|
Tractatus Unicus
De perfectione naturali intellectus.
Caput Primum
Unde habet forma, quod sit in
anima intellectuali?
(114) Post haec autem de perfectione animae intellectualis videtur esse agendum. Ex perfectione namque natura cognoscitur intellectus. Non est autem nostra intentio agere de felicitate, quae est ultima perfectio intellectuss animae, sed potius de gradibus perfectionis intellectus et ostendere, qualiter se ipsum intellectus invenit et intelligentiam primam, si recta via procedat in accipiendo perfectiones ipsius. Oportet autem nos incohare a formis perficientibus intellectum et per illas ostendere, qualis perfectio intellectus sit.
(115) Dicimus ergo supponentes ex his, quae in ultima parte primae philosophiae demonstrantur, omnes formas ab intelligentia prima universaliter materiam ambiente dari materiae et ex hoc omnem formam, quae in materia est, esse mediam inter duo, intelligentiam videlicet, a qua fluit, sicut formae artificiatorum ex intellectu artificis, et materiam, in qua est per esse, quod dat materiae. Intelligentia autem, quae indivisibilis est et simplex substantia et essentia, cum ipsa sit causa prima, est indivisibilis forma et simplex et non una forma post aliam nec est determinata ad esse hoc vel illud in individuo nec etiam, prout est in intellectu primae causae, comitatur oppositio et diversitas et temporalitas et compositio et materialitas et huiusmodi. In materia autem est secundum esse divisibile successivum materiale et comitatur eam compositio et diversitas et compositio et divisio per numerum vel per naturam materiae et huiusmodi multa, sicut in libro De natura animae nos ostendimus.
(116) Quaeramus igitur, cum forma habeat fieri in anima intellectuali, utrum hoc habeat ab eo, quod fluit ab intelligentia, aut ab eo, quod habet esse a materia. Constat autem, cum nihil materialium comitetur formam, secundum quod est in anima, sed potius habeat multas illarum proprietatum et condicionum, quae comitantur eam, in intellectu intelligentiae, quod ex hoc, quod est notitia quaedam intelligentiae, habet fieri in anima.
(117) Et hoc maxime patet triplici ratione, quarum quidem una iam inducta est, quoniam nos scimus formas in intellectu animae sequi proprietates et condiciones intelligentiae et non materiae. Secunda autem ratio, quae formalior est, quia nos scimus ex his, quae in libro De anima determinata sunt, quia forma non fit in anima nisi per hoc, quod separatur a materia et liberatur a materiae condicionibus. Materiae autem condiciones sunt ea, quae sequuntur, prout est in esse materiali, et haec sunt differentia loci et temporis et oppositio et compositio et huiusmodi, liberari autem formam ab huiusmodi casibus est accipere eam, prout est in lumine intelligentiae. Patet ergo ab origine, unde fluit forma, et haec habet, quod sit in intellectu animae. Tertia ratio, quae efficacissima est, haec est, quod, ex quo forma in potentia est in anima et non in effectu, non efficitur in anima nisi actu alicuius agentis. Cum ergo agens non sit aliquod eorum, quae sunt in materia, sed potius lumen intelligentiae, non efficitur anima recipiens formam nisi per lumen intelligentiae. Quod autem forma sit in simplici intelligentiae lumine, non habet a materia, quia, antequam fuisset in materia, fuit in lumine; igitur, quod forma efficiatur in anima, non habet a materia, sed ab intelligentia. Et hoc quidem est necessarium, quoniam, sicut color non habet a colorato corpore, quod efficitur in visu, sed ab actu lucidi, quod secundum effectum est lucidus, ita forma non habet a materia, quod efficiatur in anima, sed ab actu intelligentiae agentis, qui secundum effectum intelligentia agens est. Et in hoc deprehenditur error dicentium formam esse in anima secundum esse individuum, quoniam illa individuum habet a materia et non a lumine intelligentiae, in quo est forma secundum suae originis naturalitatem. Et sicut ad esse in materia indiget generantibus et alterantibus, quae tangunt, cum transmutant materiam, ita ad esse in anima non indiget nisi lumine intelligentiae agentis, quod fluit in animam et esse intellectuale formarum generat in anima. Haec autem primi philosophi est determinare.
Caput Secundum
Quare formae fluunt ab intelligentia, secundum
quod ipsa forma mundi est?
Et ex hoc habetur, quod fiunt in anima.
(118) Si autem quaeratur, qualiter intelligentia prima agens attingit animam et qualiter attingit materiam, in qua sunt formae, adhuc autem, qualiter exeunt formae ab ipsa in animam, adhuc, licet primi philosophi sit determinare, tamen propter doctrinae facilitatem hic breviter transeundo dicimus, quod quaelibet intelligentia agens ambit lumine suo omne illud et totum, cui sicut materiae et sicut ei, quod movetur ab ipsa, supponitur.
(119) Et huius quidem exemplum est in semine hominis. Id enim, quod operatur in semine hominis, non potest esse natura, cum non unum unius formae et figurae operetur, sed valde diversa tam in similibus membris quam in dissimilibus et officialibus; operans enim in semine est anima, non ut est endelechia corporis, sed ut artifex, qui est virtus formativa, qui est in spiritu, qui inter vicositatem seminis continetur et ambit totam materiam corporis intra virtutem et lumen suum; et formae, quas influit, non sunt in eo ut habitus quidam accidentaliter, immo sunt in eo hoc, quod est ipse, qui, licet unus sit in substantia, tamen multiplex est in virtute et sine medio aliquo a loco uno cordis fluit in omnia et imprimit formas et informat omnia instrumentaliter agentia sub ipso, quae sunt calidum et humidum et siccum et frigidum.
(120) Sic oportet imaginari, quod virtus intelligentiae supponitur his, quae movet, et ambit ea et influit eis formas, quae sunt hoc, quod ipsa est, et non acquisita in ea et continet omnia in lumine suo, quoniam sine medio coniungitur omnibus his, in quae agit. Et hoc lumen iungitur animae et iungitur formis in anima existentibus. Et sub actu huius luminis formae movent animam, sicut sub actu lucis exterioris colores movent visum. Ab intelligentia autem prima descendunt huiusmodi formae, et quo magis ab ipsa, eo magis efficiuntur materiales et ignobiles ita, quod ultima in descensu est forma elementalis et infima elementi, quod est terra, quod esse dicitur faex elementorum. Et est descensus per modum compositionis formae cum rebus, in quibus sunt formae, et est, quasi moveantur formae ab intelligentia ad materias, in quibus sunt, non in toto amittentes lumen intelligentiae, quamdiu formae sunt.
(121) Et hoc est per contrarium in anima, quoniam anima, cum sit forma quaedam iuncta materiae, non potest accipere formas nisi incipiendo a materia, quae proxima est ei. Non igitur accipit nisi per resolutionem a materia, et continue procedit resolvendo, donec veniat in causam primam. Et ibi est ultimum perfectionis ipsius et finis intellectus. Et huius iterum simile est in motu luminis a sole in colorata et reditu colorum in perspicuum et in visum, speculum animati, quod est oculus.
