|
|
- D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i p a p a e I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r I
T i t u l u s I X .
De renunciatione.
- _______________________________________________
- Capitulum I.
Non datur licentia cedendi episcopo, qui propter senectutem vult cedere, si necessarius vel utilis sit ecclesiae suae.
- Alexander III. Londonensi Episcopo.
Literas tuas, + nuper accepimus, devotione plenas et dolore non vacuas, quandoquidem et tuam, nobis insinuaverunt affectuosissimam caritatem, et tui archiepiscopalis officii, quod fideliter gessisse, et adhuc te gerere gaudemus, contrariam exigebant ecclesiae utilitatibus cessionem. Nosti enim, sicut vir providus et prudens, quod tanta est diei malitia, et contra ecclesiam Dei tam gravis, tam diuturna persecutionis instantia, ut nequaquam ei cedat ad commodum, si tuam sedem contigerit subire defectum. Quod Si tuam aut senectutem aut insufficientiam forte considerans, te tanquam emeritum postulas relaxari: scito, nos credere et pro certo tenere , quod tutius sit hoc tempore, si commissa tibi ecclesia sub umbra tui nominis gubernetur, quam si alteri novae incognitaeque personae gubernanda in tanto discrimine committatur, maxime quia in te vigor devotionis et fidei etiam corpore senescente non deficit, sed vergente deorsum conditione corporea fervor spiritus in sublimiora conscendit. +Ne igitur huius doloris aculeus vividam circa te nostri pectoris vulneret caritatem, Monemus te igitur, ut super hoc diebus istis nulla te facias importunitate molestum, quia incedens omnino probatur, prius solvere militiae cingulum, quam cedat victori adversitas proeliorum. Insta igitur sicut bonus miles Christi, et in tuae sollicitudinis officio persevera; ne dum tuae quietis desideria quaeris, tu aliquid talenti tibi crediti detrimentum patiaris. Illud quoque te oportet attendere, quod si pennas habeas, quibus in solitudinem volare satagis, ut quiescas: ligatae sunt tamen nexibus praeceptorum, quae ita ut nosti, ex sacrorum canonum institutione te vinciunt, ut liberum non habeas absque nostra permissione volatum. Ceterum ne, frater, te intolerabiliter nos gravare causeris, qui melius tui potes tam animi debilitatem nosse, quam corporis: hoc tandem tibi, si iudicio conscientiae tuae res id prorsus exigit, indulgemus, ut suscepta oportunitate, tam per te quam per principem terrae, vel etiam per literas tuas, et idoneos nuntios, si corporalem ibi vel non potueris vel nolueris exhibere praesentiam, aliosque regni illius religiosos, et industrios de substituenda sis persona sollicitus, et talem invenire satagas successorem, qui non a fidei claritate degeneret, neque a tramite rectitudinis et honestatis aberret. De his quoque quae tuis duxeris necessitatibus reservanda, cum eisdem personas tractare et deliberare te convenit: ut quum nobis haec omnia tam tua quam illorum fuerint assertione comperta, ita provide ac secure possimus in facto procedere, quod neque nos, neque te ipsum oporteat huius operis in posterum poenitere.
- Capitulum II.
Qui abiurat beneficium, licite potest illud, si denuo eligatur, obtinere.
- Idem Abbati Dolensi et Priori de Artigia.
Quum inter P. Gaufridi et quosdam alios canonicos sancti I. super spirituali beneficio, scilicet stallo in choro et loco in capitulo, in praesentia nostra quaestio fuisset diutius agitata, +quia tamen altera pars sufficienter instructa non venerat, negotium non potuit terminari, Ideoque causam ipsam vestro examini committentes vobis per apostolica scripta mandamus, quatenus partes ante vestram praesentiam convocetis, et rei veritate plenius inquisita, si praefatum P. Gau. inveneritis de consensu maioris et sanioris partis capituli fuisse de praedicto beneficio auctoritate apostolica investitum, eum faciatis appellatione remota beneficium ipsum pacifice possidere. Non enim videtur nobis impedimentum afferre iuramentum, quod de eodem non petendo ulterius proponitur praestitisse, si consensus maioris et sanioris partis canonicorum ecclesiae intercessit.
- Capitulum III.
Qui renunciavit beneficio suo, illud repetere non potest.
- Idem Episcopo Verulano.
Ex transmissa relatione abbatis sancti Nicolai de Ceparano nostris est auribus intimatum, quod P. Rubeus clericus, dum olim infirmitate laboraret, apud monasterium sancti Salvatoris de Telesia, sibi petiit habitum monasticum indulgeri, qui, recuperata postmodum sanitate, ad monasterium illud gratia complendi suum votum accessit, et ibidem moram aliquantulam faciens, ea, quae praedictae ecclesiae sancti N. contulerat, sibi fecit restitui. Nunc autem, mutato animo, per te, et per amicos tuos laborat, ut restituatur in ecclesia supradicta. Verum quoniam iam dicta ecclesia ab eo soluta dignoscitur, ex quo illi ea, quae sibi contulerat, ad voluntatem et petitionem suam resignavit eidem, fraternitatem tuam monemus atque mandamus, quatenus, si res ita se habet, praedictum abbatem et socios eius ad receptionem praefati P. nulla ratione compellas invitos, nec a populo Ceparano compelli permittas. Hortari tamen eos et monere poteris, si tanti tibi fuerit, ut illum non tanquam unum de ecclesia, sed, quasi de novo deberet intrare, recipiant in socium et in fratrem.
- Capitulum IV.
Beneficiatus sine licentia praelati sui beneficio renunciare non potest.
- Idem Episcopo Tornacensi .
