B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I


T i t u l u s   X X I I I .
De officio archidiaconi.


_______________________________________________


Capitulum I.
Ponit quae spectant ad officium archidiaconi.

Ex libro Romani ordinis.

Ut archidiaconus post episcopum sciat se vicarium esse eius in omnibus, et omnem curam in clero, tam in urbe positorum, quam eorum, qui per parochias habitare noscuntur, ad se pertinere; sive de eorum conversatione, sive de honore et restauratione ecclesiarum, sive doctrina ecclesiasticorum vel ceterarum rerum studio, et delinquentium rationem coram Deo redditurus est. Et ut de tertio in tertium anum, si episcopus non potest, parochiam universam circumeat, et cuncta, quae emendatione indigent, ad vicem sui episcopi corrigat et emendet.

Capitulum II.
Non summatur, sed ponit quaedam, quae spectant ad officium archidiaconi.

Ex concilio Toletano.

Officium vero archidiaconi est, evangelium quando voluerit legere, vel alicui de diaconis praecipere, et quando episcopus missam canit, ad iussionem illius induant se Levitae vestimentis sacris, qualiter cum pontifice ad missam procedant; +omnem querimoniam seu causam vel iustitiam presbyterorum, vel diaconorum, vel subdiaconorum ipse debet deliberare, ordinare et facere. Ideo vero strenuus, providus, cautus, vicem sui episcopi agens, episcopii totius curam habeat, et §. 1. Omne ecclesiasticum officium providendo, lectiones aut responsoria in matrice ecclesia dare debet, et auscultare, in tantum, ut nullus evangelium, aut epistolam, aut responsoria, vel quamlibet in ecclesia lectionem legat vel cantet, donec ante ipsum legat vel cantet, et auscultetur ab ipso. §. 2. Acolythos quoque ipse ordinet, quis eorum candelabra, quis thuribulum deferre quisve minorum in ecclesia aliqua officia agere debeat.

Capitulum III.
Custodia vasorum ecclesiae spectat ad archidiaconum.

Gregorius III. Archidiacono Salonitano.

Ea, quae nobis contra +vos tu et episcopus tuus direxistis scripta, doluimus agnoscentes eo, quod inter vos nihil caritas recognoscit. Verumtamen te in officio ordinis tui administrare praecipimus, et, si illic potest superante gratia causa vestri scandali definire, multum credimus vestrae animae acquisivisse. Sin vero ita inter vos discordia partes suas armavit, ut in tumore scandali voluntas vestra debeat remanere, tu ad nostram audientiam indifferenter occurre, et episcopus tuus pro se dirigat quam elegerit personam instructam, ut omnia subtili ratione perpensa constituere quae visa fuerint partibus debeamus. Scire vero te volumus, quod a te districte quaesituri sumus, quia vel propriae ecclesiae, vel ea, quae de diversis ecclesiis cimilia sunt collecta, non sub omni sollicitudine et fide servantur. Quod si quid ex eis vel negligentia, vel cuiusquam fraude deperiit, tu in hoc reatu adstringeris, qui per archidiaconatus ordinem custodiae eiusdem ecclesiae arctius deputaris.

Capitulum IV.
Archidiaconus sine mandato episcopi non committit curam animarum, id est, non habet institutionem auctorizabilem.

Alexander III. Eliensi Archidiacono.

Quum satis sit absurdum + et a sanctorum Patrum institutionibus alienum, ut archidiaconus auctoritate propria debeat cuilibet curam ecclesiarum committere, aegre nimis ferimus, quod tu sine mandato episcopi tui personis animarum curam committis . Quoniam igitur obtentu alicuius consuetudinis non debes contra sanctorum Patrum constitutiones venire, et quod ad tuum non spectat officium vendicare, ideo mandamus, ut nemini de cetero sine licentia et mandato episcopi tui curam praesumas committere animarum.

Capitulum V.
Archidiaconus de iure communi non potest excommunicare. Ant. de But.

Idem Vigoriensi Episcopo.

Archidiaconis non videtur de ecclesiastica institutione licere, nisi auctoritas episcoporum et consensus accesserit, in aliquos sententiam promulgare.

Capitulum VI.
Archidiaconus semel in anno, nisi necessitas exigat plus, visitat suam provinciam, id est paroeciam. Hoc dicit.

Idem Episcopo Conventrensi et Abbati Cestrensi.

