B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I


T i t u l u s   X X X I .
De officio iudicis ordinarii.


_______________________________________________


Capitulum I.
Episcopi in suis dioecesibus possunt crimina inquirere et punire, et, quum opus fuerit, invocare brachium saeculare.

Ex synodo Ioannis Papae.

Perniciosa + [inolevit consuetudo, ut iudex publicus vel minister peccata populi, quae ab episcopis sunt inquirenda, quibus animarum sollicitudo commissa est, quasi inquirenda vendant, et ea occasione licenter scelesta vita augmentetur, et, si in proprietate ecclesiae vel clerici feminas inveniant adulteras, infamant, comprehendunt, dilaniant donec domini earum vel parentes eas redimant, pro quo consanguinei earum in modicam deveniunt paupertatem, et eo ordine liberius post venditionem fornicari non metuunt, dicentes nihil pertinere ad episcopum, quae a publico examinata dignoscitur et redempta, quod omnino irregulariter inolevisse manifestum est.] Habeant igitur episcopi singularum urbium in suis dioecesibus, liberam potestatem adulteria et scelera inquirere, ulcisci et iudicare, secundum quod canones censent, absque impedimento alicuius. Et quum opus fuerit, [ad comprimendos rebelles et contemptores] publicum convocent auxilium non ad praeiudicandum, sed potius ad ea, quae Deo sunt placita [et saluti animarum conveniunt,] prosequendum.

Capitulum II.
Ordinarius, qui scit, non ut iudex vel homo, sed ut Deus, subditum esse criminis reum, indeterminate poterit, sed non nominatim, eum arguere vel punire.

Eugenius Papa.

Si sacerdos sciat pro certo, aliquem, esse reum alicuius criminis, vel si confessus fuerit, et emendare noluerit, nisi iudiciario ordine quis probare possit, non debet eum arguere nominatim, sed indeterminate, sicut dixit Christus: «Unus vestrum me traditurus est.» Sed si ille, cui damnum illatum est, petierit iustitiam, potest excommunicare auctorem damni, licet etiam ei confessus sit. Sed tamen non nominatim potest eum removere a communione, licet sciat eum esse reum, quia non ut iudex scit, sed ut Deus. Sed debet eum admonere, ne se ingerat, quia nec Christus Iudam a communione removit.

Capitulum III.
Si ordinarius subiectus episcopo profert in sibi subiectum iustam censuram ecclesiasticam, episcopus illam servare debet, et illam sine satisfactione et conscientia proferentis relaxare non debet.

Alexander III. Florentino Episcopo.

Quum ab ecclesiarum praelatis ecclesiastica sententia in malefactores aliquos promulgatur, rata debet et firma consistere, et usque ad condignam satisfactionem inviolabiliter observari. Quapropter discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, si quando dilectus filius noster Lan., plebanus sancti P. de Lucar, in clericos vel laicos parochianos suos interdicti vel excommunicationis sententiam rationabiliter tulerit, ipsam facias inviolabiliter observari, et eam sine congrua satisfactione et absque eiusdem plebani conscientia non relaxes.

Capitulum IV.
Si ordinatio vacantis ecclesiae etiam patronatae ex iuxta causa differtur, est ibi per episcopum oeconomus ponendus.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.

Quum vos plerumque oporteat ordinationem ecclesiarum differre pro eo, quod quandoque personae vobis minus idoneae praesentantur, aut interdum inter vos et praesentatores personarum alia de causa radix dissensionis emerserit +providendum nobis est, ne occasione huius dissensionis et scandali interim fructus illarum depereant, aut eis in spiritualibus gravia proveniant detrimenta. Inde est, quod fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si quando in illis vacantibus ecclesiis, in quibus ecclesiastica persona praesentationem non habet, vel quia personae minus idoneae vobis praesentantur, vel alia de causa, de iure personas non potueritis in eis instituere, [contradictione et] appellatione remota ponatis oeconomos, qui debeant ecclesiarum fructus percipere, et eos aut in ecclesiarum utilitatem expendere, aut futuris personis fideliter reservare.

Capitulum V.
Si constat ordinario, quod absolutus a Papa suppressit veram causam, quare fuerat excommunicatus, debet illum remittere ad Papam. Si vero sibi non constat, est tamen sibi urgens suspicio contra eum, debet cogere eum se purgare.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.

