cetera postmodum confitentur, se tale commisisse delictum, per quod ipso actu excommunicationis sententiam incurrerunt, sine licentia Romani Pontificis abbas non potest nec debet eos absolvere, quamvis praesumptionem delinquentium debita possit animadversione punire: nos tamen in religionis favorem, et ut evagandi materia subtrahatur, maiorem eis gratiam exhibere volentes, eorum praelatis, quod etiam talibus absolutionis beneficium impertiri valeant, indulgemus, nisi excessus ipsorum exstiterit adeo difficilis et enormis, utpote si ad mutilationem membri vel effusionem sanguinis est processum, aut in episcopum aut abbatem violenta sit manus iniecta, quum excessus tales et similes nequeant sine scandalo praeteriri. Si vero claustralis aliquis in religiosam personam alterius claustri manus iniecerit violentas, per abbatem proprium, et eius, qui passus est iniuriam, absolvatur. Quodsi clericum percusserit saecularem, non nisi per apostolicam sedem, ut scandalum evitetur, absolutionis gratiam poterit promereri. Si autem et hos ad ordines promoveri contingat, iuxta praemissam distinctionem, qui scienter in contemptum ecclesiasticae disciplinae se fecerint ordinari, ab exsecutione suscepti ordinis et officii decernimus manere suspensos. Circa reliquos vero, facti memoriam vel iuris peritiam non habentes, monasteriorum utilitate pensata, post iniunctam regularem poenitentiam et peractam abbates ipsorum poterunt dispensare, nisi grave fuerit et notabile factum, aut is, qui fecit, adultus fuerit et discretus, ut violenter et valide contra oblivionem vel ignorantiam praesumatur. Praecipimus autem abbatibus, ut formam istam diligenter observent, ne privilegium mereatur amittere, qui sibi permissa abutitur potestate.
- Capitulum XXXIII.
Monialis, percutiens monialem seu conversum, vel clericum saecularem, incidit in excommunicationem, et ab episcopo loci absolvi potest.
- Idem Pistoriensi Episcopo.
De monialibus tua a nobis fraternitas requisivit, per quem eis sit beneficium absolutionis impendendum, si vel in se invicem vel conversos vel conversas suas, aut clericos etiam, in suis monasteriis servientes, manus iniecerint temere violentas. Super hoc igitur tuae consultationi taliter respondemus, ut auctoritate nostra per episcopum, in cuius dioecesi earum monasteria fuerint, absolvantur. [Dat. Lat. III. Kal. Mart. 1202.]
- Capitulum XXXIV.
Contractus etiam, qui sine communione explicari non potest, non dissolvitur, seu impeditur per excommunicationem, supervenientem in eum, qui tenetur aliquid praestare non excommunicato.
- Idem universis Crucesignatis.
Si vere +vos poenitet de commisso, et plene proponitis satisfacere de peccato, Deum vobis credimus, immo novimus, iam placatum. Si ergo Veneti ad satisfactionem induci et absolutionis beneficium meruerint obtinere, secure cum eis navigare poteritis, et praelium Domini praeliari. Quodsi Veneti forte nec satisfacere voluerint, nec absolvi, utpote qui non dolere, sed gaudere dicuntur porsus de commisso: vobis permittimus, ut cum ipsis usque in terram Sarracenorum vel Hierosolymitanam provinciam, iuxta quod inter vos convenit et ipsos, vel honeste convenerit, navigio transeatis, quanto minus poteritis, cum dolore tamen et amaritudine cordis, et sub spe veniae communicantes eisdem. Quum enim iam a vobis maiorem nauli receperint quantitatem, nec ad eam possint restituendam induci aut etiam coarctari: si aliter fieret, videremini vos damnum ex poenitentia, ipsi vero praemium ex contumacia reportare, quum ad hoc debitum exsolvendum ipsi vobis maneant obligati, et ab excommunicatis exigi possit et recipi quod debetur. Est autem cautum in iure, quod, si quisquam per terram haereticorum aut quorumlibet excommunicatorum transierit, necessaria emere ac recipere poterit ab eisdem. Praeterea, si paterfamilias domus excommunicationis sententia fuerit innodatus, a participatione illius familia excusatur. Licet ergo dux Venetorum dominus navium tanquam paterfamilias domus in excommunicatione persistat, vos tamen, tanquam ipsius familiam, dum in navibus eius fueritis, ipsius excommunicatio non continget, et excusabiles eritis apud Deum, si in excommunicatorum navibus exsistentes cum dolore cordis sub spe poenitentiae [excommunicatis] communicaveritis ipsis, in quibus eorum communionem non potueritis evitare. [Verum etc.]
- Capitulum XXXV.