Admonet +nos cura suscepti regiminis et auctoritas pontificalis inducit, ut pro statu ecclesiarum simus solliciti, et earum profectibus et incrementis integro studio intendamus, quapropter fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus auctoritate nostra et tua statuas et ordines, ut ecclesiasticae personae tui episcopatus de his, quae sibi de bonis ecclesiarum proveniunt, aut ratione ipsarum accesserint, nullum audeant condere testamentum, sed bona ipsa ecclesiis ipsis, prout iustnm est et canonicum cedant. Si autem aliquae de personis ipsis intestatae decesserint, bona, quae ipsis pro ecclesiis aut ratione ipsarum accesserunt, nihilominus ecclesiis eisdem cedere decernas. Sane de bonis illis, quae iure patrimonii aut aliunde favore personae acquisita sunt, testandi liberam habeant facultatem. Nihilominus etiam ex parte nostra et tua Universis personis tui episcopatus ecclesiasticis sub districtione prohibeas, ne ecclesias tuae dioecesis ad ordinationem tuam pertinentes absque assensu tuo intrare audeant aut detinere, aut te dimittere inconsulto. Quodsi quis contra prohibitionem tuam venire praesumpserit, in eum auctoritate nostra et tua fretus canonicam exerceas ultionem.
- Capitulum V.
Contra petentem beneficium admittitur spontaneae abiurationis exceptio, etiam causa renunciationis non adiecta; contra quam actor replicare poterit, quod non sponte renunciavit, et qui melius probaverit obtinebit.
- Clemens III.
Super hoc, quod sciscitaris, utrum ecclesiastica beneficia reposcentibus obiecta spontaneae abiurationis exceptio sine causae cognitione sit admittenda, et an actoris, quod sponte non renunciavit, an rei de spontanea renunciatione debeant probationes admitti, sic tuae experientiae respondemus, quod nulla ratio hoc verisimile reddit, ut quisquam beneficium multis forte expensis et laboribus acquisitum, et quo sustentari debet, facile sine magna causa temere sua sponte resignet, ideoque supervacuum esse non credimus, causam renunciationis vel resignationis diligenter inquiri, quam si forte probabilem, id est, non vi, nec metu, nec oppressione, nec interventu pecuniae, nec promissione extortam iudex ordinarius seu delegatus invenerit, et maxime si non intervenerit iuramentum, quod vix fieri de voluntate propria creditur, quod fere semper a malo est, nisi replicatio canonica fuerit opposita, admittere non postponat. Porro licet negantis factum per rerum naturam nulla sit probatio, eius tamen, qui spontaneam renunciationem negat, quum implicite et quodammodo replicando inficietur super assertione sua, habito ad dignitatem et opinionem respectu probationes credimus admittendas.
- Capitulum VI.
Qui sponte renunciavit electioni de se factae, super ipsa ulterius audiri non debet.
- Idem.
In praesentia nostra +[constitutus dilectus filius R. quondam abbas Torneae proposuit coram nobis, quod quum olim ad eius monasterium accessisses, quod ipse in C. marcharum reditum ampliaverat, et ingressus capitulum monachorum inquisitionem coepisses facere contra eum, ipse gravari se timens ad sedem apostolicam appellavit; tu vero, appellationi non deferens, eum ab administrationis officio suspendisti, et in eius absentia inquisitione post facta, ipsum usque ad monasterium de Ramessia licet invitum turpiter post te tractum super crucem fecisti iurare, quod te usque Londoniam sequeretur. Ipse igitur Londoniam veniens appellationem, quam prius interposuerat, solenniter innovavit, et ad venerabilem fratrem nostrum Wintoniensem episcopum et coniudices eius commissionis obtinuit literas destinari, quas deferendas cuidam tradidit mercatori. Tu vero ipsum in Angliam redeuntem capi fecisti Londoniis et in Eliensi monasterio carceri mancipari. Propter quod mercator, qui literas deferebat, venire in Angliam non praesumpsit, tandem vero a carcere liberatus ad sedem apostolicam appellavit. Tu vero eius appellationi non deferens, sicut prius, in ipsam depositionis sententiam protulisti, et depositum in carcerem fecisti retrudi. Ceterum, quum fuisset a vinculis absolutus, ad praesentiam nostram venit, et ad venerabilem fratrem nostrum Dunelmensem episcopum, et dilectum filium magistrum Io. de Londoniis literas impetravit, ut super propositis diligenter inquirerent veritatem, et causam ipsam, si partes vellent, concorditer fine debito terminarent; alioquin causam sufficienter instructam ad nos remittere non differrent. Proponebat igitur idem abbas, quod praedicta omnia sufficienter fuerant coram eisdem iudicibus comprobata. Verum dilectus filius magister Honorius, archidiaconus Richemundiae, nuncius tuus, proposuit ex adverso, quod, quum olim legationis officio fungereris, ad monasterium de Tornea, ut ei visitationis impenderes gratiam, accessisti, quumque de vita ipsius R. diligentius inquisiisses, de dilapidatione, incontinentia et turpi eius conversatione per testimonia tibi constitit monachorum. Unde communicato prudentum virorum consilio eum ab administrationis officio suspendisti, quum iuxta canonicas sanctiones de dilapidatione suspectus debeat ab administratione suspendi. Nec appellaverat tunc temporis idem abbas, nec etiam, si appellasset, tibi eum innotuerat appellasse, quum, sicut asserunt testes eius, egressus capitulum in secreto collocutorio duxerit appellandum. Verum, quum postmodum apud Londonias appellasset, non solum appellationem interpositam recepisti, sed ministrasti etiam ad prosecutionem ipsius sufficienter expensas. Deinde quum enormitates ipsius bonae memoriae Coelestino praedecessori nostro per tuas literas intimasses, ipse tuam fraternitatem monuit, ut eum ab officio deponeres abbatiae, ac carceri mancipatum tamdiu detineres, donec ad te mandatum eius denuo perveniret. Ipse igitur depositionis sententiam expavescens, in praesentia multorum episcoporum et aliorum religiosorum virorum renunciavit spontanee abbatiae, sed post paululum poenitens se renunciasse penitus denegavit. Tu igitur, quum metropolitanus exsisteres eius, et legationis officio fungereris, et ad hoc esses specialiter delegatus, mandati apostolici formam sequens, propter criminum evidentiam super abbatia ei perpetuum imponere silentium curavisti. Tandem vero, quum praedicto Dunelmensi et coniudici eius sub forma praedicta sententiae tuae foret cognitio delegata, coram eis quod idem abbas renunciaverit abbatiae, quod incontinentiae vitio