BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Procli Diadochi

Elementatio theologica

 

1268

 

Textus:

Procli Diadochi Elementatio theologica

a Guillelmo de Morbecca translata

Novam editionem curavit Burchardus Mojsisch 2009.

(Pro textu digitalizato Burchardo Mojsisch magnas gratias ago. U.H.)

Procli Elementatio theologica (textus Graecus)

 

________________________________________________________________

 

 

 

PROCLI DIADOCHI

ELEMENTATIO THEOLOGICA

TRANSLATA A

GUILLELMO DE MORBECCA

 

――――――

 

<INCIPIUNT PROPOSITIONES PROCLI

PHILOSOPHI PLATONICI>

 

 

1.

OMNIS MULTITUDO PARTICIPAT

ALIQUALITER UNO.

 

Si enim nullatenus participaret, neque totum unum esset neque unumquodque multorum, ex quibus multitudo, sed esset ex aliquibus quaelibet multitudo, et hoc in infinitum, et unumquodque horum infinitorum esset iterum multitudo infinita. Neque uno enim nullatenus participans neque secundum totum se ipsum neque secundum unumquodque eorum, quae in ipso, omniquaque infinitum erit et secundum omne. Nam multorum unumquodque, quodcumque acceperis, aut unum erit aut non unum; et si non unum, aut multa aut nihil. Sed si quidem unumquodque nihil, et quod ex his nihil; si autem multa, ex infinities infinitis erit unumquodque. Haec autem impossibilia. Neque enim ex infinities infinitis est aliquid entium: infinito enim amplius non est, quod autem ex omnibus est, unoquoque amplius; neque ex nullo componi aliquid possibile est. Omnis ergo multitudo participat aliqualiter uno.

 

 

2.

OMNE, QUOD PARTICIPAT UNO,

ET UNUM EST ET NON UNUM.

 

Si enim non est ipsum unum – participat enim uno, aliud aliquid existens praeter unum –, sustinet unum secundum participationem et sustinuit factum esse unum. Si quidem igitur nihil est praeter unum, solum est unum et non participatione unius, sed ipsum unum erit. Si autem est aliquid praeter illud, quod non est unum – quod participat uno et non unum est et unum; non quod vere unum, sed unum ens tamquam participans uno –: hoc ergo non unum est neque quod vere unum, unum autem ens simul et participans uno. Et propter hoc non unum secundum se ipsum existens unum est et non unum, praeter unum aliud aliquid existens: quo quidem abundavit non unum, quo autem sustinuit unum. Omne ergo, quod participat uno, et unum est et non unum.

 

 

3.

OMNE, QUOD FIT UNUM, PARTICIPATIONE UNIUS FIT UNUM: SECUNDUM QUOD AUTEM SUSTINET PARTICIPATIONEM UNIUS, UNUM EST.

 

Si enim fiant unum, quae non sunt unum secundum se, convenientia aliquatenus et communicantia invicem fiunt unum et sustinent unius praesentiam, non existentia quod vere unum. Participant ergo uno hac, qua patiuntur unum fieri. Si quidem enim iam sunt unum, non fiunt unum: quod enim est, non fit, quod iam est. Si autem fiunt ex non uno prius, habebunt unum facto in ipsis aliquo uno.

 

 

4.

OMNE UNITUM ALTERUM EST A PER SE UNO.

 

Si enim est unitum, participabit utique aliqualiter uno hac, qua et unitum dicitur; quod autem participat uno, et unum est et non unum. Quod autem per se unum, nequaquam et unum est et non unum. Si enim et hoc unum et non unum, et quod in ipso iterum unum simul utrumque habebit, et hoc in infinitum, nullo existente per se uno, ad quod stare possibile est, sed omni uno et non uno existente. Est ergo aliquid unitum ab uno alterum. Idem enim existens unito unum multitudo infinita erit, et unumquodque illorum eodem modo, ex quibus est, quod unitum est.

 

 

5.

OMNIS MULTITUDO SECUNDA EST AB UNO.

 

Si enim est multitudo ante unum, non participabit uno, siquidem, antequam fiat unum, est illa multitudo: eo enim, quod non ens, non participat; quia quod participat uno, et unum est simul et non unum, nondum enim subsistit unum multitudine existente prima. Sed impossibile est esse aliquam multitudinem nullatenus uno participantem. Non ergo ante unum multiduo. Si vero simul cum uno et coordinata invicem natura – tempore enim nihil prohibet –, neque unum secundum se multa esse neque multitudinem unum tamquam contradivisa simul entia natura, siquidem neutrum altero prius aut posterius. Multitudo ergo secundum se non unum erit, et unumquodque eorum, quae in ipsa non unum, et hoc in infinitum; quod quidem impossibile. Participat ergo uno secundum sui naturam, et nihil ipsius erit accipere, quod non sit unum; non unum enim ens ex infinities infinitis erit, ut ostensum est. Omnino ergo participat uno. Siquidem igitur unum, secundum se ipsum unum existens, nullatenus participabit multitudine, erit multitudo omnino posterior uno, participans quidem uno, non participata autem ab uno. Si autem et unum participat multitudine, secundum existentiam quidem ut unum subsistens, secundum participationem autem non unum, plurificatum erit unum sicut multitudo unita propter unum. Communicavit ergo unum multitudine et multitudo uno. Quae autem conveniunt et communicant invicem aliqualiter, si quidem sub alio colliguntur, illud ante ipsa est; si autem ipsa se ipsa colligunt, non opponuntur invicem: opposita enim non festinant in invicem. Si igitur unum et multitudo contradivisa sunt, et multitudo inquantum multitudo non unum, et unum inquantum unum non multitudo, neutrum in altero factum, unum simul et duo erunt. Atvero si erit aliquid ante ipsa, quod colligit, aut unum erit aut non unum. Sed si non unum, aut multa aut nihil. Non autem multa, ne multitudo sit ante unum; neque nihil: quomodo enim congregabit, quod nihil? Unum ergo solum. Non enim utique et hoc unum multa, ne in infinitum. Est ergo per se unum, et omnis multitudo a per se uno.

 

 

6.

OMNIS MULTITUDO AUT EX UNITIS EST

AUT EX UNITATIBUS.

 

Unumquodque enim multorum quod quidem non erit per se multitudo solum et huius iterum unumquodque multitudo, palam. Si autem non est multitudo solum, aut unitum est aut unitates. Et si quidem participat uno, unitum; si autem ex quibus primum significatum, unitates. Si enim est per se unum, est, quod primo ipso participat et primo unitum. Hoc autem ex unitatibus. Si enim ex unitis, iterum unita ex aliquibus, et in infinitum. Oportet autem esse, quod primo unitum ex unitatibus; et invenimus, quod a principio.

 

 

7.

OMNE PRODUCTIVUM ALTERIUS MELIUS EST QUAM NATURA EIUS, QUOD PRODUCITUR.

 

Aut enim melius est aut deterius aut aequale. Si prius, aequale. Quod igitur ab hoc producitur, aut potentiam habet et ipsum productivam alterius alicuius aut sterile existit omnino. Sed si quidem sterile fuerit, secundum hoc ipsum a producente minoratum est et est inaequale illi fecundo existenti et potentiam habenti faciendi, inefficax existens. Si autem et ipsum productivum est alterius, aut et ipsum aequale sibi ipsi producit, et hoc similiter in omnibus, et erunt omnia entia aequalia invicem, et nullum erit unum melius altero, producente aequale sibi quod consequenter constituente. Aut inaequale, et non adhuc utique aequale erit ei, quod ipsum produxit; potentia enim aequale est aequalia facere; quae autem ex his inaequalia invicem, siquidem producens quidem ei, quod ante ipsum, aequale, ipsum autem ei, quod post ipsum, inaequale. Non ergo oportet esse aequale producenti id, quod producitur. Atvero neque minus erit aliquando producens. Si enim ipsum substantiam dat ei, quod producitur, ipsum et potentiam largitur ipsi secundum substantiam. Si autem ipsum productivum est potentiae omnis ei, quod post ipsum, et si se ipso possit facere tale, quale illud: si autem hoc, et faceret utique se ipsum potentius. Neque enim id, quod est, non posse prohibet, praesente factiva virtute, neque id, quod est, non velle: Omnia enim bonum appetunt secundum naturam. Quare si aliud potest perfectius efficere, et utique sibi ante id, quod post ipsum, perfectionem faceret. Neque aequale ergo producenti est, quod producitur, neque melius. Omnino ergo producens melius est quam natura eius, quod producitur.

 

 

8.

OMNIA QUALITERCUMQUE PARTICIPANTIA BONO PRAECEDIT, QUOD PRIME BONUM ET QUOD NIHIL EST ALIUD QUAM BONUM.

 

Si enim omnia entia bonum appetunt, palam, quia quod prime bonum ultra entia est. Si enim est idem alicui entium, aut idem est ens et bonum, et hoc ens non adhuc utique erit appetens bonum, per se bonum existens; quod enim appetit aliquid, indigens est eo, quod appetit, et alterum ab appetibili; aut hoc quidem aliud, hoc autem aliud, et hoc quidem participabit ente, hoc autem erit participatum in hoc, bonum. Est ergo aliquod bonum in aliquo participantium existens et quod participans appetit solum, sed non, quod simpliciter bonum et quod omnia entia appetunt. Hoc quidem enim commune omnium entium est appetibile; quod autem in aliquo fit, illius solum est participantis. Quod ergo prime bonum nihil aliud est quam bonum. Si enim aliquid aliud apponis, minoras appositione bonum quoddam bonum faciens pro bono simpliciter; appositum enim, non existens ipsum bonum, sed minus quam illud, sua coexistentia ipsum bonum minorat.

 

 

9.

OMNE AUTARKES VEL SECUNDUM SUBSTANTIAM VEL SECUNDUM OPERATIONEM MELIUS EST EO, QUOD NON EST AUTARKES, SED IN ALIAM CAUSAM REMITTITUR CAUSAM PERFECTIONIS.

 

Si enim omnia entia bonum appetunt secundum naturam, et hoc quidem se ipso exhibitivum est eius, quod bene, hoc autem indigens alio, hoc quidem praesentem habet boni causam, hoc autem seorsum existentem; quanto igitur propinquius hoc largienti appetibile, tanto melius utique erit eo, quod est indigens separata causa et aliunde suscipiente perfectionem existentiae aut operationis. Quoniam – quia et simile est et minoratum – et similius est ipsi bono, quod autarkes, minoratum autem in participando bono et non ipsum esse, quod bonum prime, cognatum aliqualiter est illi, secundum quod a se ipso potest bonum habere; participans autem et per aliud participans plus distat a prime bono et quod nihil est aliud quam bonum.

 

 

10.

OMNE AUTARKES SIMPLICITER BONO DETERIUS EST.

 

Quid enim aliud est autarkes (id est sibi sufficiens) quam quod a se ipso et in se ipso bonum habet? Hoc autem iam plenum est bono et participans, sed non ipsum, quod simpliciter bonum. Illud enim eo, quod est, participare et eo, quod est plenum esse, melius est, ut ostensum est. Si igitur quod autarkes replevit se ipsum bono, id, a quo replevit se ipsum, melius utique erit eo, quod autarkes et super autarkiam. Et neque indigens aliquo, quod simpliciter bonum – non enim appetit aliud: esset enim utique deficiens bono secundum appetitum –; neque autarkes: esset enim utique plenum bono et non bonum prime.

 

 

11.

OMNIA ENTIA PROCEDUNT AB UNA CAUSA PRIMA.

 

Aut enim nullius est causa entium, aut circulo sunt causae finitis omnibus, aut in infinitum processus et aliud alterius causa et numquam stabit causae praeexistentia. Sed siquidem nullius entium sit causa, neque ordo erit secundorum et primorum, perficientium et perfectorum, ornantium et ornatorum, generantium et generatorum, facientium et patientium; neque scientia nullius entium. Causarum enim cognitio scientiae opus est, et tunc dicimus scire, quando causas entium noverimus. Si autem circulo procedunt causae, eadem erunt priora et posteriora, potentiora et debiliora. Omne enim procudens melius est quam natura eius, quod producitur. Differt autem nihil per plura aut per pauciora media connectere causato causam et facere ab illo; etenim intermediis omnibus erit melius, quorum est causa, et quanto utique plura sint media, tanto maiori modo causa. Si vero in infinitum causarum appositio sit et aliud ab alio semper, iterum nullius scientia erit. Nullius enim infinitorum est cognitio. Causis autem ignoratis neque eorum, quae deinceps, scientia erit. Si igitur et causam oportet esse entium et determinatae sunt causae a causatis et non est in infinitum ascensus, est utique causa prima entium, a qua velut a radice procedunt singula, haec quidem entia prope illam, haec autem longius. Quod enim oporteat unum esse principium, ostensum est, propterea quod omnis multitudo secunda est ab uno.

 

 

12.

OMNIUM ENTIUM PRINCIPIUM ET

CAUSA PRIMA BONUM EST.

 

Si enim ab una causa omnia procedunt, illam causam aut bonum oportet dicere aut bono melius. Sed siquidem illa est melius bono, utrum venit aliquid et ab illa in entia et naturam entium aut nihil? Et siquidem nihil, inconveniens: Non enim utique adhuc conservabimus ipsam in ordine causae, cum sit oportunum ubique adesse aliquid causatis ipsis a causa et singulariter a prima, ex qua omnia orta sunt et propter quam sunt singula entium. Si autem est metusia (id est coexistentia) illius entibus sicut et boni, erit aliquid bonitate melius in entibus deveniens a prima causa; non enim utique melior existens et super bonum deterius aliquid dat secundis quam ea, quae dat id, quod post ipsam. Et quid utique erit bonitate melius? Quoniam et ipsum, quod melius dicimus esse id, quod maiori modo bonum suscepit. Si igitur neque melius utique dicetur, quod non bonum, ipso bono semper est secundum. Si autem et entia omnia bonum appetunt, quomodo adhuc ante causam hanc esse aliquid possibile est? Si enim appetitum habet et illius, quomodo boni maxime? Sive non appetit: Quomodo omnium causam non appetunt progressa ab ipsa? Si autem bonum est, a quo omnia entia exorta sunt, principium et causa prima omnium est bonum.

 

 

13.

OMNE BONUM UNITIVUM EST PRATICIPANTIUM IPSO, ET OMNIS UNITIO BONUM, ET BONUM UNI IDEM.

 

Si enim bonum est salvativum entium omnium – propter quod et appetibile existit omnibus –, quod autem salvativum et contentivum est substantiae singulorum, est ipsum unum – ipso enim uno salvantur omnia, et dispersio unumquodque exire facit a substantia –: Ipsum bonum, quibuscumque affuerit, haec efficit unum et continet secundum unitionem. Et si ipsum unum collectivum est et contentivum entium, unumquodque perficit secundum sui ipsius praesentiam. Et bonum ergo hac est omnibus in unitum esse. Si autem et unitio est bonum secundum se et bonum unificum, quod simpliciter bonum et quod simpliciter unum, idem, uniens simul et bonificans entia. Unde utique et quae a bono aliquo <modo> decidunt et participatione unius simul privantur; et quae fiunt expertia uno, dissidentia repleta, et bono privantur secundum eundem modum. Est ergo et bonitas unitio et unitio bonitas et bonum unum et unum prime bonum.

 

 

14.

OMNE ENS AUT MOTUM AUT IMMOBILE EST; ET SI MOTUM, AUT A SE IPSO AUT AB ALIO; ET SIQUIDEM A SE IPSO, AUTOKINETUM EST, SI AUTEM AB ALIO, ALTEROKINETUM EST. OMNE ERGO ENS AUT IMMOBILE EST AUT AUTOKINETUM AUT ALTEROKINETUM.

 

Necesse enim alterokinetis existentibus esse et quod immobile et intermedium horum, quod autokinetum (id est per se mobile). Si enim omne alterokinetum (id est ab altero mobile) ab alio moto movetur, aut circulo sunt motus aut in infinitum; sed neque circulo neque in infinitum, siquidem terminata sunt principio entia omnia et movens eo, quod movetur, valentius. Erit ergo aliquid immobile primum movens. Sed si haec, necesse est et per se mobile esse. Si enim stent omnia, quid quidem erit, quod primo movetur? Neque enim quod immobile: non enim aptum natum est; neque quod alterokinetum: ab alio enim movetur. Relinquitur ergo, quod per se mobile esse, quod primo movetur, quoniam et hoc est, quod copulat alteromobilia immobili, medium aliqualiter ens, movens simul et motum; illorum enim hoc quidem movet solum, hoc autem movetur solum. Omne ergo ens aut immobile est aut per se mobile aut alteromobile. Ex his itaque et illud manifestum, quod his quidem, quae moventur quod per se mobile primum, his autem, quae movent, quod immobile.

 

 

15.

OMNE, QUOD AD SE IPSUM CONVERSIVUM EST, INCORPOREUM EST.

 

Nullum enim corporum ad se ipsum natum est converti. Si enim, quod convertitur ad aliquid, copulatur illi, ad quod convertitur, palam utique, quia et partes corporis omnes eius, quod ad se ipsum convertitur, ad omnes copulabuntur. Hoc enim erat ad se ipsum converti, quando unum fiant ambo, scilicet conversum et ad quod conversio facta est. Impossibile autem in corpore hoc et totaliter in partibilibus omnibus; non enim totum toti sibi copulatur partibile propter partium separationem, aliis alibi iacentibus. Nullum ergo corpus ad se ipsum natum est converti, ut totum convertatur ad totum. Si quid ergo ad se ipsum conversivum est, incorporeum est et impartibile.

 

 

16.

OMNE AD SE IPSUM CONVERSIVUM HABET SUBSTANTIAM SEPARABILEM AB OMNI CORPORE.

 

Si enim inseparabile sit a corpore quocumque, non habebit aliquam operationem separatam a corpore. Impossibile est enim substantiae existentis inseparabilis a corporibus eam, quae a substantia operationem esse separatam; erit enim sic operatio melior substantia, siquidem haec quidem est indigens corporibus, haec autem per se sufficiens, sui ipsius existens et non corporum. Si igitur aliquid secundum substantiam est inseparabile, et secundum operationem similiter aut etiam magis inseparabile. Si autem hoc, non convertitur ad se ipsum. Quod enim ad se ipsum convertitur, aliud existens a corpore, operationem habet separatam a corpore et non per corpus neque cum corpore, siquidem operatio et id, ad quod operatio, nihil indiget corpore. Separatum ergo omnino a corporibus est, quod ad se ipsum convertitur.

 

 

17.

OMNE SE IPSUM MOVENS PRIMO AD SE IPSUM EST CONVERSIVUM.

 

Si enim movet se ipsum, et operatio motiva ipsius ad se ipsum est, et unum simul movens et quod movetur. Aut enim parte quidem movet, parte autem movetur, aut totum movet et movetur, aut totum quidem movet, parte autem movetur, aut e converso. Sed si pars quidem alia est, quae movet, pars autem alia, quae movetur, non erit secundum se ipsum per se mobile, ex non per se mobilibus subsistens, sed putatum quidem per se mobile, non ens autem secundum substantiam tale. Si autem totum movet, pars autem movetur, aut e converso, erit quaedam pars in ambobus secundum unum simul movens et mota, et hoc est, quod primo per se mobile. Si autem unum et idem movet et movetur, eam, quae ipsius movere operationem ad se ipsum habebit, motivum sui ipsius existens. Ad quod autem operatur, ad hoc conversum est. Omne ergo se ipsum movens primo ad se ipsum est conversivum.

 

 

18.

OMNE DERIVANS ESSE ALIIS IPSUM PRIME EST HOC, QUOD TRADIT RECIPIENTIBUS DERIVATIONEM.

 

Si enim ipsi esse dat et a sui ipsius substantia facit traditionem, quod quidem dat, submissum est a sui ipsius substantia, quod autem est, maius est et perfectius, siquidem omne constitutivum alicuius valentius est ea, quae constituitur, natura. Dato ergo, quod in ipso, quod dedit, praeexistit, valentius est et quod illud quidem est, sed non idem illi: prime enim est, hoc autem secundo. Necesse enim aut idem esse utrumque et unam rationem amborum, aut nihil esse commune neque idem in ambobus, aut hoc quidem primo esse, hoc autem secundo. Sed siquidem eadem ratio, non adhuc utique hoc quidem causa erit, hoc autem effectus; neque utique hoc quidem secundum se, hoc autem in aliquo participante; neque hoc quidem faciens, hoc autem factum. Si autem nihil habeant idem, non utique in esse alterum statuit reliquum, nihil ad esse illius participans. Relinquitur ergo hoc quidem esse primo, quod dat, hoc autem secundo, quod datum est, in quibus ipsum esse alterum alterius traducit.

 

 

19.

OMNE, QUOD PRIMO INEXISTIT

ALICUI NATURAE ENTIUM, OMNIBUS ADEST HIS, QUAE SECUNDUM ILLAM NATURAM ORDINANTUR SECUNDUM UNAM RATIONEM ET EODEM MODO.

 

Si enim non omnibus eodem modo, sed his quidem, his autem non, palam, quod non erat in illa natura primo, sed in aliis quidem primo, in aliis autem secundo, his, quae quandoque participant. Quod enim quandoque quidem existens, quandoque autem non, non primo neque secundum se existit, sed superventicium est et aliunde adveniens, quibuscumque sic extiterit.

 

 

20.

OMNIBUS CORPORIBUS SUPERIOR EST ANIMAE SUBSTANTIA, ET OMNIBUS ANIMABUS SUPERIOR INTELLECTUALIS NATURA, ET OMNIBUS INTELLECTUALIBUS HYPOSTASIBUS

SUPERIUS IPSUM UNUM.

 

Omne enim corpus mobile est ab altero, movere autem se ipsum non est natum, sed praesentia animae movetur ex ipso et vivit propter animam; et praesente quidem anima per se mobile aliqualiter est, absente autem ab altero mobile, tamquam hanc habens secundum se naturam, et tamquam anima sortita substantiam per se mobilem. Cuicumque enim affuerit, huic tradit per se mobilitatem; cui autem tradit ipsum esse, ipso multo prior ipsa est. Superior ergo corporibus est tamquam per se mobilis secundum substantiam his, quae secundum participationem per se mobilia fiunt. Iterum autem anima mota a se ipsa secundum habet ordinem ab immobili natura et secundum se immobili consistente, quia omnia quidem, quae moventur, praecedit, quod per se mobile, omnia autem moventia, quod immobile. Si igitur anima mota a se ipsa alia movet, oportet ante ipsam esse, quod immobiliter movet. Intellectus autem movet immobilis existens et semper secundum eadem operans. Etenim anima propter intellectum participat eo, quod est semper intelligere, quemadmodum corpus propter animam se ipsum movere. Si enim erat in anima semper intelligere primo, omnibus utique inesset animabus sicut et se ipsam movere. Non ergo animae hoc inest primo. Oportet ergo ante ipsam esse, quod primo intellectivum. Ante animas ergo intellectus. Atvero et ante intellectum unum. Intellectus enim et si immobilis, sed non unum; intelligit enim se ipsum et operatur circa se ipsum; et uno quidem omnia participant, quae qualitercumque sunt, intellectu autem non omnia. Quibuscumque enim affuerit intellectus praesentia, haec necesse est participare cognitione, quia intellectualis cognitio est principium et causa prima eius, quod est cognoscere. Superius igitur est unum intellectu. Et non adhuc aliud est superius uno. Idem enim unum et bonum; principium ergo omnium, ut ostensum est.

 

 

21.

OMNIS ORDO AB UNITATE INCIPIENS PROCEDIT IN MULTITUDINEM UNITATI COELEMENTALEM, ET OMNIS ORDINIS MULTITUDO AD UNAM REDUCITUR UNITATEM.

 

Unitas quidem enim habens rationem principii producit convenientem sibi multitudinem; propter quod et una colligatio et unus ordo totus ab unitate habet eum, qui in multitudinem, descensum; non enim adhuc ordo neque colligatio unitate sterili manente secundum se ipsam. Multitudo autem reducitur iterum in unam communem causam omnium, quae eiusdem ordinis. Quod enim in omni multitudine idem, non ab uno eorum, quae in multitudine, processum habet. Quod enim ab uno solo multorum, non est commune omnium, sed solius proprietatis illius singulare. Quoniam igitur secundum unumquemque ordinem est quaedam communio et continentia et identitas, propter quam haec quidem dicuntur eiusdem ordinis, haec autem alterius generis, palam, quod ab uno principio venit omni ordini, quod idem. Est ergo unitas una ante multitudinem secundum unumquemque ordinem, unam rationem et connexionem exhibens his, quae in ipso ordinantur ad invicem et ad totum. Aliud quidem enim alterius causa est eorum, quae sub eadem colligatione; quod autem ut unius colligationis causa necesse ante omnia esset et ab ipso omnia tamquam eiusdem ordinis generari, non ut hoc aliquid unumquodque, sed ut eiusdem ordinis existens. Ex his itaque manifestum, quod naturae corporis inest unum et multitudo, et una natura multas habet copulatas, et multae naturae ex una sunt totius natura; et ordini animarum adest ordiri ex una anima prima et in multitudinem animarum devenire et multitudinem in unam reducere; et intellectuali essentiae monadem esse intellectualem et intellectuum multitudo ex uno intellectu procedens et in illam conversa; et uni ei, quod ante omnia multitudinem unitatum, et unitatibus eam, quae ad unum extensionem. Post unum ergo quod primum unitates, et post intellectum primum intellectus, et post animam primam animae, et post totam naturam multae naturae.

