B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I


T i t u l u s   X I .
De temporibus ordinationum
et qualitate ordinandorum.


_______________________________________________


Capitulum I.
Diebus dominicis vel sabbato Pentecostes sacri ordines ab alio, quam a Papa, conferri non debent.

Alexander III. Batoniensi Episcopo.

Subdiaconos autem nulli, nisi Romano Pontifici, liceat in diebus dominicis ordinare, quamvis consecrandi Deo dicatas virgines, et minores ordines his diebus habeant licentiam celebrandi. Sabbato quidem Pentecostes non liceat alicui sacros ordines celebrare, quum in sequenti septimana recepta Spiritus sancti gratia celebrentur.

Capitulum II.
Non valet consuetudo, quod extra statuta tempora sacri ordines conferantur.

Idem Episcopo Herfordensi.

Sane super eo, quod moris esse dixisti in ecclesiis quibusdam Scotiae et Valliae in dedicationibus ecclesiarum vel altarium extra ieiunia quatuor temporum clericos ad sacros ordines promovere, prudentiae tuae significamus, quod consuetudo illa, utpote institutioni ecclesiasticae inimica, et detestabilis est et penitus improbanda, et, nisi multitudo et antiqua consuetudo terrae esset [in causa] taliter ordinati non deberent permitti in susceptis ordinibus ministrare. Nam apud nos sic ordinati deponerentur, et ordinantes privarentur auctoritate ordinandi. [De eo autem etc. cf. cap. seq.]

Capitulum III.
Minores ordines conferri possunt diebus festis, sacri vero conferri debent in quatuor temporibus, vel sabbato sancto, vel sabbato de passione.

Idem eidem.

De eo autem, quod quaesivisti, an liceat extra ieiunia quatuor temporum aliquos in ostiarios, lectores, exorcistas, vel acolythos promovere, aut etiam subdiaconos promovere, prudentiae tuae taliter respondemus, quod licitum est episcopis, dominicis et aliis festivis diebus unum aut duos ad minores ordines promovere; sed ad subdiaconatum, nisi in quatuor temporibus, aut in sabbato sancto, vel in sabbato ante dominicam de passione, nulli episcoporum, praeterquam Romano Pontifici, licet aliquos ordinare.

Capitulum IV.
Criminosus occultus moneri potest, ne promoveatur ad ordines, sed prohiberi non debet.

Idem.

Ex tenore tuarum literarum accepimus, quod N. clericus adeo deliquit, quod, si peccatum eius esset publicum, de gradaretur ab ordine, quem suscepit, et amplius non posset ad superiores ordines promoveri. Verum quoniam peccatum ipsius fore occultum et privatum dixisti, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus poenitentiam ei condignam imponas, et ei suadeas, ut parte poenitentiae peracta ordine suscepto utatur, quo contentus exsistens ad superiores ordines amplius non ascendat. Verum tamen, quia peccatum occultum est, si promoveri voluerit, eum non potes, nec debes aliqua ratione prohibere. [Datum Beneventi IV. Kal. Maii.]

Capitulum V.
Religiosus contra prohibitionem praelati sui ordinari non debet.

Lucius III. Archiepiscopo Turonensi.

Ad aures nostras te significante pervenit, quod religiosi quidam zelum Dei habentes ad superiores desiderant ordines promoveri, putantes, maius praemium cumulandum, quo in maiore gradu positi sublimius officium fuerint, exsecuti; sed praelati eorum desideriis contradicunt. Ideoque tua duxit fraternitas requirendum, an in inferioribus ordinibus constituti iuxta beneplacitum suorum praelatorum, quibus promotio displicet, a superioribus debeant abstinere, an valeant praelatis suis renitentibus promoveri. Tuae igitur quaestioni taliter respondemus, quod honestius et tutius est subiectis debitam praepositis obedientiam impendendo in inferiori ministerio deservire, quam cum praepositorum scandalo graduum appetere dignitatem. Nec est in hac parte subiectorum desiderium confovendum, quoniam esse potest, quod praelati eorum commissa secreta noverint, ex quibus constat eis, quod salva conscientia nequeunt sublimari, quia non in sublimitate graduum, sed in amplitudine caritatis acquiritur regnum Dei.

