B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   V


T i t u l u s   X X X V I I I .
De poenitentiis et remissionibus.


_______________________________________________


Capitulum I.
Pro manifesto peccato poenitentia publica imponi debet.

Alexander Papa.

Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda.

Capitulum II.
Ponit poenitentiam occidentis presbyterum.

Ex concilio Maguntinensi.

Qui presbyterum occiderit, XII. annorum poenitentia ei secundum canones imponatur, +aut, si negaverit, si liber est, cum LXXII. iuret, si autem servus, super duodecim vomeres ferventes se expurget. Convictus noxa usque ad ultimum tempus vitae suae militiae cingulo careat, et absque spe coniugii maneat.

Capitulum III.
Consideratis circumstantiis arbitraria poenitentia iudicenda est ei, qui modum excessit se defendendo.

Alexander III. Mediolanensi Archiepiscopo et Suffraganeis.

Significavit nobis vir nobilis P., quod F. dicto imperatori, quum olim rediret ab Urbe, castrum Vernicae negavit. (Et infra:) Unde contigit, quod, IV. castris destructis, plus quam duo millia domorum destructa fuerunt et multi homines interfecti, et alia mala ibi commissa dicuntur, quae longum esset per singula enarrare. Quoniam igitur praefatus P. Deo exinde reconciliari desiderat, et poenitentiam dignam suscipere, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem super hoc consilium detis, et ipsi poenitentiam, secundum quod visum fuerit, misericorditer imponatis, attendentes, quod pro libertate sua et pro ecclesiae devotione hoc fecit. Quare in his debetis talem discretionem habere, ut alii et ipse idem pro austeritate poenitentiae a servitio ecclesiae nullatenus retardentur, nec aliquod salutis periculum merito debeant formidare.

Capitulum IV.
Indulgentiae, quae conceduntur per praelatos non subditis, non prosunt, nisi proprii iudices hoc concedant.

Idem Archiepiscopo Cantuariensi.

Quod autem consuluisti, utrum remissiones, quae fiunt in dedicationibus ecclesiarum aut conferentibus ad aedificationem pontium, aliis prosint, quam his, qui remittentibus subsunt, hoc volumus tuam fraternitatem [firmiter] tenere, quod, quum a non suo iudice ligari nullus valeat vel absolvi, remissiones praedictas prodesse illis tantummodo arbitramur, quibus, ut prosint, proprii iudices specialiter indulserunt. Et in hoc eam intelligas quaestionem solutam, in qua quaeritur, utrum is, qui excommunicato communicat, a suo episcopo vel excommunicati absolutionis gratiam debeat implorare.

Capitulum V.
Non est vere poenitens qui peccandi animum non deponit; tamen recipitur eius confessio.

Idem Belvacensi Episcopo.

Quod quidam, sicut asseris, ad confessionem de criminibus veniunt, et, quamvis confiteri velint, se tamen asserunt abstinere non posse, consultationi tuae taliter respondemus, quod eorum confessionem recipere debes, et eis de criminibus consilium exhibere, quia, licet non sit vera huiusmodi poenitentia, admittenda est tamen eorum confessio, et crebris et salubribus monitis poenitentia est indicenda.

Capitulum VI.
Qui ex poenitentia debet certa die in pane et aqua ieiunare, potest deficiente pane aliis cibariis uti.

Idem Triburiensi Archiepiscopo.

Licet tam veteris quam novi testamenti pagina (Et infra: [cf. c. 3. de fer. II. 9.]) Si autem illi, qui aliquos dies in pane et aqua ex iniuncta sibi poenientia tenentur peragere, panem, quo vescantur, non habent: leguminibus aut piscibus aut aliis cibariis reficiantur, si necessitas id exposcat, discretione tamen adhibita, quod his non ad delicias, sed ad necessariam solummodo sustentationem utantur.

Capitulum VII.
Sacerdoti Graeco procuranti, vel studiose negligenti oppressionem filiorum, non imponitur poenitentia publica, sed debet abstinere ab altaris officio, et aliter in secreto agere poenitentiam; sed, si delictum est publicum, debet publice agere poenitentiam.

Clemens III.

