|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I V
T i t u l u s X V I I .
Qui filii sint legitimi.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Naturalis, ex soluto genitus et
soluta, legitimatur per subsequens parentum coniugium, etiam quoad hereditatem.
- Alexander III.
Conquestus est nobis H. lator
praesentium, quod, quum quandam mulierem neptem R. in uxorem
acceperit, praefatus R. patruus mulieris ipsam exheredare conatur eo,
quod ante desponsationem matris suae nata fuerit, licet postea, prout
dicitur, pater mulieris praefatae matrem ipsius acceperit in uxorem.
Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo
mandamus, quatenus, si est ita, nullius contradictione vel appellatione
obstante, eam legitimam esse iudicetis, praedicto R. ex nostra et
vestra parte inhibentes, ne saepe dictae mulieri et heredibus
suis hac occasione super heredidate paterna molestiam inferat vel gravamen.
Si autem contra hoc venire praesumpserit, eum sublato appellationis remedio
severitate ecclesiastica percellatis.
- Capitulum II.
Separato matrimonio in facie
ecclesiae contracto, filii, geniti vel concepti ante sententiam, sunt legitimi.
- Idem.
Quum inter I. Veterem concivem
vestrum et T. mulierem divortii sententia canonice sit prolata, filii
eorum, qui ante sententiam ipsam nati fuerunt, et ille, qui tunc conceptus
erat, non debent exinde sustinere iacturam, quum parentes eorum publice et
sine contradictione ecclesiae matrimonium inter se contraxisse
noscantur. Ideoque sancimus, ut filii eorum, quos ipsi ante divortium
habuerunt, et qui concepti fuerant ante latam sententiam, non minus habeantur
legitimi, et quod in bona paterna hereditario iure succedant, et de parentum
facultatibus nutriantur. Quocirca universitati vestrae per apostolica
scripta mandamus, quatenus praefatos filios memorati I. et praedictae mulieris
succedere in bona paterna, et exinde nutriri non prohibeatis, nec occasione
divortii inter parentes eorum eis a quoquam molestiam vel gravamina sustineatis
inferri.
- Capitulum III.
Statur verbo viri et mulieris,
qui negant aliquem filium, nisi indiciis et testibus probetur contrarium.
- Idem Rothomagensi Archiepiscopo.
Transmissae nobis tuae
literae continebant, quod, quum N. civis tuus usque ad iuventutem
quendam puerum nutrivisset, uxore sua M. tunc non desponsata sibi cohabitante,
postmodum ipsam, sicut dicitur, legitime desponsavit, et filios sustulit
ex eadem. Quibus paternam hereditatem petentibus, praedictus iuvenis
contradicit, gerens se filium et heredem, quamvis a vicinia, quae ipsum filium
eorum esse credebat, spurius diceretur. Praedicti vero N. et uxor eius Matilda
praefatum iuvenem spurium suum aut legitimum filium esse negabant, sed
dicebant, quod eum pietatis intuitu nutrivissent. Quum autem quaestio coram te
mota esset, et praedictus iuvenis pro eo, quod iuri stare nolebat, vinculo sit
excommunicationis adstrictus, quid de hoc agere debeas, nos consulere
voluisti. Super hoc itaque Consultationi tuae taliter respondemus,
quod in tali casu standum est verbo viri et mulieris, nisi certis indiciis et
testibus tibi constiterit, esse filium iuvenem memoratum.
- Capitulum IV.
Illegitima proles est, quam viro
vivente uxor ex adulterio concepit, sive cum adultero sive cum viro moretur.
- Idem Exoniensi et Vintoniensi Episcopis, et
Abbati Herfordensi.