 

 

22.

OMNE PRIME ET PRINCIPALITER ENS SECUNDUM UNUMQUEMQUE ORDINEM UNUM EST ET NEQUE DUO NEQUE PLURA DUOBUS, SED UNICUM OMNE.

 

Sit enim, si possibile, duo; idem enim impossibile et pluribus existentibus. Aut igitur utrumque horum est, quod dicitur prime aut quod ex ambobus. Sed siquidem quod ex ambobus, unum utique erit iterum et non duo prime. Si autem utrumque, aut ex altero alterum et non primum utrumque, aut ex aequo ambo. Sed si ex aequo, neutrum iam erit prime. Si enim alterum prime, hoc autem non idem alteri, non erit ordinis illius. Quod enim nihil aliud est, quam quod dicitur, hoc est prime; horum autem utrumque alterum ens est simul et non est, quod dicitur. Si igitur haec differunt quidem ab invicem, non inquantum autem est, quod dicitur, prime differt – hoc enim prime idem passum est –, non ambo erunt prime, sed illud, quo ambo participant, prime esse dicitur. Ex his itaque manifestum, quod prime ens unum est solum, sed non duo prime entia aut plura; et primus intellectus unus solus, sed non duo primi intellectus; et prima anima una et in qualibet specierum, puta quod prime bonum, quod prime aequale; et in omnibus similiter. Sic autem et animalis species una, quae prime et hominis: eadem enim ostensio.

 

 

23.

OMNE IMPARTICIPATUM INSTITUIT A SE IPSO PARTICIPATA, ET OMNES PARTICIPATAE HYPOSTASES AD IMPARTICIPATAS ESSENTIAS ERIGUNTUR.

 

Quod quidem enim imparticipatum, unitatis habens rationem ut sui ipsius ens et non alterius et ut exemptum a participantibus, generat participari possibilia. Aut enim infecundum stabit per se et nihil utique habebit honorabile; aut dabit aliquid a se ipso, et accipiens quidem participat, datum autem subsistit participative. Omne autem participatum, alicuius factum, a quo participatur, secundum est ab eo, quod omnibus similiter adest et ab eo, quod omnia replet a se ipso. In uno quidem enim ens, in aliis non est; quod autem omnibus eodem modo adest, ut omnibus irradiet, non in uno est, sed ante omnia. Aut enim in omnibus est aut in uno omnium aut ante omnia. Sed in omnibus quidem ens, partitum in omnia, iterum alio utique indigebit partitum uniente; et non adhuc utique eodem participabunt omnia, sed hoc quidem alio, hoc autem alio unius partiti. Si autem in uno omnium, non adhuc omnium erit, sed unius. Si igitur et commune participare potentium et idem omnium, ante omnia erit; hoc autem imparticipatum.

 

 

24.

OMNE PARTICIPANS PARTICIPATO DEMISSIUS ET PARTICIPATUM IMPARTICIPATO.

 

Participans enim, ante participationem imperfectum ens, participatione autem factum perfectum, secundum est semper a participato, secundum quod participans est perfectum. Qua enim imperfectum erat, hac participato quod facit ipsum perfectum demissius est. Participatum autem, alicuius ens et non omnium, demissius ens eo, quod est omnium et non alicuius, iterum submissam sortitum est existentiam; hoc quidem enim causae omnium magis congeneum, hoc autem minus congeneum. Praecedit ergo imparticipatum quidem participata, haec autem participantia. Ut enim summatim dicatur: Hoc quidem est unum ante multa; participatum autem in multis, unum simul et non unum; participans autem omne non unum simul et unum.

 

 

25.

OMNE PERFECTUM IN GENERATIONES PROCEDIT, UT POTEST PRODUCERE, IPSUM IMITANS OMNIUM UNUM PRINCIPIUM.

 

Sicut enim illud propter bonitatem suam est unitive omnium entium substitutivum – idem enim bonum et unum, quare et boniformiter ei, quod est unitive, idem est –, sic et quae post illud propter perfectionem ipsorum alia generare conantur, demissiora sui ipsorum essentia. Perfectio enim boni pars quaedam est, et perfectum qua perfectum imitatur bonum. Illud autem erat omnium substitutivum; quare et perfectum eorum, quae potest, est productivum secundum naturam. Et quod quidem perfectius, quanto utique fuerit perfectius, tanto est plurium causa. Perfectius enim magis participat bono; hoc autem propinquius bono, hoc autem magis congeneum omnium causae, hoc autem plurium causa. Quod autem imperfectius, quanto utique imperfectius fuerit, tanto magis pauciorum est causa. Longius enim existens ab omnia producente pauciorum est substitutivum. Omnia enim substituere aut ornare aut perficere aut continere aut vivificare aut condere agere quidem in pluribus singula horum congeneum, in paucioribus autem alienius. Ex his itaque manifestum, quia, quod remotissimum a principio omnium, sterile est et nullius causa. Si enim generat aliquid et habet aliquid post ipsum, palam, quod non adhuc utique erit remotissimum, sed quod produxit remotius ab illo, ipsum autem propinquius, eo, quod producat quodcumque aliud, imitans productivam omnium entium causam.

 

 

26.

OMNIS CAUSA PRODUCTIVA ALIORUM MANENS IPSA IN SE IPSA PRODUCIT, QUAE POST SE ET QUAE DEINCEPS.

 

Si enim imitatur unum, illud autem immobiliter substituit, quae post ipsum, et omne producens eodem modo habet producendi causam. Atvero ipsum unum immobiliter substituit. Si enim per motum, motus in ipso esset et motum neque unum adhuc erit, transmutatum ex eo, quod unum. Aut si post ipsum sit motus, et ex uno erit et aut in infinitum aut immobiliter producet ipsum unum. Et omne producens imitabitur ipsum unum et productivam omnium causam. Ex eo enim, quod prime, semper id, quod non prime; quare et ex productivo omnium, quod aliquorum est productivum. Et omne ergo productum a se ipso producit, quae deinceps. Imminoratis ergo manentibus producentibus secunda producuntur ab ipsis; quod enim qualitercumque minoratur, manere est impossibile, quale est.

 

 

27.

OMNE PRODUCENS PROPTER PERFECTIONEM ET POTENTIAE CIRCUMSTANTIAM PRODUCTIVUM EST SECUNDORUM.

 

Si enim non quia perfectum, sed deficiens secundum potentiam produceret, neque utique suum ordinem immobilem posset conservare. Quod enim propter defectum et imbecillitatem alii esse exhibet, sui ipsius mutatione et alteratione subsistentiam illi exhibet. Manet autem, quale est omne producens, et a manente, quod post ipsum procedit. Plenum ergo et perfectum existens secunda substituit immobiliter et imminorabiliter, ipsum ens, quod est et neque transmutatum in illa neque minoratum. Non enim departitio est producentis, quod producitur: neque enim generationi hoc conveniret neque generativis causis. Neque transitio; non enim materia fit procedentis: Manet enim, quale est, et quod producitur, aliud penes ipsum est. Inalteratum ergo generans consistit et imminoratum, fecunda potentia se ipsum multiplicans et a se ipso secundas hypostases exhibens.

 

 

28.

OMNE PRODUCENS SIMILIA AD SE IPSUM ANTE DISSIMILIA SUBSTITUIT.

 

Quoniam enim valentius est ex necessitate producens producto, eadem quidem simpliciter et aequalia secundum potentiam numquam utique erunt invicem. Si autem non sunt eadem et aequalia, sed altera et inaequalia, aut omnino segregata sunt ab invicem aut et unita sunt et segregata. Sed siquidem omnino segregata sunt, inconvenibilia erunt, et nequaquam causae, quod ab ipsa compassibile. Neque participatione igitur alterius alterum, omnino altera existentia; quod enim participatur, communionem dat participanti ad id, quod participat. Atvero necesse causatum participare causa tamquam inde habens essentiam. Si autem sic quidem segregatum est, sic autem unitum est producenti productum, si quidem ex aequo utrumque passum est, ex aequo utique ipso participabit et non participabit; quare et habebit utique essentiam ab ipso et non habebit eodem modo. Si vero magis fuerit sequestratum, alienum utique erit ab eo, quod genuit magis quam conveniens genitum et inharmonizatum ad se ipsum magis quam harmonizatum et incompatiens magis quam compatiens. Si igitur sunt congenea causis secundum ipsum esse et compatientia, quae ab ipsis et exorta sunt ab ipsis secundum naturam et appetunt coniunctionem ad ipsa, appetentia bonum et adipiscentia appetibile per causam, palam, quia magis unita sunt producentibus producta, quam segregata sint ab ipsis. Quae autem magis unita sunt, similia sunt magis quam dissimilia his, quibus magis unita sunt. Similia ergo ante dissimilia substituit omnis productiva causa.

 

 

29.

OMNIS PROCESSUS PER SIMILITUDINEM SECUNDORUM AD PRIMA EFFICITUR.

 

Si enim producens similia ante dissimilia substituit, similitudo a producentibus substituit producta: Similia enim per similitudinem similia efficiuntur, sed non per dissimilitudinem. Si igitur processus in substitutione salvat identitatem geniti ad id, quod genuit, et quale illud prime, tale exit, quod post ipsum secundario, per similitudinem habet hypostasim.

 

 

30.

OMNE, QUOD AB ALIQUO PRODUCITUR IMMEDIATE, MANET IN PRODUCENTE ET PROCEDIT AB IPSO.

 

Si enim omnis processus manentibus primis fit et per similitudinem efficitur, similibus ante dissimilia substitutis, manet aliqualiter, quod producitur, in producente. Quod enim omnino procedit, nihil utique habebit idem ad manens, sed est omnino segregatum; si autem habuerit aliquid commune et unitum ad ipsum, manebit utique et ipsum in illo, sicut et illud in se ipso manet. Si vero manet solum non procedens, nihil differet a causa neque erit manente illa aliud genitum. Si enim aliud, segregatum est et est separatim; si autem separatim, manet autem illa, processit hoc ab ipsa, ut segregetur a manente. Qua quidem igitur idem aliquid ad producens habet, quod producitur, manet in ipso; qua autem alterum, procedit ab ipso. Simile autem ens, idem aliqualiter simul et alterum est. Manet ergo et procedit simul et neutrum sine altero.

 

 

31. OMNE PROCEDENS AB ALIQUO SECUNDUM ESSENTIAM CONVERTITUR AD ILLUD, A QUO PROCEDIT.

 

Si enim proveniat quidem, non convertatur autem ad causam processus huius, non utique appetet causam; omne enim appetens conversum est ad appetibile. Atvero omne appetit bonum, et illius ordo per proximam causam singulis; appetunt ergo et suam causam singula. Per quod enim esse unicuique, per hoc et ipsum bene; per quod autem ipsum bene, ad hoc appetitus primo; ad quod autem primo appetitus, ad hoc conversio.

 

 

32.

OMNIS CONVERSIO PER SIMILITUDINEM EFFICITUR EORUM, QUAE CONVERTUNTUR, AD QUOD CONVERTUNTUR.

 

Quod enim convertitur, omne ad omne copulari festinat et appetit communionem ad ipsum et colligationem. Colligat autem omnia similitudo, sicut segregat dissimilitudo et distare facit. Si igitur conversio communio quaedam est et coniunctio, omnis autem communio et coniunctio per similitudinem: omnis <ergo> conversio per similitudinem efficietur utique.

 

 

33.

OMNE PROCEDENS AB ALIQUO ET CONVERSUM CIRCULAREM HABET OPERATIONEM.

 

Si enim, a quo procedit, ad hoc convertitur, copulatur principio finis et est unus et continuus motus, hoc quidem a manente, hoc autem ad manens facto; unde etiam omnia circulo moventur a causis ad causas. Maiores autem circuli et minores, his quidem conversionibus factis ad superposita proxime, his autem ad superiora et usque ad principium omnium; ab illo enim omnia et ad illud.

 

 

34.

OMNE, QUOD SECUNDUM NATURAM CONVERTITUR, AD ILLUD FACIT CONVERSIONEM, A QUO ET PROCESSUM PROPRIAE SUBSISTENTIAE HABET.

 

Si enim secundum naturam convertitur, eum qui secundum essentiam appetitum ad illud habet, ad quod convertitur. Si autem hoc, et esse ipsius omne in illud recurrit, ad quod essentialem conversionem facit et simile est secundum essentiam; propter quod et compatiens illi secundum naturam tamquam substantiae congeneum. Si autem hoc, aut idem est esse amborum aut ex altero alterum aut ambo ex aliquo alio similitudinem sortita sunt. Sed si quidem idem esse amborum, quomodo secundum naturam conversum est alterum ad alterum? Si autem ex uno ambo, ad illud utique erit converti secundum naturam ambobus. Relinquitur ergo alterum ex altero esse habere. Si autem hoc, et processus ab illo, ad quod quae secundum naturam conversio. Ex his itaque manifestum, quod appetibile omnibus est intellectus, et procedunt omnia ab intellectu, et totus mundus ab intellectu substantiam habet, etsi perpetuus sit. Et non propter hoc non procedit ab intellectu, quia perpetuus; neque enim propter hoc non est conversus, quia semper ordinatus est. Sed et procedit semper et perpetuus secundum essentiam et conversus est semper et insolubilis secundum ordinem.

 

 

35.

OMNE CAUSATUM ET MANET IN SUA CAUSA ET PROCEDIT AB IPSA ET CONVERTITUR AD IPSAM.

 

Si enim manet solum, nihil differet a causa, indiscretum existens; simul enim disgregabit processus. Si autem procedit solum, inconiunctum erit ad ipsam et incompassibile, nullatenus causae communicans. Si vero convertitur solum, quomodo, quod non habet substantiam ab ipsa, secundum substantiam facit conversionem ad alienum? Si autem maneat quidem et procedat, non convertatur autem, quomodo, qui secundum naturam appetitus uniuscuiusque ad id, quod bene, et ad bonum et quae ad generans extensio? Si vero procedat quidem et convertatur, non autem maneat, quomodo distans quidem a causa studet coniungi ad ipsam, inconiungibile autem erat ante distantiam? Si enim coniungebatur, secundum illud semper manebat. Si autem maneat et convertatur, non autem procedat, quomodo non segregatum possibile est converti? Omne enim, quod convertitur, assimulatur resolventi in illud, a quo divisum est secundum substantiam. Necesse autem aut manere solum aut converti solum aut procedere solum aut duo extrema cum invicem aut medium cum alterutro extremorum aut simul omnia. Relinquitur ergo et manere omne in causa et procedere ab ipsa et converti ad ipsam.

 

 

36.

OMNIUM EORUM, QUAE SECUNDUM PROCESSUM MULTIPLICANTUR, PRIMA SUNT PERFECTIORA SECUNDIS ET SECUNDA HIS, QUAE POST IPSA, ET CONSEQUENTER EODEM MODO.

 

Si enim processus et disgregant a causis ea, quae producuntur, et submissiones sunt secundorum ad prima, prima quidem progressa coniuncta sunt magis causis, ab illis ipsis pullulantia, secunda autem remotiora sunt a causis, et consequenter similiter. Quae autem propinquiora et magis congenea causis, perfectiora sunt: nam causae causatis; quae autem remotius, imperfectiora et non similata causis.

 

 

37.

OMNIUM SECUNDUM CONVERSIONEM SUBSISTENTIUM PRIMA SUNT IMPERFECTIORA SECUNDIS ET SECUNDA HIS, QUAE DEINCEPS; ULTIMA AUTEM PERFECTISSIMA.

 

Si enim conversiones fiunt secundum circulum et a quo est processus, in hoc est conversio, a perfectissimo autem est processus, conversio ergo ad perfectissimum. Et si ad quod processus ultimum, ab hoc primo conversio, processus autem ad extremum, quod imperfectissimum, et conversio, quae ab imperfectissimo. Prima quidem igitur in his, quae secundum conversionem, quae imperfectissima, ultima autem, quae perfectissima.

 

 

38.

OMNE PROCEDENS AB ALIQUIBUS PLURIBUS CAUSIS PER QUOT PROCEDIT, PER TOT ET CONVERTITUR, ET OMNIS CONVERSIO PER IPSA, PER QUAE ET PROCESSUS.

 

Quoniam enim per similitudinem utraque fiunt, quod quidem immediate ab aliquo prodiit, et conversum est immediate ad ipsum: Similitudo enim immediata erat. Quod autem indiget mediatione in procedendo, mediatione indiget et secundum conversionem; oportet enim ad idem utrumque fieri. Quare ad medium convertetur primo, deinde ad melius medio. Per quot ergo esse, per tot et bene esse singulis, et e converso.

 

 

39.

OMNE ENS SUBSTANTIALITER CONVERTITUR SOLUM AUT VITALITER AUT ETIAM COGNITIVE.

 

Aut enim esse solum a causa habet aut vivere cum esse aut etiam cognitivam inde suscepit potentiam. Qua quidem igitur est solum, substantialem facit conversionem; qua autem et vivit, et vitalem; qua autem et cognoscit, et cognitivam. Ut enim processit, sic convertitur, et mensurae conversionis determinatae sunt mensuris secundum processum. Et appetitus igitur his quidem est secundum ipsum esse solum, idoneitas existens ad participationem causarum; his autem secundum vitam, motus existens ad meliora; his vero secundum cognitionem, sensus existens bonitatis causarum.

 

 

40.

OMNIA, QUAE AB ALIA CAUSA PROCEDUNT, PRAECEDUNT, QUAE A SE IPSIS SUBSISTUNT ET HABENTIA ESSENTIAM AUTHYPOSTATON (ID EST PER SE SUBSISTENTEM).

 

Si enim omne autarkes aut secundum substantiam aut secundum operationem melius est eo, quod in aliam causam reducitur; quod autem se ipsum producit, sibi ipsi exhibitivum ipsius esse existens, est autarkes ad substantiam, quod autem ab alio solum producitur, non autarkes; bono autem magis congeneum, quod autarkes, quae autem magis congenea et similiora substantiis ante dissimilia, subsistunt a causa: quae ergo a se ipsis producuntur et authypostata sunt, seniora sunt his, quae ab altero solum prodierunt. Aut enim nihil erit authypostatum aut bonum est tale aut prima ex bono substituta. Sed si quidem nihil est authypostatum, in nullo autarkes erit secundum veritatem. Neque enim in bono: melius enim autarkeia unum, cum sit illud et per se bonum, sed non habens bonum; neque in his, quae post bonum: Omnia enim erunt indigentia alio, quod ante ipsum solum. Si autem bonum authypostatum, ipsum se ipsum producens non unum erit. <- - -> Necesse ergo authypostatum esse post primum; et palam, quod ante ea, quae ab alia causa procedunt: principalius enim illis et bono magis congeneum, ut ostensum est.

 

 

41.

OMNE QUIDEM, QUOD IN ALIO EST, AB ALIO SOLUM PRODUCITUR; OMNE AUTEM, QUOD IN IPSO EST, AUTHYPOSTATUM EST.

 

Nam in alio quidem ens et subiecto indigens sui ipsius generativum numquam erit. Quod enim generare se ipsum natum est, fundamento alio non indiget, contentum a se ipso et salvatum in se ipso extra subiectum. Quod autem in se manere et locari potest, sui ipsius productivum est, ipsum in se ipsum procedens et sui ipsius contentivum existens et ita in se ipso ens ut in causa causatum. Non enim ut in loco neque ut in subiecto; etenim locus ab eo, quod in loco, alius est, et subiectum ab eo, quod in subiecto est. Hoc autem sibi ipsi idem. Authypostato ergo idem et sicut in causa, quod a causa, ita in se ipso est.

 

 

42.

OMNE AUTHYPOSTATON AD SE IPSUM EST CONVERSIVUM.

 

Si enim a se ipso procedit, et conversionem faciet ad se ipsum. A quo enim processus est singulis, ad hoc et quae processui coordinata conversio est. Si enim procedit a se ipso solum, non convertatur autem procedens in se ipsum, numquam proprium bonum appetet et quod potest sibi ipsi exhibere. Potest autem omnis causa ei, quod ab ipsa, dare cum substantia, quam dat, et id, quod bene substantiae, quam dat, coniugum; quare et ipsum sibi. Hoc ergo proprium authypostato bonum. Hoc autem non appetet non conversum ad se ipsum; non appetens autem non utique obtinebit, et non obtinens imperfectum utique erit et non autarkes. Sed siquidem alii, convenit et authypostato autarkes et perfectum esse. Et obtinebit ergo proprium et appetet et ad se ipsum convertetur.

 

 

43.

OMNE, QUOD AD SE IPSUM CONVERSIVUM EST, AUTHYPOSTATUM EST.

 

Si enim conversum est ad se ipsum secundum naturam et est perfectum in conversione ad se ipsum, et substantiam utique a se ipso habebit; ad quod enim quae secundum naturam conversio, ab hoc et processus, qui secundum substantiam singulis. Si igitur sibi ipsi bene esse exhibet, et esse utique sibi ipsi exhibebit et erit sui ipsius hypostasi dominans. Ergo authypostatum est, quod ad se ipsum potest se convertere.

 

 

44.

OMNE, QUOD SECUNDUM OPERATIONEM AD SE IPSUM EST CONVERSIVUM, ET SECUNDUM SUBSTANTIAM CONVERSUM EST AD SE IPSUM.

 

Si enim operatione quidem posset converti ad se ipsum, substantia autem inconversibile existeret, melius utique esset secundum operationem magis quam secundum substantiam, hac quidem conversiva ente, hac autem inconvertibili. Nam sui ipsius ens melius quam quod alterius solum, et quod sui ipsius salvativum est, perfectius est quam quod ab alio solum salvatur. Si ergo aliquid secundum operationem, quae a substantia est ad se ipsum conversivum, et substantiam conversivam sortitum est, ut non operatio ad se ipsum solum, sed et ipsius sit a se ipso contineri et perfici.

 

 

45.

OMNE AUTHYPOSTATON INGENERABILE EST.

 

Si enim generabile, quia quidem generabile, imperfectum erit secundum se ipsum et indigens perfectione ab alio; quia autem ipsum se ipsum producit, perfectum est et autarkes. Omne enim generabile perficitur ab alio exhibente ei non enti generationem; etenim generatio est via ex imperfecto ad contrarium perfectum. Si autem se ipsum aliquid producit, perfectum semper est, semper suae causae coexistens, magis autem unum existens ad perfectivum substantiae.

 

 

46.

OMNE AUTHYPOSTATUM INCORRUPTIBILE EST.

 

Si enim corrumpetur, derelinquet se ipsum et erit extra se ipsum. Sed hoc est impossibile: unum enim ens, simul et causa est et causatum. Omne autem, quod corrumpitur, remotum a sua causa corrumpitur. In quo adhaeret continenti ipsum et salvanti, unumquodque continetur et salvatur. Numquam autem derelinquit causam, quod authypostaton, tamquam se ipsum non derelinquens: Causa enim est ipsum sibi ipsi. Incorruptibile ergo est authypostaton omne.

 

 

47.

OMNE AUTHYPOSTATON IMPARTIBILE EST ET SIMPLEX.

 

Si enim partibile est authypostaton ens, instituet partibile se ipsum et totum ipsum vertetur ad se ipsum et omne in omni se ipso erit. Hoc autem impossibile. Impartibile ergo authypostatum. Atvero et simplex. Si enim compositum, hoc quidem deterius erit in ipso, hoc autem melius, et quod melius ex deteriori erit et quod deterius ex meliori, si totum a toto se ipso procedit; adhuc autem non autarkes, cum sit indigens suis elementis, ex quibus subsistit. Simplex ergo est omne, quodcumque authypostatum fuerit.

 

 

48.

OMNE AUTHYPOSTATON INDISSOLUBILE EST ET INDISPERGIBILE.

 

Aut enim dissolubile est in ea, ex quibus est, et semper componitur ex illis, in quae dissolvitur; aut subiecto indigens et derelinquens subiectum vergit in non ens. Si autem simplex fuerit, et in se ipso indissolubile erit et indispergibile.

 

 

49.

OMNE AUTHYPOSTATUM PERPETUUM EST.

 

Duo enim sunt modi, secundum quos necesse est aliquid non perpetuum esse, scilicet qui a compositione et qui ab entibus in alio. Quod autem authypostatum, neque compositum est, sed simplex, neque in alio, sed in se ipso. Perpetuum ergo est.

 

 

50.

OMNE, QUOD TEMPORE MENSURATUR, AUT SECUNDUM SUBSTANTIAM AUT SECUNDUM OPERATIONEM, GENERATIO EST HAC, QUA MENSURATUR SECUNDUM TEMPUS.

 

Si enim a tempore mensuratur, conveniet utique ipsi secundum tempus esse aut operari, et ipsum erat et ipsum erit differentia ab invicem. Si enim idem secundum numerum erat et erit, nihil a tempore patitur succedente et habente semper aliud, quod prius et quod posterius. Si igitur aliud ipsum erat et aliud ipsum erit, genitum ergo est et numquam ens, sed tempori simul abit, sub quo mensuratur, in generari ens et non stans in eodem esse, sed semper suscipiens esse aliud et aliud, sicut ipsum nunc secundum tempus aliud semper et aliud propter fluxum temporis. Non simul ergo totum est, in dispersione temporalis extensionis ens et coextensum, hoc autem est in non esse esse habere; quod enim fit, quod fit non est. Generatio ergo est sic ens.

