B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X X I V .
De donationibus.


_______________________________________________


Capitulum I.
Potest intelligi duobus modis et secundum primum intellectum h. d.: Liberalis in donando existimat se debere quod donat. Vel sic secundam alium intellectum: Promittentes aliquid donare, illud tanquam debitum adimplere tenentur.

Gregorius A. Patricio Gallorum.

Prudentes +[viros, sicut estis, regibus adhaerere, multorum solamen est. Nam dum praestantiorem sibi locum ad animae utilitatem datum intelligunt, certum est, quia mercedis causam, ubi inveniunt, non postponunt. Quanto igitur affectu quantaque devotione gloria se vestra in causis pauperum studio pietatis impenderit, dilectissimo filio nostro Candido presbytero renunciante comperimus. Sed quoniam] Hanc sibi quodammodo nobilitas legem imponit, ut debere se quod sponte tribuit existimet, et, nisi in beneficiis suis creverit, nihil se praestitisse putet, [paterna dilectione salutantes gloriae vestrae supra scriptum presbyterum et patrimonium ecclesiae nostrae fiducialiter commendamus ut ope gratiae vestrae praemunitum molestias et onera nulla sustineat. Si igitur boni studii in vobis cura proficiat ut utilitates pauperum vobis annitentibus nutriantur et sentiamus quod de caritate vestra praesumimus. Augete favoris vestri praesidia quid] apud nobilium mentes semiplenum bonum videtur, quod sine adiectione relinquitur.

Capitulum II.
Non valet donatio, quam facit praelatus inconsulto capitulo et in damnum ecclesiae.

Alexander III. Parisiensi Episcopo.

Fraternitatem tuam credimus non latere, quod, quum episcopus et quilibet praelatus alius ecclesiasticus ecclesiasticarum rerum sit procurator, non dominus, conditionem ecclesiae meliorare potest, facere vero deteriorem non debet. Accepimus autem, quod bonae memoriae P. praedecessor tuus graves donationes et onerosas ecclesiae in rebus episcopatus ad quorundam instantiam fecit in detrimentum ecclesiae, suis canonicis catholicis inconsultis. Unde quoniam donationes huiusmodi de iure non tenent, auctoritate apostolica indulgemus tibi, ut liceat tibi donationes huiusmodi tam a clericis quam a laicis legitime revocare.

Capitulum III.
In considerando, an valeat donatio facta per praelatum, debet attendi quantitas rei donatae et loci consuetudo. H. d. inhaerendo literae..

Idem Vigoriensi Episcopo.

Ceterum, si abbatem tuae dioecesis donationem cum priore et quibusdam de conventu suo, vel solum abbatem facere contigerit, et postea conventus pars reclamaverit, datae rei quantitas, et illius terrae consuetudo, quae tamen sacris canonibus manifeste non obviet, est diligentius attendenda, et secundum hoc est donum ratum vel irritum iudicandum. Verum quum alicui etc. (cf. c. 4. de cond. appos. IV. 5.)

Capitulum IV.
Ecclesia non vacans in beneficium concedi non potest, sed in proprietatem sic; de auctoritate tamen episcopi, et sine praeiudicio praelati.

Idem Abbati S. Alberti.

Consultationibus (Et infra:) De cetero si aliquis clericus ab ordinario iudice in ecclesia aliqua institutus fuerit ad repraesentationem illius qui eiusdem ecclesiae credebatur esse patronus et postea ius patronatus alius evicerit in iudicio, clericus qui institutus est non debet ab ecclesia ipsa propter hoc removeri, si tempore praesentationis suae ille qui eum praesentavit ius patronatus ecclesiae possidebat. Si vero non possidebat ius patronatus sed tantum credebatur esse patronus, quum non esset, nec possessionem patronatus haberet secundum consuetudinem anglicam poterit ab eadem ecclesia removeri. Donationes vero vel concessiones ecclesiarum, si quae fiant privatis personis, viventibus illis, qui ipsas ecclesias possident, nullius debent esse momenti. Si religiosis fiant locis ab episcopo vel eius auctoritate, ratae debent haberi, ita quidem, quod personae, quae iam dictas ecclesias possident, sine ipsorum assensu eis in vita sua non debeant spoliari.