Ex parte tua +nobis est constanti assertione propositum, quod interdum quidam pro certis causis excommunicati sedem apostolicam visitant, et reticentes causas, pro quibus sunt vinculo excommunicationis adstricti, de absolutione sua literas deferunt, continentes, eos ad sedem apostolicam accessisse, et auditis confessionibus suis absolutionis beneficium meruisse. Unde Quia nos consulere voluisti, utrum illorum absolutio teneat, qui, occultatis excessibus, pro quibus excommunicati fuerant, absolutionis beneficium per sedem apostolicam meruerunt, suae excommunicationis causam aliam praetendentes, tuae consultationi taliter respondemus, quod, si ita tibi constiterit, debes eos ecclesiastica censura compellere, cum literis tuis rei veritatem continentibus ad sedem apostolicam redire. Si vero id tibi non constiterit, et eos suspectos habueris, quod confessi non fuerint veritatem, ipsos compellere debes exinde coram te, quod veritatem confessi fuerint, purgationem praestare.

Capitulum VI.
Si ex desidia vel malitia delegati Papae quis perseverat in peccato, ordinarius loci potest supplere, non obstante, quod causa fuerit delegato commissa. Hoc dicit et est casus notabilis et singularis.

Coelestinus III.

Significavit nobis tua fraternitas, quod quidam de parochianis tuis, quum pro illicita consanguinitatis et affinitatis copula excommunicatione notantur, ad iudices remotiores ab apostolica sede literas impetrant commissionis. Per quas, quum ab excommunicatione fuerint absoluti, quia dicti delegati ad locum, ubi testes consanguinitatis vel affinitatis produci valeant, non accedunt, nec aliquos pro eorum receptione transmittunt, in praenominata nefariae coniunctionis copula remanent, et causa debitum non sortitur effectum. +Unde postulasti a nobis, quid sit tibi in tali articulo faciendum. Quum itaque pro malitia vel desidia iudicis delegati non debeat quis ad remanendum in copula coniunctionis iniquae suffragium invenire, tale damus tuae fraternitati in hac consultatione responsum, quod, quotiens ea, quae praediximus, in tua dioecesi evenire contigerit, licite potes taliter absolutos in pristinam excommunicationis sententiam revocare, ipsosque tam diu eadem sententia tenere ligatos, donec causa in receptione testium et in aliis legitimum incipiat habere progressum, vel aliud exinde suscipias ab apostolica sede mandatum. [Ceterum etc. cf. c. 6. de test. cog. II. 21.]

Capitulum VII.
Ordinarius supplet negligentiam abbatis, non revocantis monachum vagabundum.

Innocentius III. Ausitano Archiepiscopo.

Quanto devotio religiosorum +virorum studiosius mandatis divinis inhaeret, et creatori suo placere per opera sanctae conversationis intendit, tanto humani generis inimicus ad seductionem eorum suae fraudis malignitate laborat, et variis modis eis praestat materiam excedendi, et animas eorum inextricabili laqueo nititur irretire. Ad audientiam siquidem nostram noveris pervenisse, quod monachi, canonici et alii regulares tuae provinciae, quum deberent potius in claustro iuxta regularia constituta divinis obsequiis vigilare, de obedientiis et reditibus, quorum curam gesserunt, pecunia congregata, claustrum abhorrentes, per curias principum et potentum discurrere non verentur, +et muneribus suis illorum sibi favorem et gratiam acquirunt, ac de eorum familiaritate confisi in conventu suo graves dissensiones commovent et ceterorum humilitatem in spiritu arrogantiae contemnentes mandatis praelatorum suorum inobedientes et contumaces exsistunt, et contra illorum prohibitionem saecularium negotiorum sollicitudinibus se immergunt. Quoniam igitur propter hoc ordo religionis non modicum enervatur: fraternitati tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quoscunque tales inveneris, nisi ad commonitionem tuam resipuerint, ut proprium suum in manibus praelatorum suorum sine difficultate resignent, convertendum in utilitatem domus secundum abbatis consilium, et regularem vitam observent, si praelati eorum post tuam commonitionem id exsequi negligenter omiserint, per suspensionem officii et beneficii appellatione remota compellas. [Dat. Lat. XIV. Kal. Apr. 1198.]

