B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I


T i t u l u s   X X X .
De officio legati.


_______________________________________________


Capitulum I.
Legatus Papa etiam per simplicem querelam adiri potest.

Alexander III. universis Suffraganeis Cantuariensis ecclesiae.

Quum non ignoretis, venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum vobis non solum metropolitico, sed etiam legationis iure praeesse, + mirabile satis est, quod quidam vestrum, sicut audivimus, asseverare praesumunt, quod idem archiepiscopus nullam causam de episcopatibus vestris sive metropoleos sive legationis iure debeat audire, nisi per appellationem ad ipsum deferatur . Sane licet forte idem archiepiscopus metropolitico iure audire non debeat causas de episcopatibus vestris, nisi per appellationem deferantur ad eum, legationis tamen obtentu universas causas de ipsis episcopatibus, quae per appellationem vel querimoniam aliquorum perveniunt ad suam audientiam, audire potest et debet, sicut qui in provincia sua vices nostras gerere comprobatur. Mandamus itaque et praecipimus, ut causas quae de episcopatibus vestris ad eundem archiepiscopum proferuntur, eius iudicio relinquatis nec quemlibet clericum vel laicum vestrae iurisdictionis deterrere vel impedire tentetis, quominus causam ad praefatum Archiepiscopum, si voluerit, possit transferre.

Capitulum II.
De causa specialiter delegata a Papa legatus se intromittere non potest.

Coelestinus III.

Studuisti a nobis quaerere utrum de causa, quam alicui delegamus, alius, qui sit generalis in provincia legatus, vel ante cognitionem, vel postea cognoscere valeat, vel commissionis nostrae processum, quem iudici delegato transmittimus, taliter impedire. Hanc itaque dubitationem de animo tuo amputare volentes Respondemus, quod, quum mandatum speciale derogat generali, legatus commissionem alii vel aliis factam specialiter impedire non debet nec potest, unde, et si secundum formam expressam mandati nostri sententia iam fuerit promulgata, non poterit ipse legatus, nisi super hoc mandatum speciale receperit, eam quomodolibet irritare. Ipsam tamen, si rationabiliter lata fuerit, confirmare valebit et exsecutioni mandare.

Capitulum III.
Legatus etiam de latere ex generali legatione non potest transferre episcopos, vel unam ecclesiam cathedralem alteri subiicere, et alteri concedere ius primatiae, vel duos episcopatus unire, vel unum dividere; excommunicatos tamen propter manuum iniectionem in clericos absolvere potest. Hoc dicit cum c. seq.

Innocentius III. tit. sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali, sedis apostolicae Legato.

Nisi specialis illa dilectio, quam ad personam tuam habuimus et habemus, iustum, immo iustissimum motum animi nostri temperaret, poena docente cognosceres, quantum in personam tuam excesseris, quantumcunquae in Romanam ecclesiam deliqueris, matrem tuam, quae quum te nutriverit et exaltaverit, tu eam penitus sprevisse videris, qui spretis canonicis sanctionibus et consuetudine generali, motu proprio praesumpsisti, quod nec factum fuit, nec auditum, venerabilem fratrem nostrum Troianum episcopum regni Siciliae cancellarium praeter speciale mandatum nostrum de Troiana ecclesia ad Panormitanam de facto, quia de iure non potuisti, transferre. [Sane etc. cf. c. 3. de usu et auct. pall. I. 8.]

Capitulum IV.
Summatum fuit supra in cap. praecedenti.

Idem eidem.

Quod translationem +pontificis de Troiano episcopatu ad Panormitanam metropolim a te factam nolumus ratam habere, zelus utique non amaritudinis, sed rectitudinis nos induxit, quia, Licet in regno Siciliae generalis sit tibi commissa legatio, ad ea tamen sine speciali mandato nostro non debuisti manus extendere, quae in signum privilegii singularis sunt tantum summo Pontifici reservata. Tamen Et si quaedam ex his, quae de speciali concessione saepe fuere legatis indulta, ut illorum videlicet absolutio, qui propter sacrilegas manuum iniectiones in clericos, incidunt in canonem promulgatae sententiae, videantur ex ipso legationis officio iam licere legatis, an existimas, quia vices nostras tanquam legato tibi commisimus exsequendas, quod Panormitanam ecclesiam posses subiicere Messanensi, ut illam praeficeres isti, concesso sibi privilegio primatiae? An putas, ex eadem causa tibi licere, duos episcopatus unire, vel unum dividere sine licentia speciali? Non ergo in eius odium, vel ad iniuriam tui reputes esse factum, sed ut privilegium Petri maneat inconcussum, quum et felicis memoriae Alexander Papa, praedecessor noster, quasi simile fecerit, obviando praesumptioni legati, quem in Hispaniam destinarat, volenti simile attentare. [Super eo vero etc. cf. c. 11. de temp. ord. I. 11.]

Capitulum V.
Ex quo legatus retulit causam Papae, illius desinit esse iudex.

Idem Bononiensi Episcopo et M. Capellano, Subdiacono nostro.