Quaesitiun est a nobis, utrum sacerdotibus Graecis, quibus legitimo matrimonio licet uti, poenitentia publica sit imponenda, si eam sibi postulent pro filiis oppressis iniungi. Huic igitur consultationi tuae taliter respondemus, quod, si ipsis procurantibus vel studiose negligentibus filii in lectis reperiuntur oppressi, ab officio altaris debent perpetuo abstinere, et eis gravior quam laicis, non tamen publica, nisi in publicum id veniat, poenitentia debet imponi; qui tamen non solum a sacrorum ordinum exsecutione cessabunt, verum etiam, si sunt infra ipsos, ad eos minime assumantur. Verum etiam, si ex incuria ipsorum mortui inveniantur in cunis, et illud fuerit occultum, eis poenitentia pro arbitrio poenitentiarii imponatur, et in terrorem aliorum ad tempus abstineant a celebratione missarum. [Dat. Laterani.]

Capitulum VIII.
Sacerdos poenitentiam arbitrari debet secundum quantitatem excessus, poenitentis contritionem, et alias circumstantias. H. d. quoad titulum.

Innocentius III. Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt, Fratribus.

Deus, qui ecclesiam suam (Et infra: [cf. c. 11. de vita et hon. cler. III. 1.]) Ceterum, quum poenitentia non tam secundum quantitatem excessus, quam poenitentis contritionem per discreti sacerdotis arbitrium sit moderanda, pensata qualitate personae super fornicatione, adulterio, homicidio, periurio et aliis criminibus, consideratis circumstantiis omnibus et praesertim novitate Livoniensis ecclesiae, competentem poenitentiam delinquentibus imponatis, prout saluti eorum videritis expedire. Apostoli autem vestigiis inhaerentes, dicentis, ut praediximus: «lac vobis potum dedi, non escam,» paulatim eos instruatis in fide, confessionis formam, orationem dominicam et symbolum illos sollicite edocentes. Interim tamen corporis et sanguinis Domini sacramentum renatis fonte baptismatis consuetis festivitatibus et in mortis articulo tribuatis. [Dat. XIII. Kal. Mai. A. IV. 1201.]

Capitulum IX.
Auditur mulieris confessio, quae sibi partum alienum supposuit, vel proprium ex adulterio suscepit, nec illud marito vult detegere.

Idem sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.

Officii (Et infra: [cf. c. 38. de elect. I. 6.]) Significasti praeterea, quandam mulierem in poenitentia tibi fuisse confessam, quod timens, ne viri possessio devolveretur ad alios, inducta cuiusdam consilio veneficae mulieris, quarundam herbarum quotidie succum potavit, et sic venter eius intumuit, et inde gravidam se ostendens, tandem sibi partum supposuit alienum; timensque maritum, non vult facinus ipsi detegere, qui prolem credit sine dubitatione qualibet esse suam. Quoniam igitur per nostras postulas literas edoceri, utrum ei hac fraude durante sit poenitentia iniungenda: inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, sicut mulieri, quae ignorante marito de adulterio prolem suscepit, quamvis id viro suo timeat confiteri, non est poenitentia deneganda, ita nec illi debet poenitentia denegari, maxime si per alios intelligas alienos, ad quos timeat possessionem viri devolvi; sed competens satisfactio per discretum sacerdotem ei debet iniungi. Postremo etc. (cf. c. 42. de sent. excomm. V. 39.)

Capitulum X.
Abbatissa moniales benedicere, confessiones audire et publice praedicare non potest.

Idem Valentino et Burgensi Episcopis, et Abbati de N. Cisterciensis ordinis.

Nova quaedam nuper, de quibus miramur non modicum, nostris sunt auribus intimata, quod abbatissae videlicet, in Burgensi et in Palentinensi dioecesibus constitutae, moniales proprias benedicunt, ipsarum quoque confessiones in criminibus audiunt, et legentes evangelium praesumunt publice praedicare. Quum igitur id absonum sit pariter et absurdum, [nec a nobis aliquatenus sustinendum,] discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ne id de cetero fiat, auctoritate curetis apostolica firmiter inhibere, quia, licet beatissima virgo Maria dignior et excellentior fuerit Apostolis universis, non tamen illi, sed istis Dominus claves regni coelorum commisit. [Dat. Lat. III. Id. Dec. Ao. XIII. 1210.]