Praelatus potest et debet clericum, subiectum incorrigibilem, incarcerare, et laici citra metum excommunicationis de praelatorum licentia capere possunt clericos, et ad iudicium ducere.
- Idem Londonensi Episcopo.
Ut famae tuae +consulas et saluti, et sic malorum audaciam comprimas, ut ab eis bonorum innocentiam tuearis, super his nos humiliter consulis, quae officium pastorale contingunt, ut de nostra responsione securus iniunctae tibi sollicitudinis debitum laudabilius exsequaris. Sane consuluisti nos, utrum clerici graviter excedentes, qui tute non possunt monasteriis ad agendam poenitentiam deputari, quoniam, quum non poeniteant de commissis, opportunitate fugiendi captata carcerem fugerent claustri, et prioribus se sceleribus scelestius immiscerent, a te vel aliis praelatis suis arctae possint custodiae mancipari, +et utrum laici, si clericos in magnis sceleribus deprehendant, in canonem incidant latae sententiae, quum nec comprehendere, nec ad iudices trahere ipsos possint, nisi manus in eos iniecerint violentas. Ad primum igitur Respondemus, quod, quum praelati excessus corrigere debeant subditorum, et publicae utilitatis intersit, ne crimina remaneant impunita, et per impunitatis audaciam fiant qui nequam fuerant nequiores, non solum possunt, sed debent etiam superiores clericos, postquam fuerint de crimine canonice condemnati, sub arcta custodia detinere, qui, quum sint incorrigibiles, nec in monasteriis valeant custodiri, ad similia vel peiora facile laberentur. Laici vero citra excommunicationis sententiam capere clericos, et ad iudicium trahere possunt, si oporteat, etiam violenter, dum tamen id de mandato faciant praelatorum, quorum illi sunt iurisdictioni subiecti, et quorum est corrigere criminosos, quum hoc non ipsi, sed illi, et quorum auctoritate id faciunt, facere videantur; dum tamen non amplius eorum violentia se extendat, quam defensio vel rebellio potius exigit clericorum. [Dat. Anagniae IV. Id. Dec. 1203.]
- Capitulum XXXVI.
Excommunicatus est qui in clericum, eiam volentem, manus iniecerit violentas, etiamsi hoc faciat in satisfactionem praecedentis iniuriae. H. d. et est casus notabilis.
- Idem Bracharensi Archiepiscopo.
Contingit interdum in partibus tuis, et de consuetudine regionis habetur, sicut tua nobis fraternitas intimavit, quod clerici, si quem offendant, et satisfacere velint offenso, secundum morem patriae, quem inter se laici iam observant, corpora sua sponte supponunt XXX. vel XL. seu pluribus aut paucioribus percussionibus fustium, +quas frequenter non coacti suscipiunt, sed volentes, non solum de aliorum clericorum manibus, sed etiam laicorum. Unde nos humiliter consulebas, utrum huiusmodi percussores in canonem incidant sententiae promulgatae. Nos autem fraternitati tuae super hoc taliter respondemus, quod huiusmodi manus iniectio, etsi non violenta, tamen iniuriosa videtur, quum ille canon non tam in favorem clerici ordinati, quam in favorem ordinis clericalis fuerit promulgatus. Ideo et volumus et mandamus, ut id de cetero prohibeas attentari per provinciam Bracharensem. Si quis autem clericus post prohibitionem huiusmodi sponte se subiecerit [tali poenae, vel laicus in eum talem poenam iniecerit,] excommunicetur uterque, proviso, ut clericus iniuriam passo sine iniuria clericali satisfaciat competenter, quatenus inter eos pax valeat rationabiliter reformari. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XXXVII.
Servus excommunicatus pro iniectione manuum in clericum, tenetur pro absolutione ire ad sedem apostolicam. Sed, si ex hoc dominus, qui non fuit in culpa, grave damnum patiatur, vel servus hoc faciat in eius fraudem, absolvi potest ab episcopo, si laesio non fuit enormis.
- Idem Lugdunensi Archiepiscopo.
Relatum est nobis, quod, quum aliqui servi tuae provinciae propter iniectionem manuum in clericum violentam in canonem incidunt sententiae promulgatae, allegantibus dominis eorundem, quod carere mancipiis suis nolunt, venire ad sedem apostolicam absolvendi non curant, per occasionem huiusmodi eludentes ecclesiasticam disciplinam. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus eos venire compellas ad sedem apostolicam absolvendos, quum plus sit Deo quam homini deferendum; nisi fecerint hoc in fraudem, ut subtrahant se obsequio dominorum, aut ipsi domini propter hoc sine culpa sua grave damnum incurrant. Tunc enim in utrolibet casu poteris eos ex indulgentia nostrae provisionis absolvere, quum nimis sint ab apostolica sede remoti, sed in recompensationem laboris, quem in itinere sustinerent, alia eis satisfactio iniungatur, dummodo non sit tam gravis et enormis excessus, ut propter vitandum scandalum et tollendum exemplum huiusmodi servi ad servum servorum Dei venire debeant absolvendi. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Ian. Ao. VIII. 1206.]