Capitulum VI.
Metropolitanus ab omnibus suffraganeis consecratur; suffraganeus vero a tribus, metropolitano iubente.

Idem.

Si archiepiscopus [diem] obierit, et alter fuerit ordinandus archiepiscopus [electus], omnes episcopi eiusdem provinciae ad sedem metropolitanam conveniant, ut ab omnibus ipse eligatur et ordinetur. Oportet autem, ut ipse, qui illis omnibus praeesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur. Reliqui vero comprovinciales episcopi, si necesse fuerit, ceteris consentientibus, a tribus iussu archiepiscopi poterunt ordinari; sed melius est, si ipse cum omnibus eum, qui dignus est, elegerit, et cuncti pariter pontificem consecraverint.

Capitulum VII.
Dicit idem, quod in praecedenti.

Ex concilio Arelatensi.

Ne episcopi sine metropolitani permissu, nec episcopus metropolitanus sine tribus vel duobus episcopis comprovincialibus praesumat episcopum ordinare, ita, ut alii episcopi comprovinciales admoneantur epistolis, ut se suo responso significent consensisse. Quod si inter partes aliqua [nata] dubitatio fuerit, maiori numero metropolitanus in electione consentiat.

Capitulum VIII.
Ordinatus extra tempora suspenditur, donec dispensetur cum eo, et ordinans punitur.

Urbanus III. Archiepiscopo Pisano.

Quum quidam +episcopi Sardi, sicut nobis est ex tua parte propositum, quibusdam pecuniam, sicut iuramento tenebantur adstricti, non solverint, et quidam episcopus ipsius terrae in die dedicationis ecclesiae ordines, quum dies ille ad hoc institutus non fuerit, celebraverit, quidam etiam iuraverint aliquando, quod fratri vel sorori, patri vel matri loqui non debeant, aut quodlibet eis subsidium ministrare, a nobis, quid de huiusmodi faciendum sit, tua fraternitas requisivit. Nos itaque denegare nolentes quod a nobis caritate suggerente postulare videris, discretioni tuae praesentibus literis respondemus, quod in episcopos illos, qui suum transgressi sunt iuramentum, est tanto gravius vindicandum, quanto maiori praeeminent dignitate, et eorum exemplo facilius alii poterunt ad similia provocari. Episcopum autem, qui die, quo non debuit, ordines celebravit, canonica disciplina corrigere, et ordinatos a susceptis ordinibus tamdiu reddere debes expertes, donec apud nos vel successores nostros restitutionis gratiam consequantur. Illi vero qui iurant non loqui patri, vel matri, vel sorori, vel fratri, aut eis humanitatis subsidium exhibere, absolvendi sunt ab illius observantia iuramenti, quum illicitum sit, et omni contrarium rationi, iniuncta tamen eis de hoc, quod male iuraverunt, poenitentia competenti.

Capitulum IX.
Graeci a Latinis ordinari non debent, nec econtra, si in ritu ordinandi sunt diversi.

Coelestinus III. Hidronensi Archiepiscopo.