 

 

51.

OMNE AUTHYPOSTATUM EXEMPTUM EST AB HIS, QUAE A TEMPORE MENSURANTUR SECUNDUM SUBSTANTIAM.

 

Si enim ingenerabile est, quod authypostatum, non utique a tempore secundum esse mensurabitur; generatio enim est penes naturam, quae mensuratur a tempore. Nihil ergo authypostatorum in tempore subsistit.

 

 

52.

OMNE AETERNUM TOTUM SIMUL EST; SIVE SUBSTANTIAM HABEAT SOLUM AETERNAM, TOTAM SIMUL PRAESENTEM IPSAM HABENS, ET NON HOC QUIDEM IPSIUS SISTENS IAM, HOC AUTEM IN POSTERUM SUBSTITUTURUM, QUOD NONDUM EST, SED QUANTUMCUMQUE ESSE POTEST, TANTUM TOTUM IAM POSSIDENS SINE DIMINUTIONE ET SINE ORDINE; SIVE OPERATIONEM CUM SUBSTANTIA, ET HANC SIMUL TOTAM HABENS ET IN EADEM MENSURA PERFECTIONIS STANTEM ET VELUT FIXAM SECUNDUM UNUM ET EUNDEM TERMINUM IMMOBILITER ET INTRANSIBILITER.

 

Si enim aeternum est – ut et nomen insinuat –, quod semper ens, esse autem et fieri alterum a semper ente, non oportet hoc quidem prius esse, hoc autem posterius: Generatio enim erit et non ens. Ubi autem neque prius et posterius neque erat et erit, sed esse solum, quod est, totum simul est unumquodque, quod est. Idem autem et in operari. Ex hoc itaque manifestum, quod eius, quod est, tota esse aeternitas est causa, siquidem omne aeternum aut secundum substantiam aut secundum operationem totam simul substantiam aut operationem habet praesentem sibi.

 

 

53.

OMNIBUS AETERNIS PRAEEXISTIT AETERNITAS, ET OMNIBUS HIS, QUAE SECUNDUM TEMPUS, TEMPUS PRAESUBSISTIT.

 

Si enim ubique ante participantia sunt participata et ante participata imparticipabilia, palam, quia aliud quidem aeternum, aliud autem, quod in aeternali aeternum, aliud autem, quae secundum se aeternitas, hoc quidem ut participans, hoc autem ut participatum, hoc autem ut imparticipabile. Et quod in tempore aliud – participans enim –, et quod in hoc tempus aliud – participatum enim –, et quod ante hoc tempus, imparticipabile existens. Et horum quidem imparticipabilium utrumque ubique et in omnibus idem; participatum autem in illis solum, a quibus participatur. Multa enim et aeterna et temporalia, in quibus omnibus aeternitas est secundum participationem et tempus divisum. Quae autem indivisibilis aeternitas et quod unum tempus ante haec, et aeternitas quidem aeternitatum, tempus autem temporum, participatorum existentes substitutores.

 

 

54.

OMNIS AETERNITAS MENSURA EST AETERNORUM ET OMNE TEMPUS TEMPORALIUM; ET HAE DUAE MENSURAE SUNT SOLUM IN ENTIBUS VITAE ET MOTUS.

 

Omne enim mensurans aut secundum partem mensurat aut totum simul adaptatum ei, quod mensuratur. Quod quidem igitur secundum totum mensurat, aeternitas est, quod autem secundum partes, tempus. Duae igitur sunt mensurae solae, haec quidem aeternorum, haec autem in tempore existentium.

 

 

55.

OMNE, QUOD SECUNDUM TEMPUS SUBSISTIT, AUT EO, QUOD SEMPER TEMPORE EST, AUT ALIQUANDO IN PARTE TEMPORIS HYPOSTASIM HABENS.

 

Si enim processus omnes per similitudinem sunt et ante omnino dissimilia continua primis subsistunt, similia ad ipsa magis entia quam dissimilia, aeternis autem coaptari, quae in parte temporis fiunt, impossibile est – etenim ut fientia ab illis entibus et ut aliquando ab illis semper subsistentibus distant –, media autem horum et illorum sunt, quae sic quidem similia illis, sic autem dissimilia: igitur eorum, quae aliquando fiunt, et eorum, quae semper sunt, medium, aut quod fit semper aut quod aliquando ens, aut quod non enter aut quod aliquando enter ens. Sed quod aliquando enter ens, impossibile est esse; quod autem aliquando non enter ens, est idem fienti: non ergo medium, quod aliquando ens. Relinquitur ergo, quod semper fit esse medium amborum, in generari quidem coaptatum deterioribus, eo autem, quod semper imitans aeternorum naturam. Ex his itaque manifestum, quod duplex perpetuitas: aeternalis quidem alia, secundum tempus autem alia, haec quidem stans perpetuitas, haec autem fiens; et haec quidem collectum habens esse et simul omne, haec autem profusa et expansa secundum temporalem extensionem; et haec quidem tota secundum se ipsam, haec autem ex partibus, quarum unaquaeque seorsum est secundum prius et posterius.

 

 

56.

OMNE, QUOD A SECUNDIS PRODUCITUR, ET A PRIORIBUS ET A CAUSALIORIBUS PRODUCITUR EMINENTIUS, A QUIBUS ET SECUNDA PRODUCEBANTUR.

 

Si enim secundum totam habet substantiam ab eo, quod ante ipsum, et potentia sibi producendi inde est; etenim potentiae productivae secundum substantiam sunt in producentibus et complent ipsorum substantiam. Si autem potentiam producendi a superiori causa sortita sunt, ab illa habent, quod sint causa, quorum sunt causa, mensurata inde secundum hypostaticam potentiam. Si autem hoc, et quae ab ipso procedunt, causata sunt propter id, quod ante ipsum; quod enim alterum effecit causam, et alterum causatum efficit. Si autem hoc, et causatum inde efficitur tale. Atvero quod et eminentius inde, palam. Si enim secundo causam producendi dedit ipsum, habet ergo prime ipsam causam et propter hoc etiam secundum generabat, potentiam huius, quod est secundum generare, inde sumens. Si autem hoc quidem secundum participationem factum est productivum, hoc autem secundum traditionem et prime, eminentius est illud causa, quod et aliis tradidit generativam potentiam ei, quod consequenter.

 

 

57.

OMNIS CAUSA ET ANTE CAUSATUM OPERATUR ET POST IPSUM PLURIUM EST SUBSTITUTIVA.

 

Qua enim est causa, perfectius est et potentius eo, quod post ipsum; et si hoc, plurium causa. Potentiae enim maioris est plura producere, aequalis autem aequalia et minoris minora. Et potentia quidem maiora in similibus potens et minora potest, quae autem minora potest, non ex necessitate maiora poterit. Si igitur potentior causa, plurium est productiva. Quin immo et quaecumque potest causatum, eminentius illa potest. Omne enim, quod a secundis producitur, a prioribus et causalioribus producitur eminentius. Coinstituit ergo sibi omnia, quaecumque nata est producere. Si autem et ipsum prius producit, palam utique, quia ante ipsum operatur secundum productivam ipsius operationem. Omnis ergo causa et ante causatum operatur et cum ipso et post ipsum alia substituit. Ex his itaque manifestum, quod, quorumcumque quidem causa est anima, et intellectus est causa, non autem quorum intellectus, et anima est causa. Sed et ante animam operatur, et quae anima dat secundis, dat etiam intellectus eminentius, et non adhuc anima operante intellectus illustrat suas dationes, quibus non dedit anima se ipsam; nam inanimatum, secundum quod speciem habet, intellectu participat et factionis intellectus. Et quorumcumque etiam intellectus est causa, et bonum est causa, non autem e converso. Etenim privationes specierum inde sunt –omnia enim inde sunt –; intellectus autem privationis institutor non est, cum sit species.

 

 

58.

OMNE, QUOD A PLURIBUS CAUSIS PRODUCITUR, COMPOSITIUS EST EO, QUOD A PAUCIORIBUS PRODUCITUR.

 

Si enim omnis causa dat aliquid procedenti ab ipsa, plures quidem causae plures facient dationes, pauciores autem pauciores. Quare et participantium haec quidem ex pluribus erunt, haec autem ex paucioribus, quibus utraque participant, haec quidem propter processum ex pluribus causis, haec autem propter processum ex paucioribus. Quae autem ex pluribus, compositiora, et quae ex paucioribus, eisdem simpliciora. Omne ergo, quod a pluribus causis producitur, compositius est, quod autem a paucioribus, simplicius; quibus enim alterum participat, et alterum, sed non e converso.

 

 

59.

OMNE SIMPLEX SECUNDUM SUBSTANTIAM AUT MELIUS EST COMPOSITIS AUT DETERIUS.

 

Si enim extrema entium a paucioribus et simplicioribus producuntur, media autem a pluribus, haec quidem erunt composita, extrema autem haec quidem secundum melius simpliciora, haec autem secundum deterius. Atvero quod extrema a paucioribus producantur, palam; propterea quod superiora et inchoant ante demissiora et superextenduntur ultra ipsa, ad quae non procedunt illa propter inferioritatem virtutis. Propter hoc enim et extremum entium est simplicissimum sicut primum, quia a solo primo procedit. Sed simplicitas haec quidem secundum melius omni compositione, haec autem secundum deterius. Et in omnibus eadem sit ratio.

 

 

60.

OMNE, QUOD PLURIUM CAUSA, MELIUS EST HABENTE VIRTUTEM AD PAUCIORA ET PARTES PRODUCENTE, QUORUM ALTERUM TOTUM HYPOSTATICUM EST.

 

Si enim hoc quidem pauciorum, hoc autem plurium causa, partes autem aliae ab aliis, quae quidem facit alterum et reliquum faciet, quod plurium est institutivum; quae autem hoc producit, non omnium horum est illud productivum. Potentius ergo et magis comprehensivum. Sicut enim proveniens ad proveniens, ita producens ad producens, secundum invicem accepta. Quod autem plura potest maiorem potentiam, habet et totaliorem; hoc autem propinquius causae omnium. Quod autem propinquius est ipsi, eminentius est bonum, siquidem haec bonum. Quod ergo plurium causa secundum substantiam, melius existit pauciora producente.

 

 

61.

OMNIS POTENTIA IMPARTIBILIS MANENS MAIOR EST, PARTITA AUTEM MINOR.

 

Qua enim partitur, procedit in multitudinem; si autem hoc, remotius fit ab uno; si autem hoc, pauciora poterit, ab uno et continente ipsam distans, et imperfecta, siquidem uniuscuiusque bonum existit secundum unionem.

 

 

62.

OMNIS MULTITUDO PROPINQUIUS UNI ENS QUANTITATE QUIDEM EST REMOTIORIBUS MINOR, VIRTUTE AUTEM MAIOR.

 

Simile enim uni magis, quod propinquius. Unum autem erat omnium substitutivum non pluraliter. Quod ergo similius ei, plurium causa existens, siquidem illud omnium, magis unionale erit et impartibilius, siquidem illud unum. Ut quidem igitur uni quod minus multiplicatum magis congeneum est, ut autem causae omnium quod plurium est productivum; hoc autem virtuosius. Ex his itaque manifestum, quod plures quidem sunt corporeae naturae animabus, plures autem hae intellectibus, intellectus autem plures divinis. Et in omnibus est eadem ratio.

 

 

63.

OMNE IMPARTICIPABILE DUPLICES INSTITUIT PARTICIPATORUM ORDINES, HUNC QUIDEM IN HIS, QUAE QUANDOQUE PARTICIPANT, HUNC AUTEM IN HIS, QUAE SEMPER ET CONNATURALITER PARTICIPANT.

 

Imparticipabili enim, quod semper participatur, similius est quam quod aliquando. Antequam ergo subsistat, quod aliquando participabile, subsistet, quod semper participabile, in participari quidem ab eo, quod post ipsum, non differens, in eo autem, quod semper, magis congeneum existens et similius imparticipabili. Et neque sola sunt, quae quandoque participantur: Ante haec enim sunt, quae semper participantur, per quae et haec colligantur secundum quendam processum bene ordinatum imparticipabilibus; neque sola, quae semper participantur: etenim haec, potentiam habentia inextinguibilem siquidem semper sunt, aliorum sunt delativa, quae quandoque participantur; et usque ad haec demissio. Ex his itaque manifestum, quod et quae ab uno uniones irradiatae entibus, hae quidem semper participantur, hae autem quandoque; et intellectuales participationes sunt duplices eodem modo, et animarum animationes et aliarum specierum similiter: Etenim pulchritudo et similitudo et statio et identitas imparticipata existentia a semper participantibus participantur et ab his, quae quandoque secundario secundum eundem ordinem.

 

 

64.

OMNIS PRIMORDIALIS UNITAS DUPLICEM SUBSTITUIT NUMERUM, HUNC QUIDEM PER SE PERFECTARUM HYPOSTASEON, HUNC AUTEM ILLUSTRATIONUM IN ALIIS HYPOSTASIM HABENTIUM.

 

Si enim secundum demissionem est processus per convenientia substitutivis causis, et ab omnimode perfectis perfecta et per haec media procedunt imperfecta ordinate; quare hae quidem erunt per se perfectae hypostases, hae autem imperfectae. Et hae quidem fiunt species participantium: Imperfecte enim entes indigent subiectis ad ipsarum existentiam; hae autem sui ipsarum faciunt participantia: Perfecte enim entes implent quidem sui ipsarum illa et firmant se ipsis, indigent autem nullo inferiorum ad hypostasim sui ipsarum. Hypostases quidem igitur per se perfectae propter disgregationem in multitudinem sunt minoratae a primordiali ipsarum unitate, propter existentiam autem per se perfectam assimulantur aliqualiter ad illam; imperfectae autem eo, quod in aliis sint, distant a per se subsistente et eo, quod imperfectae, ab omnia perficiente. Processus autem per similia usque ad omnino dissimilia. Duplicem ergo substituit numerum unaquaeque primordialium unitatum. Ex hoc itaque manifestum, quod unitates, quae quidem per se perfectae, ab uno processerunt, quae autem illustrationes unitatum et intellectus, hae quidem sunt substantiae per se perfectae, hae autem animatorum indalmata (<id est> simulacra) solum existentes animarum. Et sic neque omnis unitas deus, sed quae per se perfecta unitas; neque omnis intellectualis proprietas est intellectus, sed quae substantialis solum; neque omnis illustratio animae est anima, sed est etiam idola animarum.

 

 

65.

OMNE, QUOD QUALITERCUMQUE SUBSISTIT, AUT SECUNDUM CAUSAM EST PRINCIPALIFORMITER AUT SECUNDUM EXISTENTIAM AUT SECUNDUM PARTICIPATIONEM EXEMPLARITER.

 

Aut enim in producente videtur, quod producitur ut in causa praeexistens, propterea quod omnis causa praehabet in se ipsa causatum, prime ens, quod illud secundario; aut in producto producens: etenim hoc, producente participans, in se ipso ostendit secundario, quod producens existit prime; aut secundum suum ordinem unumquodque consideratur et neque in causa neque in effectu. Hoc quidem enim est meliori modo, quam sit, hoc autem deteriori, quam sit. Oportet autem utique esse et quod est. Est autem secundum existentiam in suo ordine unumquodque.

 

 

66.

OMNIA, QUAE SUNT AD INVICEM, AUT TOTA SUNT AUT PARTES AUT EADEM AUT ALTERA.

 

Aut enim continent altera et reliqua continentur, aut neque continent neque continentur; et aut idem aliquid passa sunt tamquam uno participantia, aut disgregata sunt ab invicem. Sed siquidem continent, tota utique erunt; si autem continentur, partes; si autem uno multa participant, eadem sunt secundum unum; si vero plura solum sunt, altera ab invicem omnino, secundum quod multa sunt.

 

 

67.

OMNIS TOTALITAS AUT ANTE PARTES EST AUT EX PARTIBUS AUT IN PARTE.

 

Aut enim in causa uniuscuiusque species considerata, et totum illud ante partes dicimus, quod in causa praeexistit; aut in participantibus ipso partibus, et hoc dupliciter: aut enim in omnibus simul partibus, et est hoc ex partibus totum, quo et quaecumque pars est minor quam totum; aut unicuique partium, ut et parte facta totum secundum participationem, quod et facit partem esse totum partialiter. Secundum existentiam quidem igitur totum, quod ex partibus, secundum causam autem, quod ante partes, secundum participationem autem, quod in parte. Etenim hoc secundum extremam demissionem totum, qua imitatur, quod ex partibus totum, quando non quaecumque sit pars, sed toti potens assimulari, cuius partes tota sunt.

 

 

68.

OMNE, QUOD IN PARTE TOTUM, PARS EST EIUS, QUOD EX PARTIBUS TOTIUS.

 

Si enim pars est, totius alicuius est pars; et aut eius, quod in ipso, totius, secundum quod dicitur in parte totum – sed sic esset sui ipsius pars, et erit pars aequalis toti et idem utrumque –; aut alterius alicuius totius. Et si alterius, aut solum est illius pars, et sic nihil utique rursum a toto differet, uno ente una ens pars; aut cum altero – omnis enim totius partes plures una –, et illud erit, ex pluribus ens, totum ex partibus, ex quibus est. Et sic quod in parte totum, est pars eius, quod ex partibus.

 

 

69.

OMNE, QUOD EX PARTIBUS TOTUM, PARTICIPAT EA, QUAE EX PARTIBUS TOTALITATE.

 

Si enim ex partibus est, passum est totum – partes enim unum factas totum propter unionem passum est –, et est totum in non totis partibus. Omni autem participato praesubsistit imparticipatum. Imparticipabilis ergo totalitas praeexistit ante participatam. Est ergo quaedam species totalitatis ante totum, quod ex partibus, quod non est totum passum, sed ipsamet totalitas, a qua, quae ex partibus totalitas. Quoniam et quod ex partibus totum, multipliciter et in multis est, in aliis et in aliis ex partibus existentibus, his quidem ex aliis, his autem ex aliis; oportet autem esse unitatem omnium totalitatum secundum se. Neque enim sincerum unumquodque totorum horum indigens est entium partium, ex quibus est, non totis entibus; neque in aliquo factum aliis omnibus causa esse potest, quod sint tota. Quod ergo totis omnibus est causa, quod sint tota, ante partes est. Si enim et hoc ex partibus, aliquod totum erit et non simpliciter totum, et iterum hoc ex alio, et aut in infinitum aut propter prime totum, non ex partibus totum, sed quod est totalitas ens.

 

 

70.

OMNE TOTALIUS IN PRIMORDIALIBUS ET ANTE PARTIALIA IN PARTICIPANTIA IRRADIAT ET SECUNDUM AB ILLIS DEFICIT ALIQUID PARTICIPANS.

 

Etenim incipit ante id, quod post ipsum, operationem eam, quae in secunda et cum illius praesentia adest, et illo non adhuc operante adhuc adest et operatur, quod causalius; et non in differentibus solum subiectis, sed et in unoquoque eorum, quae aliquando participant. Oportet enim – si contingat – fieri primo ens, deinde animal, deinde hominem. Et homo non adhuc est deficiente rationali potentia, animal autem est inspirans et sentiens; et deficiente iterum vivere manet ens: Si enim quando non vivit, esse totum est. Etenim in omnibus eodem modo. Causa autem, quia operosius existit, quod causalius, prius in participans operatur: Idem enim a potentiori prius patitur; et secundo rursum operante et illud cooperatur, quia omne, quodcumque facit secundum, simul generat huic, quod causalius; et deficiente illo hoc adhuc adest: potentioris enim donatio, operosa eminentius, posterior participans deserit; etenim per donationem secundi sui ipsius irradiationem fortificavit.

 

 

71.

OMNIA, QUAE IN PRIMORDIALIBUS CAUSIS TOTALIOREM ET SUPERIOREM ORDINEM HABENTIA IN EFFECTIBUS SECUNDUM EAS, QUAE AB IPSIS ILLUSTRATIONES SUPPOSITA ALIQUALITER FIUNT PARTIALIORUM TRADITIONIBUS; ET QUAE QUIDEM A SUPERIORIBUS ILLUSTRATIONES SUSCIPIUNT EOS, QUI A SECUNDIS PROCESSUS, ILLAE AUTEM IN HIS LOCANTUR; ET ITA PRAECEDUNT PARTICIPATIONES ALIAE ALIAS, ET ILLUSTRATIONES ALIAE SUPER ALIAS DESUPER AD IDEM PERTINGUNT SUBIECTUM, TOTALIORIBUS PRAEOPERANTIBUS, PARTIALIORIBUS AUTEM SUPER ILLORUM OPERATIONES SUI IPSORUM TRADITIONES ELARGIENTIBUS PARTICIPANTIBUS.

 

Si enim causaliora ante secunda operantur, propter eminentiam virtutis et imperfectiorem habentibus idoneitatem praesentia et illustrantia etiam illis, submissa autem secundum ordinem secunda recipiunt ab ipsis, palam, quod supremorum illustrationes, praecomprehendentes participans utrorumque, superfirmant inferiorum traditiones; hae autem illustrationibus, quae ab illis, pro fundamentis utuntur et agunt in participans praeelaboratum ab illis.

 

 

72.

OMNIA, QUAE IN PARTICIPANTIBUS SUBIECTORUM HABENT RATIONEM, EX PERFECTIORIBUS PROCEDUNT ET TOTALIORIBUS CAUSIS.

 

Quae enim plurium causa, potentiora sunt et totaliora et propinquiora uni, quam quae pauciorum. Quae autem praemissorum aliis substitutiva sunt, plurium causa sunt, substituentia et idoneitates ante specierum praesentiam. Totaliora ergo haec et perfectiora sunt in causis. Ex his igitur manifestum est, propter quid materia quidem, ex uno subsistens, secundum se est expers speciei; corpus autem secundum se, etsi ente participet, anima tamen non participat. Materia quidem enim, subiectum existens omnium, ex omnium causa processit; corpus autem, subiectum animationis existens, ex totaliori quam anima subsistit, ente qualitercumque participans.

 

 

73.

OMNE QUIDEM TOTUM SIMUL ENS EST ET PARTICIPAT ENTE; NON OMNE AUTEM ENS TOTUM EXISTIT ENS.

 

Aut enim idem est ens et totum, aut hoc quidem prius, hoc autem posterius. Et si pars inquantum pars ens quidem est – ex partibus enim entibus est totum –, non tamen et totum secundum se, non ergo idem est ens et totum. Esset enim utique ipsa pars non ens; si autem pars non ens, neque totum est. Omne enim totum partium est totum aut ut ante ipsas ens aut ut in ipsis; non ente igitur parte, neque totum esse possibile est. Si autem totum ante ens, erit omne ens mox totum; non ergo rursum pars pars erit. Sed impossibile. Si enim totum est totum, partis ens totum, et pars erit pars, totius pars ens. Relinquitur ergo omne quidem totum esse ens, non omne autem ens totum. Ex his itaque manifestum, quia prime ens illac totalitatis est, siquidem hoc pluribus adest, scilicet ens – etenim partibus inquantum partes esse inest –, hoc autem paucioribus. Quod enim plurium est causa eminentius, quod autem pauciorum demissius, ut ostensum est.

 

 

74.

OMNIS QUIDEM SPECIES TOTUM QUODDAM EST: EX PLURIBUS ENIM SUBSISTIT, QUORUM UNUMQUODQUE COMPLET SPECIEM; NON OMNE AUTEM TOTUM SPECIES.

 

Etenim quod aliquid et individuum, totum quidem est inquantum individuum, species autem non est. Omne enim, quod ex partibus substat, totum est, species autem, quod in plures singulares species dividitur. Aliud ergo totum et aliud species; et hoc quidem inest pluribus, hoc autem paucioribus. Supra species ergo entium est totum. Ex his itaque manifestum, quod totum habet medium ordinem entis et specierum. Cui consequitur ante species consistere ens et species esse entia, non tamen omne ens speciem. Unde et in effectibus privationes entia quidem sunt aliqualiter, species autem non sunt, propter unitivam entis potentiam et hae ipsius esse suscipientes quandam debilem illustrationem.

 

 

75.

OMNE, QUOD PROPRIE CAUSA DICITUR, EXALTATUM EST AB EFFECTU.

 

In ipso enim ens, aut completivum ipsius existens aut indigens aliqualiter ipso ad esse, imperfectius utique erit sic causa. Quod autem in effectu est, concausa est magis quam causa aut pars ens eius, quod fit, aut organum facientis; pars enim in eo, quod fit, est, imperfectior existens toto; et organum facienti ad generationem mensuras factionis [quae cum virtute] determinat se ipso non potens. Omne ergo, quod proprie causa, si et perfectius est eo, quod ab ipsa, et mensuram ipsi generatione exhibet, et ab organis exaltatum est et ab elementis et ab omnibus simpliciter, quae vocantur concausa.

 

 

76.

OMNE QUIDEM, QUOD FIT AB IMMOBILI CAUSA, INTRANSMUTABILEM HABET EXISTENTIAM; OMNE AUTEM, QUOD A MOTA, TRANSMUTABILEM.