Causam, quae (Et
infra: cf. c. 17. de off. iud. del. I. 29.) Si, partibus ante
praesentiam vestram convocatis, legitime vobis constiterit, quod saepe
dicta Agatha de Anelina muliere, tempore Alani viri sui, ipsa cum eo
tanquam cum viro suo morante, vel R. patre dictae Agathae, ipsam A. adhuc
habente virum, publice tenente, nata fuit, eam non fuisse legitimam eiusdem R.
filiam iudicetis, quia non potuit esse uxor, quae viri sui torum maculans, [et]
alii, dum ille viveret, copulari et cohabitare praesumpsit. Ceterum
etc. (cf. c. 3. de dol. et cont. II. 14.)
- Capitulum V.
Quaestio nativitatis, opposita
petenti hereditatem coram iudice sacculari, est ad ecclesiasticum iudicem transmittenda.
H. d. et est textus multum notabilis et allegabilis.
- Idem Exoniensi Episcopo et Abbati Herfordensi.
Lator praesentium R., non
sine multo discrimine sui corporis ad nostram accedens praesentiam, sua nobis
conquestione proposuit, quod, quum avus suus uxores duos habuerit, de quarum
una eius pater processit, de altera Hug. patruum suum sustulit, idem [Hug.]
XL. acras terrae, quae ipsum et patrem eiusdem R. contigerunt, per
violentiam detinet, nec eidem R., qui succedere in bonis paternis debet, debitam
partem vult exhibere. Quum autem idem R. H. coram saeculari iudice super
hereditate avi eiusdem R. patris dicti H. traxisset in causam, ille sibi
praesumpsit obiicere, quod pater eius non fuit de legitimo matrimonio natus, et
ideo de hereditate quondam avi sui nihil posset [sibi] iure
successorio vendicare. Tandem vero, quum super quaestione nativitatis
coram venerabili fratre nostro Norvicensi episcopo diu tractatum
fuisset, ad nostram exstitit audientiam appellatum. Sed, eo veniente, altera
pars per se vel per alium suam nobis exhibere praesentiam contempsit.
Ideoque, nolentes causam ipsam diutius protrahi, eam experientiae vestrae
committentes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo
mandamus, quatenus utramque partem ante vestram praesentiam convocetis, et,
rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis, ipsam causam super
quaestione nativitatis patris eiusdem B. infra duos menses post harum
susceptionem literarum sublato appellationis obstaculo terminetis. Si vero
infra duos menses praefatus H. non poterit probare legitime quod ei de
paterna hereditate obiecit, extunc saeculari domino, sub cuius iudicio de
hereditate causa vertitur intimetis, ut pro quaestione nativitatis non
dimittat, quin causam super hereditate audiat et decidat.
- Capitulum VI.
Naturales legitimantur per
subsequens parentum coniugium, spurii vero non. H. d. inhaerendo verbis
literae, et est capitulum famosum, et quotidie allegatur in utroque foro.
- Idem Exoniensi Episcopo.
Tanta est vis
matrimonii, ut qui antea sunt geniti post contractum matrimonium legitimi
habeantur. Si autem vir vivente uxore sua aliam cognoverit, et ex ea prolem
susceperit, licet post mortem uxoris eandem duxerit, nihilominus spurius erit
filius, et ab hereditate repellendus; praesertim si in mortem uxoris prioris
alteruter eorum aliquid fuerit machinatus, quoniam matrimonium legitimum
inter se contrahere non potuerunt.
- Capitulum VII.
De causa civili inter laicos non
cognoscit ecclesia; cognoscit tamen, an quis sit de legitimo matrimonio natus.
- Idem Londonensi et Vigoriensi Episcopis.
