B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   V


T i t u l u s   I .
De accusationibus, inquisitionibus
et denunciationibus.


_______________________________________________


Capitulum I.
De persona accusatoris prius quaerendum est in iudicio.

Felix Papa.

Si legitimus non fuerit accusator, non fatigetur accusatus, [quia sacerdotes ad sacrificandum vacare debent etc.]

Capitulum II.
A denunciatione repellitur is, qui non praemersuit.

Idem Episcopis per Galliam constitutis.

Si quis episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt, accussatus fuerit, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit, ut ipsam causam emendet, et eam corrigere noluerit: non olim, sed nunc ad summos primates causae eius canonice deferantur, [qui in congruo loco intra ipsam provinciam etc.]

Capitulum III.
Criminatio praelati debet tractari coram illis, quorum interest.

Gregorius Duci Campaniae.

Illa praepositorum (Et infra:) Si vero aliquis est de monasterio praedicti abbatis, qui possit aliquid dicere, quod ad culpam reatumque eius pertineat: nos [hoc non negligi, sed magis una quidem] cum eis, quorum interest, causam [omnino] districte [et sollicite] volumus perscrutari, ut vel condemnetur, vel absolvatur. [Si autem nullus inveniri potuerit etc.]

Capitulum IV.
Qui de aliquo crimine accusatur vel denunciatur, interim promoveri non potest.

Idem Constantiae Augustae.

Omnipotens Deus: (Et infra:) [Alia vero perversa illius, scilicet mala corporalia, quae cognovi, vel quia cum pecuniis est electus, vel quia excommunicatus missam facere praesumpsit, propter Deum irriquisita praeterire non possum. Sed opto et Dominum deprecor, quatenus nihil in eo pro his, quae dicta sunt, valeat inveniri, et sine periculo animae meae causa ipsius terminetur. Prius tamen, quam haec cognoscantur, serenissimus dominus discurrente iussione praecepit, ut eum venientem cum honore suscipiam. Et] Valde grave est, ut vir, de quo tanta et talia nunciantur, quum ante requiri et discuti debeant, honoretur. [Et si episcoporum causae etc.]

Capitulum V.
Episcopus per exceptionem criminis illum ab accusatione sua repellere non potest, quem ante a sua familiaritate neglexerit separare.

Paschalis Papa.

Nulli episcoporum ab accusatione sua repellere liceat, quos, antequam se ab eis impetendum cognosceret, a sua communi familiaritate neglexerit separare.

Capitulum VI.
Absolutus de certo crimine, de eodem iterum accusari non potest.

Ex concilio Maguntino.

De his criminibus, de quibus absolutus est accusatus, non potest accusatio replicari.

Capitulum VII.
Cohabitantes inimicis accusati ab accusatione repelluntur.

Stephanus Papa.

Repellantur [etiam] ab accusatione cohabitantes inimicis, [et omnes laici,] quia infestationes blasphemiae affectio solet amicitiae incitare. [Nec illi in vestra suscipiendi sunt accusatione etc.]

Capitulum VIII.
Ponit poenitentiam accusatoris calumniosi, quum sequitur inde mors vel membri debilitatio.

Ex Brocardico libro XLIV.

Accusasti aliquem, et per tuam accusationem occisus est: nisi pro pace hoc feceris, XL. dies in pane et aqua, quod carina vocatur, cum septem sequentibus annis poeniteas. Si autem per tuam delaturam debilitatus est: per tres debes quadragesimas [per legitimas ferias] poenitere.

Capitulum IX.
Super notorio procedit iudex nemine accusante.

Augustinus super Genesi de morte Abel.

Evidentia patrati sceleris non indiget clamore accusatoris.

Capitulum X.
Laici vel inimici clericos accusare non possunt.

Alexander III. Gaitano Electo.

Quum P. Manconella presbyter ex una parte, et Bonus presbyter et I. Bonus Cocti laicus frater eius ex altera, in nostra essent praesentia constituti, eundem I., quia laicus erat, in iam dicti P. accusationem non duximus admittendum. Quumque praefatus B. eundem P. super crimine simoniae constantius accusaret, nos eum, quia in testimonium illius causae adductus fuerat, et quia praedictus I. frater eius ipsum P. coram te prius accusaverat, ab accusatione repulimus, praesertim quum frater P. memoratum B. antea de causa consimili accusasset. Unde quoniam unus post alterum praedictum P. instanti vicissitudine accusabant, neutrum ad eius accusationem admisimus, sed utrique presbytero de obiectis criminibus purgationem duximus indicendam. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus uterque illorum cum tribus sacerdotibus faciat se purgare. Purgatores etc. (cf. c. 7. de purg. can. V. 34.)

Capitulum XI.
Monachus accusare potest abbatem, et de bonis monasteriis expensas litis necessarias habebit.

Idem Vigoriensi Episcopo.

Ex parte tua +huiusmodi quaestio nobis fuit proposita, utrum monachi in accusatione abbatum suorum aliquatenus sint admittendi. Super quo utique Prudentiae tuae taliter respondemus, quod monachi, nisi alia manifesta et rationabilis causa impediat, eo, quod de obedientia et subiectione abbatis esse noscuntur, ab eius accusatione sunt nullatenus repellendi: licet alios accusare non possint. Quibus siquidem, quum proprium non habeant, de rebus monasterii expensae debent necessariae, donec causa debitum finem accipiat, ministrari. [De confirmationibus etc. (cf. c. 2. de confirm. II. 30.)]

Capitulum XII.
Presbyter ebriosus, missam celebrans non praemissa digestione, ecclesia privari debet. H. d. ut conveniat omnibus lecturis.

Idem.

Si constiterit, quod saepe dicto D. praescripta ecclesia non perpetuo concessa, sed ad tempus fuerit commendata, et de vinolentia, et quod in taberna pernoctaverit, ita, quod altera die, nulla praemissa dormitione, missam cantasset: (Et infra:) Sed etiam Si de hoc rationabiliter convictus fuerit in iudicio ante episcopum vel archiepiscopum suum, sive accusatus, vel ad rationem positus sine coactione coram pluribus fuerit confessus, ei nullius appellatione obstante super eadem ecclesia perpetuum silentium imponatis, ipsum ab impetitione B. desistere compellentes. Ceterum si eidem D. fuit ecclesia ipsa canonice concessa et tradita, et postea de crimine aliquo non fuit convictus, propter quod de iure debeat spoliari, vel post appellationem, sicut aliquando allegavit, ecclesia illa fuerit spoliatus: ipsam ei faciatis restituti et in pace dimitti.

Capitulum XIII.
Inimicus etiam a voluntaria exceptione repellitur.

Idem.

