|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I V
T i t u l u s X X I .
De secundis nuptiis.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Secundae nuptiae non
benedicuntur, et benedicens puniendus est.
- Alexander III.
Capellanum nihilominus,
quem benedictionem cum secunda tibi constiterit celebrasse, ab officio
beneficioque suspensum cum literarum tuarum testimonio appellatione cessante
ad sedem apostolicam nullatenus destinare postponas. [Dat. Laterani.]
- Capitulum II.
Dubitans de morte coniugis, nisi
prius certificetur, contrahere non debet, et, si contraxit, reddat, sed non
exigat debitum. Et si postmodum sciat primam vivere, dimittat secundam. Abbas
Siculus.
- Lucius III. universis Christianis in captivitate
Sarracenorum positis.
Dominus ac redemptor
noster (Et infra:) Sane, super matrimoniis, quae quidam ex vobis nondum
habita obeuntis coniugis certitudine contraxerunt, id vobis auctoritate
apostolica respondemus, ut nullus ex vobis amodo ad secundas nuptias
migrare praesumat, donec ei firma certitudine constet, quod ab hac vita
migraverit coniux eius. Si vero aliquis vel aliqua id hactenus non servavit, et
de morte prioris coniugis adhuc sibi existimat dubitandum: ei, quae sibi
nupsit, debitum non deneget postulanti, quod a se tamen noverit nullatenus
exigendum. Quodsi post hoc de prioris coniugis vita constiterit, relictis
adulterinis illicitisque complexibus ad priorem sine dubio
coniugem revertatur.
- Capitulum III.
Si unus ex coniugibus fuit alias
benedictus, non debent coniuges de novo benedici.
- Urbanus III. Vigiliensi Episcopo.
Vir autem vel mulier, ad
bigamiam transiens, non debet a presbytero benedici, quia, quum alia vice
benedicti sint, eorum benedictio iterari non debet.
- Capitulum IV.
Mulier, nubens infra annum
lugubrem, infamiam non incurrit. H. d. cum sequenti Abbas Siculus.
- Idem Exonensi Episcopo.
Super illa vero
quaestione, qua quaesitum est, an scilicet mulier possit sine infamia
nubere infra tempus luctus secundum leges diffinitum, sollicitudini tuae
respondemus, quod, quum Apostolus dicat: "mulier, viro suo mortuo, soluta est a
lege viri sui" et "in Domino nubat cui voluerit" per licentiam et
auctoritatem Apostoli eius infamia aboletur.
- Capitulum V.
Summatur ut praecedens.
- Innocentius III. P. nobili mulieri.
Quum secundum Apostolum
mulier, mortuo viro suo, ab eius sit lege soluta, et nubendi cui vult, tantum
in Domino, liberam habeat facultatem: non debet legalis infamiae sustinere
iacturam, quae, licet post viri obitum infra tempus luctus, scilicet unius anni
spatium, nubat, concessa sibi tamen ab Apostolo utitur potestate, quum in his
praesertim saeculares leges non dedignentur sacros canones imitari. Quum
igitur ad secunda disponas vota transire, sciens, quod nubere melius est quam
uri, tuum in Domino propositum commendamus, et ne id tibi vel ei qui te duxerit
in iacturam vel infamiam ab aliquo imputetur auctoritate praesentium expressius
inhibemus, quum concessam tibi ab apostolo nubendi tantum in Domino liberam
habeas facultatem.
F I N I S L I B R I Q U A R T I .
|
|