Capitulum V.
Non obstante iuramento de non infeudando de novo praelatus integrare potest feudum, si appareat vasallum in mensura fuisse deceptum.

Innocentius III. Episcopo Florentino.

Per tuas nobis literas proponere procurasti, quod, quum quidam nobiles Florentini et potentes, prompti ad servitium et devoti, tempore schismatis bonae memoriae Iustum episcopum Florentinum in domo sua tenuerint contra imperatoris suorumque fautorum insultus, idem episcopus, sedata schismatis tempestate, de mandato felicis recordationis Alexandri Papae praedecessoris nostri quatuor modios terrae in feudum concessit eisdem, et, eo postmodum viam universae carnis ingresso, bonae memoriae B. successor ipsius, prout est moris, de certo feudo praefatos nobiles investivit. Verum quum ipsi assignatam sibi terram mensurari fecissent, non nisi duos modios invenerunt, feudum integrari cum instantia postulantes. Super quo dubitas eo, quod non sunt in possessione ipsius, ne de novo videaris illud conferre, +licet tibi fidelitatem curaverint exhibere, et de quatuor modiis fuerint investiti, antequam eorum petitioni duceres annuendum, sedem duxisti apostolicam consulendam. Nos igitur attendentes, quod ecclesia in actibus suis fraudem non debet aliquam adhibere, fraternitati tuae taliter respondemus, quod feudum ipsum secure poteris eisdem nobilibus integrare, quum terra illa nomine quatuor modiorum ipsis fuerit assignata, et iam dictus episcopus quatuor promiserit se daturum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Dec. 1205.]

Capitulum VI.
In donationibus plenissima fit interpretatio, et ob hoc clausula onerosa post multas donationes apposita proximam donationem tantum respicit. H. d. et est casus singularis.

Idem R. de Burg. et G. Berbur. Abbatibus.

Quum dilecti filii abbas et monachi de Melios proposuerint coram nobis, quod nobilis vir Alanus quasdam terras, ab Willelmo quondam patre ipsius eorum ecclesiae de Machelin in eleemosynam assignatas, violenter redigere cupiat in forestam, +vobis dedisse recolimus in mandatis, ut ipsum A. ab ipsorum super illis terris indebita molestatione desistere per censuram ecclesiasticam appellatione postposita cogeretis. Verum ut super causa ipsa mandatum apostolicum impleretis, diligentius procedentes in causa, partibus in praesentia vestra constitutis, testes recepistis hinc inde, ac super attestationibus eorum, ut etiam instrumentis, diu disputationibus ac disceptationibus habitis in causa ipsa, usque ad sententiae calculum processistis, [et] causam ipsam sufficienter instructam ad nostram audientiam remittentes [octavas S. Andreae proximo praeteritas pro termino partibus assignastis. Parte igitur abbatis et monachorum ad ipsius terminum veniente, tandem, quia pars adversa diutius exspectata non venit, super instrumentis iam dictis, depositionibus testium et partis allegationibus utriusque cum fratribus nostris tractatum habuimus diligentem, et inquisita veritate diligentius et discussa evidenter agnovimus, super ipsa causa sententiam pro iam dicto monasterio esse dandam.] Ut autem per diligentiam vestram finis causae imponatur eidem, instrumentorum tenorem, depositiones testium, allegationes etiam, prout ea receperamus, sigillorum vestrorum munimine consignata vobis sub bulla nostra remittimus interclusa, per apostolica vobis scripta praecipiendo Mandamus, quatenus auctoritate nostra suffulti ad sententiam pro ipso monasterio proferendam appellatione postposita procedatis, contradictores per censuram ecclesiasticam cogentes, et facientes quod iudicaveritis auctoritate nostra firmiter observari, quum ex tenore instrumenti evidenter appareat, quod haec fuit mens et intentio donatoris, ut clausula de foresta, quae in fine ponitur instrumenti, non ad superiorem donationem, quae tam libera et pura fuit, ut immunis esset a vexatione et consuetudine saeculari, sed ad inferiorem concessionem, quae pensionem et determinationem habet insertam, iuxta sanum referri debeat intellectum, quia in contractibus plena, in testamentis plenior, in beneficiis quoque plenissima est interpretatio adhibenda. [Quod si non omnes etc. Dat. Anagniae II. Non. Mart. 1204.]