Capitulum XI.
Tempore generalis interdicti conceditur poenitentia et viaticum morientibus. Hoc primo. Clerici, qui servarunt interdictum, possunt eum silentio in coemeterio sepeliri. Hoc secundo. In conventualibus ecclesiis clerici bini vel trini possunt horas submissa voce dicere. Hoc tertio. Cruce signatis et peregrinis tempore interdicti poenitentia concedi potest. Hoc quarto.

Idem.

Quod in te (Et infra:) Verum quoniam a quibusdam intelleximus dubitari, utrum, quum clericis vel laicis dandum sit viaticum in extremis, an etiam in actio impendenda, et an cum aliis sacramentis indulgenda sit decedentibus sepultura; utrum etiam in conventualibus ecclesiis demissa voce, ianuis clausis, interdictis exclusis, divina possint officia celebrari; similiter an suscipientibus signum crucis et sanctorum limina visitantibus sit poenitentia iniungenda: ambiguitatem huiusmodi de dubitantium cordibus volumus amputare. In illo enim verbo, per quod poenitentiam morientibus non negamus, viaticum etiam, quod vere poenitentibus exhibetur, intelligi volumus, ut nec ipsum etiam decedentibus denegetur. Licet autem per generale interdictum denegetur omnibus tam unctio quam ecclesiastica sepultura, concedimus tamen ex gratia, ut clerici decedentes, qui tamen servaverint interdictum, in coemeterio ecclesiae sine campanarum pulsatione, cessantibus solennitatibus omnibus, cum silentio tumulentur. Et in conventualibus ecclesiis bini et bini, vel simul tres, horas canonicas valeant legere, non cantare, ianuis clausis, interdictis et excommunicatis exclusis, et voce ita demissa, quod exterius audiri non possint; quum et regularibus secundum privilegium sedis apostolicae sit indultum, ut, quum generale interdictum terrae fuerit, liceat eis, ianuis clausis, excommunicatis et interdictis exclusis, non pulsatis campanis, suppressa voce celebrare divina. Recipientibus autem signum crucis non negamus, quo minus eis ob reverentiam crucifixi poenitentia, quum postulaverint, iniungatur, quod et aliis peregrinis potest misericorditer indulgeri.

Capitulum XII.
Famosum est et multum allegabile, et hoc dicit. Quilibet doli capax tenetur saltem semel in anno confiteri proprio sacerdoti, vel de eius licentia alteri, et eucharistiae sacramentum ad minus in Pascha recipere. Et sacerdos, revelans confessionem, deponendus est, et in monasterio ad agendum perpetuam poenitentiam detrudendus.

Idem in concilio generali.

Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti, et iniunctam sibi poenitentiam propriis viribus studeat adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha eucharistiae sacramentum, nisi forte de proprii sacerdotis consilio ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab huiusmodi perceptione duxerit abstinendum; alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur, et moriens Christiana careat sepultura. Unde hoc salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur, ne quisquam ignorantiae caecitate velamen excusationis assumat. Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, quum aliter ipse illum non possit absolvere vel ligare. Sacerdos autem sit discretus et cautus, ut more periti medici superinfundat vinum et oleum vulneribus sauciati, diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et peccati, quibus prudenter intelligat, quale debeat ei praebere consilium, et cuiusmodi remedium adhibere, diversis experimentis utendo ad salvandum aegrotum. Caveat autem omnino, ne verbo aut signo aut alio quovis modo aliquatenus prodat peccatorem. Sed, si prudentiori consilio indiguerit, illud absque ulla expressione personae caute requirat, quoniam, qui peccatum in poenitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendam perpetuam poenitentiam in arctum monasterium detrudendum.

Capitulum XIII.
Medici, vocati ad infirmos, debent ante omnia inducere infirmum ad confessionem, nec quicquam persuadere pro salute corporis, tendens in animarum periculum.

Idem in eodem.

Quum infirmitas corporalis nonnunquam ex peccato proveniat, dicente Domino languido, quem sanaverat: «Vade, et amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat,» praesenti decreto statuimus, et districte praecipimus medicis corporum, ut, quum eos ad infirmos vocari contigerit, ipsos ante omnia moneant et inducant, ut medicos advocent animarum, ut, postquam fuerit infirmo de spirituali salute provisum, ad corporalis medicinae remedium salubrius procedatur, quum causa cessante cesset effectus. Hoc quidem inter alia huic causam dedit edicto, quod quidam, in aegritudinis lecto iacentes, quum eis a medicis suadetur, ut de animarum salute disponant, in desperationis articulum incidunt, unde facilius mortis periculum incurrunt. Si quis autem medicorum huius nostrae constitutionis, postquam per praelatos locorum fuerit publicata, transgressor exstiterit, tamdiu ab ingressu ecclesiae arceatur, donec pro transgressione huiusmodi satisfecerit competenter. Ceterum, quum anima sit multo pretiosior corpore, sub interminatione anathematis prohibemus, ne quis medicorum pro corporali salute aliquid aegroto suadeat, quod in periculum animae convertatur.

