|
Pal.lat.1031, fol. 112v col. 1
|
|
|
|
|
materia enim que una nulli est contrarium. Amplius omnia pravi participatione extra unum; nam pravum ipsum alterum elementorum. Alii autem nec principia bonum et malum; quamvis in omnibus maxime quod bonum principium. Alii vero hoc quidem recte quia principium, sed quomodo quod bonum principium non dicunt, {1075b} utrum ut finis aut ut movens aut ut species.
Inconvenienter autem et Empedocles. Amicitiam enim facit bonum, hec autem principium et ut movens (congregat enim) et ut materia (pars enim mixture). Si itaque et eidem accidit ut materiam et principium esse et ut movens, sed esse non idem. Secundum utrum igitur amicitia? Inconveniens autem et incorruptibilem esse litem; hoc ipsum autem est mali natura.
Anaxagoras autem ut movens quod bonum principium; intellectus enim movet. Sed gratia alicuius movet, quare alterum, excepto ut nos dicimus; nam medicativa est quodammodo sanitas. Inconveniens autem et contrarium non facere bono et intellectui. Omnes autem contraria dicentes non utuntur contrariis, nisi figuret aliquis. Et quare hec quidem corruptibilia hec vero incorruptibilia, nullus dicit; omnia namque entia faciunt ex eisdem principiis. Amplius alii quidem ex non ente faciunt entia; alii autem, ut non hoc cogantur, unum omnia faciunt.
Amplius propter quid semper erit generatio et que est causa generationis, nullus dicit. Et duo principia facientibus aliud necesse principium principalius esse, et hiis qui species quia aliud principium principalius; propter quid enim participavit aut participat? Et aliis quidem necesse sapientie et honoratissime scientie aliquid esse contrarium,
|
|