B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I


T i t u l u s   X I I .
De scrutinio in ordine faciendo.


_______________________________________________


Capitulum unicum.
Episcopus interrogatus in scrutinio episcopi ordinandi, potest respondere illum dignum, si non novit illum indignum.

Innocentius III.

Ex parte tua fuit propositum (Et infra:) Quaesivisti praeterea per sedem apostolicam doceri, ut, quum episcopi ad consecrationes episcoporum ab archiepiscopo vel etiam alio evocentur, et ipsi metropolitano electum offerant consecrandum, dicentes: «Reverende pater, postulat sancta mater ecclesia hunc electum in episcopum consecrari, et interrogante archiepiscopo, si sciant, illum esse dignum, respondeant, quod illum sciunt et credunt pariter esse dignum, et te in responsione huiusmodi, ne offenderes hominem, Deum existimes offendisse, quandoque praeter, quandoque contra conscientiam respondendo, quum electi conversatio aut minus tibi cognita aut penitus sit ignota, qualiter in huiusmodi interrogationibus, salva conscientia, valeas respondere. Ad quod Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, quum nos aliquem in diaconum vel presbyterum promovemus, prior diaconorum, qui nobis assistit, dicit: «Postulat sancta mater ecclesia catholica hunc diaconum vel subdiaconum ad onus presbyteratus vel diaconatus assumi,» et nobis interrogantibus, si eum cognoverit esse dignum, idem respondet, quod, quantum humana fragilitas nosse sinit, et scit, et testificatur, illum ad huiusmodi onus officii esse dignum. Unde in tali responsione aliquem peccare non credimus, dummodo contra conscientiam non loquatur, quia non simpliciter illum asserit esse dignum, sed in quantum humana fragilitas nosse sinit, quum illum, quem indignum esse non novit, dignum debeat aestimare. Huiusmodi ergo responsione secure uti poteris, nisi forte de indignitate tibi constiterit consecrandi. Si autem illum indignum esse cognoscis, metropolitano, priusquam ad huiusmodi scrutinium veniatur, secreto studeas nunciare vel intimare, quamvis, ut duximus, nos interrogationem huiusmodi non in consecratione pontificis, sed in ordinatione diaconi vel presbyteri faciamus. [Postulasti etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Mart. Ao. IX. 1206.]