Meminimus iam pridem tibi praecipiendo mandasse, ut dilectae filiae nostrae C. abbatissae monasterii S. Zachariae, cuius electionem confirmavimus, munus benedictionis impendere procurares. Sed quia H. pro altera parte ad nostram praesentiam accessit, a te exinde ad nostram audientiam appellavit, proponens, quod de simonia accusaret eandem, et ideo mandatum nostrum distulisti effectui mancipare. Quia vero te non decet in hac parte appellationi eiusdem H. deferre, quum non liceat laicis contra clericos aut monachos testimonium ferre, et quum idem H. illius manifestus fuerit inimicus, et contra eam testimonium tulerit: nos, si bene meminimus, eandem abbatissam benedici mandavimus, et adhuc appellatione remota per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum inde fueris requisitus, praefatae abbatissae contradictione et appellatione cessante munus benedictionis non differas impartiri.

Capitulum XIV.
Dicens, se aliquem accusaturum coram iudice, ante inscriptionem potest sine poena desistere, et non accusare; sed ei desistenti silentium imponitur in perpetuum. Et secundum hoc summarium iste textus est notabilis. Abbas.

Innocentius III. Archiepiscopo Bisuntino.

Licet in beato Petro +Apostolorum principe ligandi atque solvendi nobis a Domino sit attributa facultas, quam in subditos iuxta suorum exigentiam meritorum exercere libere debeamus: exemplo tamem illius, qui omnes salvat, et neminem vult perire, libentius ad solvendum intendimus quam ligandum, etsi nonnullae sint culpae, in quibus est culpa relaxare vindictam. Sane, quum olim ex literis B. decani sancti Stephani, et T. I. et M. canonicorum ecclesiae Bisuntinae ad apostolicae sedis audientiam pervenisset, te varia crimina commisisse, ac ab eis fuisses per easdem literas super periurio, crimine simoniae et incestus delatus: felicis recordationis Clemens Papa praedecessor noster, servata iudiciaria gravitate, tibi certum terminum assignavit, quo responsurus obiectis apostolico te conspectui praesentares. Quum autem tu iuxta tenorem factae tibi citationis ad sedem apostolicam accessisses, te et dilectis filiis I. et O. archidiaconis apud sedem apostolicam constitutis, exspectavimus aliquamdiu, si qui forsan contra te procederent, et quae de te literis intimaverant proponerent inscribendo. Ceterum quum nec ullus appareret, qui te ita impeteret de praedictis, ne aliquid de contingentibus omittere videremur, ab I. et O. archidiaconis in nostra et fratrum nostrorum praesentia constitutis quaesivimus diligenter, si quid super praemissis adversus te pro se vel pro aliis proponere vellent, et quod scripserant legitime demonstrarent. Ipsi autem, quod non proposito accusandi haec scripserant, responderunt; sed quia tu super quibusdam incorrigibilis videbaris, quaedam de te apostolicae sedi duxerant intimanda; sed nuncius, qui pro literis accesserat impetrandis, mandati formam excessit. Nos igitur, famae tuae consulere cupientes, dictis canonicis contra te super praedictis silentium duximus imponendum, ne te de cetero eis super his accusare liceat vel etiam infamare, illius sequentes exemplum, qui quum mulieri dixisset: «nemo te condemnavit, mulier?» et illa: «nemo, Domine,» «nec ego,» inquit, «te condemnabo; vade iam amplius noli peccare.» Quia vero praedicti canonici citra vinculum inscriptionis desistere voluerunt, eis de iuris permissione id non duximus imputandum. Ne autem in absolutione tua minus canonice procedere videamur, quamvis potius in odore bonae opinionis coepiscoporum nostrorum, quam eorum infamia delectemur: venerabili fratri nostro Cabilonensi episcopo et dilecto filio abbati de Firmitate inquisitionem famae tuae duximus committendam. [Dat. Romae etc. IV. Id. Iun. 1198.]

Capitulum XV.
Ad prosequendam accusationem criminalem non admittitur procurator, licet poseet allegare causam absentiae, seu alias exceptiones, non tangentes crimen propositum: et qui iuravit stare mandato alicuius, non admittitur ad accasandum illum, si virtute iuramenti sibi fuit iniunctum, ut non accusaret. H. d. et ad hoc solet allegari, et in hoc est valde vulgatum.

Idem Sancteburgensi Archiepiscopo.

Veniens [olim] ad sedem apostolicam dilectus filius A. Pragensis canonicus contra venerabilem fratrem nostrum Pragensem episcopum inter alia proposuit coram nobis, quod, quum esset filius sacerdotis, in ecclesiam fuerat Pragensem intrusus, et contra eiusdem ecclesiae privilegium, imperiale ei liberalitate concessum et per sedem apostolicam confirmatum, homagium dilecto filio nobili viro duci Bohemiae praestitisset, et regalia recepisset ab eo, sic subiiciens Pragensem ecclesiam servituti. +[Proposuit etiam, quod uxoren evidenter haberet, de qua filios generavit; quod sigillum adulterinum confaxit; quod sit ebriosus, fornicator, publicus histrio, ita quod quadam vice cum duobus ioculatoribus contra tres dios histriones certamine initio, enormiter fuit laesus innaso, et eo fere, sicut apparet hodis, mutilatus, et unus reliquorum triumioculatorum, contra quos decertabat, qui ibidem interiit, ab eo creditur interfectus. Ad hoc subiunxit idem A., quod thesauro ecclesiae Pragensi usque ad mille marcas per eum male distracto, consulariis ipsius ducis usque ad quinquaginta villas et amplius conferre non timuit in grave Pragensis ecclesiae detrimentum, et ipsi duci notabile quoddam castrum dedit, quod eidem ecclesiae pietatis intuitu fuerat ab O. quondam Bohemiae duce collatum.] Unde praedictum episcopum ad festum Resurrectiomnis dominicae proximo praeteritum peremptorie nos meminimus citavisse. Idem vero episcopus ad suam excusationem viarum discrimina, consecrationem chrismatis imminentem, et quod filius nobilis viri Bohemiae principis esset per ipsum baptizandus tunc temporis, per nuncios et literas allegavit. Licet autem excusationes huiusmodi, sicut erant, frivolas aestimantes ipsum reputavimus contumacem, nec procuratores eius in causa possemus recipere criminali: eis tamen dilectos filios nostros G. sancti Angeli et H. sancti Eustachii diaconos cardinales concessimus auditores, ut, si possent, illum aliquatenus excusarent. Quumque praedictus A. coram eis repetiiset obiecta, ei fuit ex adverso responsum, quod, quum olim super hoc ad venerabilem fratrem nostrum Magdeburgensem archiepiscopum literae fuerint impetratae, idem A., qui contra episcopum solus agebat, in obiectorum se videns probatione deficere, depositis vestibus et pedibus nudis ad pedes eius se humiliter prosternens, veniam postulavit, et, quod adversus eum calumniose processerat, est confessus. Ceterum quum super hoc mandate stare eiusdem archiepiscopi iuravisset, ipse praecepit eidem sub debito praestiti iuramenti, ut contra eundem episcopum de cetero proponere talia non auderet. Quum igitur nobis ex ipsius A. confessione constaret, ipsum iuramentum huiusmodi praestitisse, ac tale recepisse mandatum: super impetitione dicti episcopi silentium ei duximus imponendum, propter contumaciam tamen eidem episcopo citationem et purgationem propter infamiam indicentes.