laborabat, quod vasa quaedam monasterii praeter consensum monachorum alienaverat, quod tu eius appellationi detuleras et expensas ministraveras appellanti, quod auctoritate literarum praedicti praedecessoris nostri propter criminum evidentiam et spontaneam cessionem processeras ad depositionem ipsius, et de speciali mandato eiusdem praedecessoris nostri eum in monasterio Glocestrensi, ubi prius monachus fuerat, carceri mancipaveras, per testes legitimos comprobasti. Deinde autem, quum iudices ipsi gesta omnia redegissent in scriptis et terminum partibus assignassent, idem R. in manibus tuis et liti cessit, et renunciavit spontaneus abbatiae, tuque renunciationem eius ad multam quorundam religiosorum virorum instantiam recepisti. Ceterum, licet saepedictus R. se renunciasse abbatiae ab initio denegasset, tandem tamen id in nostra praesentia confessus est, adiiciens, quod, quia renunciaverat spoliatus, eius renunciatio non tenebat. Praeterea, quum tu ei congrue promiseris providere, nec volueris adimplere promissum, nec ipse ratum habere quod fecerat tenebatur. Insuper metu fuerat ad renunciationem inductus, quum tu ei fueris comminatus, quod, si ad nos cum iudicum relatione veniret, obtineres a nobis, quod eum in caveam poneremus. Contra hoc autem dictus archidiaconus replicavit, quod eidem R. prodesse non poterat nec debebat, quod renunciaverat spoliatus, utpote quem non adversarius, sed iudex potius spoliaverat. Metus autem, quem allegaverat pars adversa, eum non poterat excusare, quum cadere non debuerit in constantem. Quis etenim constans praesumeret, quod nos ad votum tuum aliquem retruderemus in carcerem, et tyrannidem exerceremus in eos, qui causas suas apud sedem apostolicam prosequuntur? Non ergo dictus R. debuit qualibet occasione praesumere, quod nos huiusmodi vellemus saevitiam exercere. Quod autem praesumptio eius frivola fuerit, apparuit ex postfacto.] Licet igitur iudex non semper ad unam speciem probationis applicet mentem suam, sed ex confessionibus, depositionibus, allegationibus et aliis, quae in eius praesentia proponuntur, formet animi sui motum, et tanta sit iudicialis auctoritas, ut semper pro ipso praesumi debeat, donec contra ipsum aliquid legitime comprobetur, quare, si tu contra praedictum R. coram Dulmensi episcopo et eius coniudicibus nihil penitus probavisses, standum tamen sententiae fuerat, nisi adversarius eam ostenderet irritandam, quia tamen praeter ista constitit de ipsius renunciatione spontanea per quasdam episcoporum literas et confessionem ipsius, nos de consilio fratrum nostrorum ei super eadem abbatia silentium duximus imponendum. [Volumus autem, ut eidem divinae pietatis intuitu de reditibus monasterii de Tornea in aliquo loco religioso congrue facias provideri. Nulli ergo etc. Dat. Later. II. Non. Iun. 1202.]
- Capitulum VII.
Qui renunciavit literis beneficialibus, non ideo institutioni iam factae renunciare videtur.
- Coelestinus III.
Sane dilecto filio nostro I. tituli S. Prudentianae presbytero cardinali, tunc apostolicae sedis legato, nos viva voce meminimus ac literis iniunxisse, ut dilectum filium nostrum H. subdiaconum, qui ecclesiae vestrae a primo pueritiae flore servivit, contradictione et appellatione remotis canonicum in Pictaviensi ecclesia instituere procuraret, qui mandatis nostris obtemperans ibidem instituit in canonicum subdiaconum memoratum. Vos autem nec nobis nec ipsi cardinali reverentiam exhibentes, quod in literis suis de iam dicto Hug. idem cardinalis vobis iniunxit, adimplere non curavistis, nec etiam ipsius suspensionem in aliquo observare. Sed Postmodum idem H. quorundam vestrum ductus consilio literas suas vobis reddens, vestrae misericordiae se subiecit. Quia vero unde misericordiam debuit impetrare, inde cogitur dispendium sustinere, mandamus, quatenus, hoc non obstante quod cum literis suis vestrae misericordiae se subiecit, infra XX. dies post susceptionem praesentium, dilatione, contradictione et appellatione remotis, iuxta ecclesiae consuetudinem ipsum in fratrem et canonicum integre ac plenarie admittatis, et eidem in choro stallum et in capitulo locum assignantes, ipsum curetis de cetero fraterna caritate tractare. Alioquin noveritis, nos venerabili fratri nostro Archiepiscopo et dilectis filiis decano Burdegalensi et Sanctonensi decano districtius mandavisse, ut auctoritate nostra freti, dilatione et contradictione et appellatione cessantibus, id plenarie exsequantur, contradictores districtione ecclesiastica percellentes et ad sedem ap. ab officio et beneficio suspensos de inobedientia responsuros et suspensione praedicta nullatenus observata transmittere non postponant, ut ibi poena docente addiscant, quam periculosum sit et indignum, mandatis apostolicis obviare, nullis literis obstantibus harum tenore tacito a sede ap. impetratis.
- Capitulum VIII.
Renunciatio beneficii facta in manibus laici non tenet; renuncians tamen est beneficio spoliandus.
- Innocentius III. Nidrosiensi Archiepiscopo.
Quod in dubiis (Et infra: [cf. c. 30. de sent. exc. V. 39.] Hi praeterea, qui beneficium ecclesiasticum sibi collatum sponte in manum laicam resignantes, illud denuo a laico susceperunt, eodem sunt beneficio spoliandi, licet resignatio talium facta laico nullam obtineat firmitatem. [Altare vero etc. (cf. c. 3. de cons. eccl. III. 30.) Dat. ap. civ. Castellanam VI. Id. Oct. 1198.]
- Capitulum IX.
Papa concedit licentiam cedendi episcopo, qui sine mortis periculo in ecclesia sua morari non potest.
- Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Ad supplicationem instantem venerabilis fratris nostri Ragusiensis archiepiscopi, eum a cura et sollicitudine, qua tenebatur ecclesiae Ragusiensi, duximus absolvendum, eo videlicet, quod ibi non poterat secure morari, et, si accessum haberet ad illam, mortis sibi periculum imminebat. (Et infra:) Ne vero idem archiepiscopus in vituperium ministerii nostri defectum in rebus temporalibus patiatur, fraternitatem tuam monemus attente, ac per apostolica [tibi] scripta mandamus, quatenus beneficium, quod de liberalitate regia ac concessione tua in episcopatu Carleoli et ecclesia de Malebron est illi collatum, ad sustentationem conserves ipsius. Cui concessimus, ut in ipso episcopatu absque usu pallii officium episcopale valeat exercere, tibi tanquam metropolitano reverentiam et obedientiam impensurus.