(122) Quaereret autem fortasse aliquis, unde habeat intelligentia formas, quas ut fons omni tempore exuberat in totum universitatis ordinem. Sed ad hoc, sicut iam diximus, non est difficile respondere. Quaerere enim, unde intelligentia alicuius ordinis habeat formas, quas exuberat, idem est quaerere, unde habeat intelligentia, quod est intelligentia, quia, sicut iam diximus, sicut soli ex lumine sibi substantiali fontaliter convenit luces emittere in mundum, ita et multo magis intelligentiae agenti et maxime causae primae ex lumine suae substantiae convenit luces emittere, quae sunt formae omnium eorum, quae formantur. Et sic animae in suum universum membrorum convenit vitas emittere, quae tamen vitae secundum opera vitae specialia determinantur in membrum, licet in anima sint omnes illae vitae una vita indivisibilis in substantia, multiplex secundum virtutem. Ita intelligentiae primae convenit luces emittere in totum universum. Et ideo subtiliores Peripateticorum distinxerunt inter formas mundi et formas materiae, formas mundi vocantes universaliter relatas ad universum, formas autem materiae dicentes eas, quae sunt dantes esse materiae. Formae igitur mundi sunt ab intelligentia ex hoc, quod ipsa est intelligentia, et quando fiunt in anima, fiunt magis in anima ex parte illa, qua fluunt a forma mundi, quam ex parte illa, qua per esse sunt in materia.
Caput Tertium
Qualiter intellectus agens in anima est sicut lux
et sicut ars et ideo est perfectus agens perfectiones?
(123) His quasi per modum praelibationis excussis oportet nos determinare, qualiter intellectus agens sicut lux sit ad materiam comparata? His enim duobus bene explanatis melius scietur modus perfectionis animae humanae.
(124) Dicamus igitur, cum dicitur, quod intellectus agens est sicut lux, tria in ipsa attenduntur similitudine, quorum primum est, quod sit primum agens esse intellectuale. Secundum est, quod est universaliter agens intellectuale. Tertium autem, quod est incessanter agens esse intelligibile.
(125) Et unumquodque istorum quaedam alia sequuntur, quod, qualiter sit verum, sic probatur. In omni enim universo, in quo sunt quaedam sicut acta tantum, quaedam autem sicut acta et agentia, necesse est esse unum primum, quod est agens tantum. Esse autem intellectuale est in omnibus, quae sunt intellectus et ratio eorum, quae intelliguntur. Esse ergo intellectuale est in omnibus intelligibilibus. Omne autem intelligibile, quod intelligitur non nisi per formam suam vel per se ipsum, si forma est, intelligitur. Et constat, quod hic intellectus sive intelligibile esse ita est factum, quod ulterius non confert ad esse intelligibile praeter se ipsum. Hoc autem totum sub anima hominis est per hoc, quod ipsa est imago formae mundi et non tantum forma materiae. Est autem in anima in via cognitionis multa accipere phantasmata et facta secundum sensum, ad quae reflectitur in his, quae intelliguntur concepta cum materia, et secundum imaginationem reflectitur intellectus secundum ea, quae intelliguntur mathematice et per intellectum possibilem.
(126) Oportet ergo, quod in hoc ordine universi recurratur ad unum agens primum, quod est primum agens esse intelligibile. Non enim solum in universitate omnium recurritur ad primum, sed in quolibet ordine uno necesse est esse primum, in quo est status illius ordinis. Et haec est causa, quod in libro De anima diximus in ipsa anima esse duas differentias universaliter agentis, quo est omnia facere, et universaliter possibilis, quo est omnia fieri, et per istam rationis necessitatem arguuntur falsitates illorum, qui in anima dicunt nullum esse intellectum agentem. Isti enim non consentiunt philosophis, qui, licet dicant intelligentias, quae sunt formae mundi, irradiare super intellectum animae humanae, non tamen negant in ipsis animabus esse intellectum agentem universitati suorum intellectualium proportionatum. Aliter enim homo non perfecte esset minor mundus nec esset imago formae mundi, quae tamen inconvenientissima scit esse omnis, qui recte philosophatur. Per hunc ergo mundum, quo universitas corporalium habet unum primum agens in his, quae faciunt et fiunt usque ad ultimum factum, quod est lux solis, super quam irradiat lux agentis primi intellectus, et nisi irradiaret super ipsum, lux solis non esset effectiva formarum corporalium.
(127) Ita est in quolibet universo. Oportet enim ita in anima hominis esse secundum multitudinem et universitatem intellectualis esse, quod fit in ipsa et in intellectu ipsius. Iam autem facile est ostendere, quod agens est in ea sicut lux, quia est universaliter agens. Sicut enim lux influit universaliter super omnia, quae sunt activa et passiva in materia, ita necesse est primum agens universaliter agendi formam et actum omnibus influere. In prima enim philosophia probavimus, quod omnis actus primi agentis per hoc universalis et finiens est, quia stat inter quoddam primum et quoddam ultimum per omnia extendens media. Esse autem, quod a primo per omnia media pertingit usque ad ultimum, universaliter agit. Constat igitur primum agens in intellectualibus universaliter agere; aliter enim efficientia non starent.
(128) Ex hoc patet, quod agens intellectus universaliter agit universalitatem ordine intelligibilium, quae sibi subiungitur. Ex his etiam concluditur, quod incessanter agit. Non enim est primum agens nisi per hoc, quod per essentiam agit, sicut lux per essentiam lucet; quod autem per essentiam agit aliquam actionem, semper agit eam et incessanter; intellectus agens semper incessanter agit. Et hoc veteres philosophi intenderunt, cum dixerunt, quod sit simplex et quod essentialiter agat et quod indivisae sint intelligentiae in ipso et quod omnes in ipso sint sua substantia et vita et lux sua. Ex hoc autem, quod universaliter agit, sequitur ipsum esse formam omnium intelligibilium, quae tamen forma in unoquoque intellectu est secundum potestatem illius, quod intellectuale esse participat et non secundum potestatem primi agentis et quod ipse est semen omnis intelligibilitatis et quod sub actu suo omne intelligibile movet animam.
(129) Et ideo nulla est quaestio eorum, qui quaerunt, quomodo formae rerum possunt agere in animam, cum anima nobilior et altior sit illis et id, quod est nobilius et altius, potius agere videatur in id, quod est sub ipso, quam quod recipiat ab ipso et patiatur. Et est quaestio imperitorum in naturalibus. Formae enim exteriorum non agunt, nisi prout sunt intellectus quidam, et agunt sub lumine intelligentiae agentis, quod est in ipsis, et sic agere possunt in possibilem intellectum. Patet etiam ex hoc, quod, cum inter omne agens et patiens debet esse communicatio, quae communicatio est inter agentem et formam et possibilem intellectum. Et quod ipsa forma stans universaliter in lumine universaliter agentis est agens, quod proprie habet inferre passionem intellectui possibili. Ex hoc autem, quod est agens essentialiter et incessanter, consequuntur ipsum sua acta per hoc, quod in ipsa necessaria et stantia et quoad hoc aeterna, quod sunt immutabilia. Hoc enim modo aeterna dicuntur, quaecumque philosophi ‘aeterna’ vocant. Et sic scientia est necessaria et aeterna, quae est de huiusmodi formis.
