BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 109v   col. 2

 

 

 

 

 

vero non eadem sed altera, preterquam sic et omnium. Sic quidem eadem aut eo quod proportionaliter, quia materia, species, privatio, movens; et sic substantiarum cause ut cause omnium, quia destruuntur destructis. Amplius quod primum entelechia. Sic autem altera prima: quecumque contraria que nec ut genera dicuntur nec multipliciter dicuntur; {1071b} et adhuc materie.

Que quidem igitur principia sensibilium et quot, et quomodo eadem et quomodo altera, dictum est.

 

[6] Quoniam autem tres erant substantie, due quidem que phisice et una que immobilis, de hac dicendum quia necesse esse sempiternam aliquam substantiam immobilem. Nam substantie prime entium, et si omnes corruptibiles, omnia corruptibilia. Sed impossibile motum aut fieri aut corrumpi (semper enim erat), nec tempus. Nec enim possibile prius et posterius esse, cum non sit tempus. Et motus ergo sic est continuus ut tempus; aut enim idem aut motus est aliqua passio. Motus autem non est continuus nisi qui secundum locum, et huius qui circulo.

At vero si erit motivum aut effectivum, non operans autem aliquid, non erit motus; contingit enim potentiam habens non agere. Nichil ergo prodest, nec si substantias faciamus sempiternas, quemadmodum qui species, si non aliqua potens inerit principium transmutari. Non igitur neque ipsa sufficiens, nec alia substantia preter species; nam si non egerit, non erit motus. Adhuc neque si aget, substantia autem ipsius potentia; non enim erit motus eternus; contingit enim quod potentia est non esse. Oportet igitur esse principium tale cuius substantia actus. Amplius