- Capitulum X.
Debilis, ignarus, male conscius, irregularis,
Quem mala plebs odit, dans scandala cedere possit.
- Idem Episcopo Calaritano.
Nisi, quum pridem +in officio pastorali ad divinum servitium accessisti, praeparasse te ad tentationem animum crederemus, ac praevidisse prudenter, nequaquam in humana fragilitate consistere, varios angustiarum languores, quos te in ipso sciebas officio perpessurum, posse absque magno Dei adiutorio sustinere: formidaremus utique, ne parvulos tuos postmodum ad petram allidere neglexisses, eosque tantum in te permiseris invalescere, ut ipsorum, suggerentium tibi suscepti ministerii cessionem, instantiae vix iam valeas repugnare. Verum quoniam, sicut credimus, quum te scires contra spirituales nequitias pugnaturum, armaturam Dei, qua posses stare contra insidias tentatoris, ab Apostolo monitus induisti, et inexpertus non ignorasti sollicitudinis pastoralis angustias, quas forsitan expertus abhorres, nescimus cur tam instanter susceptum velis regimen inutiliter derelinquere, quod suscipiendum utiliter non deberes usquequaque vitare. Si enim in huiusmodi cessione frugem tibi melioris vitae promittis, scire te debes non esse sanctificato in utero sanctiorem, et ideo non oportet te praedicationis iam susceptae deserere ministerium, quum ille, cuius [ante] fieri baiulus recusabat, tandem praedicandum receperit verbum Dei. §. 1. Quod si forsan humilitatis causa de culmine quaeris pontificali descendere, ac contra superni nutus arbitrium datum tibi per illud niteris deserere praesulatum, eo ipso humilitatis videris erigere male verticem, quod te nimis in resignandi proposito exhibes pertinacem, quia tunc in te veram humilitatem custodies, quum et per eam locum sublimen fugies, et per obedientiam non dimittes. Intueri te itaque, venerabilis frater noster in Christo, volumus, quod haec sunt illa, per quae cedendi episcopus officio pastorali licentiam potest postulare: conscientia criminis, debilitas corporis, defectus scientiae, malitia plebis, grave scandalum, irregularitasque personae. Sed in his omnibus est adhibenda discretio et observanda cautela. §. 2. Propter conscientiam enim criminis cedendi pastorali officio potest licentia postulari, et forsitan non cuiuslibet, sed duntaxat illius, propter quod ipsius officii exsecutio post peractam etiam poenitentiam impeditur; quum enim quacunque hora peccator conversus fuerit omnium iniquitatum suarum non recordari se Dominus fateatur, et neminem esse sine peccato sacra scriptura testatur, apparet, quod non per cuiuslibet criminis conscientiam quemquam cedere oporteat officio pastorali, quum si omnes, quos arguit conscientia cuiuslibet culpae, cederent, pauci vel nulli forsitan in illo ministerio remanerent. +In multis enim offendimus omnes, et si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est, quia misericorditer illum excusat, qui miserabiliter se accusat. §. 3. Alia vero causa est debilitas corporis, propter quam aliquis potest petere ab onere sollicitudinis pastoralis absolvi, quae videlicet vel ex infirmitate, vel ex senectute procedit; nec tamen omnis, sed illa solummodo, per quam impotens redditur ad exsequendum officium pastorale. Nam si pro qualibet corporali debilitate susceptae servitutis officium posset deseri, frustra se fateretur Apostolus in suis infirmitatibus gloriari, et senectute gravatus quispiam a cura se non debet omnino pastoralis regiminis excusare, quum interdum non plus hortetur senilis debilitas aliquem cedere, quam moralis maturitas, quae in senibus esse solet, ipsum in suo suadet officio permanere. Pro talibus enim de se dicit Apostolus: «Quum infirmor, tunc fortior sum,» quia nonnunquam corporis infirmitas fortitudinem cordis augmentat. §. 4. Pro defectu quoque scientiae plerumque potest quis pastoralis officii petere cessionem, quia, quum ipsa circa spiritualium administrationem sit potissimum necessaria, et circa curam temporalium opportuna, praesul, qui commissam sibi debet ecclesiam regere in utrisque, salubriter ei renunciat, si scientiam, in qua ipsam regat, ignorat, quoniam, quum subiectos docere habeat, quid facere debeant, quid cavere, nec bene docebit eos, quod nescierit ipse fugere, nec illud, quod ignoraverit, exercere. «Tu enim,» inquit Dominus, «scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.» Quanquam, etsi desideranda sit eminens scientia in pastore, in eo tamen sit competens toleranda, quia secundum Apostolum «scientia inflat, caritas autem aedificat,» et ideo imperfectum scientiae potest supplere perfectio caritatis. §. 5. Propter malitiam autem plebis cogitur interdum praelatus ab ipsius regimine declinare, [et] quando plebs adeo durae cervicis exsistit, et in rebellione sua ita pertinax invenitur, ut proficere nequeat apud ipsam, sed propter eius duritiam, quo magis [proficere] satagit, eo magis iusto iudicio deficere permittatur, dicente Domino per Prophetam: «Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, quia domus exasperans est,» et Apostoli leguntur dixisse Iudaeis: «Ecce convertimur ad gentes, quia verbi Dei vos indignos fecistis.» Non tamen pro qualibet culpa pastor debet gregem deserere suum, ne forte mercenario comparetur, qui videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, sed de superioris licentia tunc demum potest non tam timide fugere, quam provide declinare, quum oves convertuntur in lupos, et qui debuerant humiliter obedire iam irrevocabiliter contradicunt; quum, etsi tales sint graviter pro crimine puniendi, sunt tamen pro tempore utiliter tolerandi, quia sanguinem elicit qui nimis emungit. §. 