[LIBER III.]
DE AMORE ET DILECTIONE
ALIARUM RERUM CORPORALIUM
LIBER III.
Tractatu habito de amore et dilectione proximi, nunc videndum est de amore et dilectione aliarum rerum. Sciendum est quod res alie dicuntur corporales, alie incorporales. "Corporales sunt que tangi et videri possunt, ut terra et aurum et argentum et vestes et pecunia et alie innumerabiles; incorporales vero que tangi et videri non possunt, ut iusticia, ius et ratio, et servitia et iura et virtutes, de amore quarum tractari oportet."[1] Sed in primis de amore et dilectione rerum corparalium tractaturi, et temporalium tractabimus, postea de amore et dilectione rerum corporalium tractaturi. Tua igitur discretio cognoscat corporales res esse diligendas. Nam sicut corpus sine anima vivere non potest, ita sine temporali substantia diutius non potest durare. Victus et vestitus corpori ita sunt necessaria, quod sine temporalibus rebus vita in hominis corpore nullatenus potest durare.
Per temporales enim res homo parentelas magnas facit adeo, ut in Pamphilio dicatur,
Dum modo sit dives cuiusdam nata bibulci,
Eligit mille quemlibet illa virum.[2]
Alibi eciam dicitur,
Glorificant gaze privatos nobilitate,
Paupertas domum premit alta nobilitate.[3]
Et Oratius dixit,
Et genus et formam regina pecunia donat.[4]
Per temporales enim res acquirit homo magnam potentiam, ita quod reges et principes et fere quilibet homines eam sequantur et timeant. Temporales insuper res in tantum omnibus prosunt ut eis deficientibus efficiatur homo pauper, mendicus, fur, latro, et fere omnia vitia acquirat. Et ut generaliter omnia conprehendantur quidam philosophus dixit, "Pecunia est regimen omnium rerum."[5]
Ut ergo homines tot et tantis bonis consolentur, nec tantis bonis opprimantur, malis opes temporales merito diligere possunt. Amor namque habendi valde bonus est, dum tamen modum non excedat. Unde quidam sapiens ait,
Est modus in rebus, sunt certi denique fines
Quos ultra citraque nequid consistere rectum.[6]
Amorem habendi circa opes temporales et bona terre stringere oportet, ne fiat immoderatus. Nam immoderatus amor habendi omnia mala vitia ad se trahit. Imoderatus enim amor habendi opes merito avaritia potest nuncupari; imoderatus insuper amor habendi qui non extat in retinendo cupiditas potest dici, immoderatus enim deinque amor habendi potestatem super homines potest dici superbia. Per immoderatum namque amorem habendi efficitur homo fur, latro, gulosus, luxuriosus, cupidus, avarus, superbus, lusor, et omnibus malis vitiis inherens. Ut ergo huiusmodi mala vitia fugias, immoderatus amor habendi penitus est fugandus, et igne ac ferro succidendus, totoque artifitio a corde tuo est penitus separandus. Moderate itaque et sine festinatione et quasi per alluvionem opes temporales sunt acquirende. Nam ut ait Salomon, "Qui festinat dictari non erit innocens."[7] Et alibi, "Festinate divitie destruentur."[8] Et alibi eciam dicitur, "Substantia festinantia cito dilabitur, nec non et minuitur; que autem paulatim colligitur, multiplicabitur."[9]
Porro "substantie iniustorum sicut fluvii siccabuntur,"[10] quia qui male congregat, cito dispergit. Iustum iuditium est, ut que de malo proveniunt ad malum proveniant, nec accedit ad bonum quod non procedit ex bono.
[CAPUT I.]
De acquirendis et conservandis opibus.