(130) Et hoc multi Stoicorum ignoraverunt, et ideo alias formas quam illas, quae in rebus sunt, posuerunt. Hic autem intellectus agens comparatur arti, et est comparatio, quae essentialiter convenit ei, secundum quod praehabet in se ipso omnia intellecta. Non autem hoc intelligitur de arte mechanica, quae diversa est a mente artificis et est scientia quaedam operativa factorum cum ratione, sed intelligitur de arte naturali, quam omnis forma, etiam corporea, dicitur imitari. Dicimus enim in Physicis in semine sive spiritu seminali esse animam ut artificem, quae omnia cum ratione certa et infallibiliter operatur; cum tamen haec ars non sit scientia quaedam ab ipsa substantia formativae virtutis, sed sicut ipsa, prout in se formativa virtus habet omnium membrorum virtutes illas, quibus operatur ad vitae potentias universali ratione et cum certa finis intentione et ratione formae. Et sicut est particulariter in semine, ita est universaliter in luce agentis intellectus respectu universitatis totius ordinis sibi subiectae materiae; ipsa enim lux sua scientia est, et sua ars est certa ratione omnia ad esse intelligentis producens et omnia construere faciens in intellectu possibili. Ex his constat intellectum agentem esse perfectum et supraperfectum perfectiones omnes habentem et largientem omni ei, quod secundum esse intellectuale perficitur.
(131) Haec autem coniuncta his, quae iam in anteriori huius scientiae libro diximus, et his, quae in III libro nostro De anima dicta sunt, verum ostendunt intellectum agentem. Omnia tamen haec plenissime intelliguntur ex scientia philosophiae primae, quia ista in veritate pura limites scientiae naturales transcendunt.
Caput Quartum
Qualiter intellectus possibilis sit potentia
et ut tabula rasa et ut locus et ut species intelligibilium?
(132) Dicamus autem nunc de perfectione intellectus possibilis. Huic autem quattuor attribuuntur a philosophis, quorum unum est, quod ipse idem indivisibilis substantiae existens potentia est omnia intelligibilia. Secundum est, quod se habet ad omnia intelligibilia sicut tabula rasa, in qua non exigetur aliqua praeparatio, quod imago sit in ipsa. Tertium autem est, quod ipse est potius locus intelligibilium quam materia. Quartum autem est species intelligiblium, sicut est sensus sensibilium species. Et de omnibus his necesse est determinare, licet sit valde difficile; sine his enim impossibile est scire animae perfectionem.
(133) Cum ergo intellectus possibilis dicitur, quo est omnia fieri intelligibilia, intelligitur, quod ipse in potentia sit omne intelligibile unus et idem indivisus et simplex secundum suam substantiam; et ideo sua potentia, qua fit intelligibilia, non est univoca ad potentiam materiae, quae non est susceptibilis omnium una et indivisibilis existens, sed potius secundum sui divisionem in multa. Et cum dicitur, quod in intellectu possibili in eo, quod possibilis est, contingit omnia fieri, non intelligitur, quod omnia sit sicut materia; non enim materia fit forma. Et cum dicitur, quod possibilis intellectus sit omnia intellecta, intelligitur, quod sit forma illa per quendam modum.
(134) Et huiusmodi simile dixit iam ante nos Alpharabius, quod est imaginandum, quod, sicut cera intelligatur vel imaginetur tota transire in figuram sigilli ita, quod nihil eius distinguetur ab ipsa figura sigilli, hoc tamen simile ego non omnino conveniens reputo,
sed ponam aliud, quod est per omnia conveniens. Si enim colorem simplicem formam intelligamus et potentiam perspicuum, per quam ipsum perspicuum est illius susceptibile – ita enim in potentia non distinguitur a suscepto in hoc, quod unum sit subiectum et alterum forma –, tunc sunt aequae naturae perspicuum suscipiens et color susceptus. Color enim non differt a perspicuo secundum naturam, sed secundum esse, quod est diversis unius naturae et eiusdem. Unde perspicuum suscipiens lumen in profundum est suscipiens perspicuum, et perspicuum in extremo participans actum luminis est color, et planum est videre cuiuslibet, quod illae naturae, si sunt diversae, sed esse perspicui in uno et in alio diversum est, et per unum et eundem modum eiusdem naturae per diversum esse est susceptibile, quod est oculus perspicui. Ergo extremitas, quae est color, si sumatur secundum esse spirituale, quo est in medio, non est in perspicuo pervio nec in perspicuo animato, quod est oculus, sed sunt sic duae naturae distinctae; et ideo non in eis proprie loquendo sicut in subiecto, sed potius sicut in re, quae est eiusdem naturae diversitate secundum triplex esse lucidi terminati, pervii et animati.
(135) Et per omnem eundem modum in corporibus eiusdem naturae sunt lumen intelligentiae terminatum, quod est simplex forma rerum separata a materia, et lumen eiusdem, quod est intellectus possibilis sicut pervium quoddam, et lumen eius in se ipso simpliciter acceptum. Ex hoc enim, quod intellectus possibilis ad corpus accedit, efficitur distans a lumine intelligentiae, sicut perspicuum in aere distat a natura luminosi in se ipso. Patet autem ex his, quod eadem forma est in possibili intellectu et in materia, sed ab intellectu nullam accipit individuationem. Et etiam, quod in omnibus talibus intelligens intellectus et forma intellecta idem sunt actu, per esse habentia differentiam, sicut perspicuum in loco, in quo est color abstractus, idem est actu cum natura coloris per esse differens, quod esse importatur per distinctionem utriusque et quod intellectus possibilis non est materia, sed forma. Hoc ignoravit Theophrastus.
(136) Tabulae autem rasae comparatur per hoc, quod, sicut tabula praeter omnem praeparationem se alterantem susceptibilis est figurae, sic intellectus possibilis praeter omnem praeparationem separantem susceptibilis est non unius tantum, sed omnis intelligibilis. Et per hoc iterum patet, quod non est materia potentia ipsius; rasura enim tabulae non est materia, sed potius sicut perspicuum una et eadem potentia luminis est coloris omnis susceptibilis, ita idem intellectus una et eadem potentia luminis agentis, quod in ipso est, susceptibilis est omnis formae intelligibilis, et ideo nullo modo potest esse forma corporalis, quia hanc impossibile est habere potentiam unam ad omnem formam suscipiendam, sed potius sicut tabula rasa est imago, si solum suae superficiei addatur terminationis actio, ita ipsa intellectualitas animae secundum possibilem intellectum est in ista secundum esse, quod habet in intellectu, si addatur terminationis actio, quae est rei terminus, cuius ipsum est forma. Et sic iterum patet, qualiter intelligens et intellectum sunt idem actu, secundum esse differentia. Haec autem, quae sunt dicta, nullo modo conveniunt materiae.
(137) Inter omnes autem comparationes magis apta est, quae est loci. Loci enim omnino eadem differentia est, quae est locati, et a locato accipit figuram et exhibet continentiam et est motus naturalis locati ad ipsum et quies naturalis in eo. Sicut enim in IV De physico auditu est determinatum, eadem est distantia cubi et loci: Cubi, etiamsi lineae protrahantur a centro loci ad superficiem, erunt eaedem lineae numero loci et locati, et hoc modo eadem natura est intellectualitatis in intellectu possibili et in eo, quod intelligitur secundum esse intellectuale, nisi quod limitibus eius, quod intelligitur, ipse intellectus formatur, sicut locus figuratur ad locati figuram. Et eius, quod intelligitur, quando sub actu luminis est intellectus agentis, motus naturalis est ad intellectum, sicut motus colorum, quia est ab actu lucis ad perspicuum per eandem naturam; quies enim naturalis est in ipso.