 

Si enim immobile est omnino faciens, non per motum, sed ipso esse producit secundum a se ipso; si autem hoc, concurrens habet cum suo esse, quod ab ipso; si autem hoc, quamdiu utique fuerit, producit. Semper autem est: Semper ergo substituit, quod post ipsum. Quare et hoc semper fit inde et semper est, illius semper secundum operationem copulans suum semper secundum processum. Si vero moveatur causa, et quod ab ipsa fit, erit transmutabile secundum substantiam; cui enim esse per motum, hoc moto transmutato transmutat esse. Si enim ex motu productum intransmutabile ipsum maneat, melius erit causa, quae substituit; sed impossibile. Non ergo intransmutabile erit. Transmutabitur ergo et movebitur secundum substantiam, imitans per se motum, qui instituit.

 

 

77.

OMNE IN POTENTIA ENS EX SECUNDUM ACTUM ENTE, QUOD HOC IN POTENTIA EST, IN ID, QUOD ACTU, PROCEDIT; QUOD QUIDEM QUO IN POTENTIA EX EO, QUOD QUO SECUNDUM ACTUM, QUA IPSUM IN POTENTIA; QUOD AUTEM OMNIA IN POTENTIA ENS, EX SECUNDUM ACTUM OMNIA ENTE.

 

Ipsum quidem enim se ipsum, quod in potentia, producere in actum non est aptum, imperfectum existens; si enim imperfectum ens causa sibi ipsi foret perfectionis et eius, quod secundum actum, causa esset imperfectior eo, quod ab ipsa factum est. Non ergo, quod potentia qua in potentia, sibi ipsi eius, quod secundum actum, est causa. Erit enim qua imperfectum perfectionis causa, siquidem quod in potentia omne qua in potentia imperfectum est, quod autem actu omne qua actu perfectum. Si ergo erit quod potentia secundum actum, ab aliquo alio habebit perfectionem; et aut etiam ipsum in potentia – sed erit sic iterum imperfectum perfectionis generativum – aut actu, et aut aliud aliquid aut hoc, quod potentia factum secundum actum erat. Sed siquidem aliquid aliud actu ens facit, secundum suam proprietatem faciens non quod in potentia quod in altero faciet actu; neque hoc igitur erit secundum actum, siquidem non, qua in potentia est, hac fiat. Relinquitur ergo ex secundum actum ente, quod potentia aliquid est, in id, quod actu, transmutari.

 

 

78.

OMNIS POTENTIA AUT PERFECTA EST AUT IMPERFECTA.

 

Quae quidem enim actus illativa, perfecta potentia: Etenim alia facit perfecta per suas operationes; quod autem perfectivum aliorum maiorum, ut ipsum perfectius. Quae autem indiget alio, quod secundum actum praeexistente, secundum quem potentia aliquid est, imperfecta: Indiget enim perfecto in alio existente, ut participans illo perfecta fiat. Secundum se imperfecta est talis potentia <- - -> actus ens potentia fecunda; imperfecta autem, quae eius, quod potentia, ab illo possidens perfectionem.

 

 

79.

OMNE, QUOD FIT, EX DUPLICI FIT POTENTIA.

 

Etenim ipsum oportet idoneum esse et potentiam imperfectam habere, et faciens, secundum actum eius, quod potentia est existens, potentiam praehabere perfectam. Omnis enim actus ex potentia inexistente procedit; sive enim faciens non habeat potentiam, quomodo operabitur aut aget in aliud? Sive quod fit, non habeat eam, quae secundum idoneitatem potentiam, quomodo utique fiet? Faciens enim in potens pati agit omne, sed non in contingens et quod non natum est ab ipso pati.

 

 

80.

OMNE CORPUS PATI SECUNDUM SE NATUM EST, OMNE AUTEM INCORPOREUM AGERE, HOC QUIDEM OPEROSUM ENS SECUNDUM SE, HOC AUTEM PASSIONALE; PATITUR AUTEM ET INCORPOREUM PROPTER COMMUNIONEM AD CORPUS, UT POSSUNT AGERE ET CORPORA PROPTER INCORPOREORUM COEXISTENTIAM.

 

Corpus quidem enim divisibile est solum et hac passibile, omniquaque ens partibile et omniquaque in infinitum. Incorporeum autem, simplex ens, impassibile est. Neque dividi potest, quod impartibile neque alterari, quod non compositum. Aut igitur nihil erit activum aut incorporeum, siquidem corpus secundum quod corpus non agit, ad dividi solum et pati expositum. Quoniam et omne agens potentiam habet activam, quare non secundum quod corpus aget, sed secundum potentiam agendi in ipso; inefficax autem et impotens corpus secundum se: participatione ergo potentiae aget, quando agit. Quin immo et incorporea passionibus participant in corporibus facta, condivisa corporibus et assumentia partibilem illorum naturam, impartibilia existentia secundum sui ipsorum substantiam.

 

 

81.

OMNE, QUOD SEPARABILITER PARTICIPATUR, PER ALIQUAM INSEPARABILEM POTENTIAM, QUAM IMMITTIT, PARTICIPANTI ADEST.

 

Si enim et ipsum separatum fuerit a participante et non est in illo tamquam subsistentiam in se ipso habens, opus est ipsis aliqua mediatione continuante alterum ad alterum, similiori participato et existente in ipso participante. Si enim et illud separatum est, quomodo hoc participabit, neque ipsum illud participans neque aliud ab ipso? Ab illo ergo potentia et illustratio procedens in participans coniunget ambo; et hoc quidem erit, per quod participatio, hoc autem participatum, hoc autem participans.

 

 

82.

OMNE INCORPOREUM, AD SE IPSUM CONVERSIVUM, AB ALIIS PARTICIPATUM SEPARABILITER PARTICIPATUR.

 

Si enim inseparabiliter, operatio ipsius non erit separabilis a participante sicut nec substantia. Si autem hoc, non convertetur ad se ipsum; conversum enim erit separatim a participante, alio ente ipsum aliud ens. Si ergo potest ad se ipsum converti, separabiliter participatur, quando participatur ab aliis.

 

 

83.

OMNE SUI IPSIUS COGNITIVUM AD SE IPSUM OMNIQUAQUE CONVERSIVUM EST.

 

Quod quidem enim operatione ad se ipsum convertitur cognoscens se ipsum, palam: Unum enim est cognoscens et quod cognoscitur, et notitia ipsius ad se ipsum ut cognoscibile; ut quidem cognoscentis, operatio quaedam ens; sui ipsius autem ad se ipsum, propterea quod sui ipsius cognitivum est. Atvero quod et substantia simul cum operatione, ostensum est; omne enim, quod in operari ad se ipsum conversivum est, et substantiam habet ad se ipsam connuentem et in se ipsa entem.

 

 

84.

OMNE SEMPER ENS INFINITAE POTENTIAE EST.

 

Si enim indeficiens est ipsius hypostasis, et potentia, secundum quam est quod est et esse potest, infinita est. Finita enim ens, quae secundum esse potentia deficiet utique quandoque; deficiente autem, et esse habentis ipsam deficiet et non adhuc utique semper ens existet. Oportet ergo semper entis potentiam, continentem ipsum secundum substantiam, infinitam esse.

 

 

85.

OMNE, QUOD SEMPER FIT, INFINITAM IPSIUS FIERI HABET POTENTIAM.

 

Si enim semper fit, indeficiens est generationis in ipso potentia. Finita enim ens, in infinito tempore cessabit; cessante autem ipsius fieri potentia, cessabit utique et quod fit, quod secundum ipsam fit, et non adhuc utique semper fiens erit. Sed supponitur semper fiens: Infinitam ergo habet ipsius fieri potentiam.

 

 

86.

OMNE ENTER ENS INFINITUM EST NON SECUNDUM MULTITUDINEM NEQUE SECUNDUM MAGNITUDINEM, SED SECUNDUM POTENTIAM SOLAM.

 

Omne enim infinitum aut in quoto est aut in quanto aut in potentia. Quod autem semper ens, infinitum quidem est ut inextinguibilem habens vitam et existentiam indeficientem et operationem imminorabilem. Neque autem propter magnitudinem est infinitum – sine magnitudine enim, quod enter ens, per se hypostatice ens: Omne enim per se hypostatice ens impartibile est et simplex –; neque propter multitudinem: unicissimum enim veluti propinquissimum uni ordinatum et uni maxime congeneum. Sed secundum potentiam est illud infinitum. Propter quod et idem impartibile ibi et infinitum; et quanto utique unum magis et magis impartibile, sic et infinitum magis. Partita enim potentia debilis iam et finita, et quae omnino partitae potentiae finitae omnino sunt; extremae enim et remotissimae ab uno propter partitionem finitae aliqualiter sunt, primae autem propter impartibilitatem infinitae sunt. Partitio quidem enim dispergit et dissolvit uniuscuiusque potentiam, impartitio autem, stringens et commassans, indeficientem ipsam et imminorabilem in se ipsa continet. Atvero quae secundum magnitudinem infinitas et quae secundum multitudinem, privatio est omnino impartibilitatis et decidentia; propinquissimum enim impartibili, quod finitum, remotissimum autem, quod infinitum, omnino ab uno egressum. Non ergo quod secundum potentiam infinitum, in infinito secundum multitudinem est aut magnitudinem, siquidem potentia infinita cum impartibilitate est, multitudine autem aut magnitudine infinitum remotissimum est ab impartibili. Si ergo ens magnitudine aut multitudine erat infinitum, non utique infinitae potentiae erat. Sed infinitae potentiae est: Non ergo infinitum est secundum multitudinem aut magnitudinem.

 

 

87.

OMNE QUIDEM AETERNUM ENS EST, NON AUTEM OMNE ENS AETERNUM.

 

Etenim generabilibus inest aliqualiter enits participatio, inquantum non eadem sunt ei, quod nullatenus ens; si autem, quod fit, non est nullatenus ens, est aliqualiter ens. Aeternitas autem nullatenus generabilibus inest, et maxime quaecumque neque perpetuitatem quae secundum totum tempus transumpserunt. Atvero omne aeternum semper est: Participat enim aeterno, quod semper esse dat, a quibuscumque participatur. Ens ergo a pluribus participatur quam aeternitas. Superius ergo aeternitate est ens; quibus quidem enim aeternitatis participium est, et entis; quibus autem entis, non omnibus et aeternitatis.

 

 

88.

OMNE ENTER ENS AUT ANTE AETERNITATEM EST AUT IN AETERNITATE AUT PARTICIPANS AETERNITATE.

 

Quod quidem enim ens sit ante aeternitatem, ostensum est. Atvero et in aeternitate: Aeternitas enim ipsum semper cum ente habet. Et participans aeternitate: Omne enim aeternum participatione ipsius semper et entis aeternum dicitur. Hoc quidem enim secundum participationem ambo habet, et semper et ens. Aeternitas autem habet ipsum semper quidem primo, ipsum autem ens habet secundum participationem. Sed ens ipsum primo ens est.

 

 

89.

OMNE ENTER ENS EX FINE EST ET INFINITO.

 

Qua enim infinitae virtutis est, palam, quia infinitum est, et sic ex infinito subsistit. Qua autem impartibile et unicum, hac fine participat; quod enim uno participat, finitum est. Quin immo simul et infinitae virtutis est. Ex finito ergo et infinito est omne enter ens.

 

 

90.

OMNIBUS EX FINITATE ET INFINITATE CONSTANTIBUS PRAEEXISTIT SECUNDUM SE PRIMA FINITAS ET PRIMA INFINITAS.

 

Si enim entibus alicuius, quae in se ipsis entia praesubsistunt ut communes omnium et exordiales causae et non aliquorum, sed omnium simpliciter, oportet ante id quod ex ambobus esse primam finitatem et primum infinitum. Nam quae in mixto finitas infinitate participat et infinitum finitate; quod autem primum singulorum, non aliud est quam quod est. Non ergo oportet finitale esse, quod primo infinitum, et infinitale, quod primo finitas; ante mixtum ergo haec primo.

 

 

91.

OMNIS POTENTIA AUT FINITA EST AUT INFINITA; SED FINITA QUIDEM OMNIS EX INFINITA POTENTIA SUBSTITIT, INFINITA AUTEM POTENTIA EX PRIMA INFINITATE.

 

Potentiae quidem enim quandoque entes finitae sunt, decidentes ab infinitate ipsius semper esse; quae autem semper entium infinitae, numquam suum dimittentes ordinem.

 

 

92.

OMNIS MULTITUDO INFINITARUM POTENTIARUM AB UNA PRIMA INFINITATE EXORTA EST, QUAE NON UT PARTICIPATA POTENTIA EST NEQUE IN POTENTIBUS SUBSISTIT, SED SECUNDUM SE IPSAM, NON ALICUIUS PARTICIPANTIS ENS POTENTIA, SED OMNIUM CAUSATORUM ENTIUM.

 

Si enim et ens ipsum primum habet potentiam, tamen non est autopotentia: Habet enim et finitatem; prima autem potentia infinitas est. Infinitae enim potentiae propter participationem infinitatis sunt infinitae. Quae ergo autoinfinitas ante omnes erit potentias, propter quam et ens est infinitae potentiae et omnia participant infinitate. Neque enim quod primum est infinitas: mensura enim omnium illud, bonum existens et unum; neque quod ens: infinitum enim hoc, sed non infinitas. Intermedia ergo primi et entis infinitas, omnium causatorum infinitae potentiae et causa omnis infinitatis in entibus.

 

 

93.

OMNE INFINITUM IN ENTIBUS NEQUE SUPRA POSITIS INFINITUM EST NEQUE SIBI IPSI.

 

Cui enim infinitum est unumquodque, huic et incircumscriptibile existit. Omne autem in illis sibi ipsi metro terminatum est et his, quae ante ipsum, omnibus. Solis itaque demissioribus relinquitur infinitum esse, quod in illis infinitum, quorum virtuti superexpansum est intantum, ut omnibus ipsis incomprehensibile existat. Quamvis enim quantumcumque illa ad ipsum extendantur, tamen habet aliquid omnino ab ipsis exaltatum; et si ingrediantur omnia in ipsum, tamen aliquid secretum habet secundis et incomprehensibile; et si circumvolvant eas, quae in ipso, potentias, tamen habet aliquid propter unionem incomparabile, simul spiratum evadens ab illorum involutatione. Se ipso autem continens et terminans, non utique sibi infinitum existet neque multo magis superpositis, partem habens eius, quae in illis, infinitatis. Infinitiores enim totaliorum potentiae, totaliores existentes et propinquius ordinatae primae infinitati.

 

 

94.

OMNIS QUIDEM PERPETUITAS INFINITAS QUAEDAM EST, NON OMNIS AUTEM INFINITAS EST PERPETUITAS.

 

Multa enim infinitorum non propter id, quod semper habent infinitum, sicut et quae secundum quotum infinitas et quae secundum quantum et materiae infinitas et si quid aliud tale, aut propter impertransitionem infinitum aut propter indeterminationem substantiae. Quod autem perpetuitas sit infinitas, palam. Quod enim numquam deficit infinitum, hoc autem est, quod semper habet hypostasim indefectibilem. Infinitas ergo ante perpetuitatem est; quod enim plurium est hypostaticum et totalius, causalius est. Supra ergo aeternitatem prima infinitas, et autoinfinitas ante aeternitatem.

 

 

95.

OMNIS POTENTIA UNITIOR EXISTENS EST INFINITIOR QUAM PLURIFICATA.

 

Nam prima infinitas uni propinquior, et potentiarum, quae uni magis congenea eminentius est infinita distante ab illo; plurificata enim perdit unitalitatem, in qua manens habebat excellentiam ad alias, contenta propter impartibilitatem. Etenim in partibilibus potentiae collectae quidem multiplicantur, partitae autem debilitantur.

 

 

96.

OMNIS FINITI CORPORIS POTENTIA INFINITA EXISTENS INCORPOREA EST.

 

Aut corporea, si quidem corpus hoc infinitum, erit in finito infinitum. Si autem finitum, non secundum quod corpus ergo, secundum hoc potentia est; si enim qua corpus finitum est, qua autem potentia infinita, non erit, secundum quod corpus potentia. Incorporea ergo, quae in finito corpore potentia ens infinita.

 

 

97.

OMNIS SECUNDUM UNUMQUEMQUE ORDINEM PRIMORDIALIS CAUSA UNIVERSO ORDINI SUAM PROPRIETATEM TRADIT, ET QUOD EST ILLA PRIMO, HOC EST HIC SECUNDUM SUBMISSIONEM.

 

Si enim praecedit universum ordinem et omnia coelementaria ad ipsam coordinantur, palam, quia illa dat omnibus unam ideam, secundum quam sub eodem ordine ordinantur. Aut enim noncausaliter omnia habent similitudinem ad illam, aut ab illa est identitas in omnibus. Sed quod noncausaliter, impossibile est; quod enim noncausaliter et quod casualiter in quibus ordo est et correspondentia et quod semper eodem modo, numquam erit. Ab illa ergo proprietatem hypostasis illius universus suscipit ordo. Si autem ab illa, manifestum, quia cum submissione et <descensu> convenienti secundis. Aut enim similiter in principali et in aliis proprietas inest – et quomodo adhuc hoc quidem praecedit, haec autem post illud hypostasim sortita sunt? – aut dissimiliter; et si hoc, palam, quod ab uno universitati est identitas, sed non e converso, et secundo est in universitate, quae primo in uno existit, proprietas ordinis singularis.

 

 

98.

OMNIS CAUSA SEPARATA UBIQUE EST SIMUL ET NUSQUAM.

 

Traditione quidem enim propriae potentiae est ubique; hoc enim est causa, quod impletivum est eorum, quae nata sunt sortiri ipsa et exordiale secundorum omnium et praesens omnibus processibus illustrationum fecundis. Substantia autem nonmiscibili ad ea, quae in loco sunt et exaltata puritate, nusquam est; si enim separata est ab effectibus, superlocata est omnibus eodem modo, et in nullo est se ipsa demissiorum. Sive enim ubique solum esset, causa quidem esse non prohiberetur et in omnibus esse participantibus, ante omnia autem non utique esset separabiliter; sive nusquam, excepto eo, quod ubique, ante omnia quidem esse non prohiberetur et nullius esse inferiorum, in omnibus autem non utique esset, ut causae natae sunt in causatis esse per suas sine invidia redundantias. Ut igitur et causa existens in omnibus sit potentibus participare, et separata existens in se ipsa sit ante omnia, quae ab ipsa replentur, ubique est simul et nusquam. Et non parte quidem ubique, parte autem nusquam; sic enim utique ipsum a se ipso distractum esset et seorsum, si hoc quidem ipsius ubique et in omnibus, hoc autem nusquam et ante omnia. Sed totum ubique et nusquam similiter. Etenim quae participare ipsa possunt, totam sortiuntur et totam sibi ipsis inveniunt praesentem, et illa tota exempta est. Quod enim participavit, non illam in se ipso instituit, sed ab illa participavit, quantum capere potuit. Et neque ipsius derivare angustiatur participationibus plurium, separatim ens; neque participantia defective sortiuntur, ubique existente derivante.

 

 

99.

OMNE AMETHECTUM QUA AMETHECTUM EST HAC AB ALIA CAUSA NON SUBSISTIT, SED IPSUM PRINCIPIUM EST ET CAUSA EORUM, QUAE PARTICIPANT OMNIUM; ET SIC PRINCIPIUM OMNE SECUNDUM UNUMQUEMQUE ORDINEM EST INGENITUM.

 

Si enim est amethectum (id est nonposthabens), in proprio ordine prioritatem sortitum est et non provenit ab aliis; non enim utique esset adhuc primum, proprietatem hanc, secundum quam est amethectum, ab alio aliquo suscipiens. Si autem aliis est demissius et ab illis procedit, non qua amethectum est hac procedit, sed qua transumpsit. A quibus enim ortum est, his aliquatenus participat, et quibus participat, haec non est prime. Quod autem amethectos (id est nonposthabendo) est, hoc prime est: Non ergo qua amethectum hac a causa est. Qua quidem enim a causa, posthabens est et non amethectum; qua autem amethectum, posthabentium causa, sed non ipsum posthabens alia.

 

 

100.

OMNIS SEIRA (ID EST ORDO) TOTORUM IN AMETHECTUM PRINCIPIUM ET CAUSAM SURSUMTENDIT, OMNIA AUTEM AMETHECTA UNIUS OMNIUM PRINCIPII EXHIBENT.

 

Si enim unaquaeque seira (id est funis vel colligatio vel ordo) idem aliquid passa est, est aliquid in unaquaque praeeminens, quod est identitatis causa. Sicut enim entia omnia ab uno, ita et omnis seira ab uno. Omnes autem rursum amethectae monades ad unum reducuntur, propter quod omnes uni proportionales. Qua igitur idem aliquid et ipsae passae sunt, eam scilicet, quae ad unum analogiam, hac ad unum ipsis reductio fit; et qua quidem ab uno omnes, nulla harum principium est, sed ut a principio illo; qua autem unaquaeque amethectos, hac principium est unaquaeque. Aliquorum igitur principia cum sint, ex omnium principio habent. Omnium enim principium est, quo omnia participant, solo autem primo omnia participant, aliis autem non omnia, sed quaedam. Propter quod et quod simpliciter primum illud, alia autem ad aliquem quidem ordinem sunt prima, simpliciter autem non prima.

 

 

101.

OMNIUM INTELLECTU PARTICIPANTIUM PRAECEDIT, QUI AMETHECTUS INTELLECTUS, ET EORUM, QUAE VITA VITA, ET EORUM, QUAE ENTE ENS; IPSORUM AUTEM HORUM ENS QUIDEM ANTE VITAM, VITA AUTEM ANTE INTELLECTUM.

 

Quoniam quidem enim in unoquoque ordine entium ante posthabentia sunt amethecta, oportet ante intellectualia esse intellectum et ante viventia vitam et ante entia ens. Quia autem praecedit, quod plurium causa quam quod pauciorum, in illis ens erit maxime primum: Omnibus enim adest, quibus vita et intellectus – vivens enim omne et intellectu participans ens est ex necessitate –; Non autem e converso: Neque enim entia omnia vivunt et intelligunt. Secunda autem vita; omnibus enim, quibus intellectus attinet, et vita attinet, non autem e converso: Multa enim vivunt quidem, cognitione autem expertia relinquuntur. Tertius autem intellectus; omne enim cognitivum qualitercumque et vivit et est. Si igitur plurium causa ens, pauciorum autem vita et adhuc pauciorum intellectus, maxime primum est ens, deinde vita, deinde intellectus.

 

 

102.

OMNIA QUIDEM QUALITERCUMQUE ENTIA EX FINE SUNT ET INFINITO PROPTER PRIME ENS; OMNIA AUTEM VIVENTIA SUI IPSORUM MOTIVA SUNT PROPTER VITAM PRIMAM; OMNIA AUTEM COGNITIVA COGNITIONE PARTICIPANT PROPTER INTELLECTUM PRIMUM.

 

Si enim quod secundum unamquamque seiram (id est catenam vel ordinem) amethectum suam proprietatem omnibus, quae sub ipsa seira, tradit, palam utique, quia et ens primum derivat omnibus finem simul et infinitatem, mixtum existens ex his prime; et vita eum, qui a se ipsis motum: Etenim vita est prima via et motus a mansiva entis hypostasi; et intellectus cognitionem: Omnis enim cognitionis summitas est in intellectu, et intellectus est, quod prime cognitivum.

 

 

103.

OMNIA IN OMNIBUS, PROPRIE AUTEM IN UNOQUOQUE: ETENIM IN ENTE ET VITA ET INTELLECTUS, ET IN VITA ESSE ET INTELLIGERE, ET IN INTELLECTU ESSE ET VIVERE; SED ALICUBI QUIDEM INTELLECTUALITER, ALICUBI AUTEM VITALITER, ALICUBI VERO ENTER ENTIA OMNIA.

 

Quoniam enim unumquodque aut secundum causam est aut secundum subsistentiam aut secundum posthabitionem, in primo autem reliqua secundum causam sunt, et in medio primum quidem secundum posthabitionem, tertium autem secundum causam, et in tertio, quae ante ipsum secundum posthabitionem: Et in ente ergo vita praesumpta est et intellectus, unoquoque autem secundum subsistentiam characterizato et neque secundum causam – aliorum enim est causa – neque secundum posthabitionem – aliunde enim habet hoc, quod posthabet –, sic est ibi et vivere et intelligere, vita essentialis et intellectus essentialis; et in vita secundum posthabitionem quidem esse, secundum causam autem intelligere, sed vitaliter utrumque – secundum hoc enim subsistentia –; et in intellectu et vita et essentia secundum posthabitionem et intellectualiter utrumque: etenim esse intellectus cognitivum et vita cognitio.

 

 

104.

OMNE, QUOD PRIME AETERNALE, SUBSTANTIAM ET OPERATIONEM AETERNALEM HABET.

 

Si enim prime sortitum est aeternitatis proprietatem, non hac quidem ipsa participat, hac autem non, sed omniquaque participat. Aut enim secundum operationem participans non participat secundum substantiam – sed impossibile: sic enim operatio dignior substantia –; aut secundum substantiam participans non participat secundum operationem, et erit idem prime aeternale et tempore participans prime, et tempus quidem mensurabit aliquorum operationem prime, aeternitas autem nullius, quae omni tempore dignior est, siquidem quod prime aeternale non continetur secundum operationem ab aeternitate. Omne ergo, quod prime aeternale, substantiam habet et operationem aeternalem.

 

 

105.

OMNE, QUOD IMMORTALE, PERPETUUM, NON AUTEM OMNE, QUOD PERPETUUM, IMMORTALE.