- Capitulum XXXVIII.
Excommunicatus propter participationem cum excommunicato, licet eum postea impugnet, ex hoc solo pro absoluto non est habendus.
- Idem Strigonensi Archiepiscopo.
Sacris est canonibus institutum (Et infra: [cf. c. 12. de sepult. III. 28.]) Licet autem is, qui voluntarius excommunicatis illis communicaverat, qui cum omnibus fautoribus et participibus suis excommunicationis sententia sunt adstricti, ad cor postmodum rediens, de mandato ecclesiae excommunicatos, quos prius foverat, expugnaverit: non tamen prius, quam absolutionis gratiam perceperit, habendus est absolutus, nec, si occumbat in huiusmodi bello, sunt absolutiones vel oblationes recipiendae pro eo, vel orationes Domino porrigendae, nisi quum de ipsius viventis poenitentia per evidentia signa constiterit, et iuxta cuiusdam constitutionis nostrae tenorem defuncto etiam absolutionis beneficium impendatur.
- Capitulum XXXIX.
Semel excommunicatus debet vitari semper ut excommunicatus, nisi legitime probet, se fuisse absolutum.
- Idem Assuntinensi Episcopo.
Sicut nobis +tuis literis intimasti, quum aliquos tuae dioecesis clericos vel laicos, culpis suis exigentibus, excommunicationi supponis, ipsi, postmodum ad te, nulla satisfactione praemissa, sine testimonialibus literis redeuntes, dicunt, se absolutionis beneficium accepisse; quibus si credi debeat in hac parte, per nos instrui suppliciter postulasti, quum propter causam huiusmodi, sicut dicis, tuae sententiae a subditis contemnantur. Nolentes itaque malitiis hominum indulgere, Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, nisi excommunicati a te super absolutione sua literas nostras, vel illius, cui vices nostras in hac parte commisimus, reportaverint, aut alio modo legitime de illorum absolutione tibi constiterit, tu, eorum absolutioni fide non habita, ipsos pro excommunicatis ut prius habeas et facias evitari. [Dat. Lat. II. Id. Aug. 1199.]
- Capitulum XL.
Si excommunicatus ab episcopo metropolitanum appellat, ab eo absolvi potest; metropolitanus tamen, volens suo suffraganeo deferre, potest illum sibi remittere, quando propter manifestum excessum fuit excommunicatus. Et ante absolutionem non auditur volens probare, se iniuste excommunicatum; secus, si probare vult, sententiam esse nullam.
- Idem Senonensi Archiepiscopo.
Per tuas literas +nobis intimasti, quod, quum venerabilis frater noster Autissiodorensis episcopus in dilectum filium Autissiodorensem archipresbyterum excommunicationis sententiam promulgasset, archipresbyter tuo se conspectui praesentavit, et, quod staret mandato ecclesiae, sufficientem obtulit cautionem, petens humiliter, ut absolutionis ei beneficium exhiberes; tu vero, volens episcopo memorato deferre, ipsum saepius monuisti, ut absolveret archipresbyterum. Sed quia monitis non parebat, excommunicatum absolvere curavisti, quem episcopus pro absoluto non habet, utpote qui proponit, quod ad te illius absolutio non spectabat. Unde quaeris, quid in similibus de cetero sit agendum. Videtur enim aliquibus, quod, quum ad metropolitanum per appellationem quaestio non defertur, excommunicatus autem vocem non habeat appellandi, utpote ab ecclesia separatus, sive appellaverit sive non, metropolitanus ei non debet absolutionis beneficium exhibere. Verum ex verbis cuiusdam epistolae, quam dicunt scholastici decretalem, et a bonae memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro emanasse proponunt, habetur, quod, si ante appellationem in aliquem excommunicationis sententia fuerit promulgata, metropolitanus, ante litis ingressum ab eo iuramento recepto secundum ecclesiae consuetudinem, debet ipsum absolvere, nisi voluerit episcopo dioecesano deferre, ipsumque ad eum remittere absolvendum. Ubi etiam consequenter infertur, quod nec excommunicati sunt audiendi, priusquam fuerint absoluti, nec sunt ad illos, a quibus appellaverant, remittendi. In Sardicensi autem concilio reperitur, ut is, qui ab episcopo est abiectus finitimos episcopos interpellet, et causa eius audiatur et diligentius pertractetur; episcopus autem, qui iuste vel iniuste abiecit eundem, patienter accipiat, ut discutiatur negotium, quatenus vel probetur eius a pluribus sententia, vel etiam emendetur, prius tamen, quam omnia diligenter ac fideliter examinata fuerint, nullus ante causae cognitionem communioni eum sociare praesumat, qui fuerat communione privatus. Nos igitur credimus distinguendum, utrum quis proponat, se post