Quum secundum regulas ecclesiasticas +et sanctorum instituta Pontificum sacri sunt ordines in certis temporibus conferendi, quidam Graeci episcopi ritus sui et consuetudinis observantiam in Latinos clericos exercentes, eos ad sacros ordines passim provehunt, qui non sunt praeterquam in IV. temporibus conferendi. Sane sicut latoris praesentium Io. relatione cognovimus, quod, quum ipse a quodam domino, cui servierat, et ut in capella sua divina officia celebraret, cuidam Graeco episcopo foret praesentatus, idem episcopus Cathamarsenis eum in sacerdotem promovit, quem postmodum dioecesanus episcopus ab exsecutione officii vel taliter suscepti ordinis credidit suspendendum, quae utique consuetudo consuetudini ecclesiasticae inimica et detestabilis est et penitus improbanda, et, nisi multitudo et antiqua consuetudo esset in causa, sic ordinati non deberent permitti in susceptis ordinibus ministrare. Nam apud nos sic ordinati deponerentur, et ordinantes auctoritate ordinandi de censura canonum privarentur. Quia vero, sicut dicitur, in partibus Calabriae ut Latini a Graecis, et Graeci a Latinis secundum alterutrius institutionis observantiam ordinantur, et an sit antiquitus observatum, fraternitati tuae, quae, discernere melius ista poterit, eiusdem Iohannis iudicium duximus committendum, per apostolica scripta mandantes et potestatem tibi praesentium auctoritate indulgentes, ut, cognita diligentius veritate et observantia consuetudinis, si qua super his a Latinis clericis recepta est, et hactenus approbata, vel si tibi apparuerit aliter discernere de ipso Iohanne, quod cum salute animae suae poteris, cessante appellationis diffugio, statuere non moreris, studiosius attendens, utrum reordinandus sit, an sine periculo animae suae in sic recepto ordine debeat celebrare, addito, si quid noveris in supplemento ordinis adiungendum. Nolumus autem de cetero commixtiones et consuetudines rituum in ordinibus observari, nec sumi ab aliis in exemplum, si cum isto duxeris misericorditer dispensandum.

Capitulum X.
Si monachus unius ordinis in secundo ordine, ad quem transivit, recipit sacerdotium, ad primum ordinem rediens, in eo libere ministrabit.

Innocentius III. Abbati et Conventui Cariloci.

Ex parte vestra nostro fuit apostolatui reseratum, quod quidam monachus vester, se ad nigros monachos transferens, et habitum eorum nigrum ibidem assumens, ad sacerdotii ordinem in ipso habitu est promotus. Unde, quia in hoc articulo dubitastis utrum in assumpto taliter ordine ministrare debeat, nos huiusmodi dubietatis scrupulum enodantes, per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, nisi ei canonicum aliud obviet, ipsum monachum officium sacerdotis libere exsequi permittatis. [Dat. Romae ap. S. Petrum, 1198.]

Capitulum XI.
Si Graecus episcopus Latino subiectus ordinatur sine Latini licentia a Graeco, interdicitur sibi exsecutio: si vero de licentia, tunc toleratur.

Idem C. Presbytero Cardinali, apostolicae sedis Legato.

Quod translationem pontificis (Et infra: [cf. c. 4. de off. leg. I. 30]) Super eo vero, quod nos consulere voluisti, quod multi Graecorum clerici consistentes, in dioecesibus Latinorum ab episcopis Graecis non in quatuor temporibus, interdum omnes ordines simul, nonnunquam partem recipiunt, qui postmodum prohibentur a Latinis episcopis celebrare, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum clericus Graecus, episcopo Latino subiectus, a Graeco pontifice ordinatur, nisi de mandato vel licentia sui episcopi fiat, interdicenda est ei ordinis exsecutio sic suscepti, tanquam ab alieno pontifice sine mandato vel licentia sui episcopi ordinato. Si vero de mandato vel licentia sui praesulis a Graeco pontifice secundum morem Graecorum fuerit ordinatus, licet culpandus sit episcopus Latinus, qui clericos suos a Graeco facit antistite ordinari, quamdiu tamen talis mos ab ecclesia toleratur, impediri non debet ab exsecutione ordinum taliter susceptorum. Nos tamen super hoc articulo disposuimus tempore oportuno de consilio fratrum nostrorum quod honestum visum fuerit ordinare.

Capitulum XII.
Ordinatus a Papa sine licentia Papae ad superiores ordines non promovetur.

Idem Mutinensi Episcopo.