Capitulum XVI.
Denunciator criminis non se inscribit, quia ad correctionem tendit; accusator autem inscribit, quia tendit ad poenam; excipiens vero inscribit ad poenam extraordinariam, si per exceptionem deiicitur ab obtento, alias secus. Hoc primo. Secundo dicitur, quod, dum discutitur de crimine per modum exceptionis, potest intervenire procurator.

Idem Priori sancti Fridiani et Magistro B. Canonico Pisano.

Super his, de quibus nos consulere voluistis, inquisitioni vestrae breviter respondemus, quod tribus modis valet crimen opponi, denunciando, excipiendo et accusando. Quando crimen in modum denunciationis opponitur, non est inscriptio necessaria; sed, quum in modum accusationis obiicitur, oportet inscribi, quoniam ad depositionem instituitur accusatio, sed ad correctionem est denunciatio facienda. Quum autem excipiendo fuerit crimen obiectum, distinguendum est, quare opponatur, et quando. Si autem obiicitur, ut ab accusatione vel testificatione aliquis repellatur, non est inscribi necesse. Sed quum opponitur, ut quis a promotione officii vel beneficii excludatur, si ante confirmationem obiicitur, non cogitur quisquam inscribere, quia crimen, hoc modo probatum, impedit promovendum, sed non deiicit iam promotum. Post confirmationem vero, quum scilicet ordinandus fuerit aliquis aut etiam consecrandus, quia etiam ab obtinendo repellit, et deiicit ab obtento, ad extraordinariam quidem poenam secundum arbitrium iudicis discreti, citra vinculum tamen inscriptionis, est excipiens adstringendus, si defecerit in probando, pro eo, quod, crimine sic probato, perdit quod per electionem et confirmationem ei fuerat acquisitum; sed ob hoc prius habita non amittit. Licet enim agatur de crimine, non est tamen huiusmodi quaestio criminalis, unde per procuratorem potest rite tractari. Ad hoc etc. (cf. c. 8. de poenis V. 37.) [Dat. Lat. III. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. V. 1203.]

Capitulum XVII.
Generales inquisitores, si non servaverunt debitum inquisitionis ordinem, prudenter et caute se corrigere debent. Hoc primo. Secundo ponit formam iuramenti, quam inquisitores exigunt ab inquisitis.

Idem Versellensi Episcopo et Abbati de Tileto.

Qualiter et quando +debeat praelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum excessus, ex auctoritatibus novi et veteris testamenti colligitur evidenter, ex quibus super hoc postea processerunt canonicae sanctiones. Legitur enim in evangelio, quod villicus ille, qui diffamatus erat apud dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, audivit ab illo: «quid haec audio de te? redde rationem villicationis tuae: iam enim non poteris villicare.» Et in Genesi Dominus ait: «descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint.» Ex quibus auctoritatibus manifeste probatur, quod non solum, quum subditus, verum etiam, quum praelatus excedit, si per clamorem et famam excessus eius ad aures superioris pervenerit, non quidem a malevolis et maledicis, sed a providis et honestis, nec semel tantum, sed saepe, quod clamor innuit et diffamatio manifestat, debet coram ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari, ut si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam ferat delinquentis, non tamen sit idem actor et iudex, sed, quasi deferente fama vel denunciante clamore, officii sui debitum exsequatur. Licet autem hoc sit diligenter observandum in subditis, diligentius tamen est observandum in praelatis, qui quasi signum sunt positi ad sagittam. Et quia non possunt omnibus complacere, quum ex officio teneantur non solum arguere, sed etiam increpare, quin etiam interdum suspendere, nonnunquam vero ligare: frequenter odium multorum incurrunt et insidias patiuntur. Et ideo sancti Patres provide statuerunt, ut accusatio praelatorum non facile admittatur, ne concussis columnis corruat aedificium, nisi diligens adhibeatur cautela, per quam non solum falsae, sed etiam malignae criminationis ianua praecludatur. Verum ita voluerunt providere praelatis, ne criminarentur iniuste, ut tamen caverent, ne delinquerent insolenter, contra utrumque morbum invenientes congruam medicinam, ut videlicet accusatio criminalis, quae ad diminutionem capitis, id est ad degradationem, intenditur, nisi legitima praecedat inquisitio, nullatenus admittatur. Sed quum super excessibus suis quisquam fuerit infamatus, ut in tantum iam clamor adscenderit, quod diutius sine scandalo dissimulari non possit, nec sine periculo tolerari: absque dubitationis scrupulo ad inquirendum et puniendum eius excessus non ex odii fomite, sed ex caritatis procedatur affectu, quatenus, si gravis fuerit excessus, et si non degradetur ab ordine, ab administratione tamen amoveatur omnino, quod est secundum evangelicam veritatem a villicatione villicum amoveri, qui non potest villicationis suae dignam reddere rationem. Si circa venerabilem fratrem nostrum Novariensem episcopum debitum inquisitionis ordiinem observastis, intentionem et discretionem vestram in Domino commendamus. Si vero qualibet occasione praetermisistis eundem, ne levi compendio ad grave dispendium veniatur, adhuc ipsum ordinem tempore opportuno volumus observari, ne inde nascantur iniuriae, unde iura nascuntur. Ideoque mandamus, quatenus ad conscientiae vestrae iudicium recurrentes, si forte contra praescriptum ordinem tanquam homines excessistis, non pudeat vos errorem vestrum corrigere, qui positi estis, ut aliorum corrigatis errores, quoniam apud iudicem districtum, in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, ita videlicet, ut inveniatis occasionem aliquam congruentem, per quam, ne vestra vilescat auctoritas, quanto cautius et prudentius poteritis, supersedeatis ad praesens, quoniam ex his, quae inordinate sunt acta, non potest ordinabiliter agi. Si vero praescriptum ordinem custodistis, volumus et mandamus, quatenus, omni gratia et timore postpositis, Deum solum habentes prae oculis, via regia incedentes, sine personarum acceptione in hoc negotio procedatis iuxta formam, quam vobis in aliis literis duximus exprimendam, nec timeatis aliquem hominem contra Deum, sed Deum potius supra omnem hominem metuatis. Formam vero iuramenti, quam a clericis Novariensibus super inquisitione facienda in hoc negotio recepistis, in similibus volumus observari, ut videlicet iurent clerici, quod super his, quae sciunt vel credunt esse in sua ecclesia reformanda tam in capite quam in membris, exceptis occultis criminibus, meram et plenam dicant inquisitoribus veritatem. (Et infra:) Constitutiones vero, quas ad correctionem excessuum, et reformationem morum vos non tam fecisse, quam innovasse cognovimus, adprobamus, volentes, ut eas faciatis a clericis laudabiliter exerceri, praecipientes ex parte nostra praelatis, etc. (cf. c. 17. de iudic. II. 1.) [Dat. IV. Kal. Febr. 1206.]

Capitulum XVIII.
Si is, contra quem inquiritur, iuravit respondere tantum ad interrogata, post confessionem auditur volens probare excusationes, quae confessionem non perimunt, sed exponunt; secus si iuraverit, plenam et meram veritatem dicere.