 

Si enim immortale est, quod semper vita participat, quod autem semper vita participat, et ipso esse participat, et quod semper vivit, semper est. Quare immortale omne perpetuum: Est enim immortale insusceptibile mortis et semper vivens, perpetuum autem, quod insusceptivum est ipsius non esse et semper ens. Si autem multa entium sunt meliora et deteriora vita, insusceptiva entia mortis, semper autem entia, non ergo omne perpetuum immortale est. Atvero quod multa semper entia non immortalia sunt, palam; sunt enim quaedam entium expertia quidem vitae, semper autem entia et imperibilia. Sicut enim se habet ens ad vitam, ita perpetuum ad immortale – inauferibilis enim vita immortale est, et inauferibiliter ens perpetuum –; ens autem vita maioris ambitus est, et immortali ergo perpetuum.

 

 

106.

OMNIS EIUS, QUOD OMNIQUAQUE AETERNALE SECUNDUM SUBSTANTIAM ET OPERATIONEM, ET EIUS, QUOD SUBSTANTIAM HABET IN TEMPORE, MEDIUM EST, QUOD HAC QUIDEM AETERNALE EST, HAC AUTEM TEMPORE MENSURATUR.

 

Substantiam enim habens a tempore comprehensam secundum omnia est temporale: Multo enim prius hoc et operationem temporalem sortitum est; quod autem secundum omnia temporale, aeternali secundum omnia omniquaque dissimile; processus autem omnes per similia: Est ergo aliquid medium horum. Aut igitur substantia aeternale, operatione autem temporale est medium aut e converso. Sed hoc impossibile: Esset enim substantia operatio dignior. Relinquitur itaque alterum esse medium.

 

 

107.

OMNE, QUOD HAC QUIDEM AETERNALE, HAC AUTEM TEMPORALE, ET ENS EST SIMUL ET GENERATIO.

 

Etenim aeternale omne ens est, et quod mensuratur a tempore, generatio. Quare idem tempore participat et aeternitate, non secundum idem autem, aut idem erit ens et generatio, non secundum unum ambo. Ex his itaque manifestum, quod generatio quidem, et substantiam temporalem habens, pendet ad id, quod qua quidem ente, qua autem generatione communicat, aeternitate simul et tempore participans; hoc autem ad id, quod secundum omnia aeternale, quod autem secundum omnia aeternale, ad aeternitatem, aeternitas autem ad ens, quod praeaeternale.

 

 

108.

OMNE, QUOD IN UNOQUOQUE ORDINE PARTIALE, DUPLICITER POTEST PARTICIPARE MONADE EA, QUAE IN PROXIME SUPERPOSITA DISPOSITIONE: AUT PER SUAM TOTALITATEM AUT PER IN ILLA PARTIALE ET COELEMENTALE AD IPSUM SECUNDUM ANALOGIAM AD TOTAM SEIRAM.

 

Si enim per similitudinem conversio omnibus, et est ei, quod in superposito ordine monadico, et toti, quod in demissiori partiale dissimile et ut totali partiale et ut ordinis alterius et alterius, ad id autem, quod ex eadem catena totum simile propter proprietatis communionem, et ad id, quod superposite proxime homotages (id est coordinatum vel eiusdem ordinis) propter proportionalem hypostasim, palam utique, quia per haec ipsi media, ad illud nata est fieri conversio tamquam per similia, dissimile: ei quidem enim ut partiali partiale simile, quod autem ut eiusdem catenae ens familiare; illud autem ei, quod superpositae toti secundum ambo dissimile.

 

 

109.

OMNIS PARTIALIS INTELLECTUS PARTICIPAT EA, QUAE SUPER INTELLECTUM, ET PRIMA UNITATE PER TOTUM INTELLECTUM ET PER PARTIALEM UNITATEM EIUSDEM ORDINIS SIBI, ET OMNIS PARTIALIS ANIMA TOTO PARTICIPAT INTELLECTU ET PER TOTAM ANIMAM ET PER PARTIALEM INTELLECTUM, ET OMNIS CORPORIS PARTIALIS NATURA ET PER TOTAM NATURAM ET PER PARTIALEM ANIMAM PARTICIPAT TOTA ANIMA.

 

Omne enim partiale participat ea, que in superposito ordine, monade aut per propriam totalitatem aut per partiale, quod in illo et ad ipsum coordinale.

 

 

110.

OMNIUM, QUAE SECUNDUM UNAMQUAMQUE SEIRAM DISPONUNTUR PRIMA QUIDEM ET SUAE MONADI CONIUNCTA, PARTICIPARE POSSUNT LOCATIS IN SUPERPOSITA PROXIME SEIRA PER ANALOGIAM, IMPERFECTIORA AUTEM ET MULTUM DISTANTIA A PROPRIO PRINCIPIO NON SUNT NATA ASSUMERE ILLA.

 

Quoniam quae quidem sunt propinqua ad illa naturam in suomet ordine sortientia digniora et diviniora, quae autem longius processerunt secundum et ministerialem, sed non primi operis et praesidialem in omni seira sortita processum, ex necessitate haec quidem connaturaliter coniugata sunt his, quae ex superposito ordine, haec autem incopulabilia sunt ad illud. Non enim omnia aequalis sunt dignitatis, etsi ex eadem dispositione sint. Neque enim una ratio, sed ut ab uno et ad unum omnia procedunt ex propria monade. Quare neque virtutem sortita sunt eandem, sed haec quidem suscipere possunt superpositorum immediate participationes, haec autem dissimulata his, quae a principiis ad plurimum processibus tali secus pendent potentiae.

 

 

111.

OMNIS INTELLECTUALIS SEIRAE HI QUIDEM SUNT DIVINI INTELLECTUS SUSCIPIENTES DEORUM POSTHABITIONES, HI AUTEM INTELLECTUS SOLUM; ET OMNIS ANIMALIS HAE QUIDEM SUNT INTELLECTUALES ANIMAE AD INTELLECTUS SUSPENSAE PROPRIOS, HAE AUTEM ANIMAE SOLUM; ET OMNIS CORPORALIS NATURAE HAE QUIDEM ET ANIMAS HABENT ASTANTES DESUPER, HAE AUTEM SUNT NATURAE SOLUM, ANIMARUM EXPERTES PRAESENTIA.

 

Uniuscuiusque enim seirae non totum genus ad id, quod ante ipsum suspendi natum est, sed quod in ipsa perfectius et sufficiens superpositis copulari. Neque igitur omnis intellectus deo exadiacet, sed summi et unitissimi intellectuum: isti enim divinis unitatibus cognati; neque omnes animae participant intellectu participabili, sed quaecumque intellectualissimae; neque omnes corporales naturae assumunt animam praesentem et participabilem, sed perfectiores et rationabiliores. Et ista ratio demonstrationis in omnibus.

 

 

112.

OMNIS ORDINIS PRIMA FORMAM HABENT EORUM, QUAE ANTE IPSA.

 

Quae enim secundum unamquamque summitatem genera propter similitudinem copulantur superpositis, et propter continuitatem processus totorum; quare qualia sunt illa prime, talem sortita sunt et haec formam, cognatam ad illorum naturam, et videntur esse talia secundum proprietatem hypostasis, qualia quae ante ipsa.

 

 

113.

OMNIS DIVINUS NUMERUS UNIALIS EST.

 

Si enim divinus numerus causam habet praecedentem, scilicet unum, ut intellectualis intellectum et animalis animam et est proportionalis multitudo ubique ad causam, palam utique, quia et divinus numerus unialis est, siquidem quod entheos (id est indeatus); hoc autem, siquidem bonum et unum idem. Etenim bonum et deus idem: Non enim nihil est epekeina (id est ultra) et quod omnia appetunt, deus hoc; et a quo omnia et ad quod, hoc autem bonum. Si ergo est multitudo deorum, unialis est multitudo. Atvero quia est, palam, siquidem omnis causa primordialis praecedit propriam multitudinem et similem ad ipsam et cognatam.

 

 

114.

OMNIS DEUS UNITAS EST PER SE PERFECTA, ET OMNIS PER SE PERFECTA UNITAS DEUS.

 

Si enim unitatum duplex numerus, ut ostensum est prius, et hae quidem per se perfectae sunt, hae autem illustrationes ab illis, uni autem et bono cognatus et connaturalis divinus numerus, dii sunt unitates per se perfectae. Et e converso, si est per se perfecta unitas, deus est. Etenim ut unitas uni et ut per se perfecta bono cognatissima differenter est et secundum ambo divina proprietate participat et est deus. Si autem erat unitas quidem, non autem per se perfecta, aut per se perfecta quidem hypostasis, non adhuc autem unitas, in alterum utique ordinaretur ordinem propter proprietatis mutationem.

 

 

115.

OMNIS DEUS SUPERSUBSTANTIALIS EST ET SUPERVITALIS ET SUPERINTELLECTUS.

 

Si enim unusquisque est, unitas per se perfecta, unumquodque autem horum non unitas est, sed unitum, palam utique, quia ultra omnia dicta est omnis deus, scilicet ultra substantiam et vitam et intellectum. Si enim distant quidem haec ab invicem, omnia autem sunt in omnibus, unumquodque omnia ens unum non erit utique solum. Adhuc autem, si quod primum supersubstantiale, omnis autem deus eius, quae primi seirae est qua deus, unusquisque supersubstantialis utique erit. Atvero quia quod primum supersubstantiale, manifestum. Non enim idem uni esse et substantiae esse, neque idem est et unitum est. Si autem non idem, aut ambo quod primum, et erit non unum tantum, sed aliquid et aliud praeter unum et participans iam uno <>; quod quidem impossibile esse bonum et primum indeatum. Unum ergo tantum illud; quare supersubstantiale. Si autem quod unumquodque est prime huius proprietatem toti seirae dat, et divinus numerus omnis supersubstantialis est. Quoniam et similia producit ante dissimilia unaquaeque primordialium causarum; si ergo maxime primus deus supersubstantialis, et dii omnes supersubstantiales – hac enim similes erunt –; substantiae autem cum sint, a substantia utique producentur prima ut monades a substantiis.

 

 

116.

OMNIS DEUS PARTICIPABILIS EST EXCEPTO UNO.

 

Quod quidem enim illud imparticipabile, palam, ut non participatum et alicuius propter hoc factum non adhuc similiter omnium sit eorumque, quae ante entia et entium causa. Quod autem aliae unitates participantur, iam ostenso. Si enim est alia post primum imparticipabilis unitas, quid differet ab uno? Aut enim eodem modo unum est sicut illud – et quomodo hoc quidem secundum, hoc autem primum? – aut non eodem modo, et hoc quidem per se unum, hoc autem unum et non unum. Sed quod non unum hoc, siquidem nulla hypostasis, erit solum unum; si autem hypostasis alia praeter unum, participatum erit unum a non uno; et hoc quidem per se perfectum unum, quo copulat ad ipsum unum, quare hoc iterum deus inquantum deus; hoc autem non unum substans in participatione unius subsistit. Participata ergo unitas post unum subsistens, et omnis deus participabilis.

 

 

117.

OMNIS DEUS MENSURA EST ENTIUM.

 

Si enim est unialis omnis deus, multitudines omnes entium determinat et mensurat. Omnes quidem enim multitudines, sua natura indeterminate entes, propter unum determinantur; quod autem uniale, mensurare et finire vult, quibuscumque affuerit, et deducere ad terminum, quod non tale secundum suam potentiam. Fit enim et illud uniale participatione; hoc autem ab indeterminatione et infinitate distat, et quanto magis uniale, tanto minus indeterminatum et immensuratum. Mensuratur ergo omnis multitudo entium a divinis unitatibus.

 

 

118.

OMNE, QUODCUMQUE IN DIIS FUERIT, SECUNDUM IPSORUM PROPRIETATEM PRAEEXISTIT IN IPSIS, ET EST PROPRIETAS IPSORUM UNIALIS ET SUPERSUBSTANTIALIS; UNIALITER ERGO ET SUPERSUBSTANTIALITER OMNIA IN IPSIS.

 

Etenim si tripliciter unumquodque subsistit: aut secundum causam aut secundum existentiam aut secundum posthabitionem (vel participationem), primus autem omnium numerus divinus numerus, nihil in ipsis erit secundum participationem, sed omnia secundum existentiam aut secundum causam. Sed et quaecumque ut causae omnium praeacceperunt, convenienter suae unitati praeacceperunt; etenim omne, quod secundum causam secundorum praecedit, ut ipsum natum est, sic habet causam demissiorum. Omnia ergo sunt in diis unialiter et supersubstantialiter.

 

 

119.

OMNIS DEUS SECUNDUM SUPERSUBSTANTIALEM BONITATEM SUBSISTIT ET EST BONUS NEQUE SECUNDUM HABITUM [INTELLECTUS] NEQUE SECUNDUM SUBSTANTIAM – ETENIM HABITUS ET SUBSTANTIAE SECUNDUM ET MULTIPLICABILEM SORTITATE SUNT ORDINEM A DIIS –, SED SUPERSUBSTANTIALITER.

 

Si enim primum unum et bonum, et qua unum bonum et qua bonum unum, et omnis catena deorum uniformis est et boniformis secundum unam proprietatem, et non secundum aliud unusquisque unitas et bonitas, sed qua unitas, hac bonitas, et qua bonitas, unitas. Et ut quidem a primo procedentes, qui post ipsum boniformes et uniformes, siquidem illud unum, et bonum; ut autem dii omnes unitates et bonitates. Sicut igitur unum, quod deorum supersubstantiale, sic et bonum ipsorum supersubstantiale, non aliud aliquid ens praeter unum; non enim aliud unusquisque, deinde bonum, sed solum ipsum bonum, sicut neque aliud, deinde unum, sed solum unum.

 

 

120.

OMNIS DEUS IN SUA EXISTENTIA PROVIDERE TOTIS HABET, ET PRIMITUS PROVIDERE IN DIIS.

 

Alia quidem enim omnia post deos entia propter illorum coexistentiam provident, diis autem providentia connaturalis est. Si enim bonum derivare his, quibus providetur, singulare est provisivae proprietatis, dii autem omnEs bonitates sunt, aut nulli derivabunt, quod sui ipsorum et nihil erit bonum in secundis – unde enim quod secundum participationem aut a prime habentibus proprietates? – aut derivantes bona derivant et sic providebunt omnibus. In diis igitur est providentia prime. Etenim ubi quae pronoy (id est intellectus provisoris) operatio nisi in supersubstantialibus? Providentia autem, ut nomen insinuat, operatio est provisoris. In essendo ergo dii et in essendo bonitates omnibus provident, omnia replentes provisoris bonitate.

 

 

121.

OMNE DIVINUM EXISTENTIAM QUIDEM HABET BONITATEM, POTENTIAM AUTEM UNIALEM ET COGNITIONEM OCCULTAM ET INCOMPREHENSIBILEM OMNIBUS SIMUL SECUNDIS.

 

Si enim provisivum totorum est, est in ipso potentia obtentiva eorum, quibus providetur, propter quam, invincibilem et incircumscriptibilem omnibus existentem, omnia repleverunt se ipsis, omnia substernentes sibi ipsis. Omnis enim primordialis aliorum causa et obtentiva propter potentiae circumstantiam principatur et obtinet secundum naturam. Est itaque prima potentia in diis, non his quidem praevalens, his autem non, sed omnium entium ex aequo assumens potentias in se ipsa, neque substantialis ens potentia neque multo plus insubstantialis, sed existentiae deorum connaturalis et supersubstantialis. Atvero et ultima omnium cognitionum uniformiter in diis praeexistunt: propter divinam enim cognitionem exemptam ab omnibus et aliae omnes cognitiones subsistunt, neque intellectualem entem neque adhuc magis eorum, quae post intellectum aliquam cognitionum, sed secundum proprietatem divinam super intellectum locatam. Sive ergo cognitio est divina, occulta est ipsa et unialis cognitio; sive potentia, incircumscriptibilis omnibus et comprehensiva omnium similiter; sive bonitas, existentiam ipsorum determinans. Etenim si omnia sunt in ipsis: cognitio, potentia, bonitas, tamen existentia optimo characterizatur et hypostasis secundum indeterminatum; hoc autem bonitas.

 

 

122.

OMNE DIVINUM ET PROVIDET SECUNDIS ET EXEMPTUM EST AB HIS, QUIBUS PROVIDETUR, NEQUE PROVIDENTIA SUBMITTENTE SUAM IMMIXTAM ET UNIALEM EXCELLENTIAM, NEQUE SEPARATA UNITIONE PROVIDENTIAM EXTERMINANTE.

 

Manentes enim in uniali suo et in existentia omnia repleverunt sua virtute; et omne potens ipsis sortiri recipit bona, quae suscipere potest secundum mensuras propriae hypostaseos, illis ipso esse, magis autem ipso praeesse illustrantibus bona entibus. Cum sint enim nihil aliud quam bonitates, ipso esse omnibus sine invidia bona largiuntur, non secundum ratiocinationem facientes distributionem, sed his quidem secundum dignitatem suscipientibus, illis autem secundum suam existentiam dantibus. Neque igitur providentes habitudinem recipiunt ad ea, quibus providetur; per esse enim quod sunt omnia bonificant, omne autem per esse faciens sine habitudine facit – habitudo enim appositio est ad esse; propter quod et praeter naturam –; neque separati entes interimunt providentiam; sic enim utique interimerent – quod nefas est dicere – existentiam suam, cuius proprietas est bonitas. Boni enim est derivatio in omne, quod participare potest, et maximum est non, quod boniforme, sed quod bonificum. Hoc igitur aut nihil habebit entium aut dii prae entibus; numquam enim utique his, quae secundum participationem bonis inerit maius bonum, prime autem bonis quod minus.

 

123.

OMNE, QUOD DIVINUM, IPSUM QUIDEM PROPTER SUPERSUBSTANTIALEM UNIONEM INDICIBILE EST ET INCOGNOSCIBILE OMNIBUS SECUNDIS, A PARTICIPANTIBUS AUTEM CAPIBILE EST ET COGNOSCIBILE; PROPTER QUOD SOLUM PRIMUM PENITUS IGNOTUM TAMQUAM AMETHECTUM ENS.

 

Omnis enim, quae per rationem, cognitio entium est et in entibus habet veritatis comprehensibilitatem: Etenim conceptus attingit et in intelligentiis subsistit; dii autem sunt ultra omnia entia. Neque igitur opinabile est divinum neque meditabile neque intelligibile. Omne enim ens aut sensibile est et propter hoc opinabile; aut enter ens et propter hoc intelligibile; aut inter haec ens simul et generabile et propter hoc meditabile. Si igitur dii supersubstantiales et primo subsistunt, neque opinio est ipsorum neque scientia et mens neque intelligentia; sed a dependentibus, quales sunt ipsorum proprietates, cognoscuntur, et hoc necessario. Secundum participatorum enim proprietates et participantium condividuntur diversitates, et neque omne participat omni: Non enim est coniunctio omnino dissimilium; neque contingens contingente participat, sed cognatum unicuique copulatur et ab unoquoque procedit.

 

 

124.

OMNIS DEUS IMPARTIBILITER QUIDEM PARITIBILIA COGNOSCIT, INTEMPORALITER AUTEM TEMPORALIA, NON NECESSARIA AUTEM NECESSARIE ET TRANSMUTABILIA INTRANSMUTABILITER, ET UNIVERSALITER OMNIA EMINENTIUS QUAM SECUNDUM IPSORUM ORDINEM.

 

Si enim omne, quodcumque fuerit a diis, secundum ipsorum est proprietatem, palam utique, quod non secundum deteriorum naturam in diis ens cognitio ipsorum erit, <> multiplicatorum et passibilium. Si ergo et cognoscibile sit partibile, sed divina cognitio impartibilis etiam partibilium, et si transmutabile, intransmutabilis; et si contingens, necessaria, et si indeterminatum, determinata. Non enim a deterioribus suscipit quod divinum cognitionem, ut cognitio sic se habeat, ut cognoscibile se habet in natura. Sed deteriora circa determinatum deorum indeterminatizant et circa intransmutabile transmutantur et, quod impassibile, passibiliter suscipiunt et, quod intemporale, temporaliter. Deterioribus quidem enim ab eminentioribus evenire possibile est, diis autem suscipere aliquid a deterioribus non licitum.

 

 

125.

OMNIS DEUS, A QUOCUMQUE INCEPERIT ORDINE EMICARE SE IPSUM, PROCEDIT PER OMNIA SECUNDA, SEMPER QUIDEM PLURIFICANS SUAS DERIVATIONES ET PARTIENS, SERVANS AUTEM PROPRIETATEM PROPRIAE HYPOSTASEOS.

 

Processus quidem enim per submissionem facti prima ubique plurificant in secundorum subsidentias, procedentia autem secundum similitudinem ad producentia suam suscipiunt dispositionem, quare totum idem aliqualiter erit et alterum procedens enti quidem, propter submissionem quidem alterum factum, propter continuationem autem ad illud ab identitate non elongatum; quale autem est illud in primis, tale in secundis subsistens ipsum et catenae indissolubilem communionem conservans. Emicat quidem igitur unusquisque deorum convenienter ordinibus, in quibus facit emicationem, procedit autem hinc usque ad extrema propter generativam primorum potentiam; plurificatur autem semper propter processum factum ab uno in multitudinem, servat autem identitatem in processu propter similitudinem procedentium ad principalem et primordialem uniuscuiusque seirae causam.

 

 

126.

OMNIS DEUS TOTALIOR QUIDEM EST, QUI UNI PROPINQUIOR, PARTICULARIOR AUTEM, QUI REMOTIUS.

 

Producentis enim omnia, qui plurium causa, totalior, qui autem pauciorum, particularior; et uterque quidem unitas est, sed hic quidem potentia maior, hic autem minor secundum potentiam. Et particulariores generantur ex universalioribus neque partitis illis – unitates enim –, neque alteratis – immobiles enim –, neque habitudine plurificatis – nonmixti enim –, sed a se ipsis secundos generantibus processus propter potentiae circumstantiam, submissos his, qui ante ipsa.

 

 

127.

OMNE DIVINUM SIMPLEX PRIME EST ET MAXIME ET PROPTER HOC MAXIME PER SE SUFFICIENS.

 

Quod quidem enim simplex, ex unione manifestum: Unitissimum enim est omne, quod autem tale differenter simplex. Quod autem per se sufficientissimum, addiscet utique quis intelligens, quia compositum quidem indigens est, et si non aliorum, quorum est <extra>, tamen illorum, ex quibus compositum est; quod autem simplicissimum et uniale et in bono id ipsum constitutum, per se sufficientissimum; tale autem divinum omne. Neque igitur aliis indiget, ipsa bonitas existens, neque ex quibus subsistit, uniale existens.

 

 

128.

OMNIS DEUS A PROPINQUIORIBUS QUIDEM PARTICIPATUS IMMEDIATE PARTICIPATUR, A REMOTIORIBUS AUTEM PER MEDIA VEL PAUCIORA VEL PLURA ALIQUA.

 

Quae quidem enim propter cognationem uniformia et autoentia, possunt participare ex se divinis unitatibus; quae autem propter submissionem et propter extensionem ad pluralitatem, aliis indigent magis unitis, ut participent autounitatibus entibus, sed non unitis. Inter unitatem enim et divisam multitudinem est unita multitudo, copulari quidem unitati possibile propter unitionem, congeneum autem aliqualiter ens et divisae multitudini propter multitudinis insinuationem.

 

 

129.

OMNE CORPUS DIVINUM PER ANIMAM EST DIVINUM EXDEATAM, OMNIS AUTEM ANIMA DIVINA PROPTER DIVINUM INTELLECTUM, OMNIS AUTEM INTELLECTUS DIVINUS SECUNDUM PARTICIPATIONEM DIVINAE UNITATIS; ET SI QUIDEM UNUM AUTOTHEN (ID EST EX SE) DEUS, INTELLECTUS AUTEM DIVINISSIMUM, ANIMA AUTEM DIVINA, CORPUS AUTEM DEIFORME.

 

Si enim super intellectum est omnis deorum numerus, participationes autem per cognata et similia perficiuntur, impartibilis quidem substantia participabit prime supersubstantiales unitates, secundario autem, quae generationi adaptata, tertio autem generatio; et singula <per> proxime superposita. Et pertingit quidem usque ad extrema in participantibus deorum proprietas, per media autem cognatorum ad se ipsam. Unitas enim primo quidem intellectui dat suam singularem in divinis potentiam et efficit illum talem intellectum, qualis est et ipsa secundum unialem multitudinem. Per intellectum autem et animae adest, coadaptans et illam intellectui et conderivans, si intellectus iste sit participabilis. Per animam autem vestigium suae proprietatis et corpori dat, si participat corpus anima; et ita fit corpus non solum animatum et intellectuale, sed et divinum, vitam quidem et motum accipiens ab anima, permanentiam autem insolubilem ab intellectu, unionem autem divinam a participata unitate: Unumquodque enim de sua existentia tradit his, quae deinceps.

 

 

130.

OMNIS DIVINI ORDINIS PRIMA MAIORI MODO EXEMPTA SUNT A PROXIME SUB IPSIS ORDINATIS QUAM HAEC A CONSEQUENTIBUS; ET MAIORI MODO EXTRAHABENTUR SECUNDA A PROXIME SUPERPOSITIS QUAM AB HIS, QUAE POST HAEC.