(138) Quarta autem comparatio est, quod intellectus possibilis est species intellectorum, sicut sensus est species sensibilium. Constat enim, quod perspicuum pervium est species et forma formae intellectae per esse, quod habet in intellectu, et confert ei esse universale et simplex, quod non habuit in materia. In his enim, quae incorporalia sunt, id, quod est natura simplex, est species et forma eiusdem naturae determinatae, sicut sensus communis formalis est ad sensus proprios et determinatos.
(139) Ex omnibus igitur huiusmodi comparationibus patet, quod sit perfectio intellectus possibilis, secundum quod est possibilis.
Caput Quintum
De intellectu formali, et qualiter per ipsum
perficiatur intellectus possibilis?
(140) His autem habitis videndum est de perfectione eius intellectus, quem subtilissimi Peripateticorum ‘formalem’ vocaverunt ‘intellectum’ eo, quod ipse est forma omnis intellectus secundum esse, quod habet intelligibile. Hic autem formalis intellectus non est ille, quem quidam formam rei intellectivam arbitrantur, quia, sicut iam ostensum est, ille non est formalis ad intellectum possibilem eo, quod species est possibilis intellectus talium specierum et locus, et omne formale esse potius accipit id, quod intelligitur ab intellectu, in quo est, quam quod det sibi esse formale, sicut species et locus formalia sunt ad ea, ad quae comparantur. Sed sicut in coloribus lumen est formalis hypostasis et perspicui et pervii et oculi et perspicui terminati, ita lumen, quod est actus intellectus agentis, est forma et intellectus possibilis et eius, quod intelligitur; haec enim duo quantum ad esse intellectuale unius sunt naturae et potentiae, sicut patet per ante dicta. Et quia sunt unius potentiae, sunt etiam unius perfectionis secundum formam, sicut etiam color et pervium tenebrosum unius, et ideo una forma agentis utrumque perficit. Lumen ergo agentis est, quod formam rei, quae intelligitur, ducit de potentia in actum et quod possibile ducit in actum. Et sicut in colore viso videtur lumen, quod de potentia coloris facit actu colorem eo, quod nihil aliud agit in visum, nisi illud sit terminatum et quasi sit luce incorporatum, ita in quolibet eo, quod intelligitur de omnibus intelligibilibus, non intelligitur nisi lumen intellectus agentis, licet in aliquo intelligatur incorporatum in materia sensibili et in aliquo intelligatur incorporatum in quantitate imaginabili et in aliquo intelligatur clarum in esse simplici intellectuali, sicut lumen, quod est colorum hypostasis, et in aliquo videtur candens, sicut in albo, et in aliquo submersum et in aliquo fere exstinctum, sicut in nigro.
(141) Patet igitur ex dictis, quod intellectus possibilis in actu efficitur per lumen intellectus agentis et quod in omni eo, quod intelligit, hoc intelligit, et quando etiam se ipsum intelligit in actu, se intelligit in lumine agentis.
(142) Ex inductis etiam ulterius ostenditur, quod, cum lumen agentis secundum esse, quod habet in intellectu possibili, et eo, quod intelligit sic, quo intelligitur omne, quod et quo intelligit omne id, quod intelligit, sicut lumen solis, quo videtur id, quod videtur, et quo videt illud, quod videt. Quo autem intelligitur id, quod intelligitur, et quo intelligit id, quod intelligit, maxime intelligitur in omni intellectu secundum actum facto eo, quod illud est causa et ratio intelligendi, lumen intellectus agentis est maxime id, quod intelligitur intellectu secundum actum facto.
(143) Amplius cum lumen illud sit manifestatio intellectus agentis facti secundum proportionem eius, quod recipit lumen, patet, quod intellectus agens manifestatur in quolibet intellectu secundum actum facto.
(144) Amplius cum lumen, id est manifestatio sui et perspicui pervii, ostensum est, quod lumen agentis est in intellectu possibili pervio, concluditur necessario, quod intellectus possibilis invenit et intelligit se in quolibet intellectu secundum actum facto et quod se ipsum intelligit, quando id, quod intelligit, in qualibet re intelligibili intelligit et quod suum intelligere est ipsum in actu esse. Et ideo dixerunt, quod intellectus possibilis et id, quod intelligitur ab ipso, et suum intelligere est unum et idem ratione, differens secundum esse. Supra enim ostensum est, quod intellectus et id, quod intelligitur actu, sunt idem; et cum suum intelligere non sit nisi actu esse, videtur alicui forte, quod etiam ipsum intelligere sit idem cum ipso secundum substantiam; et hoc quidem est verum, secundum quod intelligere dicit ‘apud se intelligere’; secundum autem quod dicit intelligere ‘in actu esse intelligere’, est super intelligibile converti et considerare, et sic penitus non est idem.
(145) Ex omnibus autem inductis patet, quod intellectus in homine tribus in genere perficitur, agente videlicet et forma agentis in possibili intellectu, qui est locus intelligibilium, et formalis intellectus. Patet etiam, qualiter in omni intellectu secundum actum facto intelligitur possibilis intellectus et agens.
Caput Sextum
De intellectu in effectu, et qualiter possibilis
in effectu perficitur?
(146) Nunc ergo restat inquirere de eo intellectu, qui ‘intellectus in effectu’ vocatur; hic enim etiam dicitur intellectus in effectu eo, quod in effectu efficitur potentia intellectus. Est autem hic intellectus, qui est forma intellecta, quae est separata a rebus. Hanc enim diximus esse in potentia respectu intellectus agentis, et quando actu luminis eius movetur ad intellectum possibilem, efficitur intellectus in effectu. Adhuc autem et ipse possibilis est in potentia, antequam haec forma efficiatur in ipso. Et cum efficitur in ipso, est intellectus in effectu.
(147) Et illae potentiae non sunt omnino unius rationis nec sunt diversarum rationum. Et quod non sunt penitus diversarum rationum, patet per ante dicta. Quod autem non sunt penitus unius modi et rationis, ostenditur sic: Intelligibile enim non dicitur in potentia nisi per esse, quod habet in materia, in qua ligatum est lumen agentis intelligentiae, sicut lumen oculorum in tenebris. Et haec est potentia privationis cuiusdam. Cum autem dicitur intellectus possibilis in potentia, non est in ea ligatum lumen, sed potius ligatum est in eo, quod debet movere ipsum et distinguere. Et sic intellectus eodem agente educitur ad actum de potentia, quo educitur ad actum intelligibile.
(148) Et in hoc videtur peccare Alpharabius et quidam alii dicentes intellectum possibilem abstrahere formas; non enim aequae potentiae est abstrahere formas et abstractas recipere, quocumque modo recipiantur, sive per modum materiae sive per modum loci; sed potius agentis per se est abstrahere, in cuius lumine est esse abstrahi. Et sicut generans in natura conferendo formam dat ea, quae formam sequuntur, quae praecipue sunt motus et locus, ita generans omnino formaliter in corporalibus dando esse sui luminis dat consequentia id, quae sunt motus ad intellectum possibilem et locum, qui est intellectus possibilis, sicut in ante habitis dictum est. Sic igitur est de intellectu in effectu.