Idem Archiepiscopo Arelatensi et Vallis magnae Abbati.

Quum dilecti filii Cisterciensis abbas et P. et R. monachi Fontis frigidi, apostolicae sedis legati, ad ecclesiam Agathensem accessissent, ut in ea legationis officium exercerent, quia de venerabili fratre nostro Agathensi episcopo per frequentem clamorem multa sibi fuerant insinuata sinistra, voluerunt descendere ac videre, si clamorem opere complevisset; +ideoque tam episcopum quam canonicos iuramenti vinculo adstrinxerunt, ut super statu ecclesiae sibi dicerent veritatem. [Qui depositiones eorum redactas in scriptis, quum idem episcopus appellasset, ad nostram praesentiam destinaverunt, praefigentes eidem episcopo terminum competentem, quo nostro se conspectui praesentaret, mandatum apostolicum recepturus. Idem autem episcopus ad praesentiam nostram accedens, postquam confessiones suas et aliorum depositiones audivit, nisus est se multipliciter excusare, suas nobis excusationes in scriptis assignans. Nos igitur, habito cum fratribus nostris consilio diligenti, praefatum episcopum ab administratione Agathensis ecclesiae duximus suspendendum pro eo, quod in quibusdam eum culpabilem deprehendimus, et confessiones ipsius contra eum prima facie faciebant, reddentes nobis eum de iure suspectum, quum nondum suas excusationes probaverit, quas tamen se probaturum firmiter promittebat.] Quia vero nobis non constitit, sub qua forma episcopus cum canonicis Agathensibus coram dictis legatis praestiterit iuramentum, utrum videlicet ita iuraverit, ut super statu ecclesiae plenam et meram diceret veritatem, an ita, ut ad inquisita veraciter responderet: discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus eisdem legatis ex parte nostra in virtute obedientiae districte mandetis, ut, sub qua forma iuramentum praestiterit vobis studeant fideliter intimare. Et si secundum responsionem eorum sub secunda forma iuraverit, aut ipse coram vobis sufficienter probaverit, se sub illa forma iurasse, aut per depositiones testium, quos produxit apud sedem apostolicam constitutus, quas vobis sub bulla nostra mittimus interclusas, aut etiam aliorum: quum depositiones illae non fuerint publicatae, nec ipse productioni testium renunciare curaverit, quoniam secundum eandem non teneretur ex debito iuramenti nisi ad quaesita solummodo respondere, vos excusationes suas, quas vobis sub bulla nostra mittimus interclusas, diligenter audire curetis. Et si eas probaverit evidenter, quum excusationes huiusmodi confessiones eius non perimant, sed exponant, quae tales sunt, ut et ad bonum et malum valeant retorqueri, et ideo iudicari debent ex causa: eum sublato appellationis obstaculo penitus absolvatis, quum, etsi repertus sit culpabilis in quibusdam, ex labore tamen et pudore punitus, quos propter hanc causam incurrit, huiusmodi levis culpa leviter ei valeat indulgeri. Quodsi excusationes illas super dilapidatione, naufragio et simonia sufficienter probare nequiverit, aut sub prima forma iuraverit, quum secundum eandem nec veritatem tacere, nec admiscere debuerit falsitatem: vos, non obstantibus excusationibus illis, quas de novo proposuit coram nobis, quum in confessionibus suis nullam omnino de illis fecerit mentionem, quamvis firmiter asseruerit, quod plures ex illis legatis praedictis exposuit, quas ipsi scribere non curaverunt, quum hoc per se probare non posset, tanquam qui solus examinabatur ab illis, eum sublato cuiuscunque contradictionis et appellationis obstaculo ab administratione Agathensis ecclesiae removere curetis, [facientes eidem ecclesiae cum consilio legatorum ipsorum de persona idonea per electionem canonicam provideri etc. Dat. VIII. Kal. Iun. Ao. VIII. 1205.]

Capitulum XIX.
De veritate criminum non inquiritur, nisi prius constet de infamia, et tunc non inimici vel periuri, sed inonei viri ad prosequendam inquisitionem et ad testimonium admittuntur, et, non probato crimine, indicitur infamatis purgatio.

Idem Archiepiscopo Terraconensi et Abbati sanctae Mariae de Populeto et Archidiacono Barchinonensi.

Quum oporteat episcoporum +[secundum Apostolum habere bonum testimonium et ab iis, qui sunt intus, et ab iis, qui sunt foris, et secundum legem divinam indumentum ipsius de cocco bis tincto et bysso retorta debeat esse contextum, si aliquando rumor sinister contra episcopum aliquem ad apostolicas aures ascendit, ex sollicitudine officii pastoralis tenemur descendere, ac videre, utrum idem clamorem opere consummaverit.] Sane, venientibus ad apostolicam sedem dilectis filiis G. Grossi et H. canonicis Vicensibus et multa gravia et enormia contra venerabilem fratrem nostrum Vicensem episcopum proponentibus coram nobis, quia illa non debebamus sub dissimulatione transire, vobis, frater archiepiscope et fili archidiacone, inquisitionem illorum duximus committendam, illius imitantes vestigia, qui, quum haberet villicum, et ille diffamatus fuisset apud eundem, quia dissipasset bona ipsius, cum eo posuit rationem. Verum dictus episcopus, antequam ad ipsum vestra citatio pervenisset, ad praesentiam nostram accedens proposuit coram nobis, quod illi, qui enormia illa de ipso nobis suggesserant, typo malitiae potius quam iustitiae zelo ducti, nobis huiusmodi intimarunt, quum ipsi eius sint inimici manifesti, et cum eius hostibus conversentur, consanguineosque suos ac complices intendant ad testificandum producere contra ipsum, qui ad denunciandum seu testificandum admitti non debent aliqua ratione, utpote iuramenti praestiti transgressores, et aliis criminibus irretiti. +Ne vero per leve compendium ad grave dispendium veniatur, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quod, nisi super praedictis famam ipsius laesam esse noveritis, vos ad inquisitionem illorum non subito procedatis. Quodsi ad inquisitionem fuerit procedendum, praedictos vel alios, quos ipsius esse constiterit inimicos, nec ad prosequendam inquisitionem, nec ad perhibendum testimonium contra ipsum episcopum admittatis; sed per viros idoneos super his, quae gesta sunt, inquiratis diligentius veritatem, et, si nihil grave probatum fuerit contra ipsum, vos purgationem canonicam indicatis eidem. [Quod si aliquis etc. Dat. Ferentini Kal. Sept. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XX.
A renunciatione repellitur publicus concubinarius, excommunicatus et conspirator, et is, qui non praemonuit.

Idem.

Quum dilectus filius (Et infra:) Inquiratis super praemissis diligentius veritatem, et Si vobis constiterit, praedictos, quorum nomine sunt excessus huiusmodi de episcopo nunciati, publice concubinarios tunc fuisse, propter quod in eos fuit excommunicationis sententia promulgata, vel praefatum episcopum de iam dictis excessibus non fuisse praemonitum ab eisdem, vel ipsos conspirasse in eum, a denunciatione ipsa penitus repellatis eosdem. Alioquin audiatis quae fuerunt hinc inde proposita, eidem episcopo auctoritate nostra nihilominus prohibentes, ne super his, super quibus ad audientiam nostram fuerit legitime appellatum, praefatos clericos indebite gravare praesumat, donec causa supra dicta iuxta formam mandati nostri fuerit terminata.