 

Quanto enim utique magis unitum fuerit aliquid et totalius, tanto et excellentiam sortitum est maiorem ad ea, quae deinceps; quanto autem demissius secundum potentiam, tanto magis est his, quae post ipsum coniunctius; et altiora quidem magis accipiunt unionem suis causalioribus, demissiora autem minus. Potentiae enim est maioris magis exemptum esse a subiectis et magis unitum esse dignioribus; sicut rursum e contra ab his quidem distare magis, his autem compati, minoratio est potentiae, quod utique accidit secundis secundum unumquemque ordinem, sed non primis.

 

 

131.

OMNIS DEUS A SE IPSO PROPRIAM OPERATIONEM ORDITUR.

 

Proprietatem enim eius, quae ad secunda, praesentiae in se ipso primum ostendit, quoniam et aliis ex se ipso derivat secundum superplenitudinem sui ipsius. Neque enim deficientia conveniens est diis neque plenitudo solum. Deficiens quidem enim omne imperfectum existit, et aliud perfectum facere, ipsum non perfectum existens, impossibile; quod autem plenum, sufficiens quidem, nondum autem ad derivationem paratum. Superplenum ergo esse oportet, quod repletivum aliorum et in aliud extendens sui ipsius largitiones. Si igitur divinum a se ipso replet de bonis, quae in ipso unumquodque, superplenum est; si autem hoc, in se ipso primo proprietatem locatum, de quibus dat aliis, sic itaque et illis derivat traditiones superplenae bonitatis.

 

 

132.

OMNES DEORUM ORDINES MEDIETATE COLLIGANTUR.

 

Etenim omnes entium processus per similia efficiuntur; et multo magis deorum dispositiones indissolubilem habent continuitatem veluti uniformiter consistentes et penes unum determinate exordialem ipsorum causam. Unite igitur submissiones fiunt et maiori modo quam secundum eam, quae in entibus secundorum ad prima, similitudinem, quanto utique et deorum existentia in uniri entibus magis consistit. Omnia igitur divina genera colligata sunt suis medietatibus, et non immediate ad differentes omnino processus procedunt prima, sed per genera communia utrisque, a quibus procedunt et quorum sunt immediate causa. Haec enim conducunt extrema secundum unam unionem, his quidem substrata connaturaliter, ab his autem exempta proxime, et bene ordinatam conservant divinorum productionem.

 

 

133.

OMNIS DEUS UNITAS EST BONIFICA AUT BONITAS UNIFICA, ET HANC HABET EXISTENTIAM, SECUNDUM QUOD UNUSQUISQUE DEUS; SED PRIMUS QUIDEM SIMPLICITER BONUM ET SIMPLICITER UNUM, EORUM AUTEM, QUI POST PRIMUM, UNUSQUISQUE QUAEDAM BONITAS EST ET QUAEDAM UNITAS.

 

Etenim proprietas divina distinxit unitates et bonitates deorum, ut unusquisque secundum aliquod bonitatis idioma omnia bonificet, puta perficiat aut contineat aut custodiat; horum enim unumquodque aliquod bonum est, sed non omne bonum, cuius unialem causam primum praestatuit; propter quod et bonum est illud ut omnis bonitatis institutivum. Neque enim omnes deorum existentiae simul adaequantur uni: Tantam illud ad multitudinem deorum sortitum est excellentiam.

 

 

134.

OMNIS DIVINUS INTELLECTUS INTELLIGIT QUIDEM UT INTELLECTUS, PROVIDET AUTEM UT DEUS.

 

Ipsius quidem enim intellectus est cognoscere entia et in intellectibus habere perfectionem; singulare autem dei est providere et bonis omnia replere. Traditio autem haec et repletio per unionem fit replentium ad ea, quae ante ipsa, quam et intellectus imitans ad idem venit intelligibilibus. Qua igitur providet, deus, in provisoris operatione providentia existente. Propter quod et omnibus quidem e se ipso tradit ut e deo, non omnibus autem adest ut intellectus; etenim ad quae intellectuale idioma (vel proprietas) non procedit, ad haec praeattingit, quod divinum. Etenim non intelligentia provideri volunt et boni alicuius sortiri; hoc autem, quia intellectum quidem non omnia appetunt neque quibus participare possibile, bonum autem omnia appetunt et festinant sortiri.

 

 

135.

OMNIS DIVINA UNITAS AB UNO PARTICIPATUR ENTIUM IMMEDIATE, ET OMNE EDEIFICATUM IN UNAM UNITATEM EXTENDITUR; ET QUOT SUNT PARTICIPATAE UNITATES, TOT SUNT PARTICIPANTIA GENERA ENTIUM.

 

Neque enim duae aut plures unitates ab uno participantur – quomodo enim suis proprietatibus immutatis, non et quod unicuique connexum est immutatum est, per similitudinem coniunctione facta? –, neque una unitas a pluribus participatur divisim. Incopulabilia enim multa entia unitati, et ut entia ei, quae ante entia et ut multa unitati. Oportet autem participans sic simile esse participato, sic autem alterum et dissimile. Quoniam igitur participans entium aliquid est, unitas autem supersubstantialis, et secundum hoc dissimilia sunt, unitatem esse oportet, quod participatur, ut et hoc simile sit participato uni, si et hoc quidem sic unum ut unitas, hoc autem ut passum unum et unitum propter illius participationem.

 

 

136.

OMNIS DEUS, TOTALIOR QUIDEM EXISTENS, PROPINQUIUS PRIMO ORDINATUS A TOTALIORI GENERE ENTIUM PARTICIPATUR, PARTICULARIOR AUTEM ET REMOTIOR A PARTICULARIORI; ET UT ENS AD ENS, SIC UNITAS AD UNITATEM DIVINAM.

 

Si enim quot entia tot et unitates et e converso, una ab uno participata, palam utique, quod secundum unitatum ordinem entium procedit ordo, assimulatus ei, qui ante ipsum, et totalioribus quidem totaliora copulantur, particularioribus autem unitatibus particulariora entia. Si enim non, iterum dissimilia dissimilibus coniungentur, et quae secundum dignitatem distributio non erit. Haec autem impossibilia, quoniam et aliis omnibus, quod unum et proprium metrum, inde superlustratur et ab illis advenit; multo itaque magis in ipsis ordo erit participationis, similia secundum posse similibus adaptans.

 

 

137.

OMNIS UNITAS SIMUL CONSTITUIT UNI ENS PARTICIPANS IPSA.

 

Unum quidem enim ut omnium est hypostaticum, ita et unitatum participatarum et entium ad unitates dependentium causa; quod enim uniuscuiusque unitum unitas, quae in ipsum effulgens producit, simpliciter quidem esse uno faciente, esse autem copulatum unitate efficiente, qua est copulatum. Haec igitur est, quae secundum se ipsam determinat participans ipsa ens et proprietatem supersubstantialem in ipso ostendens essentialiter; ex eo enim, quod prime, semper, quod secundario, existit esse hoc, quod est. Quae igitur est deitatis supersubstantialis proprietas, haec et entis est participantis ipsa essentialiter.

 

 

138.

OMNIUM PARTICIPANTIUM DIVINA PROPRIETATE ET EDEIFICATORUM PRIMUM EST ET SUPREMUM ENS.

 

Si enim et ultra intellectum et ultra vitam ens, ut ostensum est, siquidem plurium hoc post unum causa, supremum utique erit ens. Horum quidem enim unitius et propter hoc omnino venerabilius; aliud autem ante ipsum non est praeter unum: Ante unialem enim multitudinem quid aliud quam unum? Multitudo autem unialis ens tamquam ex fine ens et infinito. Et totaliter ante essentiam quod supersubstantiale ens; quoniam et in his, quae in secunda illustrationibus solum unum ultra pertingit quam ens, ens autem mox post unum. Nam potentia ens, nondum autem ens, unum est secundum suam naturam; et quod post hoc, iam actu ens. Et in principiis ergo entis ulterius mox non ens tamquam dignius ente sit unum.

 

 

139.

OMNIA PARTICIPANTIA DIVINIS UNITATIBUS INCIPIENTIA AB ENTE IN CORPORALEM TERMINANTUR NATURAM.

 

Primum enim participantium est ens, extremum autem corpus: Etenim corpora divina esse dicimus. Omnium enim generum suprema diis remittuntur, corporum, animarum, intellectuum, ut in omni ordine diis proportionata contentiva et salvativa secundorum existant et unusquisque numerus totus sit secundum id, quod in parte totum, habens in se ipso omnia et ante alia divinam proprietatem. Est igitur et corporaliter et animaliter et intellectualiter divinum genus. Et palam, quod omnia haec divina secundum participationem; nam prime divinum in unitatibus consistit. Participantia ergo divinis unitatibus incipiunt quidem ab ente, desinunt autem in corporalem naturam.

 

 

140.

OMNES DEORUM POTENTIAE DESURSUM INCHOANTES ET PER PROPRIAS PROCEDENTES MEDIETATES USQUE AD EXTREMA DEVENIUNT ET AD LOCA CIRCA TERRAM.

 

Neque enim illas impedit aliquid et prohibet praesentiam ad omnia – neque enim indigent locis et distantiis propter inhabitualem ad omnia excellentiam et nonmixtam ubique praesentiam –; neque participare ipsis idoneum prohibetur a participatione, sed simul aliquid ad participationem paratum fit, et illae adveniunt, neque tunc progredientes neque prius absentes, sed semper eodem modo se habentes. Si igitur aliquid eorum, quae circa terram, idoneum sit participare, et huic assunt; <>, mediis autem secundum ipsorum ordinem, extremis autem extremae. A sursum quidem igitur usque ad ultima extendunt se ipsas; unde et in his sunt primorum impressiones et compatientia omnia omnibus, in primis quidem secundis praeexistentibus, in secundis autem primis inapparentibus; tripliciter enim erat unumquodque: aut secundum causam aut secundum existentiam aut secundum participationem.

 

 

141.

OMNIS PROVIDENTIA DEORUM HAEC QUIDEM EST EXEMPTA AB HIS, QUIBUS PROVIDETUR, HAEC AUTEM COORDINATA.

 

Haec quidem enim secundum existentiam et ordinis proprietatem penitus superexpansa sunt illustratis; haec autem eiusdem entia dispositionis provident submissis eiusdem coelementationis, imitantia et haec exemptorum deorum provisivam operationem et appetentia replere secunda bonis, ut possunt.

 

 

142.

OMNIBUS QUIDEM DII ASSUNT EODEM MODO; NON AUTEM OMNIA EODEM MODO DIIS ASSUNT, SED SINGULA SECUNDUM IPSORUM ORDINEM ET POTENTIAM TRANSUMUNT ILLORUM PRAESENTIAM, HAEC QUIDEM UNIFORMITER, HAEC AUTEM MULTIPLICATIM, ET HAEC QUIDEM PERPETUO, HAEC AUTEM SECUNDUM TEMPUS, ET HAEC QUIDEM INCORPOREE, HAEC AUTEM CORPORALITER.

 

Necesse enim differentem participationem eorundem aut penes participans fieri differentem aut penes participatum. Sed divinum omne semper eundem habet ordinem et inhabituale est ad omnia et immixtum. Penes participans ergo solum relinquitur immutationem consistere et quod non similiter in his esse, et haec alias aliter et alia aliis adesse diis. Quare omnibus eodem modo illis praesentibus, omnia non eodem modo assunt illis, sed ut singula possunt, assunt, et ut assunt, sic ab illis sumunt: Secundum mensuram enim horum praesentiae est participatio.

 

 

143.

OMNIA DETERIORA PRAESENTIA DEORUM SUBSISTUNT; ET SI IDONEUM SIT PARTICIPANS, OMNE QUIDEM, QUOD ALIENUM A DIVINO LUMINE, FIT, ILLUSTRATUR AUTEM OMNE SUBITO A DIIS.

 

Semper quidem enim divina magis comprehensiva et potentiora sunt procedentibus ab ipsis, participantium autem idoneitas illustrationis divini luminis causa fit; obscurat enim illam sua imbecillitate. Illa autem obscurata aliud aliquid videtur praeeminentiam transumere, non secundum ipsius potentiam, sed secundum participantis impotentiam diffugere putantis speciem divinam illustrationis.

 

 

144.

OMNIA ENTIA ET OMNES ENTIUM DISPOSITIONES INTANTUM PROCESSERUNT, INQUANTUM ET DEORUM ORDINATIONES.

 

Etenim dii entia secum produxerunt, et nihil possibile erat subsistere et mensuram et ordinem sortiri extra deos; etenim perficiuntur omnia secundum ipsorum potentiam et ordinantur et mensurantur a diis. Et ante extrema igitur in entibus genera praeexistunt dii disponentes haec et dantes his vitam et specificationem et perfectionem et convertentes haec ad bonum, et ante media eodem modo et ante prima. Et omnia illigantur et radicantur in diis et salvantur propter hanc causam; distans autem adhuc a diis et desertum factum penitus, in non ens decidit et exterminatur, privatum penitus a continentibus ipsum.

 

 

145.

OMNIS DIVINI ORDINIS PROPRIETAS PER OMNIA SECUNDA PERTINGIT ET DAT SE IPSAM OMNIBUS DEMISSIORIBUS GENERATIONEM.

 

Si enim usque ad tantum entia procedunt, usquequo et deorum dispositiones processerunt, in singulis generibus est divinarum potentiarum proprietas desuper illustrata; defert enim unumquodque a propria proxima causa proprietatem, secundum quam illa hypostasim sortita est. Dico autem, puta quae est deitas purificativa, et in animabus est purificatio et in animalibus et in plantis et in lapidibus; et quae custoditiva eodem modo et quae conversiva, et si perfectiva et si vivificativa similiter. Et lapis quidem participat purgativa potentia corporaliter solum, planta autem adhuc altius secundum vitam, animal autem habet secundum impetum speciem hanc, anima autem rationabiliter, intellectus autem intellectualiter, dii autem superessentialiter et unialiter; et omnis seira (id est catena) eandem habet potentiam ab una divina causa. Et in reliquis eadem ratio. Omnia enim prodierunt a diis, et haec quidem ex aliis, haec autem ex aliis promicuerunt, et seirae usque ad extrema deveniunt; et haec quidem immediate, haec autem per media plura aut pauciora ad illos dependent. Plena autem omnia diis, et quod unumquodque habet secundum naturam, inde habet.

 

 

146.

OMNIUM DIVINORUM PROCESSUUM FINES AD SUA PRINCIPIA ASSMIMULANTUR, CIRCULUM SINE PRINCIPIO ET SINE FINE SALVANTES PER CONVERSIONEM AD PRINCIPIA.

 

Si enim unumquodque procedentium convertitur ad proprium principium, a quo processit, multo utique magis alii ordines a sua summitate procedentes iterum convertuntur ad illam. Conversio autem finis ad principium unum efficit omnem et terminatum et in se ipsum connuentem et in multitudine quod uniforme ostendentem per connuitionem.

 

 

147.

OMNIUM DIVINORUM ORNATUUM SUMMA ULTIMIS ASSIMULANTUR SUPERPOSITORUM.

 

Si enim oportet continuitatem esse divini processus et propriis medietatibus unumquemque ordinem colligari, necesse summitates secundorum copulari finibus primorum; copulatio autem per similitudinem. Similitudo ergo erit principiorum submissi ordinis ad ultima superlocati.

 

 

148.

OMNIS DIVINUS ORDO SIBI IPSI COUNITUS EST TRIPLICITER: A SUMMITATE SUI IPSIUS ET A MEDIETATE ET A FINE.

 

Haec quidem enim, unitissimam habens potentiam, in totum ipsum transmittit unionem et unit omnem desuper, manens in se ipsa. Medietas autem, ad ambo extrema porrecta, colligat omnem circa se ipsam, primorum quidem traducens donationes, ultimorum autem sursum tendens potentias et omnibus communionem imponens et colligationem ad invicem; unus enim sic totus fit ordo ex replentibus et repletis, sicut in quoddam centrum ad medietatem connuentibus. Finis autem, conversus iterum ad principium et progressas sursum ducens potentias, similitudinem et connuitionem toti ordini exhibet. Et sic totus simul ordo unus est per unificam primorum potentiam et eam, quae in medietate continentiam et per conversionem ipsius finis ad principium processuum.

 

 

149.

OMNIS MULTITUDO DIVINARUM UNITATUM FINITA EST SECUNDUM NUMERUM.

 

Si enim propinquissime uni est, non utique infinita existet: non enim connaturale uni, quod infinitum, sed alienum. Si enim et multitudo distat ab uno, palam, quod infinita multitudo penitus deserta ab illo; propter quod et impotens et invalida. Non ergo infinita deorum multitudo. Unialis ergo et finita et omni alia multitudine magis finita; omni enim alia multitudine uni magis congenea. Siquidem igitur principium multitudo, oportebat propinquiorem principio ea, quae remotius magis esse multitudinem – similius enim, quod propinquius –; quoniam autem unum est, quod primum, quae illi connaturalis multitudo minus est multitudo quam quae remotius; quod autem infinitum, non minus multitudo, sed maxime multitudo.

 

 

150.

OMNE PROCEDENS IN DIVINIS ORDINIBUS OMNES PRODUCENTIS POTENTIAS SUSCIPERE NON EST NATUM, NEQUE UNIVERSALITER SECUNDA OMNES EORUM, QUAE ANTE IPSA, SED HABENT ILLA QUASDAM AB INFERIORIBUS EXEMPTAS POTENTIAS ET INCOMPREHENSIBILES HIS, QUAE POST IPSA.

 

Si enim deorum proprietates differunt, quae quidem inferiorum in superioribus existunt, quae autem superiorum, totaliorum entium, in inferioribus non sunt, sed has quidem imprimunt digniora his, quae ab ipsis producuntur, has autem in ipsis praeacceperunt exempto modo. Ostensum est enim, quod totaliores quidem sunt, qui propinquius uni, particulariores autem, qui remotius. Totaliores autem magis comprehensivas habent potentias quam particulariores: non ergo illorum potentiam, qui secundum habent ordinem et particulariorem comprehendent. Est ergo in superioribus incomprehensibile aliquid et incircumscriptibile ab inferioribus. Etenim infinitum unumquodque divinorum sic neque sibi ipsi ostensum est ens neque his, quae super ipsum multo prius, sed omnibus, quae post ipsum. Infinitas autem secundum potentiam in illis; infinitum autem incomprehensibile est, quibus est infinitum. Non ergo omnibus participant potentiis inferiora, quas in se ipsis digniora praeacceperunt: Essent enim utique illa comprehensibilia secundis sicut et ipsis secunda. Neque igitur omnes habent haec eas, quae illorum propter particularius; neque quas habent eodem illis modo, habent propter infinitatem facientem illas superferri inferioribus.

 

 

151.

OMNE PATERNALE IN DIIS PRAEOPEROSUM EST ET IN BONI ORDINE PRAESTANS SECUNDUM OMNES DIVINAS DISPOSITIONES.

 

Existentias enim secundorum et potentias totas et substantias ipsum producit secundum unam indicibilem excellentiam; propter quod et paternale nominatur, unitam et boniformem unius potentiam insinuans et hypostaticam secundorum causam. Et secundum deorum ordinem paternale praecedit genus, producens a se ipso omnia et ornans, veluti ad bonum ordinatum proportionaliter. Et patres hi quidem totaliores, hi autem particulariores, sicut et ipsi deorum ordines totaliori et particulariori differunt secundum causae rationem; quot igitur toti deorum processus, tot et patrum differentiae. Si enim est aliquid secundum omnem ordinem proportionale bono, oportet, quod paternale in omnibus esse et procedere a paternali unione singulum.

 

 

152.

OMNE GENERATIVUM DEORUM SECUNDUM INFINITATEM DIVINAE POTENTIAE PROCEDIT, MULTIPLICANS SE IPSUM ET PER OMNIA CEDENS ET INDEFICIENTIAM IN SECUNDORUM PROCESSIBUS DIFFERENTER OSTENDENS.

 

Multiplicare enim procedentia et ab ea, quae in causis occulta, eminentia producere in abgenerationes alicuius singulare est aut infinitae deorum potentiae, per quam omnia ex fecundis bonis repleta sunt divina, omnis pleni, sed a se ipso producentis secundum superplenam potentiam. Generativae igitur deitatis proprium potentiae praepotentia, multiplicans genitorum potentias et fecundas efficiens et excitans ad generare alia et constituere. Si enim unumquodque ex sua proprietate, quam habet prime, aliis tradit, omne utique fecundum et his, quae post ipsum, fecundum dat processum, et infinitatem repraesentat totorum exordialem, a qua omnis potentia generativa processit, derivans perpetuos divinorum processus exempto modo.

 

 

153.

OMNE, QUOD PERFECTUM IN DIIS, DIVINAE PERFECTIONIS EST CAUSA.

 

Sicut enim aliae sunt entium hypostases, aliae superessentialium, sic utique et perfectiones aliae quidem deorum ipsorum secundum existentiam, aliae autem, quae entium secundae post illas; et hae quidem per se perfectae et praeoperantes et bonum in illis prime, hae autem secundum participationem habentes, quod perfectum. Alia quidem igitur propter haec deorum perfectio et alia deificatorum. Quod autem in diis primo modo perfectum, non solum deificatis est perfectionis causa, sed et diis ipsis. Si enim qua perfectum est unumquodque, conversum est ad proprium principium, quod omnis divinae conversionis causa perfectiva est deorum genus.

 

 

154.

OMNE, QUOD CUSTODITIVUM IN DIIS, UNUMQUODQUE IN PROPRIO ORDINE CONSERVAT A SECUNDIS UNIFORMITER EXEMPTUM ET PRIMIS ILLOCATUM.

 

Si enim custodia mensuram ordinis uniuscuiusque immutabiliter salvat et continet, omnia, quae custodiuntur, in propria operatione omnibus dant ab inferioribus eminentiam et nonmiscibile unumquodque statuunt in se ipso mansionabiliter, puritatis immarcessibilis custoditis causa existens, et illocant superioribus. Perfectum enim omne est primis quidem adhibitum, in se ipso autem manens et demissioribus superexpansum.

 

 

155.

OMNIS ZOOGONA (ID EST AD ANIMALIA FECUNDUM) IN DIVINIS GENERIBUS CAUSA GENERATIVA EST, NON OMNIS AUTEM FECUNDUS ORDO ZOOGONUS EST.

 

Universalior enim generativa quam zoogonica et propinquior principio. Generatio quidem enim causam producentem entia in multitudinem significat, zoogonia autem largitricem omnis vitae deitatem statuit. Si igitur haec quidem entium multiplicat hypostases, haec autem vitae processus instituit, sicut se habet ens ad vitam, ita generativus ordo se habebit ad zoogonam seiram. Totalior itaque erit et plurium causa et propter hoc propinquior principio.

 

 

156.

OMNIS QUIDEM PURITATIS CAUSA IN CUSTODITIVO CONTINETUR ORDINE, NON AUTEM E CONVERSO OMNE CUSTODITIVUM PURIFICATIVO GENERI IDEM.

 

Puritas quidem enim dat nonmixturam ad deteriora omnibus diis et ininquinabilitatem in providentia secundorum, custodia autem et hoc operatur et in ipsis omnia continet et stabiliter imponit superioribus: Totalius ergo purificativo custoditivum est. Proprium enim simpliciter custodiae quidem eundem uniuscuiusque ordinem conservare ad se ipsum et ad ea, quae ante ipsum et quae post ipsum, puritatis autem exaltare a demissioribus digniora. Haec autem sunt primo modo in diis. Eius enim, quod est in omnibus, oportet unam causam praecedere; et universaliter omnium bonorum uniformia metra apud illos praeaccepta sunt, et nullum est in secundis bonum, quod non praeexistat in diis: Unde enim erit hoc et quam habebit causam? In illis ergo et puritas prime, boni ens, et custodia et omne, quod tale.

 

 

157.

OMNIS QUIDEM PATERNALIS CAUSA IPSIUS ESSE OMNIBUS EST LARGITIVA ET EXISTENTIAS ENTIUM INSTITUIT; OMNE AUTEM, QUOD CONDITIVUM SPECIFICATIONI COMPOSITORUM PRAESTAT ET ORDINI ET DIVISIONI IPSORUM SECUNDUM NUMERUM, ET EST EIUSDEM PATERNALI COELEMENTATIONIS IN PARTICULARIORIBUS GENERIBUS.

 

Utrumque enim eius, qui finis est ordinis, quoniam et existentia et numerus et species finalia omnia sunt; quare sic coelementalia invicem. Sed conditivum quidem in multitudinem producit factionem, quod autem uniale exhibet entium processus; et hoc quidem specificum est, hoc autem substantificum. Qua igitur haec distincta sunt ab invicem, species et ens, hac a conditivo paternale distinctum est. Est autem causa species. Totalius ergo et causalius, quod paternale est altius conditivo genere sicut ens specie.

 

 

158.

OMNIS REDUCENS CAUSA IN DIIS ET A PURGATIVA DIFFERT ET A CONVERSIVIS GENERIBUS.

 

Quod quidem enim esse oporteat et hoc prime in illis, palam, quoniam totis bonis illa causae omnia praesubsistunt. Sed ante purgativum existunt, quia hoc quidem absolvit a deterioribus, hoc autem coniungit dignioribus; conversivo autem partialiorem habet ordinem, quia omne convertens aut ad se ipsum convertit aut ad dignius, reductivi autem effectus secundum conversionem ad dignius insignitur tamquam ad id, quod sursum et divinius ducens, quod convertitur.

 

 

159.