Quum in distribuendis +[ordinibus constitutiones canonicae tempora certa distinguant, quae praecipue circa sacros ordines approbata quoque consuetudo docuit observanda, mirari cogimur et moveri, quia, sicut a multis accepimus et in fama vulgatur, infamis Bononiensis episcopus Albertum Imolensem electum in diaconum et presbyterum simul ordinare praesumpsit. Quia vero dimittere nolumus incorrecta quae contra constitutiones canonicas attentantur, praesertim ubi celebrius canonica iura docentur, ne praesumptoribus transeant in exemplum, quum haec non solum praesumptionis et fatuitatis nota non careant, sed nec ambitionis et pravitatis: discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus super his inquiratis diligentissime veritatem, excusationes ordinatoris et ordinati, si quas forte duxerint allegandas, nihilominus audientes, ut per relationem vestram instructi plenius et securius in ipso negotio procedamus.] Meminimus enim, id a nobis fuisse suppliciter postulatum, et clementer indultum, ut, quia praefatus A. ecclesiae Romanae subdiaconus erat, mandaremus ipsum per Bononiensem episcopum promoveri. [Dat. Lateran. 1200.]

Capitulum XIII.
Duo sacri ordines non possunt conferri eidem uno die, vel duobus, continuato ieiunio.

Idem eidem et Magistro H. Subdiacono nostro.

Literas vestras recepimus responsivas super inordinata ordinatione [A.] Imolensis electi, quem [G.] Bononiensis episcopus praecedenti sabbato in diaconum, et sequenti die dominico continuato ieiunio in presbyterum ordinavit. In quo quantum uterque deliquerit, evidenter intelligit qui prudenter attendit. Si enim utrumque ordinem eodem die conferre illi non licuit, pari non licuit ratione unum ordinem uno die, et alium altero ieiunio continuato conferri, quum propter continuationem ieiunii fictione canonica, sive mane diei dominicae trahatur ad sabbatum, sive vespera sabbati ad diem dominicam referatur, profecto mane cum vespera seu vespera cum mane ad eundem diem pertinere dicetur. Nam si, quantum ad hunc necessitatis articulum pertinet, mane ad unum diem, et vespera referatur ad alium, cur esset continuatio ieiunii necessaria, quum et sabbato ante coenam, et dominica ante prandium intelligantur esse ieiuni? Ne autem si factum huiusmodi sub silentio transiremus, id alii licitum reputantes similia facere attentarent, et sic facti perversitas a posteris traheretur in exemplum, Praefatum itaque Bononiensem episcopum, ut puniatur in quo deliquit, a collatione ordinum, diaconii scilicet et presbyterii, alterum vero ab exsecutione officii sacerdotalis tamdiu volumus manere suspensos, donec de illis aliter disponamus. Ut igitur mandatum apostolicum, debitum consequatur effectum, per apostolica scripta vobis mandamus, quatenus quae praemissa sunt, faciatis tam ab ipsis episcopis quam per Bononiensem et Imolensem dioeceses publicari.

Capitulum XIV.
Ordinans puerum tredecim annorum in diaconum, suspenditur a collatione ordinum: et ordinatus ab ipsius executione usque ad aetatem legitimam.

Honorius III. Episcopo et Archidiacono Legionensi.

Vel non est compos sui episcopus Conventrensis, vel nimis videtur a se scientiam repulisse, aut probatur ex malignitate peccasse, qui ut alia, quae de ipso dicuntur, enormia taceamus, M. puerum latorem praesentium adhuc XIII. annorum contra sacrorum canonum instituta inordinate in diaconum dicitur ordinasse, in ludibrium ordinis clericalis; +quod utique, si nobis plene constaret, quantumcunque simus proniores ad veniam, quam ad debitam etiam ultionem, taliter hoc castigaremus in ipso, quod ex poena culpa notoria redderetur, et revelata eius ignominia efficeret alios in similibus cautiores. Nolentes autem hoc relinquere indiscussum, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, inquisita super his et cognita veritate, si rem inveneritis ita esse, praedictum episcopum a collatione ordinum sublato appellationis obstaculo suspendentes, ipsum, ut eidem M., quem ab exsecutione officii diaconi usque ad aetatem legitimam in iniuriam suspendimus ordinantis, provideat in ecclesiastico beneficio competenti, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis.