Capitulum XXI.
Crimen, probatum per modum inquisitionis, regulariter poena ordinaria non punitur; sed, si impedit ordinis exsecutionem, fit depositio, sicut in accusatione. Et si impedit tantum beneficii retentionem, fit privatio a beneficio, nec poterit iudex hanc poenam moderari. H. d. usque ad §. Tertiae, secundum verum intellectum, non bene declaratum per scribentes. - (§. 1.) Contra non infamatum super veritate criminum inquiri non debet, etiamsi libellus famosus contra eum oblatus fuerit in secreto; nec super principali creditur testi, qui iuratus dicit se illius, contra quem inquiritur, inimicum. Idem, si hoc dicit ante iuramentum, nisi praesumatur hoc dixisse in fraudem. H. d. usque ad §. Quaesivisti. - (§. 2.) Non punitur quis de crimine, de quo non constat, nisi per famam et testium credulitatem, et per dicta paucorum non debet quis apud iudicem infamatus reputari. H. d. usque ad finem.

Idem Episcopo Gebennensi et N. Valentinensi.

Inquisitionis negotium, quam de venerabili fratre nostro episcopo et canonicis Valentinensibus vobis commisimus terminandam, +sine conscientiae scrupulo exsequi cupientes, apostolico petiistis oraculo edoceri, utrum eorum publicanda sint dicta et nomina, quos interrogari contingit, prout de testibus in publicis causis fieri consuevit; an sola dicta eorundem publicari sufficiat, nominibus tacitis, quum idem episcopus et canonici manifeste sciant, qui fuerint inquisiti; et utrum contra dicta eadem debeant exceptiones seu replicationes admitti, quum contra personas dicentium admittantur. Ad quod breviter respondemus, non solum dicta, sed etiam ipsa nomina, ut quid a quo sit dictum apparent, publicanda, et exceptiones seu replicationes legitimas admittendas, ne per suppressionem nominum infamandi, per exceptionum vero exclusionem deponendi falsum audacia praebeatur. Secundo quaesivistis, quid [a] vobis sit statuendum, si contra quempiam per inquisitionem probatum fuerit tale crimen, quod deponeret accusatum criminaliter et convictum. In quo quidem duximus distinguendum, utrum sit tale videlicet crimen, quod ordinis exsecutionem suscepti aut retentionem beneficii etiam post peractam poenitentiam impediret, puta si homicidium commisisset, vel adeptus esset ordinem aut beneficium vitio simoniae. Quo casu erit, sicut in accusationis iudicio, procedendum; alioquin secundum personae merita et qualitatem excessus poenam poterit iudicantis discretio moderari. §. 1. Tertiae dubitationis articulus continebat, utrum, quum duo vel plures iurati affirmant, aliquem crimen aliquod eisdem videntibus commisisse, de quo tamen aliqua infamia non laborat, aliquam illi poenam infligere debeatis, et utrum ad petitionem quorandam, quasdam cedulas vobis occulte tradentium infamationem episcopi continentes, sit ad inquisitionem eorum, quae in ipsis continentur cedulis, procedendum; et an fides eorum dictis debeat adhiberi, qui, post iuramentum interrogati secreto, utrum sint eorum, de quibus inquiritur, inimici, respondent, quod non diligunt illos, vel directe inimicos se asserunt eorundem, aut etiam ante iuramentum id publice confitentur, nullas tamen inimicitiarum causas probabiles ostendentes. Ad haec autem pariter respondemus, nullum esse pro crimine, super quo aliqua non laborat infamia, seu clamosa insinuatio non processerit, propter dicta huiusmodi puniendum, quin immo super hoc depositiones contra eum recipi non debere, quum inquisitio fieri debeat solummodo super illis, de quibus clamores aliqui praecesserunt. Nec ad petitionem eorum, qui libellum infamationis porrigunt in occulto, procedendum est ad inquisitionem super contentis ibidem criminibus faciendam, aut etiam adversus eos, contra quos fit inquisitio, fides adhibenda est dictis eorum, qui post iuramentum vel ante, tacite vel expresse, inimicos se asserunt eorundem, nisi forsan ante iuramentum in fraudem id facere praesumantur. §. 2. Quaesivisti etiam, quid statui debeat, si nihil per certam scientiam, sed tantum per famam, et eorum, qui fuerint inquisiti, credulitatem iuratam contigerit inveniri; et utrum aliquis super eo crimine reputari debeat infamatus, de quo ipsum duo vel tres vel etiam plures dixerint infamatum, licet de ipso nihil sinistri in publico audiatur. Ad quod est nostra responsio, quod propter famam et deponentium credulitatem duntaxat non erit ad depositionis sententiam procedendum; sed infamato canonica poterit indici purgatio secundum arbitrium iudicantis, qui propter dicta paucorum eum infamatum reputare non debet, cuius apud bonos et graves laesa opinio non exsistit. [Tu tenique etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Ian. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]

Capitulum XXII.
Si is, de cuius crimine in iudicio constat, petit restitutionem propter iudiciarium ordinem non servatum, non est audiendus, sed eum, tanquam notorium criminosum, debet superior de novo privare. H. d. et est casus valde notabilis secundum hunc intellectum.

Idem Episcopo et Decano Sylvanectensibus.

