B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I


T i t u l u s   V I I I .
De auctoritate et usu pallii.


_______________________________________________


Capitulum I.
Intra quamlibet ecclesiam provinciae suae archiepiscopus pallio uti potest sed extra, non potest.

Clemens III.

Quum super aliqua re (Et infra: [cf. c. 8. de reb. eccl. al. III. 13.]) Quaesivisti etiam, quomodo intelligatur, quod in forma traditionis pallii continetur, videlicet: «tradimus tibi pallium, ut eo infra ecclesiam tuam utaris.» Quod ita intelligitur, infra ecclesiam tuam, videlicet infra quamlibet ecclesiam provinciae tibi commissae. Si vero te sacris indutum vestibus ecclesiam processionaliter vel alio modo exire contigerit, tunc pallio minime uti debes. [Dat. Lat. Ao. III. 1193.]

Capitulum II.
Archiepiscopus alteri archiepiscopo pallium suum commodare non potest.

Coelestinus III.

Ad hoc, quia quaesitum est a nobis ex parte tua, utrum liceat tibi pallium tuum metropolitano alii commodare, +si contigerit, ipsum sine pallio suo ad ecclesiam tibi commissam in aliqua praecipua solennitate venire, et in eadem ecclesia missarum solennia celebrare, licet exinde nos non recolamus expressum canonem invenisse, super hoc tamen Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod non videtur esse conveniens, ut pallium tuum alicui commodes, quum pallium personam non transeat, sed quisque cum eo debeat, sicut tua novit discretio, sepeliri.

Capitulum III.
Per pallium confertur plenitudo pontificalis officii et nomen archiepiscopale.

Innocentius III. C. Presbytero cardinali, apostolicae sedis Legato.

Nisi specialis dilectio illa (Et infra: [cf. c. 8. de off. leg. I. 30.]) Sane, si postulatio venerabilis fratris nostri Troiani episcopi regni Siciliae cancellarii ad Panormitanam ecclesiam fuisset per nos etiam approbata, non tamen deberet se archiepiscopum appellare prius, quam a nobis pallium suscepisset, in quo pontificalis officii plenitudo cum archiepiscopalis nominis appellatione confertur. Tu ergo, sicut vir providus et discretus quod factum est sic studeas palliare, ut id in confusionem tuam, et sedis apostolicae opprobrium non redundet, quoniam, si oporteat, ut vel nos vel tu ex hoc negotio confundamur, eligemus potius te confundi, quam laedamus sedis apostolicae dignitatem.

Capitulum IV.
Romanus Pontifex semper et ubique utitur pallio; alii in ecclesiis suis et certis diebus tantum.

Idem.

Ad honorem Dei + [omnipotentis et B. Mariae Virginis et beatorum Apostolorum Petri et Pauli et domini Papae Innocentii et Romanae ecclesiae, nec non ecclesiae tibi commissae, tradimus tibi pallium de corpore B. Petri sumptum, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, quo ad missarum solennia infra ecclesias tibi subiectas utaris in Nativitate Domini, festivitate protomartyris Stephani, Circumcisione Domini, Epiphania, Hypapanti dominica in ramis palmarum, Coena Domini, sabbato sancto, Pascha, feria secunda post Pascha, Ascensione Domini, Pentecoste, tribus festivitatibus S. Mariae, Natali B. Ioannis Baptistae, solennitatibus omnium Apostolorum, Commemoratione omnium sanctorum, dedicationibus ecclesiarum, ordinationibus clericorum, ecclesiae tuae principalibus festivitatibus et anniversario consecrationis tuae.] Sane solus Romanus Pontifex in missarum solenniis pallio semper utitur et ubique, quoniam assumptus est in plenitudinem ecclesiasticae potestatis, quae per pallium significatur; alii autem eo nec semper, nec ubique, sed in ecclesia sua, in qua iurisdictionem ecclesiasticam acceperunt, certis debent uti diebus, quoniam vocati sunt in partem sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis.

Capitulum V.
Archiepiscopus extra suam provinciam pallio uti non potest, etiamsi hoc habeat consuetudo.

Idem Compostellano Archiepiscopo.

Ex tuarum tenore literarum accepimus, quod, quum fuerit in concessione pallii tibi dictum, ut ipso infra ecclesiam tuam utaris, et tibi tam de mandato regio, quam etiam pro ecclesiae tuae negotiis procurandis frequenter extra tuam provinciam commoranti verecundum sit absque pallio ministrare, quum consuetudo sit, sicut asseris, in Hispania generalis, quod archiepiscopi extra suas provincias pallio indifferenter utantur, ut extra tuam provinciam uti pallio valeas, indulgeri tibi a sede apostolica postulasti. Licet autem usus huiusmodi sit abusus, et talis consuetudo dicenda sit potius corruptela, et ii graviter offendere dignoscantur, qui utuntur palliis extra suas provincias absque licentia sedis apostolicae speciali, nos tamen de speciali gratia indulgemus tibi, ut, si quando necessitate aliqua praepeditus ad ecclesiam tibi subiectam accedere forte nequiveris pro consecrandis suffraganeis tuis vel clericis ordinandis, et ad ecclesiam alienam propter hoc te contigerit declinare, dummodo is, ad quem ecclesia pertinet, id permittat, utendi pallio in iam dictis casibus liberam habeas facultatem. [Dat. Later. IV. Non. Apr. Ao. 1209.]

Capitulum VI.
In qualibet ecclesia suae provinciae permissis diebus archiepiscopus missam celebrans, uti potest pallio.

Idem.

Quum sis +in partibus remotissimis, gratum gerimus et acceptum, quod in actibus tuis, quotiescunque dubitationis scrupulus emergit etc. (Et infra:) Noveris igitur, quod, nbi exposcit necessitas, et plura in una ecclesia altaria, et plures episcopos simul poteris consecrare, et Ubicunque fueris in missarum celebrationibus constitutus, diebus solennibus usum pallii, per quod plenitudo pontificii designatur, poteris liberius exercere.

Capitulum VII.
Sine pallio et sandaliis potest archiepiscopus celebrare.

Honorius III. Archiepiscopo Tri.

Quia nos, (Et infra: [cf. c. ult. de apost. V. 9.] Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod tam in tua quam in aliena dioecesi potes sine pallio et sandaliis celebrare, qui utique in tua dioecesi non debes semper celebrare cum pallio, sed diebus illis duntaxat, qui in ecclesiae tuae privilegiis sunt expressi. Sicque soluta est quarta quaestio, qua quaesivisti, an tibi sit licitum pro defunctis cum pallio celebrare. [Dat. Reate III. Id. Aug. 1225.]