Capitulum XV.
Episcopus conferens eidem una die plures sacros ordines, etiamsi de mandato metropolitani hoc fecerit, ab ordinandi potestate suspenditur.

Idem Leton. et Cala. Abb.

Dilectus filius G. Humiliensis canonicus nostro dudum apostolatui reseravit, quod Humiliensi ecclesia suo viduata pastore, canonici sui, de substituendi pastoris electione tractantes, ipsum unanimiter elegerunt. Qui quum esset citra sacros ordines constitutus, venerabilis frater noster archiepiscopus Cassalensis metropolitanus eorum episcopo Trecensi mandavit, ut eum uno et eodem die ad tres sacros ordines promoveret, quod ille non ausu proprio, sed ipsius archiepiscopi mandato perfecit; +[demum idem archiepiscopus requisitus consecrationis ei munus huiusmodi ordinationis occasione praetensa, impendere recusavit. Unde fuit nobis humiliter supplicatum, ut super hoc circa praefatum W. dignaremur de benignitate sedis apostolicae dispensare, maxime quum ad ordines ita suscipiendos non ex voluntatis propriae diceretur festinantia properasse, sed tam te magna necessitate quam de utili providentia paene omnium ibi praesentium se permiserit taliter ordinari, pro eo, quod ecclesiae Ymilicensi multiplex periculum imminebat, si eiusdem W. citra presbyteratus officium ordinatio differretur. Licet autem contra normam ecclesiasticam in facto ipso enormiter fuisset excessum, de misericordia tamen, quae superaltat iudicio, venerabili fratri nostro Armachano archiepiscopo, et episcopo Midensi, et dilecto filio archidiacono Armachano dedisse recolimus in mandatis, ut inquisita super praemissis diligentius veritate, si rem invenirent taliter se habere, ac eundem W. alias idoneum et utilem ecclesiae Ymilicensi, dispensative ipsi tribuerent licentiam consecrandi, et quicquid in hoc per eundem invenirent archiepiscopum attentatum, per suas nobis literas intimarent, ut per eorum relationem certiores effecti providere in eo, sicut esset expediens, curaremus. Ipsi vero vocatis quos noverant evocandos, et investigata plenius veritate, depositiones testium productorum utrimque ad nostram praesentiam transmiserunt. Quibus inspectis intelleximus evidenter, quod celebrata de praedicto W. electione, quum die sequenti fuisset idem W. a supradicto Roffensi episcopo ad ordinem subdiaconatus promotus, idem episcopus archidiacono et canonicis Ymilicensibus seorsim vocatis, dicens, quod propter turbationem terrae ac multos malevolos, qui eidem W. insidias praeparabant, nolebat ipsum citra ordinem presbyteratus relinquere, iuramento firmavit, id supradictum archiepiscopum tam metu mortis ipsius W., quam propter imminens periculum Ymilicensis ecclesiae praecepisse, et quod officialis eiusdem archiepiscopi ex parte ipsius episcopo memorato inhibuit, ne iam dictum W., iam in subdiaconum ordinatum, tunc ad ulteriores ordines promoveret. Cui eodem episcopo respondente, quod plus archiepiscopo, qui hoc ei ore suo mandaverat, quam illi crederet in hac parte, extensa super altare manu per sacrosancta iuravit, quod id mandaverat archiepiscopus saepedictus, et sic in diaconum et presbyterum W. saepedictum promovit. Probatum insuper sufficienter invenimus, quod dictus archiepiscopus Ioanni decano de Hely iniunxit, ut praefato episcopo inhiberet, ne dictum W. eo die, quo ad tres ordines promotus exstitit, nisi ad subdiaconatus ordinem promoveret, eidem W. nihilominus inhibendo, ne se promoveri ulterius pateretur. Verum quum idem decanus ad Ymilicensem ecclesiam accessisset, tam saepedicto episcopo, qui iam subdiaconos ordinarat, vocatis his, qui erant in diaconos promovendi, et silentio cunctis indicto, ex parte Dei ac archiepiscopi Cassellensis inhibuit, ne iam dictum W. ad ulteriores ordines promoveret, quam praefato W., ne se promoveri ulterius sustineret. Constitit quoque nobis ex literis iudicum praedictorum, quod saepefatus episcopus interrogatus in iure respondit, quod archiepiscopus non mandarat eidem, ut W. eodem die ad tres ordines promoveret, sed ex verbis archiepiscopo eum credidit illud velle. Hoc idem etiam dictus episcopus per suas nobis literas intimavit. Praeterea ex ipsorum iudicum literis intelleximus, quod idem episcopus ultro iuravit in iure, quod universa, quae continebantur in eiusdem W. attestationibus, vera erant. Ex literis quoque tam supradicti archiepiscopi, quam capituli ecclesiae Ymilicensis, quod, quum tam super electione ac ordinatione saepedicti W., quam etiam super quibusdam eius excessibus in concilio apud Kolmoelloco celebrato coram praefato archiepiscopo inter dictum W. et canonicos quaestio suborta fuisset, et demum ab utraque parte ad nostram audientiam appellatum, idem W., non exspectato termino, quem appellationi suae duxerat praefigendum, supradictas a nobis literas veritate tacita impetravit.] Quum ergo [ex praemissis] nobis constiterit, supradictum episcopum in pluribus deliquisse, tum, quia sine mandato archiepiscopi, ut ipse confessus exstitit, ad huiusmodi ordinationem inordinate processit, tum, quia, et si de mandato archiepiscopi constaret, quum illi huiusmodi dispensatio a canone minime sit permissa, quam ad solum Romanum Pontificem non est dubium pertinere, ipsi obtemperare non debuit in hac parte; tum etiam, quia reatum periurii saepius variavit, iurando prius, quod archiepiscopus id praeceperat, et postea, quod illud non mandaverat in iudicio confitendo, ipsum de fratrum nostrorum consilio tamdiu ab ordinandi suspendimus potestate, donec nostram meruerit gratiam obtinere. [Saepedictum quoque etc. Dat. Lat. Non. Ian. Pont. nostr. Ao. XIII. 1211.]