appellationem legitimam interpositam excommunicatione fuisse notatum, vel in forma excommunicationis intolerabilem errorem fuisse patenter expressum; in quibus casibus ad probationem eorum, etiamsi absolutionem non petat, debet admitti; sed donec de ipsis constiterit, in aliis evitari debet, quanquam apostolica sedes etiam tales consueverit absolvere ad cautelam. Verum in aliis, nisi gratiam absolutionis imploret, non debet audiri, ne sententiam ecclesiasticam contemnere videatur, et per hoc amplius ex suo contemptu ligetur. Quodsi absolutionis beneficium humiliter postulaverit, metropolitanus eum debet absolvere, nisi suo duxerit suffraganeo deferendum; cui tamen si suffraganeus absolutionis beneficium iuxta formam ecclesiae noluerit exhibere, ipse nihilominus illum absolvat; cautione recepta, quod suo debeat parere mandato, ac deinde causam audiat, et quod canonicum fuerit iustitia mediante decernat. Quodsi forsan episcopus subditum suum propter manifestum excommunicasset excessum, metropolitanus non debet ipsum absolvere, nisi suffraganeus requisitus malitiose sibi absolutionis beneficium denegaret. [Dat. Lat. XIII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. V. 1203.]
- Capitulum XLI.
Si Papa suis literis excommunicatum salutat, non propter hoc eum absolvit.
- Idem.
Si aliquando forte contigerit, quod eis, qui auctoritate apostolica sunt excommunicationi subiecti, nostrae literae cum salutationis alloquio destinentur, non propter hoc excommunicationis credator sententia relaxata, quum per ignorantiam vel negligentiam, aut occupationem nimiam, vel etiam per subreptionem contingat huiusmodi literas impetrari, sicut nuper in Placentinis dicitur contigisse. Qui quum sint propter iniquitatem, quam in Deum et eius ecclesiam commiserunt, excommunicationis vinculo innodati, se quasi absolutos per huiusmodi literas, quas eis pro Templariis misisse dicimur, gloriantur, quamvis non simus memores talium literarum quum etsi eis iam excommunicatis exhibitae fuerint, forsan tamen prius fuerant impetratae. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mamdamus, quatenus eos, sicut excommunicatos arctius evitetis, donec a suo recipiscant errore, in similibus si quando forte contigerit simile iudicium observantes. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. 1203.]
- Capitulum XLII.
Excommunicatus a pluribus praelatis ab plures causas non est communioni restituendus, licet de una causa velit satisfacere, et, si impetratur absolutio tacitis aliis causis, non valet absolutio.
- Idem C. sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.
Officii (Et infra: [cf. c. 38. de elect. I. 6.]) Postremo quaesivisti, utrum is, qui propter plures excessus a pluribus praelatis, ius in ipsum habentibus, excommunicationis est vinculo innodatus, et uni praelatorum de uno tantum satisfacere vult excessu, ab eo sit absolvendus, de quo satisfacere vult eidem, et, quum de alio non satisfecerit, alii absolutus valeat nunciari. +Quia vero super hoc inter scholasticos diversae sunt sententiae diversorum: nos ad praesens, nulli praeiudicare volentes, id solummodo tibi Super hoc articulo respondemus, quod supprimenti veritatem absolutio subrepta non prodest, et veritatem intelligens absolutionem huiusmodi exhibere non debet.
- Capitulum XLIII.
Excommunicatis et interdictis praedicari potest licite verbum Dei. Hoc primo. Et tempore generalis interdicti concedi potest baptismus et chrismatio in fronte, et poenitentia morientium. H. d. secundo.
- Idem Ferrariensi Episcopo.
Responso nostro postulas edoceri, an, quum Ferrarienses cives excommunicationis et interdicti sententiis sint ligati, liceat tibi viros et mulieres semel in hebdomada vel in mense apud aliquam ecclesiam convocare, quibus praedices verbum Dei, et eosdem ad correctionem inducas. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod sine scrupulo conscientiae hoc facere poteris, quum videris expedire, dummodo contra formam interdicti nullum eis divinum officium celebretur. Praeterea quaesivisti, quum Ferrariensis civitas sit interdicto et excommunicationi supposita, et ideo sint ibidem, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, universa sacramenta ecclesiastica interdicta, an liceat tibi baptizatos pueros in frontibus consignare. Super quo tibi taliter respondemus, quod, sicut baptizari possunt pueri, sic et baptizati ad confirmationem in frontibus a te possunt sacro chrismate deliniri.