Capitulum VIII.
Ab uno episcopo excommunicatus ab aliis est vitandus. Et archiepiscopus per querelam aditus, non absolvet, nisi primo remittat.

Idem Rothomagensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.

Ad reprimendam malitiam perversorum poenae certae sunt in canonibus constitutae, quas, sicut latas a vobis interdum in subditos vultis inviolabiliter observari, ita latas ab aliis debetis inviolabiliter observare. Ideoque per apostolica scripta mandamus, quatenus sententias, quas venerabilis frater noster Lexoniensis episcopus duxerit in subditos suos canonice promulgandas, et vos ipsi servetis, et eas a vestris subditis faciatis inviolabiliter observari. §. 1. Tu vero, frater archiepiscope, quum excommunicationis sententia per appellationis non suspendatur obiectum, si quis excommunicatus ab episcopo de iniusta tibi fuerit excommunicatione conquestus, ad ipsum, ei quasi coepiscopo deferens, absolvendum secundum ecclesiae formam remittas. Qui si forte noluerit ipsum absolvere, tu recepta cautione iuratoria absolutionis munus ei poteris exhibere, ita tamen, quod, nisi legitime tibi constiterit, eum contra iustitiam excommunicatum fuisse, ex debito sibi iuramenti praecipias, ut super eo, de quo fuerit excommunicatione notatus, eidem episcopo satisfaciat competenter. Quod si facere forte contempserit, eum in excommunicationis sententiam appellatione remota reducere non omittas. [Dat. etc. Kal. Iun. 1198.]

Capitulum IX.
De causis subditorum archiepiscoporum et episcoporum suorum patriarcha non cognoscit, nisi per appellationem legitimam, aut vigore consuetudinis seu privilegii.

Idem Turonensi Archiepiscopo.

Duo simul +consultationem scilicet et querimoniam, unica tuae fraternitatis petitio continebat, per quam a venerabili fratre nostro Hierosolymitano patriarcha conquerebaris, clericos tuos tecum iniuste gravari, qui eos, spreto tuo iudicio, coram quo parati sunt de se querimoniam deponentibus iustitiam exhibere, licet ad eum per appellationem causa minime deferatur, coram se respondere compellit, et utrum ad id possint de iure compelli, per nostras postulabas literas edoceri. Volentes igitur tibi super gravaminibus providere praedictis, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum sit in canonibus diffinitum, primates vel patriarchas nihil iuris prae ceteris habere, nisi quantum sacri canones concedunt, vel prisca illis consuetudo contulit ab antiquo, ita, ut secundum Nicaenas regulas sua privilegia serventur ecclesiis, praeterquam si apostolica sedes aliquam ecclesiam vel rectorem ipsius quolibet speciali privilegio decreverit honorare, de fratrum nostrorum consilio respondemus, quod, quamdiu clerici tui coram te voluerint stare iuri, compelli non debent iudicium eiusdem patriarchae subire, nisi causa forsitan per appellationem ad eius audientiam perferatur, aut, quod non credimus, ei aliquid super hoc a sede apostolica sit indultum. [Dat. Lat. Non. Ian. 1199.]

Capitulum X.
Archiepiscopus impeditus potest consecrationem sui suffraganei alteri committere, et consecrandus tenetur ab illo commissario munus consecrationis recipere.

Idem Turonensi Archiepiscopo.

Quod sedem apostolicam +consulis super his, quae tibi dubia exsistunt, gratum gerimus et acceptum, et tua exinde fraternitas merito videtur commendanda, quum lex divinae constitutionis eandem sedem totius posuerit orbis terrarum magistram, ut quicquid dubitatur ab aliquo, ab ea tandem eiusdem ratio requiratur. Nos siquidem consuluisti, utrum, si forte aliqua infirmitate vel alia iusta causa detentus aliquem suffraganeorum tuorum consecrare non posses, alicui coepiscoporum tuorum vices tuas committere licitum tibi esset, +et utrum electus, qui pro consecratione instaret, ab eo, cui vices tuas taliter commisisses, deberet licite consecrari? In quo Consultationi tuae taliter respondemus, quod in tali articulo constituto et tuas vices, ut dictum est, tibi committere licet, et consecrandus munus debet ab eo consecrationis accipere, cui eas duxeris committendas, dummodo catholicus habeatur, et impedimentum ei ex subtractione gratiae apostolicae sedis non obsistat. [Dat. Lat. XVI. Kal. Iun. 1199.]