Capitulum XVI.
Ordinatus ad sacros extra tempora statuta, ordinem recipit, et post poenitentiam cum eo dispensat episcopus.

Gregorius IX. Archiepiscopo Baranensi.

Consultationi tuae taliter respondemus, quod eos, qui extra tempora statuta sacros ordines receperunt, characterem non est dubium recepisse, quos pro transgressione huiusmodi, primo eis poenitentia imposita competenti, sustinere poteris in susceptis ordinibus ministrare, [attentius provisurus etc. Dat. Reate II. Id. Nov. Pont. nostr. Ao. V. 1231.]

Capitulum XVII.
Occultus criminosus, praeter homicidam, post poenitentiam in susceptis ministrat, et ad superiores adscendit; ante poenitentiam monetur, ut etiam in susceptis non ministret.

Idem.

Quaesitum est de sacerdotibus vel aliis clericis, qui per reatum adulterii, periurii, homicidii vel falsi testimonii bonum conscientiae rectae perdiderunt (Et infra:) Respondemus: quod, si proposita crimina ordine iudiciario comprobata, vel alias notoria non fuerint, non debent hi, praeter reos homicidii, post poenitentiam in iam susceptis vel suscipiendis ordinibus impediri; qui, si non poenituerint, monendi sunt et sub interminatione divini iudicii obtestandi, ut in testimonium suae damnationis in susceptis etiam ordinibus non ministrent.