- Capitulum XLIV.
Si coniux scit pro certo impedimentum matrimonii, non debet reddere debitum, sed potius excommunicationem pati; si autem hoc credat ex causa probabili et discreta, potest reddere debitum, non autem exigere; sed si ex levi et temeraria causa, deposita conscientia potest reddere et exigere.
- Idem.
Inquisitioni tuae breviter respondentes credimus distinguendum, utrum alter coniugum pro certo sciat impedimentum coniugii, propter quod sine mortali peccato non valeat carnale commercium exercere, quamvis illud apud ecclesiam probare non possit, an impedimentum huiusmodi non sciat pro certo, sed credat. In primo itaque casu debet potius excommunicationis sententiam humiliter sustinere, quam per carnale commercium peccatum operari mortale. In secundo vero casu distinguimus, utrum habeat conscientiam huiusmodi ex credulitate levi et temeraria, an probabili et discreta; et quidem ad sui pastoris consilium, conscientia levis et temerariae credulitatis explosa, licite potest non solum reddere, sed exigere debitum coniugale. Verum quum conscientia pulsat animum ex credulitate probabili et discreta, quamvis non evidenti et manifesta, debitum quidem reddere potest, sed postulare non debet, ne in alterutro vel contra legem coniugii, vel contra iudicium conscientiae committat offensam. Tu ergo iuxta responsionem praescriptam super illo procedas articulo, de quo nos consulere voluisti.
- Capitulum XLV.
Per dimissionem habitus et tonsurae non perdit clericus ante trinam monitionem privilegium clericale.
- Idem.
Contingit interdum, +[quod, dum clerici charactere insigniti ad turpia lucra divertunt, et saecularibus se negotiis immiscent, clericale nomen abominabile reddunt cordibus infirmorum.] Sane, sicut accepimus, insinuante nobili viro comite Flandrensi [ac nobili muliere Mathilda relicta quondam Philippi Flandrensis comitis,] in dioecesi tua quidam exsistunt, qui nec in modo tonsurae, nec in vestimentorum forma, nec in qualitate negotiorum de clerico quicquam ostendunt, ad poenae subterfugium se clericos exhibentes. Quum enim super excessibus, quos saeculari luxu committunt, ad publica iudicia pertrahuntur, circumcisis crinibus, ut possint circumvenire vindictam, se pro clericis repraesentant, clericalis fori privilegium labiis allegantes, qui factis paulo ante negaverant clericatum +[dumque repentina tonsura poenas eludunt, quas intonsi perversis actibus meruerunt, per impunitatis fiduciam nutritur in eis audacia delinquendi, et, dum impune delinquunt, quibusdam efficiuntur in scandalum et aliis in exemplum.] Verum, quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, ac frustra legis auxilium invocat qui comittit in legem: volumus et mandamus, ut tales, si tertio a te commoniti se ipsos contempserint emendare, illius efficiantur immunitatis extorres, quae pro clericorum tutela et laicorum violentia coercenda dignoscitur instituta. [Tu denique etc. Dat. Lat. V. Id. Ian. Pont. nostr. Ao. XV. 1213.]
- Capitulum XLVI.
Ab excommunicati denunciatione repellitur qui non praemonuit, et ei communicavit.
- Idem.
In praesentia dilecti filii (Et infra:) Nec canonici suo decano excommunicationem possunt obiicere, quum super hoc nec commonitus, nec impetitus fuerit, neque ipsi propter hoc eum duxerint evitandum, sed episcopus in mensa, et canonici communicaverint ei etiam in divinis.
- Capitulum XLVII.
Excommunicatus est dolose permittens clericum percuti, ex quo poterat prohibere, et non prohibuit.
- Idem.
Quantae praesumptionis et temeritatis exsistat in rectores ecclesiae manus iniicere violentas, +in evangelio Dominus protestatur, qui se in ministeriis suis affligi asserit, et in Apostolorum principe alibi perhibuit se iterum crucifigi. Hoc etiam poenae qualitas manifeste declarat, quum excommunicationis sententia in ipso actu feriat delinquentes, si non solum in fratres et coepiscopos nostros, sed etiam in minoris ordinis clericos violentiam praesumpserint operari. Ne autem solos violentiae huiusmodi auctores aliquorum praesumptio existimet esse puniendos, facientes et consentientes pari poena plectendos catholica condemnat auctoritas, eos etiam delinquentibus favere interpretans, qui, quum possint, manifesto facinori desinunt obviare. [Quod bonae memoriae C. Papa praedecessor noster hactenus diligenter attendens, auctores et fautores captionis et detentionis veverabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi excommunicationis nunciasset vinculo innodatos etc.]