Ad petitionem Galterii quondam Corbiensis abbatis dilectis filiis magistro scholarum et Magistris R. de Corzon et P. canonicis Noviomensibus eiusdem loci a nobis dudum correctione commissa, +ipsi bis ad idem monasterium accedentes, quibusdam correctis ibidem nonnulla, quae statuenda fuerant, statuerunt, inquisitionis instantiam quorundam impediente malitia retardando, ad quorum contumaciam reprimendam saeculare intendebant brachium invocare. Verum dilectus filius noster G. sanctae Mariae in porticu diaconus cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, interim ad idem veniens monasterium, supra dicto G., praesente, nec reclamante, super statu monasterii memorati coepit inquirere diligenter. Et quum inquisitione finita eum Parisius evocasset, propositurum contra inquisitionem eandem si quid rationabiliter duceret proponendum: idem W. praesentiam eius adiens allegavit, quod in monasterii correctione procedere non valebat, quae praedictis iudicibus prius fuerat auctoritate nostra commissa, et cardinalem ipsum ex iustis causis se asserens habere suspectum, vocem ad nos appellationis emisit; quem cardinalis, inspectis his, quae probata fuerant contra eum, de consilio peritorum amovit a regimine abbatiae, dando fratribus eiusdem loci liberam facultatem alium eligendi, qui dilectum filium Ioannem abbatem Corbeiensem, tunc priorem de Argentolio, virum providum et honestum, elegerunt concorditer in abbatem. +[Quum autem dictus W. postmodum ad sedem apostolicam accessisset, asserens se per cardinalem ipsum quorundam falsis suggstionibus circumventum ab abbatia sine rationabili causa remotum, nos eiusdem coenobii tranquillitati paterna sollicitudine providere volentes, venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Remensi et Atrebatensi episcopo dedimus in mandatis, ut ad compositionem inter eundem W. et substitutum ei darent studium et operam efficacem, alioquin tam per iam dictum legatum quam per alios inquirerent diligentius veritatem, et eam nobis usque ad festum sancti Remigii proximo nunc venturum fideliter intimarent, ut per eorum relationem certiores effecti procederemus in eodem negotio, prout procedendum utilius videremus. Qui quum super reformatione pacis proficere nequivissent, sicut ex literis eorum accepimus, processerunt ad inquirendum super praemissis omnibus veritatem, testibus ab utraque parte receptis, et ea, quae tam per se quam per cardinalis inquisitionem invenerant, nobis sub sigillis propriis transmiserunt. Nuper autem praefatis W. atque I. in nostra propter hoc praesentia constitutis, idem W. quod a legato post appellationem ad nos interpositam factum fuerat petiit revocari, allegans, quod, quum correctio monasterii fuerit iudicibus memoratis iniuncta, et ipsi, quibusdam correctis et nonnullis statutis ibidem, aliorum correctionem ex causa duxerint rationabili differendam, cardinalis interim de iure non potuit procedere ad eandem, quum generale mandatum non deroget speciali. Ad quod fuit ex adverso responsum, quod quum W. praesente nec reclamante ad inquisitionem processerit cardinalis, idem W. videtur in hoc tacite consensisse, ut inquisitione facta corrigeret cardinalis quae corrigenda videret. Contra quod idem W. taliter proponebat, quod, licet statim, ut coepit inquirere cardinalis, non duxerit reclamandum, credens eum nolle procedere contra ipsum, sed absque sui gravamine aliquid in ecclesia utiliter ordinare, postquam tamen evocatus ab ipso cognovit, quod adversus eum procedere intendebat, eius declinavit examen ad nostram audientiam appellando. Proposuit insuper pars adversa, quod, quum praedicti iudices omisissent in monasterii correctione procedere, ac periculum traheret ad se mora, cardinalis ipse, ad quem spectabat ex iniuncto sibi legationis officio cura eius, ad reformationem ipsius loci interponere potuit partes suas. Quum enim secundum iuris civilis auctoritatem in illis etiam casibus, in quibus solennis ordo iudiciarius observatur, in criminali causa ultra biennium a contestatione litis non sit eius instantia protrahenda, et nos quoque, consulti, quamdiu delegatus a nobis, qui sententiam tulerat, iurisdictionem suam interponere valeat, ut sententiae pareatur, respondisse noscamur, quod usque ad annum integrum iurisdictionem sibi commissam ad exsequendum sententiam valeat exercere, dictis iudicibus differentibus in correctione procedere, quum iam decem et septem essent menses elapsi, ex quo noscuntur mandatum apostolicum recepisse, ac de criminibus, licet non criminaliter ageretur, correctioni non immerito cardinalis insistere potuit memoratae. Sed ad hoc altera pars respondit, quod hoc colorem excusationis haberet, si praedicti iudices a legato commoniti ad correctionem procedere neglexissent. In quo casu eorum forte defectus per diligentiam potuisset legati suppleri, sicut de metropolitano in canonibus legitur, quod tunc demum potest ea facere, quae ad suffraganeos pertinent, quum illa suffraganei negligunt adimplere.] His igitur et aliis, quae utraque pars proponere curavit, auditis, [inquisitione utraque, cardinalis videlicet et archiepiscopi et episcopi praedictorum, diligenter inspecta, intelleximus ex depositionibus iuratorum, quod, quum tempore promotionis ipsius W. octo millium librarum debito monasterium gravaretur, et non multo tempore post idem debitum usque ad duo millia librarum fuerit diminutum, nunc tamen usque ad sex millium librarum summam excrevit; quum, sicut prius contigerat, de proventibus monasterii debitum potius diminui debuerit quam augeri, nisi rectoris incuria obstitisset. Et quamvis ad excusationem suam proposuerit idem W., quod propter expensas factas in causa, quam contra Cluniacense monasterium habuit, in qua quendam prioratum evicit, idem fuerat debitum augmentatum, fuit tamen ei ex adverso responsum, quod propter expensas illas debitum interim augmentari non debuit, quum propter hoc possessiones quasdam eiusdem obligaverit prioratus, maxime quum in eiusdem prosecutione negotii vix expensae fuerint mille librae. Adiecit etiam dictus W., quod occasione cuiusdam domus, quam in villa Corbeiae de novo construxerat, debitum supradictum excrevit. Ad quod pars adversa respondit, quod ex proventibus monasterii expensas huiusmodi facere potuit absque onere debitorum, praesertim quum propter hoc non modicum auxilium a burgensibus fuerit eidem impensum. Praeterea quum ex confessione ipsius constiterit, quod in capitulo praestiterat iuramentum, ne debitum de novo contraheret, ac postea contraxerit debitum contra iuramentum proprium veniendo, sicut testes deponunt, argui de periurio videbatur. Ad quod idem W. hoc modo respondit, quod, etsi primo huiusmodi praestiterit iuramentum, postea tamen quoddam factum fuit in capitulo constitutum, per quod iuramentum ipsum exstitit relaxatum. Sed contra hoc pars altera replicavit, quia, quum non constiterit, quod per tale statutum revocatum fuerit iuramentum, et appareret eundem W. non solummodo iuramentum de debito non contrahendo praestasse, sed venisse postea contra illud, manifeste liquebat, ipsum reatum periurii incurrisse. Sed et ipsius insufficientia et negligentia dissoluta videbantur manifeste probari. Et quanquam aliqui testium eum, quantum in se, dixerint esse bonum, nulli tamen deposuerunt expresse, quod utilis esset eius provisio monasterio saepe dicto.] Quum igitur nobis de talibus fuerit sufficiens in tali negotio facta fides, propter quae praefatus G. erat merito amovendus, etsi restituendus foret propter iudiciarium ordinem non servatum, ob causas tamen praedictas ipsum providimus manere privatum regimine abbatiae, supra dictum priorem, quem pro eo, quod, praefato G. propter iuris ordinem non servatum quodammodo inordinate remoto, intelleximus ob eandem causam per consequentiam minus legitime substitutum, per sententiam amoventes. Quem quia non propter personae vitium vel scientiae defectum, sed propter iuris solennitatem, sicut praemissum est, praetermissam amovimus, ipsum postmodum restituimus in abbatem, [et memorato W. etc. Dat. Lat. VII. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. XIII. 1210.]

Capitulum XXIII.
Agenti possessorio adipiscendae in beneficialibus non obstat exceptio criminis, nisi de eo sit infamatus; et infamato, accusatore non probante vel non apparente, indicitur purgatio, in qua si defecerit, punitur ut convictus.

Idem.