In acquirendis et conservandis opibus et retinendis vehementer studeas, tres comites pre oculis semper habendo, videlicet, Deum et conscientiam et bonam famam, vel ad minus duos, scilicet, Deum et conscientiam. Nam cum a Deo bona cuncta procedant, merito Deus omnibus opibus est preferendus. Unde sapiens ait, "Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri insatiabiles."[11] Opes enim secundum Domini et sanctorum eius mandata recte potes habere ac possidere, ut ait Apostolus, "Estote quasi tristes, semper autem gaudentes: omnia possidentes, tamquam nichil habentes."[12] Multos enim sanctos legimus divitias magnas et multas habuisse, ut fuit beatus Iob; et eciam in evangelio legitur de Ioseph ab Arimathia, qui nobilis erat decurio, vir dives et iustus, et discipulus Domini, ocultus tamen propter metum Iudeorum. Opes itaque acquiras et possideas, non tamen eis cor apponas. Unde propheta dixit, "Noli sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere. Divitie si affluant, nolite cor apponere."[13]
Non ergo debes cor vel animum apponere divitiis vel voluptatibus, que ex occasione divitiarum oriuntur, quarum ocasione peccata sumunt initium. Nam ut Seneca in epistolis dixit, "Animum voluptati indulgere initium est omnium malorum."[14] Turpe est enim beatam vitam in auro vel argento reponere, quia ut ait Innocentius, "Opes non faciunt hominem divitem, sed egenum."[15] Divitias ergo sub pedibus debes habere et non super capud, ut propheta dixit, "Omnia subiectisti sub pedibus eius, oves et boves universa, insuper et pecora campi."[16] "Non divitias super capud," id est, non patiaris te a vitiis superari. Avari enim divitias super capud et non sub pedibus habere dicuntur, quia se a divitiis permittunt superari. Et ut verius dicam, avarus improprie dicitur habere divitias; non enim habet avarus divitias, sed divitie habent eum, et ita illum detinent alligatum, ut divitiis non possit gaudere, nec fructus ex eis habere. Ut Salomon ait, "Qui congregat divitias, fructus non capit ex eis."[17] Et Cato dixit,
Eger dives habet nummos, sed non habet se ipsum.[18]
Ita certe habet avarus divitias sicut homo dicitur habere febres. Non enim proprie habet febres homo, immo febres habent hominem eumque detinent alligatum. Divitias autem acquiras et sub pedibus habeas, iustas tamen et bonas. Quia ut ait propheta, "Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas."[19]
Opes itaque temporales acquirere debeas cum tuo et alieno commodo, et non cum incommodo alterius vel iactura. Nam ut lex dicit, "Naturale equum est neminem cum alterius iactura fieri locuplectiorem."[20] Et Tullius De Offitiis dixit, "Neque dolor, neque timor, nec mors, nec aliud quod extrinsecus homini accidere possit, tam est contra naturam, quam ex alieno incommodo suum augere commodum."[21] Maxime de exiguitate mendici. Nam ut ait Cassiodorus, "Ultra omnes crudelitates est divitem velle fieri de exiguitate mendici."[22]
Et ita debet esse commodum naturale, et non contra naturam. Debet eciam esse cum modo; conponitur enim "commodum" ex "com" et "modo". Nam ut idem Cassiodorus ait, "Si commodum mensuram equalitatis excesserit, vim sui nominis non habebit."[23] "Omnia enim decet sub certa ratione moderati; nec possunt dici iusta que nimia sunt."[24] Debet eciam commodum esse pulcrum. Unde Seneca dixit, "Turpe lucrum, ut dispendium, fugato;"[25] pecunias enim illas volumus quibus libra iustitie suffragatur. Ut Cassiodorus dixit, qui eciam ait, "Aurum siquidem per bella querere nefas est, per maria periculum, per falsitates obprobrium. In sua natura honesta sunt lucra, per que nemo leditur, et bene acquiritur, quod a nullis adhuc dominis abrogatur."[26] Illa enim vera lucra iudicamus, que integritate suffragante percipimus.
Acquiras ergo lucra cum honestate et socij utilitate. Nam ut eciam alius sapiens dixit, "Bona est societas quam commitatur utilitas."[27] Vita ergo acquirere cum rapina vel alterius iactura si vis ut tua substantia dureat stabilisque permaneat. Nam ut ait Seneca in epistolis, "Nulli vero, eciam cui rapina feliciter cessit, gaudium rati duravit in posterum."[28] Et eciam secundum leges, "Turpia lucra ab heredibus sunt extorquenda."[29] Taliter itaque opes acquirere studeas, quod Deum in aliquo nullatenus offendas.
[CAPUT II.]
De conscientia bona in opibus et inopibus rebus.