6. Pro gravi quoque scandalo evitando, quum aliter sedari non potest, licet episcopo petere cessionem, ne plus temporalem honorem quam aeternam videatur affectare salutem, memor illius, quod dicit Apostolus: «Si esca scandalizaverit fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum,» ne fratrem meum scandalizem. Sed inter scandalum et scandalum est subtiliter distinguendum, sicut Dominus ipse distinxit, cui quum dixissent Apostoli: «Scis, quia pharisaei audito hoc verbo scandalizantur?» respondit: «Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum.» Alibi vero dixit: «Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria m collo eius, et demergatur in profundum maris.» Nam etsi necesse sit, ut scandala veniant, vae tamen illi, per quem scandalum venit. Personae vero irregularitas, ut, si forte sit bigamus vel viduae maritus, est causa, propter quam petere potest licentiam aliquis resignandi pontificii dignitatem, attestante Apostolo, qui dicit: «Oportet episcopum esse unius uxoris virum.» Non tamen propter quamlibet irregularitatem personae debet ei, qui regulariter ministravit, cedendi licentia indulgeri, utpote si de legitimo matrimonio non sit natus, quia, licet irregularitatem huiusmodi non potuerit subticere, si tamen et culpa latet et causa, cum eo, qui laudabiliter suum implevit officium, iniuncta sibi poenitentia competenti, potest non minus utiliter, quam misericorditer dispensari. «Ego sum,» inquit, «Deus zelotes, vindicans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem in his, qui oderunt me,» id est, in illis, qui contra me paternum odium imitantur. Unde patet, quod illis, qui paterna vitia non sequuntur, propriae possunt in talibus suffragari virtutes; illo discretionis adhibito moderamine, ut inter nothos et manzeres, naturales et spurios distinguatur. +Quum autem plerumque vitia se virtutes esse menti minus providae mentiantur, subtiliter advertere te oportet, utrum resignandi propositum, quod tam ferventer gestare videris in pectore, dignum sit Dei odio vel amore. Si enim propter causam aliquam praemissarum cedere postulares, tam super causa, quam super eius effectu pariter doleremus. Sed ne sub improvidae pietatis amictu ad resignandum detestabilis impietas te impellat, considerare te volumus, et alias esse causas, propter quas male quis petit et peius appetit officium huiusmodi resignare. Si enim ex pusillanimitate, fortassis ut laborem deponat, vel persecutionem effugiat, aut ex vanitate, quod absit, ut plenius vacet otiis, seu liberius indulgeat voluptatibus, curam vult aliquis deserere pastoralem, ab ea non meretur absolvi, quamvis propter huiusmodi vanitatem, tanquam qui mortaliter peccat, ea reddat se indignum, sed satagere debet, ut vanitate deposita satisfaciat de peccato. Aliam vero cedendi causam omnino credimus detestandam. Si quis videlicet a pontificali velit discedere dignitate, ut gloriam captet humanam, tanquam eligat abiectus esse in domo Domini magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum, vel ut mundanum non amittat honorem, quem per hypocrisin acquisivit, sive quod eius simulatio revelari iam incipit, sive quod fervor ipsius ex qualibet causa tepescit, nec vult videri, quod malus fuerit, aut quod fiat, et ideo sub religionis praetextu suam vult contegere pravitatem, ut quasi deserens Martham amplexetur Mariam, et Liae fastidiens lippitudinem Rachelis pulchritudinem concupiscat: quid autem, si propterea velit cedere, quod tempore prosperitatis, arridente fortuna, visus est laudabiliter ministrare, quoniam omnia sibi prospere succedebant, sed adversitatis tempore imminente veretur, ne, si quolibet casu sinistra contingant, ipsius negligentiae imputetur? Plane si propter hoc petit cedere, nautae se potest improvido comparare, qui, quum mari sub tranquillitate iacente sine multo labore navis exercuerit gubernaculum, ipsam tempestate surgente deserit, et devenire patitur in profundum. Illam quoque cedendi causam penitus detestamur, si forte cedere velit episcopus, ut vel alter sibi succedat, vel obtentu pretii vel affectu carnali, vel ut quum peior sibi successerit, ipse velut optimus extollatur. Illud autem quasi nefas respuimus et damnamus, quod episcopus propter occupationes mundanas et sollicitudines saeculares non valeat sine crimine pontificale officium exercere, quum multos sanctos ecclesia veneretur, qui spiritualia simul et temporalia ministrarunt. Verum tamen laeva debet esse sub capite, et dextra in amplexu. Sed et, illud te volumus advertere diligenter, ne forte per hoc tuae dispositionis propositum effici velis ex illis, de quibus dicitur per Prophetam: «Filii Effrem intendentes arcum et mittentes sagittas conversi sunt in die belli,» quum potius pro domo Israel murum debeas te opponere ascendentibus ex adverso, quia iuxta sententiam veritatis non qui inceperit, sed qui perseveraverit salvus erit; cavens attentius, ne maculam in gloria tua ponas, non solum apud homines, sed etiam apud Deum, quoniam sub hoc pallio te non poteris occultare, nedum apud Deum, qui renes rimatur et corda, sed nec etiam apud homines, qui ex verisimilibus coniecturis talia suspicantur. Illudque prudenter attendas, quod iuxta sententiam sapientis spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sine intellectu consistunt. Si vero pro tuenda ecclesiae libertate difficultatis onus incurrere pertimescis, non ideo deserere debes praesulatus honorem, considerans diligenter, ne forte iusto iudicio tenteris ab illo, qui malorum est intentator, ut probetur, utrum satisfacere velis in eo, in quo forsan deliquisti. Qui vero contemnit aut negligit satisfacere pro delicto, thesaurizat sibi iram in die irae, quum revelabit Deus abscondita tenebrarum. Ecce quidem admovimus tibi speculum, ut te ipsum contempleris in ipso, tuamque, conscientiam perscrutatus agnoscas, ex qua causa cedendi licentiam postules importune. Nos enim, novit altissimus, ignoramus, quare in cedendi proposito perseveres, quoniam nec infirmitas corporis, nec longaevitas temporis, nec defectus scientiae, nec malitia plebis, nec irregularitas personae te reddit ineptum, nec conscientiam saevi criminis te fateris habere. §. 7. Verum si propter alias causas cessionem affectes, non est in hoc tibi postulanti favendum, quum huiusmodi postulatio videatur non esse discreta, quoniam, ut id tanquam notissimum omittamus, quod otiositas et voluptas arma sunt hostis antiqui ad miseras animas captivandas, propter laboris angustias, aut persecutionis incursus non debes deserere sponsam tuam, cui defigendo manum apud extraneum te fide media copulasti, sciens quod, «beati sunt illi, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam,» quoniam, quum probati fuerint, accipient coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. §. 