OMNIS ORDO DEORUM EX PRIMIS EST PRINCIPIIS, FINE ET INFINITATE; SED HIC QUIDEM AD FINIS CAUSAS MAGIS, HIC AUTEM AD INFINITATIS.

 

Omnes quidem enim ex ambobus procedunt, quia primarum causarum donationes pertingunt per omnia secunda. Sed alicubi quidem finis praevalet secundum mixturam, alicubi autem infinitum. Et sic utique finitale quidem efficitur genus, in quo ea, quae finis obtinent; infinitale autem, in quo ea, quae infinitatis.

 

 

160.

OMNIS DIVINUS INTELLECTUS UNIFORMIS EST ET PERFECTUS ET PRIME INTELLECTUS, A SE IPSO ALIOS INTELLECTUS PRODUCENS.

 

Si enim divinus est, repletus est divinis unitatibus et est uniformis; si autem hoc, et perfectus, bonitate divina plenus existens. Si autem haec, et prime est intellectus tamquam diis unitive: omni enim intellectu dignior, qui edeificatus intellectus. Prime autem ens intellectus, et aliis dat ipse hypostasim; a prime enim entibus omnia secundario entia existentiam habent.

 

 

161.

OMNE ENTER ENS DIIS EXTRAIUNCTUM DIVINUM EST INTELLIGIBILE ET AMETHECTUM.

 

Quoniam enim primum est participantium divina unione enter ens, ut ostensum est, et replet intellectum a se ipso – etenim intellectus ens est tamquam ente repletus –, divinum est utique intelligibile: ut quidem edeificatum divinum, ut autem repletivum intellectus et ab ipso participatum intelligibile. Et intellectus quidem ens propter prime ens, ipsum autem prime ens separatum est ab intellectu, quia post ens est intellectus. Amethecta autem ante participata subsistunt; quare et ente coniugali ad intellectum praeexistit, quod secundum ipsum et imparticipabiliter ens. Intelligibile enim est non ut intellectui coordinatum, sed ut perficiens exaltato modo intellectum, quia et illi esse tradit et replet illum essentia enter ente.

 

 

162.

OMNE ILLUSTRANS ENTER ENTEM MULTITUDINEM UNITATUM OCCULTUM ET INTELLIGIBILE EST: OCCULTUM QUIDEM UT UNI CONIUNCTUM, INTELLIGIBILE AUTEM UT AB ENTE PARTICIPATUM.

 

Ab adiunctis enim omnes dii vocantur, quia et hypostases ipsorum differentes ab his, ignotas existentes, cognoscere possibile est. Indicibile enim secundum se ipsum omne, quod divinum et ignotum tamquam uni indicibili connaturale; a varietate autem participantium et illorum proprietates cognosci accidit. Intelligibiles itaque sunt, qui enter ens illustrant, quia utique enter ens intelligibile est divinum et imparticipatum, ante intellectum praeexistens. Non enim utique hoc diis maxime primis adiungeretur, si non illi praeoperatricem haberent hypostasim et potentiam perfectivam aliorum deorum, siquidem ut participantia ad invicem ita et existentiae participatorum se habent.

 

 

163.

OMNIS MULTITUDO UNITATUM, QUAE PARTICIPATUR AB IMPARTICIPABILI INTELLECTU, INTELLECTUALIS EST.

 

Sicut enim se habet intellectus ad enter ens, ita unitates ipsae ad unitates intelligibiles se habent. Siquidem illae, illustrantes ens, intelligibiles sunt, sic et hae, illustrantes divinum et imparticipabilem intellectum, intellectuales sunt, sed non sic intellectuales ut in intellectu subsistentes, sed ut secundum causam ante intellectum praeexistentes et generantes intellectum.

 

 

164.

OMNIS MULTITUDO UNITATUM, QUAE PARTICIPATUR AB IMPARTICIPABILI OMNI ANIMA, SUPERMUNDANA EST.

 

Quia enim imparticipabilis anima prime super mundum est et participati ab ipsa dii supermundani sunt, proportionaliter entes ad intellectuales et intelligibiles, quam habet anima ad intellectum et intellectus ad enter ens. Ut igitur anima omnis ad intellectus dependet et intellectus ad intelligibile conversus est, sic utique et supermundani dii intellectualibus extra haerent, quemadmodum utique et hi intelligibilibus.

 

165.

OMNIS MULTITUDO UNITATUM PARTICIPATARUM AB ALIQUO SENSIBILI CORPORE MUNDANA EST.

 

Illustrat enim in aliquam partium mundi per media intellectus et animae. Neque enim intellectus sine anima adest alicui mundanorum corporum neque deitas immediate coniungitur animae – per similia enim participationes –; et ipse intellectus secundum intelligibile sui ipsius et supremum participat unitate. Mundanae igitur unitates ut replentes totum mundum et ut edeificativae illustrium corporum. Divinum enim et horum unumquodque est non propter animam – non enim prime ipsa deus – neque propter intellectum – neque enim iste uni idem –, sed animatum quidem et ex se ipso motum propter animam, semper autem eodem modo se habens et ordine optimo latum propter intellectum, divinum autem propter unionem; et si potentiam habet provisivam, propter hanc causam est tale.

 

 

166.

OMNIS INTELLECTUS AUT IMPARTICIPABILIS EST AUT PARTICIPATUS; ET SI PARTICIPATUS, AUT A SUPERMUNDANIS ANIMABUS PARTICIPATUS AUT A MUNDANIS.

 

Omnem quidem enim multitudinem intellectuum praecedit, qui imparticipabilis, primam habens existentiam; participatorum autem hi quidem irradiant supermundanam et imparticipabilem animam, hi autem mundanam. Neque enim ab imparticipabili multitudo mox mundialis, siquidem processus per similia, similius autem imparticipabili, quod separatum a mundo magis quam quod divisum circa ipsum; neque solum supermundana subsistit multitudo, sed sunt et mundiales, siquidem et deorum mundanorum multitudo, et ipse mundus animatus simul et intellectum habens est, et participatio mundanis animabus supermundanorum intellectuum per medios mundiales intellectus.

 

 

167.

OMNIS INTELLECTUS SE IPSUM INTELLIGIT; SED PRIMUS QUIDEM SE IPSUM SOLUM, ET UNUM SECUNDUM NUMERUM IN HOC INTELLECTUS ET INTELLIGIBILE; UNUSQUISQUE AUTEM CONSEQUENTIUM SE IPSUM SIMUL ET QUAE ANTE IPSUM, ET INTELLIGIBILE EST HUIC HOC QUIDEM, QUOD EST, HOC AUTEM, A QUO EST.

 

Aut enim se ipsum intelligit omnis intellectus aut quod super se ipsum aut quod post se ipsum. Sed siquidem quod post se ipsum, ad deterius convertitur intellectus ens. Et neque sic illud ipsum cognoscet, ad quod conversus est, tamquam non ens in ipso, sed extra ipsum, immo impressionem ab ipso solum, quae in ipso facta est ab illo; quod enim habet, novit et quod passum est, non quod non habet et a quo non est passum. Si autem quod super ipsum, siquidem per sui ipsius cognitionem, se ipsum simul et illud cognoscet; si autem illud solum, se ipsum ignorabit intellectus ens. Totaliter autem, cognoscens, quod ante ipsum, novit, quod causa est illud et quorum est causa. Si enim haec ignorabit, et illud ignorabit, quod per esse producit, et producit non cognoscens. Quod autem subsistit et cognoscens, quorum causa, quod ante ipsum, et se ipsum inde subsistentem cognoscet. Penitus ergo quod ante ipsum cognoscens cognoscet et se ipsum. Si igitur aliquis est intellectus intelligibilis, ille se ipsum sciens et intelligibile novit, intelligibilis ens, quod est ipse; unusquisque autem eorum, qui post illum, quod in ipso intelligibile, intelligit simul et quod ante ipsum. Est ergo et in intellectu intelligibile et in intelligibili intellectus; sed hic quidem intelligibili idem, hic autem intelligenti, ei quidem, quod in ipso, idem, ei autem, quod ante ipsum, non idem; aliud enim, quod simpliciter intelligibile, et aliud, quod in intelligente intelligibile.

 

 

168.

OMNIS INTELLECTUS SECUNDUM OPERATIONEM NOVIT, QUOD INTELLIGIT, ET NON ALTERIUS QUIDEM PROPRIUM INTELLIGERE, ALTERIUS AUTEM INTELLIGERE, QUOD INTELLIGIT.

 

Si enim est secundum actum intellectus et intelligit se ipsum non alium entem praeter id, quod intelligitur, novit se ipsum et videt se ipsum. Videns autem intelligentem et videntem cognoscens novit, quia intellectus est secundum actum; hoc autem sciens novit, quia intelligit, et non simul intelligit solum. Simul ergo ambo novit, et intelligibile et quia intelligit illud, et intelligitur a se ipso intelligibilis.

 

 

169.

OMNIS INTELLECTUS IN AETERNITATE SUBSTANTIAM HABET ET POTENTIAM ET OPERATIONEM.

 

Si enim se ipsum intelligit et idem intellectus et intelligibile, et intelligentia intellectui idem et intelligibili; media enim existens et intelligentis et intellecti, eisdem illis entibus, erit utique etiam intelligentia eadem ad ambo. Atvero quia substantia intellectus aeterna – tota enim simul est –, et intelligentia eodem modo, siquidem substantiae idem. Si enim immobilis intellectus, non utique a tempore mensurabitur, neque secundum esse neque secundum operationem. His autem eodem modo se habentibus, et potentia aeternalis.

 

 

170.

OMNIS INTELLECTUS OMNIA SIMUL INTELLIGIT; SED QUI QUIDEM IMPARTICIPABILIS, SIMPLICITER OMNIA, EORUM AUTEM, QUI POST ILLUM, UNUSQUISQUE SECUNDUM UNUM OMNIA.

 

Si enim omnis intellectus in aeternitate substantiam ipsius locavit et simul substantiae operationem, omnia simul intelliget. Omnibus enim secundum partem et aliud et aliud eo, quod consequenter, non in aeternitate; quod enim consequenter, in tempore omne: prius enim et posterius, quod consequenter, sed non simul omne. Siquidem igitur similiter omnia intelligent omnes, non different ab invicem. Si enim similiter omnia intelligunt, similiter omnia sunt, quae intelligunt entes; similiter autem omnia entes, non hic quidem imparticipabilis, hic autem non. Quorum enim intelligentiae eaedem, et substantiae, siquidem intelligentia uniuscuiusque idem unicuique esse, et unusquisque ambo, et intelligentia et esse. Relinquitur itaque aut non similiter aut non omnia intelligere unumquemque, sed unum; aut plura, non omnia tamen, aut omnia secundum unum. Sed dicere quidem non omnia intelligere intellectum est facere ignorare aliquid entium; neque enim transibit et intelliget, quae non prius, immobilis ens, et erit deterior quam anima, quae in moveri omnia intelligit, quia permanet unum solum intelligens. Omnia ergo intelliget secundum unum – aut enim omnia aut unum aut omnia secundum unum –, intelligentia semper quidem et in omnibus omnium existente et omnia uno omnium determinante, ut sit obtinens in intelligentia et intellectis unum, omnibus simul secundum unum intellectis, et uno omnia ipsi characterizante.

 

 

171.

OMNIS INTELLECTUS IMPARTIBILIS EST SUBSTANTIA.

 

Si enim sine magnitudine et incorporeus et immobilis, impartibilis est. Omne enim qualitercumque partibile aut secundum multitudinem aut secundum magnitudinem aut secundum operationes est partibile in tempore latas; intellectus autem secundum omnia est aeternalis et ultra corpora, et unita est, quae in ipso, multitudo: Impartibilis ergo est. Quod quidem igitur incorporeus sit intellectus, quae ad ipsum conversio manifestat; corporum enim nullum ad se ipsum convertitur. Quod autem sit aeternalis, <que> operationis ad substantiam identitas; sic enim ostensum est prius. Quod autem unita sit multitudo, quae ad unitates divinas intellectualis multitudinis continuitas; hae quidem enim sunt prima multitudo, intellectus autem post illas. Si igitur et multitudo tota intellectus, sed unita multitudo; ante divisum enim, quod complicatum et propinquius uni.

 

 

172.

OMNIS INTELLECTUS PERPETUORUM EST PROXIME ET INTRANSMUTABILIUM SECUNDUM SUBSTANTIAM SUBSTITUTOR.

 

Quod enim ab immobili producitur causa, omne intransmutabile est secundum substantiam. Intellectus autem immobilis, aeternaliter omnia ens et in aeternitate manens; et per esse producit, quaecumque producit. Si autem semper est et eodem modo est, semper producit et eodem modo: non ergo quandoque quidem entium, quandoque autem non entium causa, sed semper entium.

 

 

173.

OMNIS INTELLECTUS INTELLECTUALITER EST ET QUAE ANTE IPSUM ET QUAE POST IPSUM.

 

Haec quidem enim sunt secundum causam, quaecumque post ipsum, haec autem secundum participationem, quaecumque ante ipsum. Intellectus autem ipse est et intellectualem sortitus est substantiam; secundum suam ergo existentiam determinat omnia, et quae secundum causam sunt et quae secundum participationem. Etenim unumquodque, ut natum est, ita participat melioribus, sed non ut illa sunt; aut enim utique eodem modo ab omnibus participarentur, participant autem alia aliter. Secundum proprietatem ergo participantium et potentiam participationes. Intellectualiter ergo in intellectu, quae ante ipsum. Atvero et quae post ipsum, intellectualiter sunt. Non enim ex effectibus sunt, neque illa habet in se ipso, sed causas illorum; est autem omnium per esse causa, esse autem ipsius intellectuale: Et causas ergo intellectualiter habet omnium. Quare omnia intellectualiter est omnis intellectus, et quae ante ipsum et quae post ipsum. Ut igitur intelligibilia intellectualiter habet omnis, ita et sensibilia intellectualiter.

 

 

174.

OMNIS INTELLECTUS IN INTELLIGENDO INSTITUIT, QUAE POST IPSUM, ET FACTIO IN INTELLIGERE ET INTELLIGENTIA IN FACERE.

 

Si enim intelligibile est et intellectus idem et esse uniuscuiusque intelligentiae quae in ipso idem, facit autem, quae facit, per esse et producit secundum esse, quod est, et per intelligere utique producet, quae producuntur. Esse enim et intelligere unum ambo; etenim intellectus et ens, quod in ipso, idem. Si igitur facit per esse, esse autem intelligere est, facit per intelligere. Et intelligentia, quae secundum actum in intelligere, hoc autem ei, quod est esse, idem; esse autem in faciendo – immobiliter enim faciens esse in facere semper habet –: et intelligentia ergo in facere.

 

 

175.

OMNIS INTELLECTUS A SECUNDUM SUBSTANTIAM SIMUL ET OPERATIONEM INTELLECTUALIBUS PARTICIPATUR PRIMITUS.

 

Necesse enim aut ab his aut ab aliis intellectualem quidem habentibus substantiam, non semper autem intelligentibus. Sed ab illis impossibile. Etenim operatio intellectus immobilis; et a quibus – operatio aiunt – ergo participatur, haec semper intelligentia semper participant intellectualem operationem, semper intellectualia participantia facientem. Aeternali enim operationis, quod in parte aliqua temporis operationem habet, inconiungibile. Intermedium autem, sicut in substantiis, sic utique etiam in operationum variationibus, aeternalis omnis operationis et in quodam tempore perfectae, quae secundum omne tempus habet, quod perfectum. Nusquam enim processus fiunt sine medio, sed per cognata et similia et secundum hypostases et secundum perfectiones operationum eodem modo. Omnis igitur intellectus ab illis participatur primitus, quae per omne tempus intelligere possunt et semper intelligunt, etsi secundum tempus, sed non aeternaliter intelligentia. Ex hoc itaque manifestum, quod animam quandoque quidem intelligentem, quandoque autem non, intellectu proxime participare impossibile.

 

 

176.

OMNES INTELLECTUALES SPECIES ET IN INVICEM SUNT ET SECUNDUM SE UNAQUAEQUE.

 

Si enim impartibilis omnis intellectus et unitum propter intellectualem impartibilitatem et quae in ipso multitudo, in uno omnia entia et impartibilia unita sunt invicem et penetrant omnia per omnia; si autem immaterialiter sunt omnia et incorporaliter, inconfusibilia erunt ad invicem et seorsum unumquodque servans suam puritatem manet, quod est. Declarat autem inconfusionem quidem intellectualium specierum, quae participantium unoquoque segregatim singularizans participatio. Nisi enim quae participantur, segregata essent et essent separata ab invicem, neque utique participantia ipsis unoquoque participarent segregatim, sed esset utique multo magis in demissioribus indiscreta confusio, deterioribus existentibus secundum ordinem: Unde enim utique fieret disgregatio, instituentibus ipsa et perficientibus indiscretis existentibus et confusis? Rursum autem unitis speciebus continentis impartibilis hypostasis argumentatur et uniformis essentia. Quae enim in impartibili et uniformi existentiam habent, in eodem impartibiliter entia – quomodo enim utique partieris, quod impartibile et quod unum? – simul sunt et in invicem, sed per tota penetrantia indistanter. Non enim distans, quod continet, et ut in distenso hoc quidem hic, hoc autem alibi, sed simul in impartibili et in uno omne; quare et in invicem. Omnes ergo intellectuales species et in invicem sunt unite et seorsum unaquaeque distincte. Si quis in demonstrationibus exemplis indigeat, theoremata intelligat, quae in una anima; quae utique omnia in eadem substantia sine magnitudine entia et unita sunt invicem – quod enim sine magnitudine non localiter habet, quae in ipso, sed impartibiliter et indistanter – et segregatim: Omnia enim sincere anima producit et seorsum unumquodque, nihil attrahens a reliquis, quae, si non discreta essent secundum participationem, neque utique operatio animae discerneret.

 

 

177.

OMNIS INTELLECTUS PLENITUDO ENS SPECIERUM, HIC QUIDEM UNIVERSALIORUM, HIC AUTEM PARTICULARIORUM EST CONTENTIVUS SPECIERUM; ET SUPERIORES QUIDEM INTELLECTUS UNIVERSALIOREM HABENT, QUANTO PARTICULARIOREM, QUI POST IPSOS, INFERIORES AUTEM PARTICULARIOREM, QUANTO TOTALIOREM, QUI ANTE IPSOS.

 

Superiores quidem enim potentiis utuntur maioribus, unialiores secundis existentes; inferiores autem, multiplicati magis, minuunt potentias, quas habent. Quae enim uni magis congenea, quantitate contracta, potentia, quae post ipsa, excedunt; et quae ab uno remotius, e converso. Potentiam igitur superiores praestatuentes maiorem, multitudinem autem minorem, per minores secundum quantum species plura producunt propter potentiam; qui autem post illos, per plures pauciora propter defectum potentiae. Si igitur illi per pauciora plura producunt, universaliores, quae in ipsis, species; et qui per plura pauciora, particulariores, quae in ipsis. Ex quibus utique accidit, quae secundum unam speciem ex superioribus producuntur, secundum plures ideas ex secundis disgregatim produci, et e converso quae per multas et disgregatas species ab inferioribus producuntur, per pauciores et universaliores a superioribus produci; et totum quidem et commune omnibus participantibus desursum provenire, partitum autem et proprium ex secundis. Unde secundi intellectus particularioribus specierum disgregationibus superdearticulant aliqualiter et subtiliant primorum specificationes.

 

 

178.

OMNIS INTELLECTUALIS SPECIES PERPETUORUM EST SUBSTITUTIVA.

 

Si enim aeternale et immobile omne, intransmutabilium est secundum substantiam causa et perpetuarum hypostaseon, sed non generabilium et corruptibilium; quare omne, quod secundum speciem intellectualem subsistit, perpetuum est. Etenim si ipso esse omnes species producit, quae post ipsas, ipso autem esse semper eodem modo se habet, et quae ab ipsis eodem modo se habebunt, et perpetua erunt. Non ergo generabilia secundum aliquod tempus a causa subsistunt specifica, neque corruptibilia, qua corruptibilia speciem habent intellectualem praeexistentem; essent enim incorruptibilia et ingenerabilia, ad illa hypostasim habentia.

 

 

179.

OMNIS INTELLECTUALIS NUMERUS FINITUS EST.

 

Si enim est post ipsum alia multitudo secundum substantiam submissa, et sic propinquius uni, illa autem remotius, quod autem propinquius uni minus secundum quantum, plus autem, quod remotius: Et intellectualis numerus minor utique erit omni ea, quae post ipsum, multitudine. Non ergo infinitus est; finita ergo est multitudo intellectuum. Quod enim aliquo minus, non infinitum, quia infinitum nullo est minus qua infinitum.

 

 

180.

OMNIS INTELLECTUS TOTUS EST UT EX PARTIBUS SUBSISTENS – UNUSQUISQUE ET UNITUS EST ALIIS ET SEGREGATUS EST AB IPSIS –, SED QUI QUIDEM IMPARTICIPABILIS INTELLECTUS SIMPLICITER TOTUS UT ET PARTES OMNES TOTALITER HABENS IN SE IPSO, PARTICULARIUM AUTEM UNUSQUISQUE IN PARTE TOTUM HABET, ET SIC OMNIA SUNT PARTIALITER.

 

Si enim penes unum omnia, quod autem penes unum, nihil aliud est quam partialiter, quod ergo totum sic est in unoquoque horum partialiter, secundum unum aliquod partialium praedominans in omnibus determinatum.

 

 

181.

OMNIS PARTICIPATUS INTELLECTUS AUT DIVINUS EST TAMQUAM DIIS EXTRA IUNCTUS AUT INTELLECTUALIS SOLUM.

 

Si enim est divinus et imparticipabilis intellectus prime, huic utique cognatus est, non qui secundum ambo differt, et non essendo divinus et non essendo imparticipabilis; quae enim secundum ambo dissimilia, inconiungibilia sunt invicem. Palam itaque, quia sic quidem simile est primitus enti intellectui, quod medium, sic autem dissimile. Aut igitur imparticipabile est et non divinum aut participatum et divinum. Sed omne, quod imparticipabile, divinum tamquam proportionalem uni ordinem in multitudine sortiens. Erit ergo aliquis intellectus divinus simul et participatus. Atvero esse oportet intellectum et non participantem divinis unitatibus, sed intelligentem solum. Secundum unamquamque enim seiram prima quidem et monadi suae coniuncta participare possunt eis, quae in superposito proxime ordine, remota autem a monade exordiali non possunt illis extra iungi. Est ergo et intellectus aliquis intellectualis solum, hic quidem secundum proprietatem intellectualem consistens, quam a sua monade habet et ab imparticipabili; hic autem secundum unionem, quam a participata unitate suscepit.

 

 

182.

OMNIS DIVINUS INTELLECTUS PARTICIPATUS AB ANIMABUS DIVINIS PARTICIPATUR.

 

Si enim participatio assimulat participans participato et connaturale efficit, palam utique, quod necesse est divinam esse animam, quae divino intellectu participat et dependentem ad divinum intellectum, et per medium intellectum eius, quae in ipso, deitatis participare. Deitas enim simul extra iungit intellectui participantem ipso animam et colligat deo, quod divinum.

 

 

183.

OMNIS INTELLECTUS PARTICIPATUS QUIDEM, INTELLECTUALIS AUTEM SOLUM, PARTICIPATUR AB ANIMABUS NEQUE DIVINIS NEQUE FACTIS IN TRANSMUTATIONE INTELLECTUS ET IGNORANTIAE.

 

Neque enim divinae animae sunt, quae tales neque intellectu participantes: Diis enim animae per intellectum participant, ut ostensum est prius; neque transmutationis susceptivae: Omnis enim intellectus ab his, quae secundum substantiam semper et secundum operationem intellectualia, participatur; etenim hoc palam ex praecedentibus.

 

 

184.

OMNIS ANIMA AUT DIVINA EST AUT TRANSMUTANS AB INTELLECTU AD NONINTELLECTUM AUT INTERMEDIA HARUM, SEMPER QUIDEM INTELLIGENS, INFERIOR AUTEM DIVINIS ANIMABUS.

 

Si enim divinus intellectus a divinis participatur animabus, intellectualis autem solum a neque divinis neque susceptivis transmutationis ab intelligentia ad nonintelligentiam, sunt autem et quae hoc patiuntur quandoque quidem intelligentes, quandoque autem non, manifestum, quia tria sunt genera animarum: et primae quidem, quae divinae, secundae autem non divinarum, quae semper intellectu participant, tertiae autem, quae quandoque quidem ad intellectum, quandoque autem ad contrarium transmutantur.

 

 

185.

OMNES QUIDEM DIVINAE ANIMAE DII SUNT ANIMALITER, OMNES AUTEM, QUAE INTELLECTUALI INTELLECTU PARTICIPANT, DEORUM CONTEMPLATRICES SEMPER, OMNES AUTEM TRANSMUTATIONIS SUSCEPTIVAE DEORUM CONTEMPLATRICES QUANDOQUE.

 

Si enim hae quidem habent divinum lumen desuper irradians, hae autem semper intelligunt, hae autem quandoque ab hac perfectione transmutantur: hae quidem in multitudine animarum proportionaliter stant diis; hae autem consequuntur diis, secundum intellectum operantes semper, et a divinis dependent animabus, hanc rationem habentes ad ipsas, quam quod intellectuale ad divinum; quae autem quandoque intelligunt et assequuntur quandoque diis, neque intellectu semper participare neque divinis simul converti animabus semper potentes: Quod enim ab intellectu quandoque transcidit, nulla arte diis semper coaptari possibile.