Capitulum VII.
Si episcopus in ecclesia, quam de consensu capituli pio loco concessit, percipiat certos proventus, illos donasse videtur; alioquin omnes proventus praeter cathedraticum cedunt pio loco. Et si episcopus concessit de consensu patroni, intelligitur patronus donasse ius patronatus.

Idem Episcopo Heliensi.

Pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud del. I. 29.]) Tua insuper nos duxit discretio consulendos, si episcopus, consentiente patrono viris religiosis aliquam ecclesiam concedendo, hac utatur simplicitate verborum «concedimus vobis illam ecclesiam:» utrum eo ipso videatur ecclesia illa in eorum usus fuisse concessa, vel ius tantummodo patronatus. Nos autem inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, si episcopus ecclesiam illis conferat de consensu patroni, profecto patronus quod suum est conferre videtur, ius videlicet patronatus, et episcopus confert illud, quod ipse temporaliter obtinet in eadem, ut, si fructuum ecclesiae eiusdem aliquam recipiat portionem, in eorum usus illa portio convertatur. Quodsi ex ipsius proventibus nullam debeat episcopus portionem habere, omnes proventus praeter cathedraticum in eorum usus credimus convertendos; sed, ut episcopi donatio sit legitima, consensus est sui capituli requirendus. [Explicari etc. (cf. c. 28. de dec. III. 30.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum VIII.
Possunt hospitalarii in praeiudicium suum se et domum suam alteri religiosae domui subiicere et donare. Hoc dicit secundum intellectum glossae.

Idem Florentino et Fesulano Episcopis.

Inter dilectos filios hospitalarios sancti sepulcri de Pisis hospitalis Hierosolymitani ex una parte, ac fratres hospitalis S. Allucii Lucanae dioecesis ex altera super eodem hospitali S. Allucii quaestione suborta, quum iidem hospitalarii super possessorio, quod semel et iterum, ex causis tamen dissimilibus, intentarunt, contrariam sententiam reportassent, deinde ad petitorium recurrentes, per procuratorem suum coram dilecto filio Andreae subdiacono et capellano nostro, quem sibi et procuratori partis alterius auditorem concessimus, proponere curarunt, quod, quum G. quondam rector, et fratres ac patroni eiusdem hospitalis S. Allucii habito communi tractatu deliberassent hospitale ipsum hospitalariis supponere supra dictis, commiserunt in hoc tribus procuratoribus vices suas, communiter statuentes, ut quod per ipsos super hoc fieret acceptarent. Qui postmodum ad praedictos hospitalarios accedentes cum eisdem taliter statuerunt, ut ad ipsum hospitale aliqui mitterentur, qui eorum nomine acciperent assignationem ipsius. Quum autem duos illuc de suis fratribus propter hoc transmisissent, ipsi in camera praedicti rectoris donationem et assignationem hospitalis praedicti tam a praefato magistro quam a supra dictis procuratoribus et aliis eiusdem domus fratribus receperunt. (Et infra:) Procurator autem partis alterius ex adverso respondit, quod praedicta donatio debebat non immerito retractari, quoniam, multis ex fratribus inconsultis, a praedicto rectore ac paucioribus fratribus, excommunicatis nihilominus et periuris, ac de re litigiosa et in fraudem plebani de Piscia, qui super eodem hospitali moverat quaestionem, fuerat celebrata. +Et haec omnia proponebat sufficienter esse probata per depositiones testium productorum. Ad haec vero parte altera multipliciter respondente, hinc inde fuit aliquamdiu disputatum. Attendentes igitur his et aliis intellectis, quae coram capellano praedicto partes proponere curaverunt, et ipsarum attestationibus diligenter inspectis, quod fratres et patroni S. Allucii pro se, immo potius contra se suam turpitudinem allegabant, videlicet periurium, excommunicationem et fraudem, non utique contra ipsos, sed ab ipsis commissam, et intelligentes, donationem ab eis praefatis hospitalariis factam puram ac simplicem exstitisse, quia non deceptoribus, sed deceptis iura subveniunt, unde per ea, quae superius proposita sunt, se contra factum proprium legitime defendere non valebant, quum et quaedam ex ipsius non fuerint comprobata, de consilio fratrum nostrorum hospitale praedictum S. Allucii cum pertinentiis suis hospitalariis sancti sepulcri adiudicare curavimus ita, quod persa hanc nostrae diffinitionis sententiam dioecesano episcopo et plebano de Piscia nullum praeiudicium generetur, quum res inter alios acta non debeat aliis praeiudicium generare.