Accedens ad praesentiam nostram G. nepos quondam H. subdiaconi nostri, sua nobis conquestione monstravit, quod, quum idem H. apud sedem apostolicam viam universae carnis ingressus fuisset, praebendam, quam decedens habuerat in ecclesia Cremonensi, ei duximus conferendam, +venerabili fratri nostro H. episcopo et dilectis filiis capitulo Cremonensi iniungentes, ut eum in fratrem reciperent, et tam stallum in choro quam locum in capitulo, et praebendam eandem ipsi sine difficultate aliqua assignarent; tibi etiam, fili archidiacone, et dilectis filiis praeposito S. Agathae dedimus in mandatis, ut, si episcopus et canonici mandatum apostolicum non implerent, vos illud sublato appellationis obstaculo exsequi curaretis, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescentes. Quumque tu et idem praepositus, sicut ex literis vestris accepimus, monuissetis episcopum et canonicos Cremonenses ad mandatum apostolicum exsequendum, ipsi asseruerunt, nostras literas per veri suppressionem obtentas, quum, vivente adhuc subdiacono praedicto, filium cuiusdam nobilis civis Cremonensis in canonicum recepissent, et promisissent proximam vacaturam. Adiecerunt etiam, quod ante receptionem literarum nostrarum nuncium suum ad sedem apostolicam destinarunt, et ideo, ne procederetis ulterius, ad audientiam nostram appellarunt. Iuvenis etiam, cui per episcopum et canonicos eadem fuerat praebenda concessa, duxit ad audientiam nostram proclamandum. Unde vos non processistis ulterius, sed quae acta fuerant per vestras nobis literas intimastis. Petebat igitur memoratus G., ut ex eo, quod canonici contra Lateranense concilium fecerant, impedire non pateremur nostrae concessionis effectum, sed praebendam ipsam faceremus eum pacifice possidere. Quae si fuisset etiam iuveni memorato concessa, debebat tamen nostra concessio, quae praecesserat praevalere. Verum [dilectus] filius Bonus Ioannes praedictorum canonicorum et episcopi nuncius proposuit, quod, priusquam ad eos mandatum apostolicum emanasset, praebendum ipsam iuveni concesserant memorato, et subiunxit, quod dictus G. super homicidio et periurio infamia publica laborabat. Unde non solum admittendus non erat ad Cremonensem ecclesiam, sed eiiciendus potius etiam, si fuisset admissus. Episcopus quoque per suas nobis literas intimavit, quod, quum pro eodem G. literas apostolicas recepisset, ei consuluit, ut, si conscientia salva posset, saltem de periurio et homicidio se purgaret, nisi contra eum appareat legitimus accusator; sed ipse purgationem praestare noluit, nec offerre. Nos igitur, attendentes, quod filius nobilis memorati, sicut episcopi et canonicorum Cremonensium, et exsecutorum nostrorum literae attestabentur, fuit contra Lateranense concilium ad proximam vacaturam admissus, ut postmodum acceperunt, non vacantem, quum, priusquam de morte subdiaconi [ad] Cremonam certus nuncius pervenire potuisset, praedictam praebendam concesserimus memorato G., discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus quod de praemisso iuvene factum est denuncietis irritum et inane, ac, nisi praefatus G. super obiectis eidem in modum exceptionis criminibus, videlicet periurio et homicidio, publice fuerit infamatus, concessionem nostram sibi factam exsecutioni mandetis. Deinde, si legitimus accusator apparuerit, audiatis quae fuerint hinc inde proposita, et, si praedicta crimina vel eorum aliquod legitime probatum fuerit contra eum, ipsi super eadem praebenda perpetuum silentium appellatione postposita, imponatis. Quod si probare nequiverint, eam sibi auctoritate apostolica confirmetis. Si vero contra eum legitimus non apparuerit accusator, et ipse super praedictis criminibus dignoscitur respersus infamia, purgationem ei canonicam indicatis; in qua si forte defecerit, perpetuum imponatis ei silentium. Si autem purgationem praestiterit, contradictores ab eius molestia compescentes, eos, qui eum nisi sunt impedire, in expensis ipsi legitimis condemnetis.

Capitulum XXIV.
Superior contra subditum, maxima praelatum, de his tantum inquiret super quibus praecessit infamia, et tunc vocabit eum, et tradet sibi capitula et nomina, et testium dicta publicabit, et ipsius legitimas exceptiones admittet, et, probato gravi crimine, eum ab administratione removebit. In regularibus vero praelatis ad unguem servandus non est hic ordo. Et quanquam in hac summatione modica videatur agi differentia inter praelatos et subditos, contra quos inquiritur, tamen facienda est, ut patet in litera.

Idem in concilio generali.

Qualiter et quando debeat praelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum excessus, ex auctoritatibus veteris et novi testamenti colligitur evidenter, ex quibus postea processerunt canonicae sanctiones, sicut olim aperte distinximus, et nunc sacri approbatione concilii confirmamus. Legitur enim in evangelio, quod villicus ille, qui diffamatus erat apud dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, audivit ab illo: «Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae, iam enim non poteris amplius vindicare.» Et in Genesi Dominus ait: «Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint.» Ex quibus auctoritatibus manifeste probatur, quod non solum quum subditus, verum etiam quum praelatus excedit, si per clamorem et famam ad aures superioris pervenerit, non quidem a malevolis et maledicis, sed a providis et honestis, nec semel tantum, sed saepe, quod clamor innuit et diffamatio manifestat, debet coram ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari, ut, si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam feriat delinquentis, non tanquam idem sit accusator et iudex, sed quasi denunciante fama vel deferente clamore officii sui debitum exsequatur. Licet autem hoc sit observandum in subditis, diligentius tamen est observandum in praelatis, qui quasi signum sunt positi ad sagittam. Et quia non possunt omnibus complacere, quum ex officio suo teneantur non solum arguere, sed etiam increpare, quin etiam interdum suspendere, nonnunquam vero ligare: frequenter odium multorum incurrunt et insidias patiuntur. Et ideo sancti Patres provide statuerunt, ut accusatio praelatorum non facile admittatur, ne concussis columnis corruat aedificium, nisi diligens adhibeatur cautela, per quam non solum falsae, sed etiam malignae criminationi ianua praecludatur. Verum ita voluerunt providere praelatis, ne criminarentur iniuste, ut tamem caverent, ne delinquerent insolenter, contra morbum utrumque invenientes medicinam congruam, videlicet ut criminalis accusatio, quae ad diminutionem capitis, id est degradationem, intenditur, nisi legitima praecedat inscriptio, nullatenus admittatur. Sed quum super excessibus suis quisquam fuerit infamatus, ita ut iam clamor ascendat, qui diutius sine scandalo dissimulari non possit vel sine periculo tolerari: absque dubitationis scrupulo ad inquirendum et puniendum eius excessus, non ex odii fomite, sed caritatis procedatur affectu, quatenus, si fuerit gravis excessus, etsi non degradetur ab ordine, ab administratione tamen amoveatur omnino, quod est secundum sententiam evangelicam a villicatione villicum amoveri, qui non potest villicationis suae dignam reddere rationem. Debet igitur esse praesens is, contra quem facienda est inquisitio, nisi se per contumaciam absentaverit, et exponenda sunt ei illa capitula, de quibus fuerit inquirendum, ut facultatem habeat defendendi se ipsum. Et non solum dicta, sed etiam nomina ipsa testium sunt ei, ut quid et a quo sit dictum appareat, publicanda, nec non exceptiones et replicationes legitimae admittendae, ne per suppressionem nominum infamandi, per exceptionum vero exclusionem deponendi falsum audacia praebeatur. Ad corrigendos itaque subditorum excessus tanto diligentius debet praelatus assurgere, quanto damnabilius eorum offensas desereret incorrectas. Contra quos, ut de notoriis excessibus taceatur, etsi tribus modis possit procedi, per accusationem videlicet, denunciationem et inquisitionem ipsorum: ut tamen in omnibus diligens adhibeatur cautela, ne forte per leve compendium ad grave dispendium veniatur, sicut accusationem legitima debet praecedere inscriptio, sic et denunciationem caritativa monitio, et inquisitionem clamosa insinuatio praevenire, illo semper adhibito moderamine, ut iuxta formam iudicii sententiae quoque forma dictetur. Hunc tamen ordinem circa regulares personas non credimus usquequaque servandum, quae, quum causa requirit, facilius et liberius a suis possunt administrationibus amoveri.