8. Sed dices, quod «spiritus, ubi vult, spirat, et nescis, unde veniat, aut quo vadat,» et ideo non est, qui possit vias illius spiritus perscrutari; qui vero spiritu Dei aguntur, non sunt sub lege, quoniam ubi Spiritus Dei, ibi libertas. Quare si cedendi tibi licentia data ab homine non fuerit, nihilominus tamen cedes, quia data est tibi libertas cedendi a Deo. Certe desipis, si sic sapis. Nam quomodo spiritu Dei agitur qui contra spiritum Dei agit? Si enim vera sunt quae praemisimus, immo quia indubitanter sunt vera, procul dubio contra spiritum Dei agit, qui aliquid horum contra veritatem attentat, quoniam ipse est spiritus veritatis. §. 9. Porro si dicas, quod forsitan alia est causa latens, propter quam cedendi voluntas tibi coelitus inspiratur, et nos siquidem respondemus: tu quomodo scis, quod talis inspiratio sit coelestis? Nonne recolis, quod ille gloriosus pontifex dixerit, quum coepisset viribus corporis repente destitui: «Domine,» inquit, «si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua!» Illius exemplum secutus, qui dixit: «Cupio dissolvi, et esse cum Christo, manere autem in carne necessarium est propter vos.» +Quia igitur diversas tibi causas super hac causa distinximus, et propter quam earum cedere desideres ignoramus, te ipsum tibi duximus committendum, ut, de propriae mentis tribunali te iudicans, videas, si sic possis resignandi desiderio satisfacere, ut gregis tibi commisi curam sine culpa valeas declinare. Si enim cedendo proficere appetis tibi soli, profectui tuo sine dubio tantum subtrahis, quantum quod impendere poteras aliis non impendis, quia tunc maiora animae tuae lucra conquireres, quum sine tua salute salutem plurium procurares. Potioris enim est meriti secum Deo quemquam plurimos lucrifacere, quam salutem propriam quaerere sine illis, quorum salus ad eius curam noscitur pertinere. §. 10. Quippe si quantocunque virtutum flore refulgeas, et in te non habeas caritatem, nihil te comprobaris habere, sub quo virtutis praetextu deponere quaeris onus sollicitudinis pastoralis, quod vix potest absque iactura deseri caritatis? «Nulla siquidem maior poterit esse caritas, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.» Quum autem propter hanc te deceat animam tuam pro subditis tuis ponere, nulla occasione, dummodo proficere illis possis, etsi non omnibus, tamen multis, ab eorum regimine te convenit excusare; quoniam, si laboris causam praetendis, exemplum te Apostoli sublevabit, qui suadet tibi laborem huiusmodi non refugere, dum se asserit pro communi salute plus ceteris laborasse, quia, licet non semper sequatur laborem effectus, nihilominus tamen ipse labor est meritorius apud Deum, iuxta quod legitur: «Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum.» +Sed esto, quod multum hactenus laboraveris, et bonum certamen certaveris, cum eodem Apostolo possis dicere, tamen ut corona tibi iustitiae de reliquo reponatur, cursum te decet perfecti operis consummare. Quantumlibet enim in angustiarum laboribus, qui comitantur officium pastorale, noctes tibi laboriosas enumeras, et tanquam fatigatus cervus umbram quietis affectes, quantumlibet inter viae squalores angustians patriae dilectione traharis, et velut emeritus mercenarius operis tui finem anxius praestoleris, expedit tibi tamen virtutem in infirmitate perficere, et pugnam tuam perseverantia coronare, sciensque, quod apud extraneum defixeris manum tuam, quum animas tibi commissi gregis in tuam animam suscepisti, non sic debes portum tibi quietis appetere, ut navigantes hactenus tecum filios sine remigis adiutorio patiaris in hoc mari magno et spatioso cum timore naufragii fluctuare. §. 11. Nec putes, quod ideo Martha malam partem elegerit, quae circa plurima satagebat, quia Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea; quoniam, licet illa sit magis secura, ista tamen est magis fructifera, et licet illa sit magis suavis, haec tamen magis est utilis, quum in foecunditate sobolis lippitudo Liae Rachelis pulchritudini sit praelata; quamvis simul in unum et contemplativus esse valeas et activus legislatoris exemplo, qui nunc ascendebat in montem, ut ibi gloriam Domini cum maiori cerneret libertate, nunc vero descendebat in castra, ut cum utilitate maiori necessitatibus populi provideret. Quapropter facilius indulgetur, ut ascendat monachus ad praesulatum, quam praesul ad monachatum descendat. §. 12. Monemus itaque, ut illam vocem Davidicae imprecationis abhorrens, tibique formidans eam per effectum operis adaptari, quae dies impii paucos fieri, ut episcopatum eius accipiat alter, imprecatur, laborem pastoralis regiminis non recuses, iactansque tuum in Domino cogitatum, nihil contra voluntatem altissimi statuas de te ipso, qui, quum te suo viderit esse populo necessarium, forte grave ferret, quum ipsum a te contingeret esse neglectum, ne fortassis ad pedes suos cum Maria sperneret te recipere, qui sibi apud te divertenti sprevisses cum Martha sollicita ministrare. +Illud quoque te debet fortius in ministrandi proposito stabilire, quia, quum hactenus in ecclesia tibi commissa laudabiliter ministraris, si quod absit, alius te cedente minus utilis assumeretur ad ipsam, profecto non parum in ipsa quiete, quam appetis, turbareris, quum, ubi bene tuum exercueras ministerium, non absque dolore cerneres inutilis ministri defectum, fieretque, ut tantum in contemplationis arce tibi deperisse cognosceres, quantum ecclesiae, cui praesides, non sine tua confusione per te subtractum esse videres. Quia vero tam per te, quam per nuncios et literas tuas apud nos iam nimis in postulando cedendi licentiam institisti, ecce tibi te duximus relinquendum, ut distinctis tibi causis, propter quas cedere oporteat, vel non cedere si propter aliquam causam utilem et honestam in huiusmodi proposito perseveres, de licentia nostra cedas, quod tamen grave nobis plurimum esse noveris et molestum. Alioquin cedendi licentiam auctoritate apostolica tibi scias esse penitus interdictam, quoniam, etsi pennas habeas, quibus satagas in solitudinem advolare, ita tamen adstrictae sunt nexibus praeceptorum, ut liberum non habeas absque nostra permissione volatum. Quodsi denique tua voluntas te impulerit ad volandum, volumus et mandamus, ut nostras literas in audientia tui capituli facias recitari. [etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]
- Capitulum XI.
