B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X X I I I .
De solutionibus.


_______________________________________________


Capitulum I.
Successor in beneficio tenetur solvere debita praedecessoris pro necessitate ecclesiae contracta.

Alexander III. Decano et Capitulo Morinensibus.

Ad hoc in apostolicae +[sedis specula sumus, licet immeriti, Domino disponente constituti, ut aciem nostrae considerationis ad universas ecclesias extendamus, et earum commodis et profectibus omnino intendamus. Pervenit autem ad audientiam nostram ex parte venerabilis fratris episcopi vestri, quod ipse pro ecclesiae vestrae necessitatibus magno sit onere debitorum praegravatus. Unde quasi vir providus et honestus nos obnixe rogavit, ut vos pro eis reddendis sollicitos redderemus. Quia vero decet vos pro utilitate ecclesiae et incremento diligentes et vigiles exsistere, dignitati vestrae mandamus, quod, si contigerit eundem episcopum ante solutionem debitorum, quae pro utilitate et necessitate ecclesiae sibi commissae contraxerit, ex hac luce migrare, de reditibus, qui spectant ad mensam eius, donec alius loco eius substituatur, eadem debita solvere studeatis. Quo substituto episcopum ad eorundem debitorum solutionem omnino adducetis, et] Sicut filius debita patris solvere tenetur, ita praelatus sui praedecessoris pro ecclesiae necessitate contracta.

Capitulum II.
Si praelatus obligat ecclesiam pro alienis debitis, est suspensus ipso facto ab administratione spiritualium et temporalium, et ecclesia non tenetur.

Gregorius IX. universis ecclesiarum Praelatis.

Si quorundam +[praelatorum praesumptionem deo et nominibus exhorrendam iuste pensare vellemus, pene non esset adhibenda dilatio, sed in transgressores celeris vindictae severitas exercenda. Sicut enim ad nos valido et stupendo clamore pervenit, quidam non contenti, quod, propriis commodis inhaerentes et quaerentes potius quae sua sunt, quam quae Christi, commissas sibi ecclesias enormiter dilapidant et consumant, dum novo alienationis et dilapidationis genere adinvento eas praesumant alienis debitis onerare: sigilla sua, seu literas sigillatas de contrahendo mutuo quibusdam amicis suis clericis et laicis concedendo, quarum occasione praedictae ecclesiae in tanta obligarunt pecuniae quantitate, ad cuius solutionem postea compelluntur, quod vix aut numquam liberari possunt ab onere debitorum. Volentes igitur Ecclesiarum indemnitatibus paterna sollicitudine providere praesentium auctoritate] Firmiter inhibemus, ne quis praesumat [de cetero] ecclesiam sibi commissam pro alienis gravare debitis, aut literas alicui seu sigilla concedere, quibus possent ecclesiae obligari, decernentes, si secus [quod non credimus,] fuerit attentatum, ad solutionem talium debitorum ecclesias non teneri. Si quis autem contra praemissa de cetero venire praesumpserit, ab administratione spiritualium et temporalium noverit se suspensum. [Dat. Reate II. Id. Febr. A. V. 1232.]

Capitulum III.
Si clericus non habeat unde satisfaciat suis creditoribus, non debet excommunicari nec aliter molestari; praestabit tamen cautionem saltem iuratoriam de solvendo, quum venerit ad pinguiorem fortunam.

Idem Decano et I. Canonico Tullentibus.

Odoardus clericus proposuit, quod, quum P. clericus, D. laicus et quidam alii ipsum coram officiali archidiaconi Remensis super quibusdam debitis convenissent, idem in eum recognoscentem huiusmodi debita, sed propter rerum inopiam solvere non valentem, excommunicationis sententiam promulgavit. (Et infra:) Mandamus, quatenus, si constitent, quod praedictus Odoardus in totum vel pro parte non possit solvere debita supra dicta, sententiam ipsam sine difficultate qualibet relaxetis, recepta prius ab eo idonea cautione, ut, si ad pinguiorem fortunam devenerit, debita praedicta persolvat.

Capitulum IV.
Conquerens se indebite solvisse, hoc probare debet, nisi in casu hic posito.

Idem.

Is, qui conqueritur, indebitam pecuniam se solvisse, probare tenetur, quod indebite sit soluta, nisi eius adversarius solutionem inficians exinde convincatur. Tunc enim diffitenti onus incumbit probandi, quod debitum recepisset.