Mandamus, quatenus prohibeatis R. Cestrensi archidiacono, ne clericos sive laicos, qui pro suis excessibus puniendi sunt, poena pecuniaria mulctare, sive in examinatione ignis vel aquae a quolibet viro vel muliere extorquere praesumat, aut pro annua et indebita exactione pecuniae personas suspendere, vel ecclesias interdicere, neque ad ecclesias sui archidiaconatus visitandas nisi semel in anno accedat, nisi forte talis causa emerserit, propter quam ipsum oporteat praefatas ecclesias saepius visitare. Et tunc cum ea moderantia hominum et equitaturarum, quod qui in eis morantur, exinde non debeant merito querelari. Si autem contra inhibitionem vestram venire praesumserit, ecclesiastica severitate percellatis, omni occasione et appellatione cessantibus, et sententiam ipsam usque ad dignam satisfactionem faciatis inviolabiliter observari, ita quod in vos et illos hoc non cogamur durius, vindicare.

Capitulum VII.
Dicit primo, quod sit officium archidiaconi, et in quo per illud relevetur episcopus. Et secundo dicit, decanos rurales per episcopum et archidiaconum eligendos et amovendos, si illorum vices communiter gerant.

Innocentius III.

Ad haec non dicimus (Et infra:) §. 1. Sane consuluit nos tuae fraternitatis devotio, quid ad officium archidiaconi debeat pertinere, et in quibus per ipsum cura episcopalis sollicitudinis debeat relevari. Et nos, prout possumus, respondemus, quod archidiaconus secundum statuta B. Isidori imperat subdiaconibus et Levitis; parochiarum sollicitudo et earum ordinatio ad ipsum pertinet, et audire debet iurgia singulorum. §. 2. Archipresbyteri autem, qui a pluribus decani nuncupantur, eius iurisdictioni se noverint subiacere. §. 3. Secundum vero Romani ordinis constitutionem maior post episcopum et ipsius episcopi vicarius reperitur, omnem sollicitudinem et curam tam in clericis quam in ecclesiis eorum, prout melius secundum Deum poterit, impendendo, quum super his sit redditurus rationem in districti examinis iudicio. §. 4. Item in epistola B. Clementis Papae praedecessoris nostri oculus episcopi archidiaconus appellatur, ut loco episcopi per episcopatum prospiciens, quae corrigenda viderit corrigat et emendet, nisi adeo fuerint ardua negotia, quod absque maioris sui praesentia nequeant terminari. §. 5. In quadam vero nostra constitutione iam alia vice nos meminimus expressisse, quod institutio corporalis tam super beneficiis quam etiam dignitatibus ad ipsum debeat pertinere, examinatio etiam clericorum, si fuerint ad sacros ordines promovendi; et hoc idem in collationibus beneficiorum credimus observandum, ut qui beneficiis ecclesiasticis praeficiendi fuerint a suo prius examinentur archidiacono, et per ipsum postmodum episcopo praesententur. §. 6. Subsequenter postea quaesivisti, utrum decani rurales, qui pro tempore statuuntur, ad mandatum tuum solum, vel archidiaconi, vel etiam utriusque institui debeant vel destitui, si fuerint amovendi. Ad hoc breviter respondemus, quod, quum iuxta imperialis sanctionis auctoritatem ab omnibus quod omnes tangit approbari debeat, et quum commune eorum decanus officium exerceat, communiter est eligendus, vel etiam amovendus.

Capitulum VIII.
Archidiaconus non dat commendatitias ad ordines.

Idem.

Significasti (Et infra:) Interdicas autem archidiacono tuo, ne sine conscientia tua et auctoritate literas suas promovendis concedat, et eis etiam districte prohibeas, ne ad ordines taliter audeant convolare. Qui si contra prohibitionem tuam venire praesumpserint, exsecutionem eis ordinum susceptorum totaliter interdicas. [Dat. Lat. XV. Kal. Oct. 1199.]

Capitulum IX.
Archidiaconus examinat et praesentat ordinandos, et ponit praelatos in sede.

Idem.