Conscientiam autem bonam in acquirendis opibus et in omnibus aliis rebus habere debes, ita quod nichil acquiras quod tuam conscientiam ledat, vel mentem tuam in aliquo offendat. Nam ut ait Apostolus in epistola ad Corinthios, "Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre."[30] Et quidam philosophus dixit, "Conscientiam potius quam famam intende."[31] "Falli enim poteris fama, conscientia numquam."[32] Et alius dixit, "Cicatrix conscientie pro vulnere est."[33] Et Seneca epistolarum dixit,
Bona conscientia turbam advocat, mala et in solitudine anscia est et sollicita. Si honesta sunt que facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire, cum tu scias? O te miserum iudico, si omittis hunc testem![34]
Et alius dixit,
Qui multarum habet potenciam rerum, primum debet purgare conscientiam, ut delicta que corigit non committat, vitet quod iudicat. Stultum enim est ut aliis velit quis imperare cum sibi ipsi imperare non possit.[35]
Et Seneca dixit, "Facilime bono fueris si vitaveris que vituperabis."[36] Et Cato dixit,
Que culpare soles, ea tu ne feceris ipse:
Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum.[37]
Et eciam sanctus Bernardus dixit,
Gazas congestas precellit mentis honestas.[38]
Et eciam filius Sirac ait, "Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia; et nequissima paupertas in ore pii."[39] Et eciam ut supra dixi, "Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri insaciabiles."[40]
Conscientia enim lesa propter male acquisita vel alia turpia et pessima facit hominem timidum. Unde Seneca De Formula Honeste Vite dixit, "Nichil hominem timidum facit irreprehensibilis vite conscientia."[41] Et quidam alius sapiens dixit, "Qui innocentem dampnat sententia, semper est reus, cum cotidie se punit conscientia."[42] Unde quidam sapiens dixit, "Tutissima res est nichil timere preter deum."[43] Unde eciam apostolus dixit, "Perfecta caritas foras mittit timorem."[44]
Et certe magnam habet lesa conscientia. Unde quidam philosophus dixit, "Gravis est pena animi, quam pro factis penitet."[45] Et alius dixit, "Nulla maior nequitie pena est quam quod suis et sibi aliquis displicet."[46] Et alius dixit, "Nichil est miserius, quam ut pudet, quod feceris."[47] "Nocent enim scelera et si non sint deprehensa,"[48] ut Seneca dixit. Quare Seneca eciam ait, "Tacitum tormentum ignominie conscientia."[49] Et Cassiodorus dixit, "Quid enim acquiri putatur, ubi bona conscientia perditur?"[50]
Et certe mala conscientia semper homines torquet. Bona vero nunquam sine spe premij manet, eodem Cassiodoro testante qui ait, "Nolite sine premio credere que videntur ad bonam conscientiam pertinere."[51]
[CAPUT III.]
De bona fama.
Famam vero bonam in amandis bonis et in aliis rebus omnibus servare debes si potes, et eam omnibus opibus preferre. "Est autem fama illese dignitatis status legibus ac moribus conprobatus in nullo diminuitur."[52] Non ergo diminui debet fama propter lucrum vel aliam rem. Nam scriptum est, "Lucrum cum mala fama dampnum est appellandum."[53] Quare Cassiodorus dixit, "Affectans fame commoda pecunie negligit augmenta."[54] Et Salomon ait, "Melius est nomen bonus quam divitie multe."[55] Et Seneca dixit, "Bona opinio hominum tutior est pecunia."[56] Et iterum, "Bona fama in tenebris bonum splendorem facit."[57] Et iterum, "Cui omnes benedicunt, possidet populi bona."[58] Et Cassiodorus dixit, "Est enim ingenium animi signum fame diligere commode."[59] Et iterum, "Habunde cognoscitur quisquis fama teste laudatur."[60] Et Salomon rursus dixit, "Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa."[61] Et Apostolus ad Philippenses dixit, "Modestia vestra nota sit omnibus hominibus."[62] Et postea subiunxit, "Quecumque bone fame sunt, hec cogitate."[63] Et eciam in epistola ad Thimotheum dixit de episcopo, "Oportet autem illum et testimonium habere bonum et ab hiis qui foris sunt."[64] Et eciam Ihesus filius Sirac dixit, "Lux occulorum letificant animam; et fama bona inpinguat ossa."[65] Et alibi, "Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit quam mille thesauri magni et preciosi."[66] Et Salomon ait, "Super argentum et aurum, gratia bona."[67]
Et si vis servare bonam famam, fuge voluptates et libidines. Unde Cato dixit,
Si famam servare cupis, dum vivis, honestam,
Fac fugias animo, que sunt mala gaudia vite.[68]
Nam et alius philosophus dixit, "Effugere cupiditatem, regnum est vincere."[69] Et in tantum laudabilis est bona fama, ut a quodam philosopho dicatur, "Iacet omnis virtus, nisi fama late pateat."[70] Et eciam alius dixit, "Pro bona fama maxima hereditas est."[71] Et nota quod semper debet nova laus et fama oriri, ad hoc ut vetus duret. Unde quidam sapiens dixit, "Laus est ubi nova oritur, vetus amiratur."[72]
Et si vis habere laudem famamque bonam, fugito lasciviam. Nam dixit quidam philosophus, "Lasciviam et laudem nulla concordia iungit."[73] Famam intelligas bonam et frequentem que inducit gloriam. Gloria enim est frequens fama de aliquo cum laude, de qua dici consuevit, "Vita sine gloria mortis est socia."[74] Quam gloriam adipiscuntur qui talia conantur facere,
ut quales velint videri, tales sint. Quod si qui simulatione et inani ostentatione et ficto non modo sermone, sed eciam vultu stabilem se gloriam posse consequerentur, vehementer errant. Vera enim gloria radices agit atque propagatur,[75]
ut ait Tulius. Sic et modo falsa fama et falsus rumor cito dilabitur. Unde quidam sapiens dixit, "Falsus rumor cito opprimitur, et vita posterior iudicat de priori."[76] Emuli certe bonis invident, et de eis talia suspicantur qualia facere consueverunt. Quia ut ait Cassiodorus, "Mens humana facile suspicatur de quolibet illaque pertulit."[77]
Et ideo propter invidiam super bonos falsam famam quandoque inducunt. Unde quidam sapiens dixit, "Fieri non potest ut absque morsu emulorum vite huius curricula quis pertranseat."[78] Malorum enim solatium est bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum. Unde quidam cum in interrogaretur quomodo faceret ut invidos non haberet, respondet, "Si nichil," inquid, "ex magnis rebus habueris, aut nichil feliciter gesseris."[79] Nam sola miseria caret invidia, et intelligas gloriam vel famam veram, non vanam, que circa vanitates modum excedit. De qua dici consuevit,
Fama volat transitque modum, quocumque feratur,
Que cito mortales deprimit atque levat.[80]
Unde quidam philosophus dixit, "Quem fama semel oppressit, vix aut nunquam restituit."[81] Et Augustinus dixit, "Qui negliget famam crudelis est."[82] Et Cato dixit,
Luxuriam fugito, simul et vitare memento
Crimen avaritie; nam sunt contrarie fame.[83]
Et alius auctor dixit,
Quem semel horrendis maculis infamia nigrat,
Ad bene tergendum multa laborat aqua.[84]
Nam si fama duravit, difficile postea aboletur vel tollitur. Ait enim quidam philosophus, "Crimen sagitte est simile: facile enim infigitur, difficile vero extrahitur."[85] Si vero famam non potest quin Deum offendas vel conscientiam tuam ledas, illam omnino omittere debes, et Deum et conscientiam fame preferre. Opes igitur bonas et Deo placentes acquiras, manibus operando et otia fugiendo, rationem in omnibus amplectendo.
[CAPUT IV.]
De operibus et labore manuum et negotiatione.