(149) Sicut ergo colore eodem agente colores omnes fiunt in effectu et facti in effectu faciunt in effectu perspicuum et visum, ita formae rerum uno lumine agentis fiunt in effectu et factae in effectu faciunt in effectu possibilem intellectum sine medio. Et sicut visus, quo fuerit clarior, eo clarius percipit in colore lumen candescens, ita intellectus possibilis, quo fuerit a corpore sive carne separabilior, eo magis percipit lumen intellectus agentis diffusum in formam rei intelligibilis.
(150) Istud tamen intelligibile in libro III De anima sub triplici differentia esse diximus. Est enim conceptum cum materia secundum esse et rationem et conceptum cum materia sensibili secundum esse et non secundum rationem, licet secundum rationem conceptum sit in quantitate, et est separatum a materia sensibili et quantitate et secundum esse et secundum rationem. Et haec divisio intelligibilis est accepta secundum esse luminis intelligentiae agentis, quod habet in rebus, quibus dat esse et rationem. Si enim hic accipiatur diffusum in principiis esse et substantiae, tantum definitionem habet secundum illud esse non conceptam cum quantitate et qualitate sensibili, quoniam substantiae esse est ante quantitatem et qualitatem. Si autem accipiatur secundum esse, quod habet immersum principiis corporum, secundum quod est corpus, habebit rationem conceptam cum principiis quantitatis. Et si accipiatur ut immersum quantitati et motui, habebit rationem conceptam cum materia sensibili. Et sicut diximus, quod intellectus noster plus coniungitur imaginationi et sensui quam intellectui primo agenti, ideo obscurus est, et ad ea, quae sunt separatae penitus rationis, habet se sicut oculus vespertilionis ad lumen solis. Et ideo prius est imbuendus in physicis et deinde mathematicis, ut sic confortatus multis luminibus multorum intelligibilium consurgat ad intellectum divinorum. In omnibus tamen istis intelligibilibus, cum ille fuerit in effectu quodlibet illorum, invenit se ipsum et agentem per modum, quem supra diximus. Licet autem ex obligatione corporis sit physicis et mathematicis propinquior, tamen divinis est per naturam similior, et ideo plus sui in his intelligibilibus invenit, quae divina sunt, quam in eis, quae mathematica sunt et physica.
(151) Adhuc autem videtur, quod, cum id, quod est in potentia cognoscens, nihil penitus cognoscat, quod intellectus, nisi in effectu efficiatur. Ex hoc sequitur, quod nihil penitus scit, qui philosophiae non studet: Nec enim scit se nec aliquid aliud a se, sicut oculus in potentia existens nihil penitus videt, quando per nihil visibilium sit in effectu; est enim in corpore visus, sicut in anima est intellectus; si enim oculus per nullum visibilium sit in effectu, neque videt se neque aliud neque videt se non videre, quia impossibile est videre se non videre, sicut impossibile est videre nihil; ita etiam, quamdiu intellectus in potentia est et nullo modo in effectu, impossibile est scire aliud a se vel se ipsum vel etiam scire se nescire, si vere et secundum propriam rationem scire secundum intellectum accipiatur. Et ideo antiquissimos idiotas Hermes increpans dixit tales nulli humanorum in vita operam dedisse, sed more porcorum vitam expendisse.
(152) Est autem huius exemplum et in perspicuo, cui in multis similis est intellectus possibilis. Huius enim nulla manifestatio est, quamdiu est in potentia. Sed cum est in effectu et actu esse perspicuum, manifestatur tunc per hoc, quod manifestatur id, quod videtur in ipso. Et haec ratio convincit, quod homo numquam invenit se ipsum nisi contemplatione veritatis rerum. Sed haec sequentia declarabunt magis.
Caput Septimum
De intellectu principiorum et instrumentorum,
per quae intellectus possibilis efficitur in actu.
(153) Oportet autem nos prius ostendere, quod in omni intellectu, qui in effectu est, primo accipitur intellectus principiorum, quae accipiuntur, sicut in priori istius scientiae libro ostendimus, scilicet inquantum terminos cognoscimus. Principiorum igitur est acceptio prima et instrumentorum. ‘Instrumenta’ autem voco, quibus scientia rerum de ipsis educitur principiis, et ista sunt modi argumentationum. Propter quod egregie dixit Aristoteles, quod modum scientiarum oportet praescire ante ipsas scientias, quia non potest esse, quod scientia rerum accipiatur, nisi prius sciatur modus ipsius. Vocat enim ‘modum’ illum, quo id, quod est in virtute principiorum, educitur de ipsis, et tunc per illa duo, videlicet principia prima et scitum modum, possibilis intellectus aptissime ponitur in effectu secundum omne id, quod est possibilis.
(154) Fuerunt autem quidam ante nos de Arabum philosophis, qui intellectum principiorum diviserunt in duo dicentes principia philosophiae theoreticae essentiales esse apud nos et non accipi per doctrinam, rhetoricorum autem et moralium fieri in nobis per longam experientiam, sicut diximus homines senes prudentiae longam operam dantes esse intelligentes ita, quod consilium datum ab ipsis recipitur sine exigentia probationis, tamquam sit per se notum; hoc fit etiam in rhetoricis civilibus. Et hunc intellectum non habent iuvenes passionum insecutores. In disciplinalibus meliorem intellectum videntur plerumque iuvenes habere quam senes.
(155) Similiter autem dicunt de modis argumentationum, quoniam est modus argumentationis imperfectae, et hoc omnes utuntur homines; omnis, qui persuadere nititur, necesse est, quod modo argumentationis utatur; et hic modus praecipue est in rhetoricis civilibus. Est autem modus argumentationis perfectae, quo utuntur philosophi. Primum dicunt innasci experientia et tempore potius quam studio. Sic igitur diversificant hunc intellectum, qui principiorum vocatur intellectus, per qem intellectus in potentia sicut per instrumenta efficitur intellectus in effectu. Ego commendo istam distinctionem, quia rhetorica et civilia non habent propositiones primas per se notas, per quas sufficienter accipiantur. Et ideo dicit Aristoteles, quod in talibus conclusio opus est eo, quod finis practicae scientiae opus est.
(156) Et quod quidam Latinorum dicunt de scientia docente et de scientia utente, locum non habet hic, quia scientia docens semper est demonstrativa et ex tali scientia rhetores et civiles non veniunt ad hoc, quod in effectu sciant gubernare iudicia et regere civilia. Propter quod etiam intellectus talis virtus est ethica experimento indigens et ipse sicut et aliae virtutes civiles, quae per eundem modum accipiuntur.
(157) Haec ergo de intellectu, qui in effectu dicitur esse, dicta sint a nobis. Per antecedentia enim iam manifestum est, qualiter forma rei per hoc, quod est in intellectu possibili, efficitur in effectu intellectus et qualiter differt ab eo in intellectu, qui dicitur in actu; ille enim, qui semper est in actu, ‘agens’ vocatur ‘intellectus’.
Caput Octavum
De intellectu adepto, qualiter in eo anima perficitur
et per studium invenit se ipsum?