Ut nostrum (Et infra:) [(cf. c. un. ut. eccl. ben. III. 12.) Quia vero maiorum excessus maiori debent severitate puniri, quum iuxta divinae legis oraculum sacerdos, si unctus est, peccaverit, faciet delinquere populum, quod inhoneste super retentione proventuum praesumpsisti de communi fratrum nostrorum consilio irritavimus, et in poenam praesumptionis huiusmodi, ut in eo puniaris, in quo peccaveras, a collatione dignitatis vel ecclesiastici beneficii, quod ad tuam donationem in tua primo vacabit ecclesia, censuimus suspendendum. Ceterum quia divina docente scriptura didicimus, quod melior est sapiens viro forti, et qui dominatur animo expugnatore urbium, quantumcunque voluerimus aut vellemus, si salva possemus iustitia (contra quam non iudicamus nos posse, quum simus in sede iustitiae constituti), praefatam cancellariam praedicto subdiacono nostro conferri, saepedictum tamen H. de Lamp. non invenimus ita culpabilem, ut eum exigente iustitia ipsa cancellaria privare possimus, quum, etsi parentes eius simplicitate deliquerint, nihil tamen pro ea dantes aut etiam promittentes, ipse tamen investituram cancellariae sicut verus canonicus, et cui ratione canonicatus non poterat opponi de iure defectus, sine pactione qualibet et conventione recepit.] Nec [etiam] fuit sufficienter probatum, quod cancellarius ex officio suo exerceat spiritualia memorata, quum ea potius de iure communi ad archidiaconi spectent officium, repraesentare videlicet ordinandos episcopo, et illos examinare, ponere abbates et abbatissas in sede. [Quae quum probatum sit etc. Dat. Perusii IX. Kal. Oct. 1198.]

Capitulum X.
Archidiaconi in monasteriis iurisdictionem non habent, nisi quantum tribuit eis generalis vel specialis consuetudo.

Honorius III. Abbati Arimanensi Trecensis dioecesis, et Archidiacono et Decano S. Stephani Trecensis.

Dilecto filio (Et infra:) Ad petitionem archidiaconi Senonensis conquerentis, quod abbas et conventus monasterii sancti Petri Vivi Senonensis procurationem annuam et quaedam alia ratione sui archidiaconatus ad ipsum spectantia exhiberi sibi contra iustitiam denegabant, abbati sancti Crispini et collegis eius dedimus in mandatis, ut audirent causam huiusmodi et fine debito terminarent. Coram quibus petiit praedictus archidiaconus, ut, quum idem monasterium infra metas sui archidiaconatus sit situm, praefati abbas et monachi sibi obedirent in his, quae pertinent ad iurisdictionem, correctionem, reconciliationem et visitationem, ad ius, ut dicebat, archidiaconale spectantes, videlicet, ut coram se conquerentibus responderent, ac starent iuri, et iustas eius sententias observarent; citati etiam venirent ad eius praesentiam, et eius mandata honesta et sancta secundum Deum, de correctione excessuum, et aliis, quae archidiaconi solent et possunt rationabiliter iniungere, audituri et salva sua regula et abbatis sui debita obedientia servaturi. Petiit insuper, ne de cetero facerent aliquos de Senonensi baillivia eo praetermisso coram officiali Senonensis archiepiscopi conveniri, asserens, illos prius debere conveniri sub ipso, quam coram officiali praedicto, specialibus ipsius archiepiscopi et hominum, ac familiae suae causis duntaxat exceptis. +Lite igitur super praemissis coram praefatis iudicibus legitime contestata, et auditis ab eisdem hinc inde propositis, iidem iudices de utriusque partis assensu causam ipsam ad examen apostolicum remiserunt. Ipsis ergo abbate et archidiacono in nostra praesentia constitutis, nos attendentes, eorum consuetudines esse super archidiaconorum iurisdictione diversas, quum in hoc casu nesciremus consuetudinem, qua in abbatiis Senonensibus ordinis praefati monasterii utitur archidiaconus Senonensis, finalem habere nequivimus in huiusmodi questione processum. Volentes autem, ut eidem quaestioni finis debitus imponatur, causam ipsam vobis de ipsius abbatis et procuratoris alterius partis assensu duximus committendam. Ideoque discretioni vestrae mandamus, quatenus per maiores ecclesiae Senonensis canonicos, qui habere debent de huiusmodi consuetudine notitiam pleniorem, super his sollicite veritatem inquiratis, et, nisi vobis infra tres menses post primae citationis edictum constiterit per eosdem, praefatum archidiaconum vel praedecessores ipsius de pacifica sic obtenta consuetudine iurisdictionem aliquam in ipso monasterio, vel in huiusmodi abbatiis hactenus habuisse, praefatum monasterium ab eius impetitione penitus absolvatis, perpetuum super hoc ipsi archidiacono silentium imponentes. Si vero vobis constiterit per canonicos eosdem, ipsum archidiaconum vel eius praedecessores de sic obtenta consuetudine hactenus habuisse iurisdictionem aliquam in ipso monasterio, vel in aliis huiusmodi abbatiis, eandem iurisdictionem duntaxat adiudicantes eidem, in monasterio supradicto quam ipsum vel praedecessores suos in monasterio ipso vel in eisdem abbatiis habuisse constiterit, super aliis perpetuum ei silentium imponatis, in praedictis omnibus sublato appellationis obstaculo processuri.