- Capitulum XLVIII.
Praelatus excommunicare non debet subditum, nisi competente monitione praemissa, et ex causa manifesta et rationabili; et contra facienti imponitur poena hic expressa. Item punitur subditus, qui falso conquiritur, se excommunicatum iniuste, et subiicit, quid iuris, si praelatus, dicens se errasse, vult excommunicatum absolvere, et adversarius appellat, ne absolvatur.
- Idem in concilio generali.
Sacro approbante concilo prohibemus, ne quis in aliquem excommunicationis sententiam, nisi competenti admonitione praemissa, et personis praesentibus idoneis, per quas, si necesse fuerit, possit probari monitio, promulgare praesumat. Quod si contra praesumpserint etiamsi iusta fuerit excommunicationis sententia, ingressum ecclesiae per mensem unum sibi noverit interdictum, alia nihilominus poena mulctandus, si visum fuerit expedire. Caveat etiam diligenter, ne ad excommunicationem cuiusquam absque manifesta et rationabili causa procedat. Ad quam si taliter forte processerit, et requisitus humiliter processum huiusmodi non curaverit absque gravamine revocare, gravatus apud superiorem deponat de iniusta excommunicatione querelam, qui, si absque periculo morae potest, ad excommunicatorem illum cum suo mandato remittat, infra competentem terminum absolvendum; alioquin ipse per se, vel per alium, prout viderit expedire, sufficienti cautione recepta munus ei absolutionis impendat. Quumque adversus excommunicatorem de iniusta excommunicatione constiterit, excommunicator condemnetur ad interesse excommunicato; alias nihilominus, si culpae qualitas postulaverit, superioris arbitrio puniendus, quum non levis sit culpa tantam infligere poenam insonti, nisi forsitan erraverit ex causa probabili, maxime si laudabilis opinionis exsistat. Verum, si contra excommunicationis sententiam nihil rationabile fuerit a conquerente probatum, idem et super iniusta excommunicationis molestia per poenam ad interesse, vel alias secundum superioris arbitrium condemnetur nisi forsan et ipsum probabilis error excuset; et super eo, pro quo fuerit iusta excommunicatione ligatus, per cautionem receptam satisfacere compellatur, vel in pristinam reducatur sententiam usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observandam. Si vero iudex, suum recognoscens errorem, paratus sit talem revocare sententiam, et is, pro quo lata fuerat, ne absque satisfactione revocet illam, appellet: appellationi non deferat in hac parte, nisi talis sit error, de quo merito debeat dubitari; et tunc, sufficienti cautione recepta, quod coram eo, ad quem appellatum exstiterit, vel delegato ab ipso iuri parebit, excommunicatum absolvat. Sicque poenae praescriptae minime subiacebit, cavens omnino, ne voluntate perversa in alterius praeiudicium mentiatur errorem, si districtionis canonicae vult effugere ultionem.
- Capitulum XLIX.
Excommunicat haereticos et quoscunque violatores ecclesiasticae libertatis.
- Honorius III. Episcopo Bononiensi.
Noverit fraternitas tua, +quod nos [nuper] in basilica principis Apostolorum, praesente carissimo in Christo filio nostro Frederico illustri Romanorum imperatore semper Augusto [et rege Siciliae], in celebratione missarum, postquam capiti eius imposuimus imperii diadema, de consilio fratrum nostrorum accensis candelis Excommunicamus ex parte Dei omnipotentis, auctoritate quoque [beatorum] Apostolorum Petri et Pauli et nostra, omnes haereticos utriusque sexus, quocunque nomine censeantur, et fautores et receptatores et defensores eorum, nec non et qui de cetero servari fecerint statuta edita et consuetudines vel potius abusiones, introductas contra ecclesiae libertatem, et nisi ea, de capitularibus suis infra duos menses post huiusmodi publicationem sententiae fecerint amoveri. Item excommunicamus statutarios et scriptores statutorum ipsorum, nec non potestates, consules, rectores et consiliarios locorum, ubi de cetero huiusmodi statuta et consuetudines editae fuerint vel servatae, nec non et illos, qui secundum ea praesumpserint iudicare, vel in publicam formam scribere iudicata. [Dat. Lat. II. Non. Ian. Pont. Nostr. Ao. V. 1221.]
- Capitulum L.
Fratres hospitalis Hierosolymitani, excommunicati pro iniectione manuum in clericum seu confratrem, absolvi possunt per eorum priorem, nisi excessus fuerit difficilis et enormis.
- Idem Magistro et Fratribus hospitalis Hierosolymitani.