(158) Iam autem relinquitur, ut de intellectu adepto per studium disseramus, qualiter et ipse est de hominis perfectione. Hoc autem congruentius fit, si ipsam perspiciamus nominis rationem. Sicut igitur in priori istius scientiae libro diximus, adeptus est, qui acquiritur per studium. Adeptus igitur intellectus est, quando per studium aliquis verum et proprium suum adipiscitur intellectum quasi totius laboris utilitatem et fructum.
(159) Hoc autem qualiter fiat, sic est accipiendum. Sicut enim iam ante diximus, id, quod est in potentia, non manifestatur nec acquiritur nisi per actum suum proprium; et per id, quod in effectu efficitur, in parte quidem accipitur, quod partem possibilitatis eius ponit in effectu, et plus et plus accipitur, quando plus et plus per multa ponitur in effectu; et totum autem accipitur, quando per omnia, ad quae in potentia est, penitus fuerit in effectu. Diximus autem in Physicis, quod intellectus possibilis unus et indivisus secundum potentiam existens potentia est omnia intelligibilia; non ergo accipitur nisi per hoc, quod efficiuntur ipsa intelligibilia in effectu, et totus adeptus et acceptus, quando in effectu positus est omnium intelligibilium, quae ipse est in potentia. Et sic adipiscitur homo suum proprium intellectum.
(160) Et ideo dixit Plato, quod verissima philosophiae definitio est sui ipsius cognitio. Et dixit Alpharabius, quod anima posita est in corpore, ut se ipsam inveniat et cognoscat. Et hoc dicit Aristotelem dixisse. Sed ubi dixit, ad me non pervenit. Demonstratio autem dicti vera est, quae nunc est inducta. Causa autem huius est, quod prima imago lucis primae causae, quae coniuncta est continuo et tempori, est intellectus humanus. Et ideo necesse est, quod sit similitudo quaedam omnium, quae fiunt per lumen primae causae, et ambiens omnia illa, et fit quorundam receptaculum per hoc, quod est imago causae primae et quorundam, secundum quod est cum continuo et tempore, et in utrisque adipiscatur se ipsam, hoc etiam, quod omne verum consentaneum est intellectui, et falsum contrarium. Est enim mens humana ratio et similitudo quaedam veritatis primae, quae est semen quoddam omnis veritatis, et ideo similis per aliquem modum omni vero et dissonans falso. Et haec est causa, quod intellectus semper verorum est; deceptio autem et falsitas ingeruntur phantasticae virtuti.
(161) Scitur autem ex hoc, quod contemplatio verorum admirabilium est summae delectationis et naturalissimum, et quod in ea tota refloret natura hominis, inquantum est homo, et praecipue contemplatio divinorum eo, quod secundum praedicta in illis maxime intellectus invenit se secundum naturam propriam eo, quod homo inquantum homo solus est intellectus, hoc autem modo, quo diximus: In vero est et in bono. Est enim imago primi veri. Et ideo verum bonum, quod est semper et ubique bonum et omni naturale bonum, est sibi connaturale bonum, et hoc delectatur et gaudet de ipso, licet retrahatur a bono ut nunc per hoc, quod continuo et tempori est coniunctus. Et ex hoc tamen, quod separatus est, nullius corporis est actus, solus connaturale habet et verum simpliciter, et solus habet delectationes non habentes contrarium in corruptione boni et veri.
(162) Quaereret autem fortasse aliquis, si intellectus possibilis in effectu efficitur per formam intelligibilem et quod est in effectu, non est in potentia, qualiter in effectu existens ad unum remanet secundum eundem intellectum in potentia ad alterum intelligibile. Sed ad hoc et huiusmodi omnia iam patet solutio per ante dicta, quoniam diximus, quod oppositio et disparatio et diversitas et huiusmodi non consequuntur formas nisi per hoc, quod sunt in materia; sed secundum quod sunt in lumine agentis, simplices sunt, indivisibiles et unitae eo, quod sunt unum et idem in causa prima; et ideo in lumine suo sunt unitae sibi invicem non cedentes nec se invicem excludentes, et praecipue, quia non sunt in intellectu sicut in materia vel subiecto proprie loquendo.
(163) Ex his igitur patet, qualiter per studium intellectus adipiscitur se ipsum, et ex hoc patet verus intellectus eius, quod in VII Physicorum diximus, quod intellectus accipiens scientiam et veritatem non est alteratus et perfectus.
Caput Nonum
De intellectu assimulativo, et qualiter
anima perficitur in illo?
(164) Dicamus autem nunc de intellectu, quem antiquissimi philosophorum ‘assimulativum’ sive ‘assimulantem’ vocant, et in hoc etiam animae perfectionem declaremus; haec autem oritur ex omnibus intellectibus inductis.
(165) Est autem intellectus assimulativus, in quo homo, quantum possibile sive fas est, proportionabiliter surgit ad intellectum divinum, qui est lumen et causa omnium. Fit autem hoc, cum per omnia in effectu factus intellectus perfecte adeptus est se ipsum et lumen agentis et ex omnium luminibus et notitia sui extendit se in luminibus intelligentiarum ascendens gradatim ad intellectum simplicem divinum. Devenit ergo ex lumine sui agentis in lumen intelligentiae, et ex illo extendit se ad intellectum Dei.
(166) Hoc autem quomodo fiat, sic est intelligendum. Oportet enim scire, quod lumen causae primae generaliter loquendo sui quattuor habet manifestationes narrabiles per nomen et definitionem. Unus autem modus inferior est, quo manifestatur inferiorum rerum terminatum ad terminos essentiales uniuscuiusque rei. Secundus est, quo manifestatur in imagine sua, quae est intellectus potentialis, quae potentia est omnia illa, quae abstractionis vel potius separatum esse habent in lumine. Tertius autem est, quo manifestatur in lumine agentis universaliter in ordine minoris mundi; illi enim coniungitur, non sicut lumen tenebris vel privationi vel potentiae, sed potius sicut lumen lumini inferioris ordinis et secundum quod plus coniungitur et limpidius ea ponens in intellectu possibili; et haec est irradiatio, de qua multum locuti sunt philosophi et ordinaverunt propter illam supplicationes et orationes. Quartus autem modus manifestationis est, quo manifestatur in ampliatione luminis sui intelligentiis moventibus orbes, licet e converso melius dicatur: quia lumen inferius secundum dicta philosophorum applicatur superiori; superius autem non applicatur inferiori eo, quod est simplex et uno modo se habet ad ipsum; unde applicatio, quae plus et minus fit, potius inferiorum et non superiorum est. Quod enim intellectus lumini suo applicentur, patet per motum, quem faciunt, quia nullatenus moverent orbes, nsi tales fierent ad lumen primae causae applicationes. Hoc autem longum est hic demonstrare, sed a prima philosophia hoc hic supponatur. Hic tamen intellectus intelligentiarum universaliter activus est et agit omnes formas sui ordinis in materiam suae sphaerae subiectam. Intellectus autem agens in animam et in suo ordine est universaliter agens, sicut iam ante determinatum est. Sed possibilis activus non est, sed factus in effectu per agentem. Ille autem, qui est in rebus, non est nisi actus et non agens secundum esse intellectualitatis.
