BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 110r   col. 1

 

 

 

 

 

igitur tales oportet esse substantias sine materia; sempiternas enim esse oportet, si et aliud aliquid sempiternum; actu igitur.

Quamvis dubitatio; videtur enim agens quidem omne posse, potens vero non omne agere, quare prius esse potentiam at vero si hoc, nichil erit entium; contingit enim posse quidem esse nondum vero esse. Et etiam si ut dicunt theologi qui ex nocte generant, aut ut phisici «erant simul res omnes» dicunt, idem impossibile. Quomodo enim movebuntur, si non fuerit actu aliqua causa? Non enim materia ipsa se ipsam movebit, sed tectonica, nec menstrua nec terra, sed semina et genitura.

Propter quod faciunt quidam semper actum, ut Leucippus et Plato; semper enim dicunt esse motum. Sed quare et quem non dicunt, nec sic nec causam. Nichil enim ut contingit movetur, sed oportet aliquid semper existere, quemadmodum nunc natura quidem sic, vi vero aut ab intellectu aut alio sic. Deinde qualis prior? Differt enim inaptabile quantum. At vero neque Platoni possibile dicere quod existimat aliquando principium esse, {1072a} quod ipsum se ipsum movens; posterius enim et simul cum celo anima, ut ait.

Potentiam quidem igitur existimare priorem actu est quidem ut bene, est autem ut non; dictum est autem quomodo. Quod autem actus prius, testatur Anaxagoras (intellectus enim actus), et Empedocles amicitiam et litem, et semper dicentes motum esse, ut Leucippus. Quare non fuit infinito tempore chaos aut nox, sed eadem semper aut periodo aut aliter, si prius est actus potentia.

Si itaque idem semper periodo, oportet aliquid semper manere similiter agens. Si autem debeat fore generatio et corruptio,