Causam, quae inter R. et
F. super eo, quod mater iam dicti R. dicitur non fuisse de legitimo
matrimonio nata, agitari dignoscitur, vobis iam pridem commisimus
terminandam. Verum quia in literis nostris inseri fecimus, ut saepe fato
R. possessionem [eorum] omnium, quorum possessor exstitit, quando avus
suus proficiscendi Hierosolymam iter arripuit, ante principalis causae
ingressum faceretis appellatione cessante restitui, si eadem possessione
fuisset per violentiam spoliatus: nos attendentes, quod ad regem pertinet, non
ad ecclesiam de talibus possessionibus iudicare, ne videamur iuri et
dignitati carissimi in Christo filii nostri Henrici regis, Anglorum [principis],
detrahere, qui, sicut accepimus, motus est et turbatus, quod de
possessionibus scripsimus, quum ipsarum iudicium ad se asserit pertinere, volumus
et fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo
mandamus, quatenus regi possessionum iudicium relinquentes, de causa
principali, videlicet utrum mater praedicti R. de legitimo sit matrimonio nata,
plenius cognoscatis, et causam huiusmodi secundum aliarum literarum
nostrarum tenorem appellatione remota terminetis; licet incongruum
videatur, ut matrimonium genetricis praefati R. impetatur, quod ea vivente non
fuit, ut dicitur, impetitum.
- Capitulum VIII.
Si mulier, per iudicium
ecclesiae separata a primo, vivente illo contrahit cum secundo, legitima erit
proles, quam ex illo suscepit.
- Idem Episcopo et Archidiacono Vincentino.
Perlatum est ad
audientiam nostram, quod, quum H. filius quondam Lazari, ad partes
Constantinopolitanas transisset, et ibi moram per decennium et amplius faciens,
ad I. uxorem suam non rediens, ipsa apud bonae memoriae I. quondam
Vincentinum episcopum adversus eum querelam deposuit, et quod eum non posset
diutius exspectare, nihilominus allegavit. Episcopus vero, sicut vir providus
et discretus, parentibus praedicti viri mandavit, ut pro eo mitterent,
et ipsum ad propria revocarent. Quumque, elapso longi temporis spatio, vir praedictus
non remearet ad propria, episcopus in conspectu ecclesiae, auditis rationibus
mulieris, inter eos sententiam divortii promulgavit, et mulieri, ut alium virum
duceret, plenariam facultatem indulsit. Ideoque quia huius rei
veritas nobis non constat, discretioni vestrae per apostolica scripta
praecipiendo mandamus, quatenus rem ipsam diligenter investigetis, et,
si vobis constiterit, quod episcopus inter eos sententiam divortii
tulerit, filios eius, quos sustulit de alio, ad cuius copulam
auctoritate praedicti episcopi sine quaestione et contradictione ecclesiae
migravit, legitimos iudicetis, eos hac occasione ab hereditate non patientes
excludi. Et si quis contra hoc niti voluerit, ei auctoritate apostolica
silentium penitus imponatis.
- Capitulum IX.
Filii, nati ex matrimonio
clandestino per ecclesiam approbato, sunt legitimi. H. d. inhaerendo literae.
- Idem Belvacensi Episcopo.
Quod nobis (Et infra:
[cf. c. 2. de cland. desp. IV. 3.]) Si qui autem de clandestino
matrimonio, postmodum ab ecclesia comprobato et rato habito, generati
fuerint, eos legitimos iudices filios et heredes.
- Capitulum X.
Nati ex matrimonio, contracto
contra publicae honestatis iustitiam, illegitimi sunt, et ab hereditate
parentum excludendi. Et tene menti hunc casum, quia saepe per ignorantiam accidit.
- Coelestinus III. Eboracensi Archiepiscopo.
Referente nobis (Et
infra:) Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, publicae
honestatis iustitia prohibente, matrimonium inter eos contrahi non potuit, et
contractum debuit separari, ac per hoc, quum filii nec per ecclesiae
permissionem, nec per paternam ignorantiam excusentur, ad successionem bonorum
paternorum non videntur aliquatenus admittendi.
- Capitulum XI.
Ad docendum prolem illegitimam
non sufficit probare impedimentum matrimonii, si fuit in facie ecclesiae
contractum.
- Idem.
Pervenit sane ad nos ex
insinuatione L. viduae, quod, quum inter G. patrem suum, et A. matrem illius
matrimonium fuisset legitime celebratum, et, quamdiu vixerunt, quiete
permanserunt, post illorum decessum quidam asserentes, eam de non legitimo
matrimonio fuisse susceptam, a paterna hereditate tanquam illegitimam amovere
conantur. Mandamus itaque discretioni vestrae per apostolica scripta,
quatenus, si est ita, dictam viduam auctoritate nostra legitimam
nuncietis.