(167) Anima igitur humana concipiendo lumen, cui applicatur intellectus agens in ipsa illustratus, applicatur lumen intelligentiarum et amplius clarescit in illo et, sicut dicit Alpharabius, in ipso efficitur sicut stellae caeli, et intellectus huic lumini beate et pure permixtus peritissimus efficitur astrorum et prognosticationum, quae sunt in astris. Et ideo dicit Ptolemaeus, quod scientia astrorum facit hominem pulchritudinem caelestem amare. In illo autem lumine confortatus consurgit intellectus in lumen divinum, quod nomen non habet et inenarrabile est, quia proprio nomine non innotescit, sed ut recipitur, innotescit. Et primum, in quo recipitur, est intelligentia, quae est primum causatum. Et cum enarratur, nomine illius enarratur et non nomine proprio, sed nomine sui causati. Et ideo dixit Hermes Deum Deorum non proprie percipi nomine proprio, sed vix mente attingitur ab his, qui a corpore per longum studium separantur; iungitur igitur illi ultimo et lumini suo, et mixtus illi lumini aliquid participat divinitatis. Propter quod dicit Avicenna, quod aliquando illi lumini vere permixtus intellectus futura praeordinat et praedicit et quasi Deus quidem esse perhibetur. Iste igitur est intellectus assimulativus.
(168) Et attende, quod in omnibus his intellectibus possibilis est quasi fundamentum et primus; lumen autem agentis in ipso est dispositio et quasi stramentum ad intellectum principiorum; et intellectus principiorum est stramentum ad intellectum, qui dicitur in effectu; et intellectus in effectu est stramentum ad intellectum adeptum, praecipue in quo adipiscitur anima notitiam sui ipsius; et iste intellectus adeptus ad intellectum assimulativum, qui per gradus applicationis luminis inferioris ad lumen superius ascendit usque ad lumen intellectus divini et in illo stat sicut in fine. Et ideo cum omnes homines natura scire desiderant, finis desiderii est stare in intellectu divino, quia ultra illum non ascendit aliquis nec ascendere potest.
(169) Hic autem hoc notandum, quod cuicumque superiorum intellectuum intellectus applicatur humanus, qui est una de formis mundi, a lumine istius influunt in ipsum formae et species sui ordinis, et ideo quaedam notitia illius ordinis efficitur in ipso per analogiam, cuius potest illa recipere. Et quia omne, quod fit in aliquo, fit in eo secundum potestatem suscipientis ipsum, et ideo tales intellectus denuntiant subtilius de ordine illo, vel ut semper vel ut frequenter, ita, quod a quibusdam prophetizare putantur. Qui autem simplici primo et divino intellectui coniunctus est, divinus est et optimus in scientiis et virtutibus ita, quod, sicut dixit Homerus, non videbitur viri mortalis filius esse, sed Dei. Et ideo Hermes Trismegistus in libro De natura Dei Deorum, quod homo nexus est Dei et mundi, quia per huiusmodi intellectum coniungitur Deo, et stramentum huius intellectus sunt alii intellectus, de quibus diximus, qui quidem in quinque sunt per modos applicationum diversarum, et intellectus adepti modos et eius, qui est in effectu, sed tamen in genere sunt quinque: possibilis videlicet et formalis et principiorum et ille, qui in effectu, et adeptus et assimulativus et divinus. His ergo intelligibilibus et intellectibus, ut breviter dicatur, perficitur anima. De omnibus autem his subtilius determinatur in philosophia prima.
Caput Decimum
De sanctitate intellectus et de
creatione quadruplici.
(170) Permanet adhuc dicere de intellectus sanctitate et munditia, de qua philosophi sunt locuti; hic autem non addit novum genus perfectionis et intellectus, sed modum quendam puritatis dicit circa intellectum.
(171) Haec autem puritas ex quattuor efficitur, quorum unum est studium pulchritudinis. Secundum est acquisitio multae illuminationis. Tertium autem excessus separationis a continuo et tempore. Et quartum applicatio cum lumine superioris ordinis. Studium enim pulchritudinis ordinat et componit ab avertentibus. Acquisitio illuminationis facit, quod intellectus ex multis scientiis vel scientiae gradibus ascendit in scibilium luminibus ita, quod sistit in intelligibilibus. Excessus vero separationis intellectus removet a detinentibus continuo et tempore. Sed applicatio intellectus cum superioribus proportionabiliter nititur perfici summis et divinis.
(172) Inter autem quattuor ista primum est purgatio ab impedimentis et secundum illuminatio in his, quae inferiora sunt homini proportionata. Tertium autem est purgatio ab impedimento, quia, nisi quis excedat mente continuum et tempus, non consurgit ad concipienda divina. Quartum est summa perfectio, quae in hac vita contingere potest homini. Contingit autem plus et plus, secundum quod anima est perceptiva illuminationum, quae sunt a prima causa plus et plus. Solum enim primum non habet plus et plus, et ideo est id, quod vocatur ‘necesse esse’; omnia autem alia plus et plus habentia sunt possibilia secundum aliquem modum, licet non habeant proprie loquendo possibilem intellectum; hoc autem in prima philosophia erit determinatum.
(173) Ex his autem, quae dicta sunt, et hoc est advertere, quod mundissimorum hominum sunt pulchriora phantasmata quam quorundam aliorum, sicut in Ethicis dicitur; ita sunt eorum lucidissimi intellectus. Quoniam sicut in mundo exteriori turbulentiae tempestatum limpidum lumen recipi impediunt in perspicuo, ita in anima passiones turbulentae non permittunt lumina intelligentiarum limpide recipi in animalibus, et ideo dixit Apuleius sententiam esse Platonis, quod “Deorum, quorum ratio absorpta est in inferno a daemonibus, non est intellectus clari luminis receptivus; quorum autem intellectus depuratus a passionibus et occupationibus vitae per applicationem luminis caelestium intellectuum continue sublevatur a carne et efficitur, sicut speculum clarissimum caelestis ordinis et pulchritudinis, et in his imbutus tandem vestitur lumine divino et divina, quantum fas est, secundum facultatem incipit videre, licet innominabiliter ea participet et quodammodo infinite eo, quod talia, ut in Deo sunt, inferiorum intellectuum nullus comprehendere potest, eminenter tamen accipit percipiendo, quod nihil eorum, quae in Deo Deorum sunt, univocum est cum his, quae sunt in inferioribus”. Et ideo ipse solus est id, quod vocatur “necesse esse”, de quo in prima philosophia probavimus, quod non potest habere plus nec habere aliter et aliter, et hoc est sibi soli proprium, et ideo est immobile cuncta movens, simplex et impartibile et innominabile, lucem habitans inaccessibilem.
Caput Undecimum
De modo, per quem anima humana per intellectum
applicabilis est lumini intelligentiarum.
(174) Quaereret autem aliquis, per quem modum anima humana per intellectum applicabilis et quasi immissibilis, ut ita liceat loqui, est lumini intelligentiarum; non enim videtur attingere posse usque ad lumen earum, cum sit diffinite in corpore suo et extra corpus suum non videatur aliquid posse pertingere.