Episcopus, qui propter crimen renunciavit episcopatui, et ad religionem transivit, ad episcopatum reassumi non potest; secus, si renunciavit propter persecutionem, infirmitatem, defectum scientiae, simoniam ipso ignorante commissam, vel aliam similem causam.
- Idem Episcopo Faventino in Archiepiscopum Ravennatem electo.
Post translationem tuam ad ecclesiam Ravennatensem quum dilecti filii praepositus et canonici, abbates et primicerii Faventini, totusque civitatis clerus, sicut per literas eorundem accepimus, in dilectum filium I. presbyterum eorum concanonicum liberam eligendi auctoritatem unanimiter contulissent, ipse sancti Spiritus gratia invocata dilectum filium I. sancti Fridiani Lucanensis canonicum, olim episcopum Sarnatensem, in Faventinum episcopum postulandum elegit, per cuius sollicitudinem circumspectam, qui primo canonicus, et postea praepositus in Faventina ecclesia fuit laudabiliter conversatus, multipliciter sperantur eidem ecclesiae commoda proventura. Porro a dilecto filio sancti Fridiani priore super hoc requisito et obtento consensu, praepositus et alii supra dicti postulationem eandem approbari a nobis humiliter petierunt. Verum postulationi huiusmodi videbatur concilii Constantinopolitani capitulum prima facie obviare, in quo statutum est, ut quicunque de pontificali dignitate ad monachorum vitam et poenitentiae locum descenderit, nequaquam ulterius ad pontificatum resurgat. Unde contra dictum concilium, quum sit unum ex quatuor principalibus, quae sicut quatuor evangelia ecclesia catholica veneratur, nullatenus videbatur eorum postulatio admittenda. §. 1. Ceterum speciales quidam casus inveniuntur, in quibus, praedicto concilio non obstante, is, qui vitam monachalem elegit, rursum licite potest ad episcopatum assumi. Si enim quisquam persecutionis rabie saeviente, vel praepediente invalitudine corporis, quum proficere nequeat in regimine pastorali, de superioris auctoritate ad monasticam vitam descendat, persecutionis vel aegritudinis impedimento cessante ad episcopalem poterit resurgere dignitatem. §. 2. Item si quis propter literaturae defectum, ne tanquam caecus caeco ducatum praebeat, locum regiminis auctoritate apostolica deserendo ad otium se contulerit monachale, ac per exercitium lectionis scientiae repererit margaritam, proculdubio poterit denuo vocatus a Domino cathedram reascendere pastoralem. §. 3. Rursus, si quis per cupiditatem parentum, eo tamen penitus ignorante, fuerit episcopatum adeptus, et hoc comperto episcopatum ipsum de licentia superioris dimittens, observantiam elegerit regularem, etsi ad episcopatum eundem redire postmodum nequeat iuxta canonicas sanctiones, ad alium tamen poterit licite reassumi. §. 4. Quanquam autem in his et consimilibus casibus is, qui episcopatu dimisso monasticam vitam elegit, resurgere valeat ad officium pastorale, nihil tamen in his contra praescriptum intelligitur concilium attentari, quod in eo loquitur casu, quum propter aliquod crimen episcopatum quis deserens ad vitam monasticam poenitentiae causa descendit. Unde quidam in eo casu loqui dixerunt capitulum supra dictum, quum quis pro crimine, de quo convictus fuerat vel confessus, ab episcopali dignitate depositus, in monasterio exstitit ad poenitentiam agendam inclusus, vel quum aliquis propter grave crimen, pro quo episcopatum retinens poenitentiam digne agere non valebat, cedendi obtenta licentia vitam monachalem elegit. Aliis asserentibus, sic intelligendum esse capitulum antedictum, ut per se resurgere nequeat, id est, repetere quasi debitum quod tali modo dimisit, quanquam eligi possit, praesertim, si locum tantum, et non ordinem resignavit. §. 5. Quum ergo nobis plene constare nequiverit, ob quam causam praedictus I. episcopatui olim cesserit, quum in nostris literis, super hoc transmissis, eidem hoc solummodo exprimatur, quod nos, literis super sua resignatione receptis, eius propositum in Domino commendantes, quod temporali honori salutem animae praeponebat, eundem absolvimus ab onere sollicitudinis pastoralis: quanquam per quendam S. Fridiani canonicum nobis nuperrime sit suggestum, quod idcirco dictus Ioachim cedendi licentiam postulabat, quod ad notitiam eius pervenerat, quod quidam parentes ipsius, ut eligeretur in episcopum, quaedam dederant, licet pauca, fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, inquisita super eis diligentissime veritate, si tibi constiterit, quod propter aliquam ex praemissis causis seu consimilibus idem I. episcopatui cesserit memorato, tu auctoritate nostra, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, dummodo necessitas vel utilitas id exposcat, licentiam ei tribuas ascendendi ad regimen ecclesiae Faventinensis, maxime si veritate subnititur, quod tam praefati praepositus et canonici Faventini, quam prior et capitulum sancti Fridiani nobis suis literis expresserunt, quod videlicet dictus I. loco tantummodo cesserit memorato, et non ordini, vel etiam dignitati. Tunc enim esset vehementissime praesumendum, quod non propter crimen aliquod ab ipso commissum, sed causa poenitentiae peragendae ad vitam migraverit regularem, praesertim quum apostolica sedes post cessionem multo minus quam antea permisisset eidem tali crimine irretito in pontificali ordine ministrare; alioquin, quum durum nimis exstiterit, contra tam solenne concilium huiusmodi postulationem admittere, praeposito et canonicis memoratis iniungas, ut aliam personam sibi idoneam eligant in pastorem. [Dat. Lat. IV. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]
- Capitulum XII.