- Capitulum XII.
Statur dicto testium, qui
probant aliquem legitimum, licet fama viciniae et tractatus parentum habeat
contrarium.
- Innocentius III.
Per tuas nobis
literas intimasti, quod R. ex muliere quadam, quam secundum opinionem
maioris partis viciniae in concubinam habebat, prole suscepta, quandam post, et
aliam, ea defuncta, duxit in uxorem, et ea, de qua prolem susceperat, virum
sibi alium copulavit. Processu vero temporis idem R. in praesentia multorum
firmavit proprio iuramento, quod eam, quam habere visus fuerat concubinam,
prius affidaverat in uxorem, quam ex ea filium genuisset, et postea, quum per
sex annos et ultra vixisset, dum ageret in extremis, eum, quem ex ea
susceperat, in testamento heredem instituens, legitimum filium appellavit. Quum
autem tuae inquisitioni et decisioni fuisset commissum, an filius sic
susceptus legitimus esset heres ipsius R. et ad eius patrimonium admittendus,
tu praeter id, quod ex quadam decretali bonae memoriae Alexandri Papae
praedecessoris nostri standum esse super hoc verbo viri et mulieris credebas,
receptis testibus, a filio eiusdem R. productis, quibus legitime comprobavit,
praedictum R. matrem suam in capella sancti Sergii affidasse, eum ipsius R.
heredem esse legitimum iudicasti. Nos autem attendentes, quod plus est quod in
veritate agitur, quam quod simulate concipitur, licet iam dictus R.,
quum, ea dimissa, quam ut concubinam habuerat, ad alia vota transiverit,
videatur ex ipso facto matrimonium, quod inter eos celebratum fuerat,
denegasse, quia tamen desponsatio, per testes legitimos comprobata, eos
matrimonialiter fuisse coniunctos ostendit, sive desponsatio ipsa fuerit de
praesenti, ut per consensum legitimum, per verba de praesenti expressum, copula
matrimonii inter eos fuerit celebrata, sive per verba de futuro, carnali copula
subsecuta, non tam decretali dicti praedecessoris nostri, quae in casu
dissimili loquitur, quam inductis probationibus innitentes, te processisse
legitime respondemus, sententiam tuam auctoritate apostolica confirmantes, et
praesentis scripti patrocinio communimus auctoritate apostolica tibi
praesentium iniungentes ut sententiam ipsam facias monitione praemissa per
censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. [Dat. Reate III. Non.
Aug. 1198.]
- Capitulum XIII.
In terris ecclesiae Papa potest
libere illegitimos legitimare, in terris vero alienis non, nisi ex causis
multum arduis, vel nisi in spiritualibus; tunc tamen indirecte et per quandam
consequentiam intelligitur legitimare etiam quoad temporalia. Hoc tamen ultimum
non est sine scrupulo. H. d. secundum intellectum, qui placet Panorm. et est
cap. difficile et multum famosum.
- Idem nobili viro G. Montis Pessulani.