(175) Adhuc autem si detur, quod superius miscetur luminibus, cum haec lumina sint formae mundi, non videtur ex his luminibus aliquid distinctum in ipso fieri et determinatum; et ideo, licet clarioris efficiatur intellectus, non tamen ex hoc aliquam accipit notitiam determinatam.
(176) Hae autem et huiusmodi quaestiones moventur ab imperitis ignorantibus naturas formarum mundi. Sicut enim forma materiae ambit et illuminat totam materiam, in qua est, et totum, quod est in materia, proportionatur unicuique parti materiae, ita forma mundi ambit et illuminat totam materiam ordinis sibi subiecti et unicuique proportionaliter lumen suum ubique praesens impartitur. Sed in hoc est differentia, quod forma materiae corporis est actus et partes eius sunt actus partium corporis, sed intelligentia non est alicuius corporis actus, sed substantia separata per esse et opera, et per hoc potentior est ad movendum, sicut et nauta distinctus est a navi, nihil recipiens a navi, sed gubernationis motus ponens in navi. Omnis enim motus est ab aliquo primo immobili. Sed nos de hoc loquemur in libro De principiis motuum animalium. Hic autem hoc sufficit, quod intelligentia per substantiam separata lumen diffundit et ingerit per totum orbem sibi subiectum, sicut anima per corpus suum, et hoc lumen ubique praesens proportionaliter efficitur in his, quae se extendunt ad ipsum. Et hoc est, quod dicit magnus Dionysius, quod lumen extendit se per omnes vultus et fit in intellectu intellectualiter et in anima animaliter et in corpore naturaliter secundum uniuscuiusque propriam analogiam, sicut et lumen animae differenter participatur a membris secundum uniuscuiusque analogiam. Intellectus igitur extendens se invenit lumen ubique praesens et informatur et imbuitur illo et clarificatur ad pulchritudinem caelestem. Et hoc est, quod dicunt philosophi intelligentiam ubique esse, non referentes hoc ad praesentiam substantiae, sed luminis expansi per totum. Et hoc etiam modo animae excellentium virorum plura ambiunt quam corpora propria, quando animae eorum formis mundi applicantur. Et ideo aliquando oboediunt eis transmutationes exteriorum, sicut oboediunt formis mundi. Et hi sunt de quibus, sicut philosophi dicunt, quod operantur mirabilia in conversionibus hominum et naturarum. Et per haec igitur patet solutio quaestionis primae.
(177) Secundae autem quaestionis solutio est, quod illud lumen, cuiuscumque sit intelligentiae, sive etiam sit divinum, est lumen activum et formativum omnium eorum, quae sunt ordinis inferioris. Et ideo semper extendit se ad rerum naturas determinatas, sicut lumen artis se extendit ad materiam. Propter quod etiam quando informat intellectum, extendit eum ad rerum naturas determinatas. Et ideo cognoscit in ipso lumine, per quem modum rebus immittitur et dat esse rebus, ad quam notitiam non extenditur, nisi ut actualiter ad res in ipso lumine convertatur, et habebit naturam omnium, secundum quod sunt notiora. Et multi viri illustres in hoc lumine ordinem rerum naturalium percipiunt in ordine istius luminis et praedicunt. Et quidam imperiti credunt eos vera non dixisse aliquando, cum ea, quae praedicunt, non eveniunt, non intendentes, quod hoc, quod non evenit, non sit ex defectu ordinis, qui est in lumine movente et agente ad hoc, quod deveniret, sed potius ex contraria dispositione materiae. Huius autem ordinis praesentiam quidam excellentiores philosophi vocaverunt ‘prophetiam’. Et quia somnium est praefiguratio quaedam huius ordinis in imaginationibus et figurativis obumbrantibus claritatem talis ordinis intellectualis, ideo vocaverunt somnium ‘casum a prophetia’ vel ‘prophetiae lapsum’. Ex his ergo et huiusmodi solutio patet inductorum.
Caput Duodecimum
De reductione animae in esse divinum secundum
ultimum statum perfectione eius.
(178) Est autem hic quoddam omnibus mirabilibus mirabilius et omnibus bonis melius advertere de bonitate et largitate causae primae in reducendo ad se animam hominis. Cum in omni natura nihil sit propter vilius, formae, quae fluunt continue in materiam ex luminibus causae primae et intelligentiarum, melius multo existentes in causa prima et in luminibus intelligentiarum quam in materia, nulla ratione fluunt in materiam propter esse, quod habent in materia, licet materia appetat eas sicut divinum et bonum, sicut diximus in libro De physico auditu. Nec potest hoc dici, quod fluunt ad hoc, quod illae formae, quae mundi dicuntur, largitatem suae fontalitatis ostendant, quia in rebus vilioribus consumere substantiam non est magnificae largitatis. Oportet igitur,quod ad hoc fluunt, ut esse divinum aliquod et operationes divinas perficiant. Esse autem divinum et operationem non perficiunt nisi a materia separatae, et scimus, quod non separantur nisi ab anima humana perfecta separatione. Oportet igitur, quod per separantem a materia intellectum ad esse divinum reducuntur. Huiusmodi autem reductio non fit per intellectum mundi, quia illarum intellectus habet eas separatas in esse et operatione divina. Fiet ergo necessario per intellectum hominis, qui ad hoc habet vires et organa, ut a materia accipiat formas divinas.
(179) Secundum autem omnia, quae inducta sunt, forma non est sufficienter facta divina per hoc, quod efficitur intellectus, qui dicitur in effectu vel adeptus, sed divina fit per intellectum assimulantem et eum, qui vocatur ‘divinus’. Igitur sic reducta confert esse divinum et operationem divinam. Substantia autem habens esse divinum et operationem non indiget aliquo. Ergo anima sic reducta de sensibilibus et materia corporum non indiget eo, quod materialia et instrumentalia organa non accepit secundum naturam nisi ad hoc, ut ad esse divinum reduceretur. Stat igitur substantiata et formata in esse divino in esse perfecta. Et hoc vocaverunt philosophi caducum alterius et immortalis vitae, per quam vere probatur animae humanae immortalitas. Quod autem diximus eam indigere sensibilibus et corpore, intelligendum est de indigentia relata ad intellectus perfectionem. Sic igitur concluditur ultima perfectio animae secundum intellectum.
(180) Est autem alia eius perfectio secundum virtutem et virtutis felicitatem, de qua perscrutati sumus in Ethicis. Consequenter autem in his, quae hic determinata sunt, oportet quaerere hic de natura omnis animae et immortalitate, de principiis motuum animalium, quia per hoc scitur, qualiter unitur corpori. Et hoc quidem faciemus in aliis duobus libris, qui immediate post hunc sunt ordinandi. Per illum enim scitur, qualiter anima subiectatur ad vitam aeternam, cum reducitur ad primum, quod est ‘necesse esse’ et omnium causa. Ita penetretur lumine eius mirabili et causali, quod nihil amplius novit requirere, sed stans in se ipsa manet in illa.
(181) De intellectu vero intelligentiarum, quo cognoscunt suam essentiam et suae essentiae primam causam et quod sint necessario duarum naturarum et non simplicis naturae secundum intellectum et quae sint et quot, volo, ut a nobis relinquatur; altissimum enim est huiusmodi negotium et primae philosophiae egens inquisitione.
(182) Et sic est finis II libri De intellectu et intelligibili.
|