Capitulum XI.
Archiepiscopus causam ad se per appellationem delatam subditis suffraganei committere potest, non tamen ad ipsam suscipiendam compellere potest. H. d. usque ad §. Praeterea. - §. 1. Mortuo delegato Papae, qui excommunicavit reum, vel actorem in possessionem induxit, si eius successor in delegatione succedit, absolvere et restituere possessionem poterit, alias solus Papa restituet et absolvet, praeterquam in mortis articulo; ne tamen currat annalis praescriptio, reus coram ordinario, vel publicis personis de stando iuri cautionem praestabit. Hoc dicit.

Idem Episcopo Heliensi.

Pastoralis officii (Et infra: cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.) Ex parte tua fuit insuper quaesitum, utrum, si aliqua causa fuerit ad archiepiscopum per appellationem delata, possit eandem iure ordinariae potestatis suffraganei sui subdito delegare, vel animadvertere in eundem, si causam renuerit suscipere delegatam? Ad quod utique respondemus, quod archiepiscopus ipsum ad suscipiendam delegationem huiusmodi compellere nequit invitum, quum in eum, exceptis quibusdam articulis, nullam habeat potestatem, licet episcopus suus eidem sit metropolitana lege subiectus. [Praeterea etc. cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.] §. 1. Edoceri Praeterea postulasti, an alicui liceat sine speciali mandato apostolicae sedis, delegato, qui reum propter contumaciam manifestam excommunicationis vinculo innodavit, vel petitorem causa rei servandae in possessionem petitorum induxit, rebus humanis exempto, eidem volenti iuri parere absolutionis beneficium impertiri, et possessionem restituere infra annum, sufficienti recepta primitus cautione? Ad quod utique dicimus, quod, quum delegatus, quantum ad illud sit maior ordinario, sine mandato summi Pontificis excommunicatus ab huiusmodi delegato non potest per alium, praeterquam in mortis articulo, absolutionis gratiam obtinere, nisi forsan delegatus talis exstiterit, cui alius succedat in onere et honore. Nec per alium, quam per summum Pontificem recuperare poterit possessionem amissam. Verumtamen, ne alius post annum verus efficiatur possessor, coram ordinario, vel si eius copiam habere nequiverit, coram publicis et honestis personis, ut quasi praescriptionem interrumpat annalem, offere ac praestare, quod iuri parebit, poterit cautionem, ut sic post annum recuperare possessionem per sedem apostolicam mereatur [Quaesivisti etc. cf. c. 53. de app. II. 28. Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]

Capitulum XII.
Papa per rescriptum, quo mandat ordinario, ut subditos suos corrigat, non facit ex hoc ipsum delegatum, ideo ab eo poterit appellari ad proximum superiorem, sicut, si Papa nullum mandatum fecisset. Hoc dicit.

Idem Archiepiscopo Senonensi.

Licet in corrigendis excessibus iuxta canonicas sanctiones appellationis sit diffugium interclusum, et ideo venerabilis frater noster Parisiensis episcopus a nobis receperit in mandatis, ut tam circa monachos et alios viros religiosos, quam etiam clericos saeculares suae iurisdictioni subiectos, qui multa et gravia crimina committere proponunt, quae cedunt non solum in animarum dispendium, sed etiam in scandalum plurimorum, inquirat et corrigat appellatione remota quae viderit corrigenda, statuens ad reformationem eorum quod regulare fuerit et honestum; quia tamen intentionis nostrae nec fuit, nec esse debuit, iurisdictioni tuae per mandatum huiusmodi derogare: praesentium auctoritate duximus declarandum, quod, si forsitan in inquisitionibus ab eodem episcopo, non tanquam delegato, sed tanquam ordinario faciendis, aliquis casus emerserit, in quo licitum sit ad sedem metropolitanam appellare, praedicti occasione mandati auctoritati tuae, quo minus ad te tanquam ad metropolitanum appellari valeat, nolumus aliquatenus derogare. Tu tamen nec impedias per te ipsum, nec per alios facias impediri, quominus idem episcopus in corrigendis excessibus subditorum officii sui debitum exsequatur, etsi forsan in casu concesso ad te fuerit appellatum, in appellationis causa prudenter et iuste procedas. [Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. Ao. X. 1207.]

