BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 112v   col. 2

 

 

 

 

 

nobis autem non. Non enim est contrarium primo nichil. Nam omnia contraria materiam habent et hec potentia est; contraria autem ignorantia ad contrarium; primo vero contrarium nichil.

Amplius si non erunt preter sensibilia alia, non erit principium et ordo et generatio et celestia, sed semper principii principium, ut theologis et phisicis omnibus.

Si autem erunt species aut numeri, nullius cause; sin autem, non quid motus. Adhuc quomodo erit ex non magnitudinibus magnitudo et continuum? Non enim numerus facit continuum, nec ut movens nec ut species. At vero nullum erit contrariorum quod et factivum et motivum, continget enim utique non esse. At vero posterius quidem ipsum facere potentia. Non ergo sempiterna sunt entia. Sed sunt. Interimendum igitur est horum aliquid. Et hoc dictum est ut. Adhuc quo numeri unum aut anima et corpus et totaliter species et res, nichil dicit nullus; nec contingit dicere, si non ut nos dicat quod movens facit.

Dicentes autem numerum primum mathematicum et sic semper aliam habitam substantiam et principia cuiuslibet alia, {1076a} inconnexam universi substantiam faciunt (nichil enim alia alii confert ens aut non ens) et principia multa. Entia vero non volunt disponi male, «nec bonum pluralitas principatuum. Unus ergo princeps».