Licet Tranenses canonici ab initio dissensissent, tandem tamen omnes unanimiter consenserunt, dilectum filium G. fratrem Cassinensis abbatis in archiepiscopum eligentes, cuius electionem venerabilis frater noster Portuensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus, examinari praecepit, +et examinationem redactam in scriptis fecit sigillis dilectorum filiorum archidiaconi et magistri Petrarchae muniri, cum suo quoque sigillo ad sedem apostolicam transmittendam. Literas quoque suas nobis pro dicto fratre Cassinensis abbatis deprecatorias destinavit, quas cum decreto electionis omnium canonicorum subscriptionibus roborato, nec non et literis suffraganeorum et populi, tres de canonicis Tranensis ecclesiae, ab universo capitulo destinati, nobis humiliter praesentarunt, petentes electionem canonicam de persona idonea celebratam auctoritate apostolica confirmari. Nos autem ad maiorem cautelam a praedictis canonicis in iuramentum recepimus, non a nobis exactum, sed ab ipsis oblatum, et factum electionis, sicut est et moris et iuris, examinavimus diligenter. Interim vero Nuncius praefati Cassinensis abbatis suas nobis literas praesentavit, gravem contra iam dictum legatum querimoniam continentes, quod, postquam electionem examinaverat, et eam ad nostrae deliberationis examen transtulerat, nunciis iam directis, iterum electionem eandem malitiose nimis examinare praesumpsit. +Unde petebat per viros idoneos suspicione carentes de ipso facto diligenter inquiri. Quumque praefatus supervenisset episcopus, et ea, quae gesta sunt, intellexissemus ab ipso, De communi consilio fratrum nostrorum examinationem secundam, tanquam a non suo iudice factam, postquam negotium ad nostrum fuerat translatum examen, censuimus irritam et inanem. [Quia tamen etc. Dat. Lat. VIII. Kal. Iul. 1202.]

Capitulum VI.
Legatus de latere confert beneficium vacans, licet illud spectet ad praesentationem alicuius clerici. Hoc dicit et est casus notabilis.

Idem sancti P. et sancti Leonis Abbatibus, et R. archidiacono Tullensibus.

Dilectus filius R. Metensis canonicus nobis humiliter intimavit, quod, quum venerabilis frater noster Praenestinus episcopus, apostolicae sedis legatus, ecclesiam sancti Trudonis ad resignationem proprii pastoris in manibus eius factam liberaliter contulisset eidem, dilectus filius B. Metensis archidiaconus, ad quem illius ecclesiae praesentatio pertinebat, asserens, quod eodem inconsulto conferri non potuit a legato, donationi eius minus rationabiliter se opponens, canonicum ipsum super eadem ecclesia indebite molestare praesumit. Quum igitur plus iuris habeat in concessione praelatus, quam in praesentatione patronus, nec praeiudicetur praelato, si quando per apostolicae sedis legatum eo inconsulto ecclesia concedatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictum archidiaconum, ut ab eius super hoc indebita molestatione desistat, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Nullis literis etc. Dat. Anagniae X. Kal. Mart. Ao. VI. 1204.]

Capitulum VII.
Legatus in pluribus locis potest in quolibet dictorum locorum iurisdictionem suam exercere ita, quod facta unius loci potest in alio explicare. Hoc dicit Panorm.

Idem illustri Regi Francorum.

Novit ille, qui nihil ignorat, quod regiae sublimitati (Et infra:) Ex parte tua querimoniam accepimus, videlicet quod, quum tibi legatus esset certa ratione suspectus, post appellationem ad nos interpositam extra fines regni Francorum in terram tuam interdicti sententiam promulgavit. +Qui etiam in animam tuam promiserunt et obtulerunt iurare, quod tu coram legatis et delegatis nostris super hoc negotio stabis iuri, et quod propter huiusmodi negotium nec per nos, nec per alium fueris ex parte nostra citatus, ut iuri pareres, praedictam petens sententiam recepta huiusmodi cautione relaxari. Ceterum ad ea, quae contra cardinalem obiecerant, et eis respondimus, et Tuae magnificentiae respondemus, quod etsi fines regni Francorum exierat, nondum tamen fuerat terminos suae legationis egressus, quum non solum in regno Francorum, sed in Viennensi, Lugdunensi et Bisuntinensi provinciis iniunctam sibi a nobis legationis sollicitudinem suscepisset.

Capitulum VIII.
Praesente legato de latere minor legatus exsecutionem officii sui dimittere debet.

Gregorius IX. Patriarchae Hierosolymitano.

Volentes (Et infra:) Fraternitati tuae legationis officium in provincia tua duximus committendum, ita tamen, quod, si legatum ad partes illas de latere nostro contigerit destinari, exsecutionem ipsius officii, quamdiu legatus ipse ibi fuerit, pro sedis apostolicae reverentia omnino dimittas.

Capitulum IX.
Legatus, non de latere sed ratione personae, extra provinciam sibi decretam absolvere nequit excommunicatos pro iniectione manuum in clericos, nec etiam in provincia, si tales excommunicati aliunde veniant. Legatus vero ratione dignitatis nullos tales absolvit. H. d. secundum communem intellectum.

Idem.

Excommunicatis pro iniectione manuum violenta ecclesiae Romanae legati, qui de ipsius latere non mittuntur, extra provinciam sibi commissam, vel ibidem, si huiusmodi manuum iniectores illuc contingat aliunde accedere, et qui ecclesiarum suarum praetextu legationibus sibi vendicant dignitatem, etiam subditis, quamvis in provincia sua exsistentes, beneficium absolutionis impertiri non possunt, nisi de speciali gratia illis et istis amplius a sede apostolica concedatur.

Capitulum X.
Durant legati statuta etiam legatione finita, finitur tamen sui delegati iurisdictio, si citatio non praecessit.

Idem.

Nemini dubium esse volumus, quin legatorum sedis apostolicae statuta edita in provincia sibi commissa durent tanquam perpetua, licet eandem postmodum sint egressi; secus autem, si causas duxerint aliquibus delegandas, quum iurisdictio istorum exspiret, si ante illorum discessum horum citatio non praecessit.