Capitulum XIII.
Praelati subditos corrigunt et reformant, appellatione remota, vel consuetudine non obstante. Si tamen capitulum consuevit corrigere excessus canonicorum, si infra terminum ab episcopo praefigendum non facit, ipse episcopus hoc faciet. Hoc dicit usque ad §. Ceterum. - §. 1. Si canonici sine manifesta et rationabili causa, maxime in contemptum episcopi, cessant a divinis, episcopus cessationem non servabit, et metropolitanus vice Papae cognoscet. Hoc dicit. - §. 2. Praelatus in impositione poenae cavere debet a quaestu pecuniae, et ab omni alio gravamine. H. d. usque ad finem.

Idem in concilio generali.

Irrefragabili constitutione sancimus, ut ecclesiarum praelati ad corrigendum subditorum excessus, maxime clericorum, et reformandos mores prudenter ac diligenter intendant, ne sanguis eorum de suis manibus requiratur. Ut autem correctionis et reformationis officium libere valeant exercere, decernimus, ut exsecutionem ipsorum nulla consuetudo vel appellatio valeat impedire, nisi formam in talibus excesserint observandam. Excessus tamen canonicorum cathedralis ecclesiae, qui consueverunt corrigi per capitulum, per ipsum in illis ecclesiis, qui talem hactenus consuetudinem habuerunt, ad commonitionem vel iussionem episcopi corrigantur infra terminum competentem ab eo praefigendum, alioquin ex tunc episcopus Deum habens prae oculis, [omni contradictione cessante] ipsos, ut animarum cura requirit, per censuram ecclesiasticam corrigere non postponat. [Sed et alios eorum excessus corrigere non omittat, prout animarum causa requirit, debito tamen in omnibus ordine observato.] §. 1. Ceterum si canonici absque manifesta et rationabili causa, maxime in contemptum episcopi, cessaverint a divinis, episcopus, si voluerit, nihilominus celebret in ecclesia cathedrali, et metropolitanus ad querelam ipsius, tanquam super hoc delegatus a nobis, taliter eos per censuram ecclesiasticam cognita veritate castiget, quod metu poenae talia de cetero non praesumant. §. 2. Provideant itaque diligenter ecclesiarum praelati, ut hoc salutare statutum ad quaestum pecuniae vel gravamen aliud non convertant, sed istud studiose ac fideliter exsequantur, si canonicam velint effugere ultionem, quoniam super his sedes apostolica auctore Domino attentissime vigilabit.

Capitulum XIV.
Quum in civitate vel dioecesi sunt populi diversarum linguarum; episcopus debet providere eis per viros idoneos, qui secundum varietatem linguarum officia eis celebrent, et sacramenta ministrent. Et si urgens est necessitas, constituet sibi vicarium pontificem illius linguae; non tamen propter hoc eadem dioecesis debet habere duos episcopus.

Idem in eodem.

Quoniam in plerisque partibus infra eandem civitatem atque dioecesim permixti sunt populi diversarum linguarum, habentes sub una fide varios ritus et mores, districte praecipimus, ut pontifices huiusmodi civitatum sive dioecesum provideant viros idoneos, qui secundum diversitates rituum et linguarum divina illis officia celebrent et ecclesiastica sacramenta ministrent, instruendo eos verbo pariter et exemplo. Prohibemus autem omnino, ne una eademque civitas sive dioecesis diversos pontifices habeat, tanquam unum corpus diversa capita, quasi monstrum. Sed si propter praedictas causas urgens necessitas postulaverit, pontifex loci catholicum praesulem nationibus illis conformem provida deliberatione constituat sibi vicarium in praedictis, qui ei per omnia sit obediens et subiectus. Unde, si quis aliter se ingesserit, excommunicationis se noverit mucrone percussum, et, si nec sic resipuerit, ab omni ministerio ecclesiastico deponendum, adhibito, si necesse fuerit, brachio saeculari ad tantam insolentiam repellendam.

Capitulum XV.
Episcopi, qui per se non possunt, tenentur assumere idoneos, qui suppleant suo loco quoad praedicationes, visitationes et confessionum auditiones; et ut possint episcopi reperire tales, praecipit in ecclesiis cathedralibus et collegiatis tales institui.