Qui petiit cedendi licentiam, ex quo illam obtinuit, cedere compellitur.
- Idem in concilio generali.
Quidam cedendi licentiam cum instantia postulantes, ea obtenta cedere praetermittunt. Sed quum in postulatione cessionis huiusmodi aut ecclesiarum commoda, quibus praesunt, aut salutem videantur propriam attendisse, quorum neutrum suasionibus aliquorum, quaerentium quae sua sunt, seu etiam levitate qualibet nolumus impediri, eos ad cedendum decernimus compellendos.
- Capitulum XIII.
Non renunciat iuri suo, qui gratiae adversarii se submittit.
- Honorius III. maioris ecclesiae Decano, et Magistro R. Cantori sancti Dionysii Leodiensis.
Veniens ad sedem apostolicam I. pauper subdiaconus in nostra proposuit praesentia constitutus, quod, quum bonae memoriae I. Papa praedecessor noster dilecto filio abbati de Emenco Treverensis dioecesis, et maioris ecclesiae ac sancti Pauli cantoribus Treverensibus suis dederit literis in mandatis, ut eidem I., si nihil canonicum obviaret, praebendam in ecclesia sancti Florentini in Confluentia, quam Iacobus decanus ipsius ecclesiae in eius manibus per suas literas resignavit, sublato appellationis obstaculo assignarent eidem, +eodem Ioanne literas ipsas praedicto decano et aliis ostendente, idem decanus de resignatione forte poenitens occultavit literas supradictas; demum eidem Ioanni praefatis literis restitutis, eas nominatis iudicibus, ut exsequerentur mandatum apostolicum praesentavit. Quumque iidem iudices apostolicum vellent adimplere mandatum, quidam se opposuerunt canonici ecclesiae memoratae, dicentes, subdiaconum antedictum renunciasse iuri suo, quod sibi ex ipsis literis competebat. Dicto igitur subdiacono hoc negante, iam dicti canonici ad hoc probandum testes aliquos produxerunt. Per quos quum videretur probatum, ipsum se gratiae capituli commisisse, duo iudices praedictorum, cantores videlicet Treverenses, sententialiter decreverunt, eundem Ioannem non posse uti de cetero literis supradictis, pro eo, quod idem I. sic adversarii se gratiae commisisset, per quod visus est renunciasse iuri, sibi ex ipsis literis competenti. A qua sententia idem I. appellans, licet etiam antea appellasset, in vigiliam Epiphaniae proximo praeteritam terminum suae appellationis praefixit. Ad quem quum idem I. venisset, et nobis, prout superius est expressum, facti seriem enarraret, dilectum filium Petrum de Colle medio, capellanum nostrum, super hoc sibi concessimus auditorem. Sed quum eius adversarius non accesserit, per duos menses et amplius exspectatus, nec ullus compareret pro eo sufficiens responsalis, tandem quidam literas habens ad contradicendum et impetrandum coram eodem comparuit auditore. Qui quum de iure ad tractandum causam minus sufficiens crederetur, auditori praedicto, nobis haec omnia referenti, dedimus in mandatis, ut super hoc aliquos de fratribus consuleret, et in causa procederet iuxta consilium eorundem: idem auditor habito consilio dilecti filii nostri T. tituli Sabinae presbyteri cardinalis ac etiam aliorum, sententiam praedictorum iudicum sententialiter iustitia exigente cassavit. Nos igitur ratam et firmam habemus capellani sententiam memorati, vobis per apostolica scripta mandamus, quatenus revocantes in irritum, quicquid inveneritis post appellationem ad nos interpositam attentatum, sententia iudicum Treverensium non obstante, praedictam praebendam eidem subdiacono, nisi aliud canonicum obiectum fuerit et probatum, quare id non debeat adimpleri, auctoritate apostolica sublato appellationis obstaculo conferatis.
- Capitulum XIV.
Si praelatus ab obedientia subditos absolvit, non propter hoc praelaturae renunciat.
- Idem Archiepiscopo Treverensi.
Lectae coram nobis fraternitatis tuae literae continebant, quod abbas sancti Petri Tullensis, quem de conversationis et vitae honestate commendas, tibi humiliter est confessus, quod, quum adeo gravi aegritudine laboraret, quod de vita desperaretur ipsius, ad cuiusdam aemuli sui consilium, de quo ipse, quum non crederet eum aemulum, confidebat, in quorundam monachorum suorum praesentia, excommunicationis sententia, si quam in eorum aliquem protulerat, revocata, monachos suos ab obedientia, in qua sibi tenebantur, absolvit, vocato dioecesano episcopo, ut abbatiam in eius manibus resignaret; quod tamen usus consilio saniori non fecit, et licet eidem abbati postmodum restituto sanitati, universi et singuli de conventu obedientiam et reverentiam requisiti ab eo in capitulo promiserunt. +Idem tamen super eo, quod sic fecerat, dubitans, a te, ut super hoc saluti suae consuleres, postulavit, propter quod tu, quum habito super hoc iuris peritorum consilio diversi diversa sentirent, nostrum consilium, an idem abbas ex hoc resignaverit, requisisti. Nos autem ex tali facto duntaxat eundem abbatem suo resignasse regimini non videmus.
- Capitulum XV.
Abbas exemptus sine licentia Papae renunciare non potest.
- Gregorius IX. Agathensi et Uticensi Episcopis.
Dilecti filii conventus monasterii sancti G. de Desertis immediate ad Romanam pertinentis ecclesiam, suis nobis literis intimaverunt, quod abbas eorum, sentiens se insufficientem oneri regiminis abbatiae, cessit in manibus eorundem; ipsi quoque dilectum filium G. monachum sancti Victoris Massiliensis elegerunt canonice in abbatem, +supplicantes, ut eorum parcentes laboribus et expensis, electionem ipsorum faceremus in illis partibus confirmari. Quum igitur dictus abbas cedere sine licentia nostra nequiverit, nos tam electionem quam cessionem praedictas decernentes irritas et inanes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus abbatem ipsum loco suo restitui faciatis, quo integre restituto vice nostra recipiatis cessionem ipsius.
|
|