Per venerabilem fratrem
nostrum, Arelatensem archiepiscopum, ad sedem apostolicam accedentem,
tua nobis humilitas supplicavit, ut filios tuos legitimationis dignaremur
titulo decorare, quatenus eis, quo minus tibi succederent, natalium obiectio
non noceret. Quod autem super hoc apostolica sedes plenam habeat potestatem, ex
illo videtur, quod, diversis causis inspectis, cum quibusdam minus legitime
genitis, non naturalibus tantum, sed adulterinis etiam dispensavit sic ad actus
spirituales illos legitimans ut possint in episcopos promoveri. Ex quo
verisimilius creditur et probabilius reputatur, ut eos ad actus legitimare
valeat saeculares, praesertim si praeter Romanos Pontifices inter homines
superiorem alium non cognoscant, qui legitimandi habeat potestatem; quia, quum
maior in spiritualibus tam providentia quam auctoritas et idoneitas requiratur,
quod in maiori conceditur licitum esse videtur et in minori. Per simile quoque
id videtur posse probari, quum eo ipso, quod aliquis ad apicem episcopalis
dignitatis attollitur, eximitur a patria potestate. Praeterea etiamsi simplex
episcopus scienter servum alterius in presbyterum ordinaret, licet ordinator
satisfacere domino iuxta formam canonicam teneretur, ordinatus tamen
iugum evaderet servitutis. Videretur siquidem monstruosum, ut, qui legitimus ad
spirituales fieret actiones, circa saeculares actus illegitimus, remaneret.
Unde, quum in spiritualibus dispensetur, consequenter intelligitur in
temporalibus dispensatum. Id autem in patrimonio beati Petri libere potest
apostolica sedes efficere, in quo et summi Pontificis auctoritatem exercet, et
summi principis exsequitur potestatem. Quum ergo videatur ex his legitimandi
auctoritas non tantum in spiritualibus sed in temporalibus etiam penes Romanam
ecclesiam residere, ut super hoc filiis tuis gratiam faceremus ob tua et
progenitorum tuorum merita, qui semper in devotione sedis apostolicae perstitistis,
humiliter ex parte tua idem archiepiscopus requirebat. Videbatur autem ex
eo trahere maiorem audaciam postulandi, quod non longe petere cogebatur
exemplum, sed in favorem petitionis huiusmodi quod nos ipsos in causa simili
fecisse dicebat poterat allegare. Quum enim carissimus in Christo filius
noster Philippus rex Francorum illustris carissimam in Christo filiam
nostram I. Francorum reginam illustrem dimiserit, et ex alia
postmodum superducta puerum susceperit et puellam, et tu similiter exclusa
legitima superduxeris aliam, ex qua filios suscepisti: sicut cum filiis regis
eiusdem, sic cum tuis credebatur de benignitate apostolicae sedis dispensandum,
praesertim quum maior id necessitas suaderet, et tu nobis specialius sis
subiectus: siquidem rex Francorum ex inditae recordationis regina Francorum
olim legitimum suscepit heredem, qui ei optatur et creditur in regni solis
successurus; tu vero, ex legitima coniuge masculinum non habes heredem, qui
tibi et in devotione nostra et propria hereditate succedat. Insuper, quum rex
ipse in spiritualibus nobis subiaceat, tu nobis et in spiritualibus et in
temporalibus es subiectus, quum partem terrae tuae ab ecclesia Magalonensi
possideas, quam ipsa per sedem apostolicam temporaliter recognoscit, quare
Magalonensi ecclesia mediante nobis idem archiepiscopus asserebat temporaliter
subiacere. Verum, si veritas diligenter inspicitur, non res similis, sed
valde dissimilis invenitur. Nam rex ipse a praedicta regina per bonae
memoriae Remensem archiepiscopum, apostolicae sedis legatum, fuit per
sententiam separatus; tu vero uxorem tuam a te, sicut dicitur,
temeritate propria separasti. Ipse quoque, priusquam ad eum prohibitio de non
contrahendo cum altera pervenisset, aliam superduxit, ex qua prolem geminam
noscitur suscepisse; sed tu in contemptum ecclesiae aliam superinducere
attentasti, propter quod ipsa in te gladium exercuit ecclesiasticae ultionis.
Praeterea rex ipse praedictae reginae contra matrimonium impedimentum
affinitatis obiecit, et coram praefato archiepiscopo testes induxit, cuius
sententia quia cassata fuit solummodo propter iudiciarium ordinem non servatum,
nos ei post restitutionem [praefatae] reginae super hoc alios
cognitores duximus deputandos. Tu vero uxori tuae nihil, quod divortium
induceret, sicut asseritur, obiecisti, quum, etsi fides tori sit unum de
tribus bonis coniugii, non tamen ipsius violatio coniugale vinculum violasset.