Idem in eodem.

Inter cetera, quae ad salutem spectant populi Christiani, pabulum verbi Dei permaxime sibi noscitur esse necessarium, quia, sicut corpus materiali, sic anima spirituali cibo nutritur, eo, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Unde, quum saepe contingat, quod episcopi propter suas occupationes multiplices, vel invaletudines corporales, aut hostiles incursus, seu occasiones alias, ne dicamus defectum scientiae, quod in eis reprobandum est omnino, nec de cetero tolerandum, per se ipsos non sufficiunt ministrare populo verbum Dei, maxime per amplas dioeceses et diffusas: generali constitutione sancimus, ut episcopi viros idoneos ad sanctae praedicationis officium salubriter exsequendum assumant, potentes in opere et sermone, qui plebes sibi commissas vice ipsorum, quum per se iidem nequiverint, sollicite visitantes, eas verbo aedificent et exemplo, quibus ipsi, quum indiguerint, congrue necessaria subministrent, ne pro necessariorum defectu compellantur desistere ab incepto. Unde praecipimus, tam in cathedralibus quam in aliis conventualibus ecclesiis viros idoneos ordinari, quos episcopi possint coadiutores et cooperatores habere, non solum in praedicationis officio, verum etiam in audiendis confessionibus et poenitentiis iniungendis, ac ceteris, quae ad salutem pertinent animarum. Si quis autem hoc adimplere neglexerit, districtae subiaceat ultioni.

Capitulum XVI.
Episcopus in ecclesiis dioecesis suae debet esse contentus iuribus episcopalibus, et quae sint iura episcopalia declarat.

Honorius III. Episcopo Assisinatino.

Conquerente oeconomo monasterii sancti Benedicti montis Subasii nobis innotuit, quod tu iuribus episcopalibus non contentus, quae in ecclesiis seu capellis eiusdem monasterii debes habere, a quibusdam earum procurationem exigis, quas ad dandam procurationem minime sufficere proponebat, petens, ut iure tuo contentus exsistens a molestatione dictarum ecclesiarum super ceteris desisteres, postulans etiam ad omnem litis materiam in posterum amputandam, ut specificares, quae tibi ratione iuris episcopalis competerent in eisdem, quorum quibusdam iuribus episcopalibus specificatis hinc inde lis fuit super praemissis legitime contestata. Nos autem, inspectis probationibus utrinque receptis, et quae ab utraque parte fuere proposita plenius intellectis, decrevimus, ut in ecclesiis seu capellis tuae dioecesis, ad monasterium ipsum spectantibus, habeas canonicam obedientiam, subiectionem et reverentiam, institutionem et destitutionem, correctionem et reformationem, ac censuram ecclesiasticam, iurisdictionem quoque causarum omnium ad forum ecclesiasticum de iure spectantium, poenitentias et sacramentorum omnium, quae ab episcopo sunt recipienda, collationem, synodum et synodatici seu cathedratici nomine duos solidos Lucensis monetae, quartam decimationum et mortuariorum, visitationem quoque annuam, ita, quod, quum ad eas visitandas accesseris, non amplius procurationis nomine requiras ab eis, nisi quantum, pensatis facultatibus earundem, moderate poterunt exhibere, ne plus ceteris capellis eiusdem dioecesis in procurationibus ullatenus onerentur, et ecclesiam S. Pauli de Assisia a procurationis onere penitus relevamus. Tu autem his iuribus in praefatis ecclesiis contentus exsistens, non amplius ab eis exigas praeter moderatum auxilium, quod iuxta formam Lateranensis concilii, si manifesta et rationabilis causa exstiterit, cum caritate postulandum, sicut ab aliis ecclesiis eiusdem dioecesis pro necessitate temporis sustinemus.

Capitulum XVII.
Episcopus visitans monasterium non introducat saeculares, sed duos aut tres canonicos suos cum aliquibus religiosis.

Idem Abbati et Conventui sancti Remigii.