Capitulum XXV.
Metropolitani ad correctionem excessuum et reformationem morum singulis annis facere debent provinciale concilium, in quo statuere debent personas idoneas per singulas dioeceses, quae sollicite investigent, et in sequenti concilio referant corrigenda. Et episcopi debent facere synodos episcopales singulis annis, et publicare agitata in provinciali concilio, et haec negligentes ab exsecutione officii suspenduntur. H. d.

Idem in eodem.

Sicut olim a sanctis Patribus noscitur institutum, metropolitani singulis annis cum suis suffraganeis provincialia non omittant concilia celebrare, in quibus de corrigendis excessibus et moribus reformandis, praesertim in clero, diligentem habeant cum Dei timore tractatum, canonicas regulas, et maxime, quae statutae sunt in hoc generali concilio, relegentes, ut eas faciant observari, debitam poenam transgressoribus infligendo. Ut autem id valeat efficacius adimpleri, per singulas dioeceses statuant personas idoneas, providas videlicet et honestas, quae per totum annum simpliciter et de plano absque ulla iurisdictione sollicite investigent quae correctione vel reformatione sunt digna, et ea fideliter perferant ad metropolitarum et suffraganeos et alios in concilio subsequenti, ut super his et aliis, prout utilitati et honestati congruerit, provida deliberatione procedant, et quae statuerint faciant observari, publicaturi ea in episcopalibus synodis annuatim per singulas dioeceses celebrandis. Quisquis autem hoc salutare statutum neglexerit adimplere, a sui exsecutione officii suspendatur, [donec per superioris arbitrium eius relaxetur.]

Capitulum XXVI.
Sententiae excommunicationum, suspensionum vel interdicti, latae post denunciationem per abbatem denunciatum vel alium pro ipso in monachos denunciantes vel adhaerentes eisdem, relaxantur. Spoliati restituuntur, et iuramenta de tacenda veritate relaxantur, dicta testium denunciato traduntur, et expensae de bonis monasterii monachis denunciantibus ministrantur; et propter hoc ab obedientia abbatis non eximuntur, sine tamen litis praeiudicio.

Gregorius IX. Archiepiscopo et Priori sanctae Mariae Rothomagensis.

Olim I. V. et P. ordinis Tyronensis (Et infra:) Ne igitur reformatio monasterii valeat retardari, mandamus, quatenus, relaxatis excommunicationum seu suspensionum sententiis, si quas idem abbas protulerit vel per quoscunque iudices promulgari fecit post inceptum negotium in eos et adhaerentes eisdem, ac eis restitutis, quos idem abbas negotio ipso pendente contra iustitiam spoliavit, in negotio de plano et absque iudiciorum strepitu procedentes, quum talibus maxime in hoc casu non deceat Dei servos involvi, inquiratis quae circa personas et observantias regulares videritis inquirenda, corrigentes et reformantes tam in capite quam in membris quae correctionis et reformationis officio noveritis indigere, iuramentis, si qua de tacenda veritate abbas extorserat, relaxatis, proviso, ut negotio ipso pendente praefati monachi eidem abbati obediant et intendant, ita tamen, quod per hoc prosecutio negotii non valeat impediri. Si vero testes contra eundem abbatem producti fuerint, dictorum ipsorum ei copiam faciatis. Praedictis autem monachis expensas, factas propter hoc, et tribus vel quatuor ex istis, vel aliis, quos idoneos ad dictum negotium prosequendum duxeritis assumendos, faciatis de bonis eiusdem monasterii, et faciendas expensas ad prosecutionem ipsius negotii necessarias, computatis, si qua propter hoc receperunt, de bonis monasterii, quum proprium non habeant, ministrari. Contradictores etc.

Capitulum XXVII.
Contra praelatum, denunciatum de dilapidatione, fit commissio super veritate inquirenda, et pendente negotio debet sibi interdici potestas alienandi.

Idem Episcopo Cister., de Alde. et de Salen. Abbatibus.

Praelatorum excessus +[tanto sunt severius corrigendi, quanto plures eorum corrumpuntur exemplo, si remanerent incorrecti] Sane dilecti filii C. [C. E. H.] et quatuor alii canonici Frisigienses [bonae memoriae H. papae praedecessori nostro] denunciando monstrarunt, quod [venerabilis frater noster] Frisigiensis episcopus bona sui episcopatus, quem, ut dicunt, fuit minus canonice assecutus, adeo graviter dilapidat et consumit, quod, nisi celeriter adhibeatur remedium, episcopatus idem per eum ad irreparabile dissolutionis opprobrium deducetur, nec solummodo rerum, verum etiam famae suae prodigus et salutis, vitam ducit enormiter dissolutam, +[adeo ut inficiationi eius continentiae non sit locus, quum manifeste cohabitationis indicio comprobetur, alias quod modesta pontificalis gravitatis abiecta se dictis et factis sic levem ac irreprehensibilem exhibet, ut eius vita eis sit in laqueum et in scandalum, quibus esse deberet honestatis exemplum. Quia igitur haec sub dissimulatione transire nec volumus nec debemus, sequentes formam literarum, quas dictus praedecessor noster super hoc providerat destinandas,] Discretioni vestrae [per apostolica scripta] mandamus, quatenus personaliter accedentes ad locum inquiratis sollicite veritatem, et eam fideliter conscribentes sub sigillis vestris nobis transmittatis inclusam, eidem episcopo terminum assignantes, quo nostro se conspectui [personaliter] repraesentet pro meritis recepturus, potestate vendendi, dandi, infeudandi seu quomodolibet alienandi bona ipsius ecclesiae interim eidem [episcopo] penitus interdicta. [Quod si etc. Dat. Later. V. Kal. Mai. Ao. I. 1227.]