Canonica constitutione cavetur, quod monachi et canonici regulares, quocunque modo se in claustro percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, sed secundum discretionem et providentiam sui abbatis disciplinae subdantur. Quodsi abbatis discretio ad eorum correctionem non sufficiat providentia est dioecesani episcopi adhibenda, nisi excessus difficilis fuerit et enormis, propter quem merito ad ecclesiam Romanam sit recursus habendus. Nos ergo, vestris supplicationibus inclinati, ad vos statutum huiusmodi duximus extendendum, auctoritate praedicta statuentes, ut in tali casu, nisi maioris sit providentia requirenda, per priorem vestrum, qui, sicut audivimus, presbyter esse debet, fratribus vestris absolutionis beneficium impendatur.
- Capitulum LI.
Excommunicatus vel suspensus absolvi non debet, nisi prius iuramento praestito; si tamen sine scandalo iuramentum haberi non potest, poterit fieri absolutio per manualem promissionem.
- Idem tituli sanctae Praxedis Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.
Super eo, quod monachi Graeci et Eremitae, propter inobedientiam sententia suspensionis et excommunicationis ligati, nolunt ad mandatum ecclesiae nisi per manualem promissionem redire, hoc tibi duximus respondendum, quod, si nullatenus possunt induci ad praestandum iuxta formam ecclesiae iuramentum, ipsos hac vice cum promissione poteris recipere manuali, quum interdum, consideratis locorum et temporum qualitatibus severitati sit aliquid detrahendum.
- Capitulum LII.
Quum de viribus sententiae dubitatur, potest quis absolvi ad cautelam iuramento praestito.
- Idem Bituricensi et Carnotensi Decanis et Subdiacono Arelatensi.
Venerabili fratre nostro Cenomanensi episcopo et dilecto filio H. canonico Turonensi, procuratore venerabilis fratris nostri Turonensis archiepiscopi, in nostra praesentia constitutis pro quadam suspensionis sententia, in praefatum episcopum ab eodem archiepiscopo promulgata, nos, auditis et intellectis quae super hoc fuerunt ab eis proposita coram nobis, quia partes dissentiebant in facto ita, quod de illo plene constare non potuit, sententiam ipsam de gratia relaxavimus ad cautelam, ipso episcopo in praesentia dicti procuratoris praestante corporaliter iuramentum, quod parebit mandatis, quae idem archiepiscopus sibi propter hoc fecerit, si constiterit, ipsum episcopum in eo, pro quo fuit lata praedicta sententia, culpabilem exstitisse.
- Capitulum LIII.
Excommunicantur officiales locorum, in quibus sunt statuta contra ecclesiasticam libertatem, nisi ea deleri fecerint; et statutarii feudis ecclesiae sunt privati.
- Idem Episcopo Senensi.
Gravem venerabilis fratris nostri Pisani archiepiscopi recepimus quaestionem, quod A. B. et quidam alii cives Pisani, deputati a potestate ac pepulo ad statuta civitatis edenda, tanquam perverse sapiant, talia in derogationem apostolicae sedis et subversionem ecclesiasticae libertatis edere praesumpserunt, quod, si quis clericus vel laicus contra quemcunque laicum Pisani districtus ad iudicem ecclesiasticum literas apostolicas impetraverit, in mille solidis, nisi huiusmodi renunciaverit literis, condemnetur, nec reditus possessionum suarum reddantur eidem, vel agri excolantur illius, sed banno potius subiaceant potestatis, +quae nullum ad regimen civitatis suscipiet, nisi hoc se iuraverit servaturum; et haec et quaelibet alia potestas, quae pro tempore fuerit, successores suos iurare faciet supra dicta. Statuerunt illi praeterea, ut clerici suis sumptibus castrum Ripae fractae faciant custodiri. Quod si renuerint, contra eos potestas procedere teneatur, +iuxta quod dictaverit consilium civitatis, quae omnia is, qui nunc praeest civitati praedictae, observaturum se firmiter iureiurando firmavit. Ideoque, quum tota civitas Pisana, quae alias tamdiu Dei timorem abiecit, quod infecta iam errore vel infectioni proxima praesumatur, et tam statutarios quam potestatem eandem non sit dubium propter hoc excommunicationis sententiam praeter notam infamiae incurrisse: fraternitati tuae mandamus, quatenus in consiliarios et officiales civitatis ipsius, nisi statuta ipsa de capitularibus suis deleri fecerint, et idonee, sicut exigit res, caveri, quod similia de cetero non debeant attentare, excommunicationis sententiam promulgare procures. Ceterum, quum iidem statutarii multa de bonis ecclesiasticis tenere dicantur in feudum, ipsos fore nihilominus privatos feudis huiusmodi nunciare procures.
- Capitulum LIV.