Capitulum IX.
Donatio quinquagesimae vel centesimae, quam facit episcopus cum gravi ecclesiae suae detrimento, potest legitime revocari; nec etiam potest ultra quinquagesimam vel centesimam conferre, etiam cesssante laesione ecclesiae, sine auctoritate superioris.

Idem Episcopo sancti Andreae.

Apostolicae sedis oraculum (Et infra:) [Ceterum] quum plerumque contingat, quod episcopi successive locis religiosis de reditibus, qui pertinent ad eosdem, ultra quinquagesimam conferant portionem ita, quod interdum usque ad tertiam partem vel quartam, interdum vero plus minusve huiusmodi reditus minuantur, tua fraternitas nos consuluit, utrum successoribus eorundem ea, quae taliter fuerint ultra quinquagesimam portionem concessa, liceat aliquatenus revocare. Nos igitur Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, licet sit in canone diffinitum, ut, si quis episcoporum in parochia sua monasterium forte construere voluerit, et de rebus ecclesiae, cui praesidet, ipsum dotare, non amplius ibidem quam quinquagesimam, ecclesiae vero, quam monasticis regulis informare vel pro suis magnificare voluerit sepulturis, non amplius quam centesimam partem census ecclesiae, cui praeest, debeat elargiri; quia tamen in eodem canone consequenter adiungitur, ut haec temperamenti aequitas observetur, quod cui tribuit competens subsidium conferat, et cui tollit damna gravia non infligat, ea quidem cautela servata, ut unam tantummodo, quae placuerit ex his duabus, remunerationem assumat, hoc semper est observandum, quod unus episcopus vel alius non solum non debet amplius, sed nec tantum, nec minus cum gravi ecclesiae suae detrimento conferre, sive simul et semel id facere velit, sive pluries successive eisdem vel diversis ecclesiis conferendo. Unde quum grave detrimentum, sive de possessionibus sive de proventibus, vel ad episcopalem mensam vel cathedralem ecclesiam pertinentibus, in quantalibet portione constiterit esse collatum, poterit legitime revocari, nisi praescriptione vel alia exceptione legitima actio huiusmodi excludatur. Nam, etsi prima facie praesumatur, quod collatio quinquagesimae vel centesimae partis grave non inferat detrimentum, quia tamen non solum si saepe, sed etiam, si semel id fiat, ex variis circumstantiis deprehendi potest interdum esse valde damnosum, quod quidem magis potest ex ostensione ipsius facti, quam expressione alicuius statuti cognosci: nec quinquagesima, nec centesima semel aut successive debet cum gravi ecclesiae damno conferri. Si vero in tantum abundet episcopus, ut sine damno ecclesiae suae possit amplius etiam quam per quinquagesimam vel centesimam partem necessitati alterius ecclesiae subvenire, quamvis per se non debeat summam excedere a canone praefinitam per quam incaute largiri volentibus est occursum: de superioris tamen auctoritate pontificis potest etiam in maiori summa [ex eius copia] inopiae alterius provideri. [Dat. Lat. VIII. Id. Apr. Ao. X. 1207.]

Capitulum X.
Donatio potest per donatorem, non per heredem eius, qui tacuit, ob ingratitudinem donatarii revocari in casibus hic expressis.

Gregorius IX.

Propter eius ingratitudinem, in quem liberalitas est collata, donatoris persona de rigore iuris eam potuit revocare: si forte in ipsum impias manus iniecerit, aut sibi atroces iniurias, seu grave rerum suarum damnum vel vitae periculum inferre praesumpserit; quod tamen ad donatoris, qui hoc tacuit, non extenditur successores.