Ut iuxta +illius supremi post Christum pastoris edictum pastor forma factus gregis ex animo dignoscitur, non dominandi libidine, sed amore recte regendi debet illum salubriter visitare, sic excessus delinquentium quantum potest corripiens, ne revelet, sic increpans, ne confundat: quia, quum iuxta sapientis edictum secreto sit arguendus amicus, amicitiae legem violare videtur, si econtra palam arguat exprobrando. Attendentes igitur, quod indecens est, ut venerabili fratri nostro Remensi archiepiscopo in monasterio vestro visitationis officium exercente saeculares intersint, per quos possit in claustro dissolutionis materia provenire, quum nequaquam bene in claustralibus inducantur: auctoritate praesentium firmiter inhibemus, ut nullos de cetero saeculares in capitulum, nisi duos vel tres de canonicis ecclesiae suae in decenti habitu, viris aliis, quos expedire viderit, religiosis adiunctis, secum visitationis tempore introducat.

Capitulum XVIII.
Lex dioecesana et lex iurisdictionis sunt diversae, unde res iudicata in una non obstat agenti in alia.

Idem Episcopo Baiocensi et Archidiacono Rothomagensi.

Dilectus filius abbas monasterii Rothoma gensis Venetensis dioecesis coram nobis exposuit, quod tertia pars emendarum, quas homines quinque parochiarum, quae sui conventus sunt usibus deputatae, pro suis excessibus solvere compelluntur, ad suum spectat monasterium ab antiquo, +et quod inter ipsos homines orta ecclesiastica quaestione citatio ad eundem, sed examinatio et decisio quaestionis ad venerabilem fratrem nostrum Venetensem episcopum et ipsum abbatem pertinent in communi. Quumque felicis memoriae Innocentius Papa praedecessor noster, conquerente ipso abbate, quod praefatus episcopus super hoc inquietabat eundem, vobis de assensu partium dederit in mandatis, ut, vocatis partibus et auditis hinc inde propositis, causam remitteretis ad eum sufficienter instructam, dictus episcopus processum vestrum diutius impedivit occasione cuiusdam sententiae, quae super quibusdam ecclesiis quoad legem dioecesanam promulgata exstitit pro eodem. Unde praefatus abbas nobis humiliter supplicavit, ut quum citatio, causarum examinatio et decisio, ac emendae ad legem iurisdictionis pertinere noscantur, non sineremus sententiae memoratae praetextu negotii processum ulterius impediri. Quum igitur praedicta de lege iurisdictionis exsistant, discretioni vestrae mandamus, quatenus huiusmodi sententia non obstante procedatis in negotio ipso iuxta traditam vobis formam.

Capitulum XIX.
Per rescriptum, quo Papa mandat ordinario, ut corrigat clericos suae dioecesis, non datur ei iurisdictio super exemptos.

Gregorius IX. Episcopo Suanensi.

Grave gerimus [et indignum], quod quum in ecclesiam sanctae Mariae de Orbitello, et quasdam alias ecclesias in tua dioecesi exsistentes, ad monasterium sancti Anastasii de Urbe spectantes, nullam iurisdictionem habeas ordinariam aut etiam delegatam, occasione literarum nostrarum, quas super correctione clericorum tibi transmisimus, in eas interdicti, ac in clericos earundem suspensionis sententias promulgasti, quanquam abbas eiusdem monasterii eos corrigere sit paratus, +[prout pertinet ad eundem; quia vero eo minus debemus iniurias ipsius monasterii sustinere, quo specialiter ad nos spectans, nos post Deum operat praecipuos adiutores, fraternitati tunc per apostolica scripta firmiter praecipiendo] Mandamus, quatenus, si est ita, prudenter corrigens per te ipsum quae minus provide attentasti, praedictas sententias [infra octo dies post susceptionem praesentium] sine [qualibet] difficultate relaxes [Alioquin dilectis filiis s. Iusti et Albaren. Abbatibus et archipresbytero S. Ioannis Montis alti Tuscanensis Suanensis est Castrensis dioecesis nostris damus literis in mandatis ut ipsi ex tunc easdem sententias auctoritate nostra studeant relaxare].

Capitulum XX.
Ordinarius, cui competit absolvere ab excommunicatione, potest aliis absolutionem demandare.

Idem.

His, quibus ex officio in certis casibus competit illos absolvere qui pro violenta manuum iniectione incidunt in canonem sententiae promulgatae, licet aliis huiusmodi absolutionem committere, quum viderint expedire.