Alloquens excommunicatum in tendentibus ad salutem auimae, etiamsi alia verba interponat, excommunicatus non est. - §. 1. Praedicatores, praesertim qui alias sustentari non possunt, ab excommunicatis et detinentibus bona aliena eleemosynam recipere possunt. Hoc dic. - §. 2. Ponit quosdam casus, in quibus percutiens clericum excommunicatus non est.
- Gregorius IX.
Quum voluntate ac proposito maleficia distinguantur, excommunicationis sententiam non incurrit qui excommunicato in his, quae ad absolutionem vel alias ad salutem animae pertinent, in locutione participat, licet etiam alia verba incidenter, ut apud eum magis proficiat, interponat. §. 1. Praedicatores quoque, qui penes excommunicatos vel alios alienarum rerum detentores in praedicationibus et confessionibus quasi gerunt causam vel curam eorum, ad quos res ipsae spectare noscuntur, eleemosynas licite possunt ab illis recipere, praesertim si alias non valeant in illo loco sustentationem habere. §. 2. Si qui vero ratione officii, quod in ecclesia obtinent, aut etiam alii clerici seniores zelo devotionis pueros vel adolescentes, in minoribus ordinibus constitutos, turbantes divinum officium, et hi, qui obtentu praelationis vel magisterii subditos et scholares correctionis causa leviter forte percusserint, excommunicationis sententiam non incurrunt. Quod et de his dicendum est, qui aliquos de familia sua vel propinquos inferiorum graduum simili modo, ut cohibeantur a suis insolentiis, et scientia bonisque moribus informentur, duxerint corrigendos.
- Capitulum LV.
Communicans excommunicato in crimine damnabili incidit in excommunicationem maiorem.
- Idem Astoricensi Episcopo.
Si concubinae publicae clericorum ecclesiasticae censurae districtione notentur, eosdem concubinarios non est dubium sententia maioris excommunicationis involvi, qui post latam sententiam communicant in eodem crimine criminosis. [Aqua etc. (cf. c. 9. de cons. eccl. III. 40.) Dat. Lat. XII. Kal. Iun. Pont. nostr. Ao. VII. 1233.]
- Capitulum LVI.
Excommunicatus minori potest ab excommunicatione aliquem absolvere.
- Idem.
Duobus collata potestas, ut a minori excommunicatione, si in ipsam inciderint, invicem se absolvant, utroque ligato vinculo excommunicationis huiusmodi, non exspirat.
- Capitulum LVII.
Permittitur ministris ecclesiarum semel in hebdomada celebrare tempore interdicti, concurrentibus his, quae exprimuntur in textu.
- Idem.
Permittimus ecclesiarum ministris semel in hebdomada tempore interdicti, non pulsatis campanis, voce submissa, ianuis clausis, excommunicatis et interdictis exclusis, missarum solennia celebrare causa conficiendi corpus Domini, quod decedentibus in poenitentia non negatur.
- Capitulum LVIII.
Satisfaciens clerico, quem verberavit, non potest propter hoc ab episcopo absolvi, nisi in certis casibus hic expressis.
- Idem.
Quamvis incidens in canonem latae sententiae propter violentam manuum iniectionem iuxta proprias facultates eis satisfaciat, quibus iniurias irrogavit: non tamen taliter, quam per sedem apostolicam vel eius legatum absolutionis potest beneficium obtinere, nisi imminente mortis articulo, infirmitate, inimicitia aut inopia, puerili vel senili aetate, fragilitate sexus seu alia corporis impotentia, sive quolibet impedimento canonico retrahatur, quo minus Romanum Pontificem possit adire, vel nisi iuris beneficio a labore huiusmodi excusetur. Ceterum quibusdam praedictorum, videlicet qui temporali impedimento laborant, exceptis pueris, sub debito iuramenti, quod secundum ecclesiae formam praestare tenentur, consuevit iniungi, ut impedimento cessante ad apostolicam sedem accedant, mandatum ipsius humiliter suscepturi.
- Capitulum LIX.
Excommunicatio simpliciter lata intelligitur de maiori. H. d. et est textus notabilis, et quotidie allegatur.
- Idem.
Si quem sub hac forma verborum: «Illum excommunico,» vel simili, a iudice suo excommunicari contingat, dicendum est, eum non tantum minori, quae a perceptione sacramentorum, sed etiam maiori excommunicatione, quae a communione fidelium separat, esse ligatum.
- Capitulum LX.
Beneficium, indultum ratione minoris aetatis, postquam coepit habere locum, non exstinguitur, licet minor pervenerit ad maiorem aetatem.
- Idem.
Pueris, qui in canonem inciderunt sententiae promulgatae, sive ante sive post pubertatem postulent, se absolvi, potest dioecesanus episcopus absolutionis beneficium impertiri, quum propter defectum aetatis, in qua fuit commissus excessus, rigor sit mansuetudine temperandus.
|
|