De filiis ergo eiusdem regis, utrum legitimi vel illegitimi fuerint, quamdiu
pendet quaestio affinitatis obiectae, potest non immerito dubitari. Nam si
affinitas fuerit comprobata, praedictam reginam non esse regis coniugem
apparebit, et per consequens alia videbitur sibi legitime copulata, et filios
ei legitimos peperisse. De tuis vero, quod sint legitimi nati, nec tu ipse
proponis, nec ulla praesumitur ratione. Insuper quum rex ipse
superiorem in temporalibus minime recognoscat, sine iuris alterius laesione in
eo se iurisdictioni nostrae subiicere potuit et subiecit. In quo forsitan
videretur aliquibus, quod per se ipsum, non tanquam pater cum filiis, sed
tanquam princeps cum subditis potuit dispensare. Tu autem nosceris aliis
subiacere. Unde sine ipsorum forsan iniuria, nisi praestarent assensum
nobis, in hoc subdere te non posses, nec eius auctoritatis exsistis, ut
dispensandi super his habeas facultatem. Rationibus igitur his inducti regi
gratiam fecimus requisiti, causam tam ex veteri quam ex novo testamento
trahentes, quod non solum in ecclesiae patrimonio, super quo plenam in
temporalibus gerimus potestatem, verum etiam in aliis regionibus, certis causis
inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus, non quod alieno iuri
praeiudicare velimus, vel potestatem nobis indebitam usurpare, quum non
ignoremus, Christum in evangelio respondisse: "Reddite quae sunt Caesaris
Caesari, et quae sunt Dei Deo. Propter quod postulatus, ut hereditatem
divideret inter duos, quis," inquit, "constituit me iudicem super vos?"
sed, quia, sicut in Deuteronomio continetur; "Si difficile et ambiguum apud te
iudicium esse perspexeris, inter sanguinem et sanguinem, causam et causam,
lepram et non lepram, et iudicium inter portas tuas verba videris
variari:" surge et adscende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,
venies ad sacerdotes Levitici generis, et ad iudicem, qui fuerit illo tempore, quaeresque
ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem, et facies quaecunque
dixerint, qui praesunt loco, quem elegerit Dominus, sequerisque eorum
sententiam nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram. Qui autem
superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino
Deo tuo, decreto iudicis morietur, et auferes malum de Israel." Sane,
quum Deuteronomium lex secunda interpretetur, ex vi vocabuli comprobatur [in
hoc], ut quod ibi decernitur in novo testamento debeat observari. Locus
enim, quem elegit Dominus, apostolica sedes esse cognoscitur sic, quod eam
Dominus in se ipso [e] lapide angulari fundavit. Quum enim
Petrus urbem fugiens exivisset, volens eum Dominus ad locum, quem elegerat,
revocare, interrogatus ab eo: "Domine, quo vadis?" respondit: "venio Romam
iterum crucifigi," quod intelligens pro se dictum, ad locum ipsum protinus est
reversus. Sunt autem sacerdotes Levitici generis fratres nostri, qui nobis iure
Levitico in exsecutione sacerdotalis officii coadiutores exsistunt. Is vero
super eos sacerdos sive iudex exsistit, cui Dominus inquit in Petro:
"Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque
solveris super terram erit solutum et in coelis." Eius vicarius, qui est
sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, constitutus a Deo iudex
vivorum et mortuorum. Tria quippe distinguit iudicia: primum inter sanguinem et
sanguinem, per quod criminale intelligitur et civile; ultimum inter lepram et
lepram, per quod ecclesiasticum et criminale notatur; medium inter causam et
causam, quod ad utrumque refertur, tam ecclesiasticum quam civile, in quibus
quum aliquid fuerit difficile, vel ambiguum, ad iudicium est sedis apostolicae