 

 

186.

OMNIS ANIMA EST INCORPOREA SUBSTANTIA ET SEPARABILIS A CORPORE.

 

Si enim cognoscit se ipsam, omne autem, quod se ipsum cognoscit, ad se ipsum convertitur, quod autem ad se ipsum convertitur, neque corpus est – omne enim corpus ad se ipsum inconversivum – neque a corpore inseparabile – etenim a corpore inseparabile non est natum ad se ipsum converti: separetur enim utique sic a corpore –: Anima ergo neque corporea est substantia neque a corpore inseparabilis. Atvero quod cognoscit se ipsam, manifestum. Si enim et quae super ipsam cognoscit, et se ipsam nata est cognoscere multo magis, tamquam a causis, quae ante ipsam, cognoscens se ipsam.

 

 

187.

OMNIS ANIMA IMPERIBILIS EST ET INCORRUPTIBILIS.

 

Omne enim, quod qualitercumque dissolvi et resolvi possibile est, aut corporeum est aut compositum aut in subiecto hypostasim habet. Et quod quidem dissolvitur ut ex pluribus existens, corrumpitur; quod autem in altero esse natum est, a subiecto separatum exterminatur in non ens. Atvero anima incorporea est et extra omne subiectum, in se ipsa ens et ad se ipsam conversa. Inexterminabilis ergo est et incorruptibilis.

 

 

188.

OMNIS ANIMA ET VITA EST ET VIVENS.

 

Cui enim advenerit anima, hoc vivit ex necessitate, et quod anima privatur, vita mox expers relinquitur. Aut igitur propter animam vivit aut propter aliud aliquid et non propter animam. Sed propter aliquid aliud solum impossibile. Omne enim, quod participatur, aut se ipsum aut sui ipsius aliquid participanti dat, neutrum autem patiens neque utique participabitur. Anima autem participatur ab illo, cui affuerit, et animatum illud dicitur, quod anima participat. Si igitur vitam affert animatis, aut vita est aut vivens solum aut ambo, vita simul et vivens. Sed siquidem vivens solum, non adhuc autem vita, erit ex vita et non vita; non ergo cognoscit se ipsam neque convertitur ad se ipsam. Vita enim cognitio, et cognoscens qua tale vivit. Si igitur aliquid in ipsa nonvivens est, hoc non habet secundum se cognoscendi potentiam. Si autem vita solum est, non adhuc participabit intellectuali vita. Quod enim vita participat, vivens est et non vita solum; vita enim solum, quae prima et imparticipabilis, quae autem post illam, vivens simul et vita. Anima autem non est imparticipabilis vita. Simul ergo vita est et vivens anima.

 

 

189.

OMNIS ANIMA EST AUTOZOOS (ID EST PER SE VIVENS).

 

Si enim conversiva est ad se ipsam, quod autem ad se ipsum conversivum, omne est authypostaton, et anima ergo authypostaton et se ipsam instituit. Atvero et vita est et vivens, et existentia ipsius secundum vitale. Etenim quibuscumque affuerit, vitam tradit ipso esse, et si fuerit participans idoneum, mox animatum fit et vivens, non ratiocinante anima et eligente neque ratiocinatione et iudicio vivificante, sed ipso esse, quod est vitam participativo largiente. Esse ergo ipsius idem ei, quod est vivere. Si igitur esse a se ipsa habet, hoc autem ei, quod est vivere, idem, et habet secundum essentiam vivere: Et vitam utique sibi ipsi exhibebit et a se ipsa habebit. Si autem hoc, autozoos utique erit anima.

 

 

190.

OMNIS ANIMA MEDIA EST IMPARTIBILIUM ET EORUM, QUAE CIRCA CORPORA, PARTIBILIUM.

 

Si enim autozoos est et authypostatos et separabilem habet a corporibus existentiam, exempta est, dignior existens, ab omnibus partibilibus circa corpora. Illa enim sunt penitus inseparabilia a subiectis, compartita partibilibus molibus et a se ipsis quidem exstantia et a propria impartibilitate, condistenta autem corporibus, et si in vitis subsistant, non sui ipsorum vitalizantia, sed participantium, et si substantiae et in speciebus existentiae, non sui ipsorum entia species, sed specificatorum. Si autem non haec solum est anima, substantia authypostatos et vita autozoos et cognitio sui ipsius cognitiva, et separata secundum omnia haec a corporibus, sed et participans vita, si autem hoc, et substantia participans, participat autem et cognitione ab aliis causis, palam itaque, quod inferior impartibilibus est. Quod quidem igitur vita aliunde repletur – et substantia, siquidem et vita –, palam; ante animam enim et quae imparticipabilis vita et quae imparticipabilis substantia. Quod autem et primitus cognitivum non est, manifestum, siquidem, secundum quod quidem anima omnis vivit, non secundum quod autem anima omnis cognitionem habet: Etenim ignorat entia anima, quaedam quidem existens anima. Non ergo primitus est cognitivum neque ipso esse cognitio est. Secundam ergo essentiam habet ab his, quae prime et a cognitivis ipso esse. Quoniam autem huius esse divisum est a cognitione, non ergo impartibilium est anima. Ostensum est autem, quia neque eorum, quae circa corpora partibilium. Media ergo utrorumque est.

 

 

191.

OMNIS ANIMA PARTICIPABILIS SUBSTANTIAM QUIDEM AETERNALEM HABET, OPERATIONEM AUTEM SECUNDUM TEMPUS.

 

Aut enim ambo aeternaliter habebit aut ambo secundum tempus aut hoc quidem aeternaliter, hoc autem secundum tempus. Sed neque ambo aeternaliter: Erit enim impartibilis substantia, et nihil differet ab intellectuali hypostasi animae natura et ab immobili, quae per se mobilis; neque ambo secundum tempus: Esset enim utique generabilis solum et neque autozoos neque authypostatos. Nullum enim eorum, quae sub tempore secundum substantiam mensurantur, authypostaton. Anima autem authypostatos; quod enim secundum operationem ad se ipsum conversum est, et secundum substantiam conversivum est ad se ipsum et a se ipso procedens. Relinquitur ergo sic quidem aeternalem esse animam omnem, sic autem tempore participantem. Aut igitur secundum substantiam aeternalis est, secundum operationem autem tempore participans; aut e converso. Sed hoc impossibile. Omnis ergo anima substantiam quidem aeternalem habet, operationem autem secundum tempus.

 

 

192.

OMNIS ANIMA PARTICIPABILIS SEMPER ENTIUM EST ET ANTE GENERABILIA.

 

Si enim aeternalis est secundum substantiam, enter ens est secundum existentiam et semper ens; quod enim aeternitate participat, ipso semper esse participavit. Si autem secundum operationem est in tempore, generabilis est; omne enim, quod tempore participat, fiens semper secundum prius et posterius temporis et non simul, quod est ens totum, generabile est. Si autem qua generabilis est omnis anima secundum operationem, prima utique erit generabilium; quod enim omnino generabile, remotius ab aeternalibus.

 

 

193.

OMNIS ANIMA PROXIME AB INTELLECTU SUBSISTIT.

 

Si enim intransmutabilem habet substantiam et aeternalem, ab immobili procedit causa; quod enim a mota procedit causa, omnia transmutat secundum substantiam. Immobilis ergo animae omnis causa. Si autem proxime ab intellectu perficitur, et convertitur ad intellectum; et si participat cognitione, quam intellectus dat participare potentibus – omnis cognitio ab intellectu omnibus est, quibus est –, ad quod autem omnia convertuntur secundum naturam, ab hoc et processum habent secundum substantiam: Omnis ergo anima ab intellectu procedit.

 

 

194.

OMNIS ANIMA OMNES HABET SPECIES, QUAS INTELLECTUS PRIME HABET.

 

Si enim ab intellectu procedit et intellectus institutor animae et ipso esse immobilis ens omnia intellectus producit, dabit et animae subsistenti eorum, quae in ipso, omnium essentiales rationes; omne enim per esse faciens quod est prime, hoc fienti secundario dat. Intellectualium ergo specierum anima secundario habet impressiones.

 

 

195.

OMNIS ANIMA EST OMNES RES, EXEMPLARITER QUIDEM SENSIBILIA, EIKONICE AUTEM INTELLIGIBILIA.

 

Media enim existens impartibilium et eorum, quae circa corpus, partibilium, haec quidem producit et instituit, causae autem praeexstiterunt ante ipsam, a quibus provenit. Quorum quidem igitur causa praeexistit, haec praeaccepit exemplariter; a quibus autem subsistit, haec secundum participationem habet et ut genita primorum. Sensibilia quidem ergo omnia secundum causam praeaccepit, et rationes materialium immaterialiter et corporalium incorporaliter et distantium indistanter habet; intelligibilia autem ikonice et species illorum partibiliter quidem impartibilium et multiplicatim unialium, per se mobiliter autem immobilium suscepit. Omnia ergo est entia, haec quidem secundum participationem, scilicet prima; haec autem exemplariter, scilicet quae post ipsam.

 

 

196.

OMNIS ANIMA PARTICIPABILIS CORPORE UTITUR PRIMO PERPETUO ET HABENTE HYPOSTASIM INGENERABILEM ET INCORRUPTIBILEM.

 

Si enim omnis anima secundum substantiam est perpetua et ipso esse primitus animat aliquod corporum, semper autoanimat; esse enim omnis animae intransmutabile. Si autem hoc, et quod animatur, semper animatur et semper participat vita, semper autem vivens multo prius semper est; semper autem ens perpetuum: Quod ergo primitus animatum corpus et primitus extra iunctum unicuique animae perpetuum est. Atvero omnis participabilis anima a corpore aliquo participatur primitus, siquidem et participabilis est, sed non imparticipabilis, et ipso esse animat participans. Omnis ergo anima participata corpore utitur primo perpetuo et ingenerabili et incorruptibili secundum substantiam.

 

 

197.

OMNIS ANIMA SUBSTANTIA EST VITALIS ET COGNITIVA ET VITA SUBSTANTIALIS ET COGNITIVA ET COGNITIO UT SUBSTANTIA ET VITA; ET SIMUL IN IPSA OMNIA: QUOD SUBSTANTIALE, QUOD VITALE, QUOD COGNITIVUM, ET OMNIA IN OMNIBUS ET SEORSUM UNUMQUODQUE.

 

Si enim media est impartibilium et specierum circa corpus partitarum, neque sic impartibiliter est ut intellectualia omnia neque sic partibilis ut corporalia. In corporalibus igitur divisis substantiis et animalibus et cognitionibus, impartibiliter sunt in animabus haec et unitive et incorporaliter, et simul omnia propter immaterialitatem et impartibilitatem; et in intellectualibus omnibus secundum unionem entibus, disgregata sunt in animabus et partita sunt. Omnia ergo et simul et seorsum. Si autem simul et in uno impartibili omnia, per invicem penetrant; et si seorsum, divisa sunt rursum inconfusibiliter: quare et in se ipso unumquodque et omnia in omnibus. Etenim in essentia vita et cognitio; si enim non, non cognoscet omnis se ipsam, siquidem essentia, vita et cognitione privata est per se ipsam. Et in vita essentia et cognitio; quae enim sine essentia vita et quae sine cognitione materialibus vitis convenit, quae neque cognoscere se ipsas possunt neque essentiae sunt sincerae. Et cognitio, quae sine essentia et sine vita, sine hypostasi; omnis enim cognitio et viventis est et substantiam secundum se habentis.

 

 

198.

OMNE, QUOD TEMPORE PARTICIPAT, SEMPER AUTEM MOVETUR, PERIODIS MENSURATUR.

 

Quoniam quidem enim tempore participat, mensuram et terminum transumpsit motus et secundum numerum progreditur; quoniam autem semper movetur et quod semper hoc non aeternale est, sed temporale, necesse uti periodis. Motus quidem enim transmutatio quaedam est ab alteris ad altera. Entia autem determinata sunt et multitudinibus et magnitudinibus; his autem determinatis, neque secundum rectum infinitum transitio est, neque quod semper movetur, finite transire possibile est. Ab eisdem ergo ad eadem iterum veniet, quod semper movetur; quare faciet periodum.

 

 

199.

OMNIS ANIMA MUNDANA PERIODIS UTITUR PROPRIAE VITAE ET RESTITUTIONIBUS.

 

Si enim a tempore mensuratur et transitive operatur et est hic proprius motus, omne autem, quod movetur, et tempore mensuratur, perpetuum ens, utitur periodis et periodice revolvitur et restituitur ab eisdem ad eadem, palam, quod et omnis anima mundana, motum habens et operans secundum tempus, periodos motuum habebit et restitutiones; omnis enim periodus perpetuorum restitutiva est.

 

 

200.

OMNIS ANIMAE PERIODUS TEMPORE MENSURATUR; SED PERIODUS QUIDEM ALIARUM ANIMARUM QUODAM TEMPORE MENSURATUR, QUAE AUTEM MENSURATAE PRIMAE A TEMPORE, TOTO TEMPORE.

 

Si enim omnes motus habent prius et posterius, et periodi ergo; et propter hoc tempore mensurantur, et mensurans omnes periodos animarum tempus est. At siquidem eaedem essent omnium periodi et circa eadem, et tempus utique esset omnium idem; si autem aliae aliorum restitutiones, et tempus periodicum aliud aliorum et restitutivum. Quod quidem igitur, quae primitus a tempore mensuratur, anima toto tempore mensuratur, palam. Si enim tempus est mensura motus omnis, quod primitus movetur, erit omni tempore participans et ab omni mensuratum; non enim primo participans mensurans omne tempus neque aliud mensurabit secundum totum se ipsum nullum. Quod autem et omnes aliae animae partialioribus omnis temporis mensurentur mensuris, manifestum ex his. Si enim partialiores animae sunt primitus tempore participantis, neque tempori simul toti suas periodos adaptabunt, sed multae ipsarum restitutiones partes erunt unius periodi et restitutionis, quam quae tempore primitus participat, restituit; minoris enim potentiae particularior participatio, maioris autem totalior. Totum ergo temporale metrum secundum unam vitam aliae animae suscipere non sunt natae, eius, quae primitus tempore mensuratur, inferiorem sortientes ordinem.

 

 

201.

OMNES DIVINAE ANIMAE TRIPLICES HABENT OPERATIONES: HAS QUIDEM UT ANIMAE, HAS AUTEM UT SUSCIPIENTES INTELLECTUM DIVINUM, HAS AUTEM UT DIIS EXTRA IUNCTAE; ET PROVIDENT QUIDEM TOTIS UT DII, COGNOSCUNT AUTEM OMNIA SECUNDUM INTELLECTUALEM VITAM, MOVENT AUTEM CORPORA SECUNDUM PER SE MOBILEM EXISTENTIAM.

 

Quia enim naturaliter participant superpositis et sunt non animae simpliciter, sed divinae animae, proportionalem diis ordinem in animarum latitudine statuentes, operantur non animaliter solum, sed et divine, summitatem suae essentiae indivinatam sortitae. Et quia intellectualem hypostasim habent, propter quam et substrate intellectualibus substantiis sortiuntur, operantur igitur non divine solum, sed et intellectualiter, hanc quidem secundum unum, quod in ipsis, hanc autem secundum intellectum locantes operationem. Tertia autem ipsis adest, quae secundum propriam existentiam operatio, motiva quidem existens eorum, quae natura ab altero moventur, vivificativa autem superadductam habentium vitam; omnis enim animae hic est proprius effectus, alia autem secundum participationem ut intelligere et providere.

 

 

202.

OMNES ANIMAE DEORUM CONTEMPLATRICES ET SEMPER ASSEQUENTES DIIS INFERIORES QUIDEM SUNT DIVINIS, SUPEREXPANSAE AUTEM SUNT PARTIALIBUS ANIMABUS.

 

Divinae quidem enim et intellectu participant et deitate – propter quod intellectuales sunt simul et divinae – et alias animas praecedunt, secundum quod et dii entia omnia; partiales autem animae et dependentiae ad intellectum abtolluntur, non potentes proxime intellectuali essentia participare; neque enim utique ab intellectuali operatione deciderent secundum essentiam participantes intellectu, sicut ostensum est prius. Mediae ergo sunt, quae semper diis assequuntur animae, intellectum quidem suscipientes perfectum et hac partialibus superlatae, non adhuc autem et divinis unitatibus extra iunctae: Non enim divinus erat, qui participatur ab ipsis, intellectus.

 

 

203.

OMNIS ANIMARUM MULTITUDINIS DIVINAE QUIDEM ANIMAE, POTENTIA MAIORES EXISTENTES ALIIS, CONTOLLUNTUR SECUNDUM NUMERUM; QUAE AUTEM SEMPER SIBI IPSIS ASSEQUUNTUR, ET POTENTIA ET QUANTITATE MEDIUM HABENT IN OMNIBUS ORDINEM; PARTIALES AUTEM POTENTIA QUIDEM INFERIORES ALIIS SUNT, IN NUMERUM AUTEM PLUREM PROVENERUNT.

 

Hae quidem enim sunt uni magis vicinae propter existentiam divinam entem, hae autem mediae propter intellectus participationem, hae autem extremae secundum ordinem, dissimilis formae secundum essentiam mediis et primis. Quae autem propinquiora uni in perpetuis remotioribus numero, magis unita sunt et counita secundum multitudinem, quae autem remotiora, magis multiplicantur. Potentiae igitur superiorum maiores et hanc habent rationem ad secundas, quam divinum ad intellectuale et hoc ad animale; et quantitates inferiorum ampliores: Quod enim remotius ab uno, multitudo magis est, et quod propinquius, minus.

 

 

204.

OMNIS DIVINA ANIMA MULTAS QUIDEM PRAECEDIT ANIMAS SEMPER DIIS ASSEQUENTES, PLURES AUTEM ADHUC SUSCIPIENTES ALIQUANDO HUNC ORDINEM.

 

Divinam quidem enim entem, omnes aut generalem ordinem accepisse oportet et praeoperantem in animabus – etenim quod divinum in omnibus entibus praecedit tota –, neque autem semper sequentes solum unamquamque praecedere neque eas, quae aliquando solum. Siquidem enim earum, quae aliquando assequuntur, praecederet aliqua solum, quomodo coniunctio his erit ad divinam animam, omnino diversis et neque intellectu proxime participantibus neque multo plus diis? Si autem semper assequentium, quomodo usque ad illas catena processit? Erunt enim sic extrema, quae intellectualia et sterilia et perficere alia et sursum ducere non apta nata. Necesse ergo omni animae divinae primitus quidem dependere sequentes animas et secundum intellectum operantes et reductas ad intellectus partialiter divinorum intellectuum, secundas autem partiales et per has medias intellectu participare et divina vita potentes; per semper enim participantia divina sorte, quae quandoque participant, perficiuntur. Et iterum plures esse circa unamquamque animam divinam quandoque assequentes animas quam quae semper assequuntur; monadis enim potentia secundum submissionem in multitudinem semper procedit, potentia quidem deficientem, numero autem abundantem. Quoniam et unaquaeque anima earum, quae diis semper assequuntur, plures praecedit partiales animas, imitans divinam animam, et plures sursum trahit animas ad praeoperatricem monadem totius seirae. Omnis ergo divina anima multas quidem praecedit animas diis semper assequentes, plures autem adhuc eas, quae quandoque ordinem hunc suscipiunt.

 

 

205.

OMNIS ANIMA PARTIALIS HANC HABET RATIONEM AD DIVINAM ANIMAM, SUB QUA ORDINATA EST SECUNDUM SUBSTANTIAM, QUAM SUSCEPTACULUM IPSIUS AD ILLIUS SUSCEPTACULUM.

 

Si enim secundum naturam distributio oxematorum (id est receptaculorum vel sedilium) singulis, necesse omnis partialis animae susceptaculo hanc esse rationem ad susceptaculum totius, quae est ipsius ad illam. Sed distributio est secundum naturam; primitus enim participantia per se naturaliter copulata sunt participatis. Si igitur ut divina ad divinum corpus, ita partialis ad partiale, ipso esse participata utraque, et quod a principio verum, quod et susceptacula animabus eandem habent ad invicem rationem.

 

 

206.

OMNIS ANIMA PARTIALIS DESCENDERE IN GENERATIONEM IN INFINITUM ET ASCENDERE POTEST A GENERATIONE IN ENS.

 

Si enim quandoque quidem assequitur diis, quandoque autem decidit ab ea, quae ad divinum, extensione intellectuque et contrario participat, palam, quia vicissim in generatione fit et in diis est. Neque enim infinito tempore existens in diis, rursum toto consequenti tempore erit in corporibus; quod enim principium temporale non habet neque finem aliquando habebit, et quod nullum habet finem, necesse neque principium habere. Relinquitur ergo periodos unamquamque facere ascensuum ex generatione et descensuum in generationem, et hoc incessabile esse propter infinitum tempus. Unaquaeque ergo anima partialis descendere in infinitum potest et ascendere, et haec non cessabit circa omnes passio facta.

 

 

207.

OMNIS PARTIALIS ANIMAE SUSCEPTACULUM A CAUSA IMMOBILI CONDITUM EST.

 

Si enim perpetuo dependet ab utente ipso anima et connaturaliter, intransmutabile ens secundum substantiam, a causa immobili hypostasim habet; quod enim ex causis motis fit, transmutat omne secundum substantiam. Atvero omnis anima perpetuum habet corpus, quod primitus ipsa participat; quare et partialis anima. Et causa ergo susceptaculi ipsius immobilis est et propter hoc supermundialis.

 

 

208.

OMNIS PARTIALIS ANIMAE SUSCEPTACULUM IMMATERIALE EST ET INDIVISIBILE SECUNDUM SUBSTANTIAM ET IMPASSIBILE.

 

Si enim ex immobili processit conditione et est perpetuum, immaterialem hypostasim habet et impassibilem. Quae enim pati secundum essentiam nata sunt et transmutantur et materialia omnia sunt, et alias aliter se habentia a motis causis dependent; propter quod et transmutationem suscipiunt omnimodam, simul mota suis exordialibus causis. Atvero quod et indivisibile, palam; quod enim dividitur, omne hac corrumpitur, qua dividitur, distans a toto et continuitate. Si igitur intransmutabile secundum substantiam et impassibile, indivisibile utique erit.

 

 

209.

OMNIS PARTIALIS ANIMAE SUSCEPTACULUM DESCENDIT QUIDEM MATERIALIORUM, SIMUL DUCITUR AUTEM ANIMAE PER ABLATIONEM OMNIS MATERIALIS ET PER RECURSUM IN PROPRIAM SPECIEM PROPORTIONALEM UTENTI ANIMAE.

 

Etenim illa descendit quidem irrationales assumens vitas, ascendit autem deponens omnes generationis potentias, quas in descensu acquisivit, et facta pura et nuda a talibus omnibus potentiis, quaecumque ad oportunitatem generationis subserviunt. Connaturalia enim susceptacula imitantur vitas utentium animarum et simul moventur motis ipsis ubique; et harum quidem intelligentias repraesentant suis circulationibus, harum autem decidentias inclinationibus ad generationem, harum vero purificationes circumductionibus ad immateriale. Quia enim ipso esse animas vivificantur ab ipsis et est connaturale illis omnimodis, contransmutantur illarum operationibus et assequuntur omnino patientibusque compatiuntur et purificatis conrestituuntur et sursum <ductis> coelevantur, suam perfectionem appetentia. Omne enim perficitur propriam totalitatem adipiscens.

 

 

210.

OMNE ANIMAE SUSCEPTACULUM CONNATURALE ET SCHEMA IDEM SEMPER ET MAGNITUDINEM HABET, MAIUS AUTEM ET MINUS VIDETUR ET DISSIMILIS SCHEMATIS PROPTER ALIORUM CORPORUM APPOSITIONES ET ABLATIONES.

 

Si enim a causa immobili substantiam habet, palam, quia et schema et magnitudo sibi a causa determinata sunt et est intransmutabile et invariabile utrumque. Sed alias alterum phantasiatur et maius et minus. Propter alia ergo corpora a materialibus elementis apposita et iterum ablata tale aut tale et tantum aut tantum videtur.

 

 

211.

OMNIS PARTIALIS ANIMA DESCENDENS IN GENERATIONEM TOTA DESCENDIT ET NON HOC QUIDEM IPSIUS SURSUM MANET, HOC AUTEM DESCENDIT.

 

Si enim aliquid animae maneat in intellectuali, aut intransibiliter intelliget semper aut transitive. Sed siquidem intransitive, intellectus erit et non pars animae, et erit anima proxime intellectu participans; hoc autem impossibile. Si autem transitive, ex semper intelligente et quandoque intelligente una substantia erit; sed impossibile. Haec enim semper differunt, ut ostensum est, cum hoc, quod et inconveniens esset, animae supremum, semper perfectum ens, non obtinere alias potentias et illa perfecta facere. Omnis ergo anima partialis tota descendit.

 

PROCLI DIADOCHI LYCII, PLATONICI PHILOSOPHI, ELEMENTATIO THEOLOGICA EXPLICIT. CAPITULA 211. COMPLETA FUIT TRANSLATIO HUIUS OPERIS VITERBII A FRATRE G. DE MORBECCA ORDINIS FRATRUM PRAEDICATORUM XV. KAL. IUNII

ANNO CHRISTI M°CC°LXVIII°