Capitulum XIV.
Eleemosynarum quaestores sine apostolicis vel dioecesanorum literis admitti non debent, nec tunc proponant ultra id, quod in ipsis literis continetur. Hoc primo. Et debent esse modesti, et a locis et expensis incongruis abstinere. Hoc secundo. In dedicatione basilicae ultra annum, et in anniversario dedicationis, et in literis indulgentiarum, concessis ab alio quam a Papa, ultra XL. dies remissio excedere non debet. H. d. usque ad fin.

Idem in eodem.

Quum ex eo (Et infra: [cf. c. 2. de reliq. et ven. sanct. III. 45.]) Eleemosynarum quoque quaestores, quorum quidam se alios mentiendo abusiones nonnullas in sua praedicatione proponunt, admitti, nisi apostolicas vel dioecesani episcopi literas veras exhibeant, prohibemus, et tunc praeter id, quod in ipsis continebitur literis, nihil populo proponere permittantur. Formam vero, quam communiter talibus apostolica sedes indulget, duximus exprimendam, ut secundum eam dioecesani episcopi suas literas moderentur. Ea siquidem talis est: «Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum, oportet nos diem messionis extremae misericordiae operibus praevenire, ac aeternorum intuitu seminare in terris, quod reddente Domino cum multiplicato fructu colligere debeamus in coelis, firmam spem fiduciamque rectam tenentes, quoniam qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam. Quum igitur ad sustentationem fratrum et egenorum ad tale confluentium hospitale propriae non suppetant facultates, universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino, atque in remissionem vobis iniungimus peccatorum, quatenus de bonis vobis a Deo collatis pias eleemosynas et grata eis caritatis subsidia erogetis, ut per subventionem vestram ipsorum inopiae consulatur, et vos per haec bona et [per] alia, quae Domino inspirante feceritis, ad aeterna possitis gaudia pervenire.» Qui autem ad quaerendas eleemosynas destinantur, modesti sint et discreti, nec in tabernis aut in aliis locis incongruis hospitentur, nec inutiles faciant aut sumptuosas expensas, caventes omnino, ne falsae religionis habitum gestent. Ad haec, quia per indiscretas et superfluas indulgentias, quas quidam ecclesiarum praelati facere non verentur, et claves ecclesiae contemnuntur, et poenitentialis satisfactio enervatur, decernimus, ut, quum dedicatur basilica, non extendatur indulgentia ultra annum, sive ab uno solo sive a pluribus episcopis, dedicetur, ac deinde in anniversario dedicationis tempore XL. dies de iniunctis poenitentiis indulta remissio non excedat. (Et infra:) Hunc quoque dierum numerurm indulgentiarum literis praecipimus moderari, quae pro quibuslibet casibus aliquoties conceduntur, quum Romanus Pontifex, qui plenitudinem obtinet potestatis, hoc in talibus moderamen consueverit observare.

Capitulum XV.
Archiepiscopus infra provinciam suam potest concedere indulgentias secundum formam concilii generalis. H. d. Et loquitur de cap. praeced. in fine.

Honorius III.

Nostra postulasti certificari responso, utrum per tuam provinciam possis concedere remissionis literas generales. Nos igitur fraternitati tuae breviter respondemus, quod per provinciam tuam libere potes huiusmodi concedere literas, ita tamen, quod statutum generalis concilii non excedas.

Capitulum XVI.
Episcopus et alii, de quibus in litera, possunt sine licentia superiorum sibi eligere providum confessorem.

Gregorius IX.

Ne pro dilatione poenitentiae periculum immineat animarum, permittimus episcopis et aliis superioribus, nec non minoribus praelatis exemptis, ut etiam praeter sui superioris licentiam providum et discretum sibi possint eligere confessorem.