recurrendum, cuius sententiam qui superbiens contempserit observare mori
praecipitur et auferri malum de Israel, id est, per excommunicationis
sententiam, velut mortuus, a communione fidelium separari. Paulus etiam, ut
plenitudinem potestatis exponeret, ad Corinthios scribens ait: "nescitis,
quoniam angelos iudicabitis, quanto magis saecularia?" Porro saecularis
officium potestatis interdum et in quibusdam per se, nonnunquam autem et in
nonnullis per alios exsequi consuevit. Licet igitur cum filiis saepe dicti
regis Francorum, de quibus, an fuerint legitimi ab initio, dubitatur,
duxerimus dispensandum: quia tamen tam lex Mosaica quam canonica sobolem
susceptam ex adulterio detestatur, testante Domino, quod manzeres et spurii
usque in decimam generationem in ecclesiam non intrabunt, canone vero vetante
tales ad sacros ordines promoveri, saecularibus quoque legibus non solum
repellentibus eos a successione paterna, sed negantibus ipsis etiam alimenta:
petitioni tuae non duximus annuendum, donec, si fieri poterit, et culpa
levior et iurisdictio liberior ostendatur, licet personam tuam specialis
delectionis brachiis anplexemur et in quibus cum Deo et honestate possumus
specialem tibi velimus gratiam exhibere.
- Capitulum XIV.
Si coniugatus, vivente prima, in
facie ecclesiae contrahit cum secunda hoc ignorante, legitima erit eorum proles.
- Idem H. et R. Canonicis Beneventanis.
Ex tenore literarum
vestrarum nobis innotuit, quod, quum G. vidua hereditatem R., quondam mariti
sui a Landulfo de Granno et nepotibus suis cum fructibus inde perceptis, in
praesentia vestra, qui ex delegatione nostra de causa cognoscebatis eadem,
sibi et pupillo filio suo restitui postularet, pars adversa petitionem eius
nitebatur excludere, pro eo, quod eundem R. maritum ipsius viduae de
adulterio genitum asserebat, proponens, quod dicti Roberti pater, vivente uxore
legitima, quandam aliam, Maruciam nomine, superduxit, ex qua praefatum Robertum
maritum ipsius viduae generavit. E contra vero pars viduae respondebat, quod,
quum praefata Marucia, nesciens, quod dicti Roberti pater aliam haberet uxorem,
cum ipso in ecclesiae facie contraxisset, filius, quem suscepit ex ea,
legitimus debebat haberi, quum non debeant illegitimi reputari qui de adultera
conscia non nascuntur. Quumque diutius super hoc in vestra fuisset praesentia
litigatum, et nos nullorum prudentum sententia, quorum consilium requisistis,
in hoc invicem discordaret, sedem duxistis apostolicam consulendam. Nos igitur,
intellectis his et aliis, quae per vestras nobis literas intimastis, habito cum
fratribus nostris diligenti tractatu, Intelligentes, quod pater praedicti
R. matrem ipsius in facie ecclesiae, ignaram penitus, quod ipse aliam
sibi matrimonialiter copulasset, duxerit in uxorem, et dum ipsa coniux ipsius
legitima putaretur, dictum R. susceperit ex eadem, in favorem prolis potius
declinamus, memoratum R. quoad hoc legitimum reputantes. Ideoque
discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus [et] vos
eum legitimum reputetis in ceteris iuxta tenorem literarum nostrarum ratione
praevia processuri. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Oct. 1205.]
- Capitulum XV.
Proles infidelium, qui postea
convertuntur, legitima est, etiamsi parentes sunt in gradu prohibito lege
canonica.
- Idem Episcopo Tib.
Gaudemus (Et infra:
[cf. b. 8. de divort. IV. 19.]) Ceterum prolem, de infidelium
coniunctionibus natam, qui secundo, tertio vel ulteriore gradu secundum
opinionem illorum matrimoniali contraxerunt affectu, post fidem receptam,
utilitate publica suadente, legitimam volumus reputari. [Qui autem etc. cf.
c. 8. de divort. IV. 19.]
|
|