Manibus enim operari debes. Nam dixit Apostolus in epistola ad Ephesios, "Qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem pacientibus."[86] Et eciam in epistola prima ad Thimotheum dixit, "Nam corporalis exercitatio, non [sic] ad modicum utilis est."[87] Et in epistola secunda ad Thesalonicenses dixit,
Hoc denuntiamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, et nihil operantes, sed curiose agentes. Hiis autem, qui huiusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Ihesu Christo, ut cum silentio operantes, panem suum manducent.[88]
Et certe et in omni opere bono servanda est regula que dicit, quod bene potes facere noli differe. Provisio enim Dei adiuvat homines sine dilatione et pigritia laborantes. Quare in proverbio dictum est,
Dat Deus omne bonum, sed non per cornua taurum.[89]
Unde eciam Panphilus,
Providet et tribuit Deus et labor omnia nobis,
Proficit absque Deo nullus in orbe labor.[90]
Et propheta dixit, "Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit."[91] Laborare itaque debes cum magna cura et diligenti opera pigritiam fugiendo, sompnollenciam fugando, et otia repellendo, ut labores et actus tui ad effectum perducantur. Nam ut Seneca in epistolis ait, "Nichil est quod non expugnet pertinax opera et intanta ac diligens cura."[92] Bonas enim opes per agriculturam potes acquirere. Nam ut ait Tullius, "Omnium rerum, ex quibus aliquid acquiritur, nichil est melius agricultura."[93]
Potes eciam acquirere bonas opes et licitas negotiationes transferendo res de locis in quibus habundant ad loca in quibus deficiunt, maxime ad magnas civitates. Quamvis [sic] nam dixit quidam philosophus, "Fer messes tuas ad magnas civitates quamvis vilius ibi vendere putes."[94] In magnis enim locis et divitibus melius est negotiari et uti atque morari quam in locis parvis atque pauperibus. Unde quidam philosophus dixit, "Ne moreris in civitate regis, dispensa cuius maior fuerit et redditus."[95] Potes eciam acquirere bonas opes per acquisitiones et possessiones omnes pecudum et bestiarum maxime iuvenum et crescentium, et maxime in locis in pace constitutis. In rebus enim decrescentibus non est tam magnum lucrum. Inde quidam philosophus dixit, "Noli associari rei deficienti, et ne postponas te associari re crescenti."[96]
[CAPUT V.]
De vitandis otio et sompno pigritia.
Otium omnino fugere debes. "Multam enim malitiam docuit occiositas,"[97] ut dixit sapiens. Quare eciam ait, "Qui operatur terram suam saturabitur panibus; qui autem sectabitur otium replebitur egestate."[98] Per otia namque replentur homines egestate, ut dictum est, et efficiuntur desides et pigri et luxuriosi et torpent homines, et ad omnia fere mala vitia dissoluuntur. Nam desides facti per otia non inveniunt tempus congruum ad laborandum. Frigore enim torpent, calore ad otia dissoluuntur. Quare dici consuevit,
Frigore torpemus, nos estus ad otia soluit,
Et sic desidibus tempus utrumque nocet.[99]
Otia enim ita pigros faciunt homines, ut fere omnia sua negligant et inculta relinquant. Unde filius Sirac dixit,
Per agrum pigri hominis transivi, per vineam stulti, eciam ecce totum operuerant urtice, et superficiem cohoperuerant spine, et materia lapidum destructa erat. Quod cum vidissem, apposui in animo meo, et exemplo didici disciplinam. Parum, inquid, dormitabis, pauxilum manus conferes ut quiescas: et veniet quasi precursor egestas tua, et mendicitas quasi vir armatus.[100]
Et alibi eciam dixit, "Usquequo, piger, dormis? Quando consurges a sompno tuo?"[101] Inde est quod tanto consilium tribuit, dicens:
Plus vigila semper ne sompno deditus esto!
Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.[102]
Et Seneca dixit, "Stultum est sompno delectari et mortem querere; cum sompnus sit assidua mortis imitatio."[103] Et iterum idem dixit, "Nulliusmodi mihi dies per otium transit; partio noctem noctis studiis; vacuo sompno, sed subcubo et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere et castigatos detineo."[104] Et Salomon dixit, "Noli diligere sompnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos, et saturare panibus."[105]
Et sompno fugato corpus excedendum est, et ita afficiendum, ut obedire consilio rationeque possit in exercendis negotiis et in labore tollerando. Ut Tullius dixit, "Durius enim tractandum est corpus, ne animo male pareat."[106] Ut Seneca dixit, "Contemptus enim corporis sui certa libertas est."[107] Et: "Magna pars libertatis est venter bene commoratus."[108] "Nemo enim liber est qui corpori servit."[109] Ut idem dixit, "Honestum vile est cui corpus nimis carum est."[110] "Corpus hoc animi pondus est ac pena."[111]
[CAPUT VI.]
De luxuria et luxurioso.
De luxurioso facto per otia, per Ovidium dictum est,
Otia si tollas, periere Cupidinis archus
Concepteque iacent et sine luce faces.[112]
Et non solum fugiendo otia potes fugere luxuriam, sed eciam fugiendo ipsum actum luxurie. Unde dici consuevit,
Quali more Martis cedis victoria parchis,
Cede Venus cedit, insta magna improba ledit.[113]
Est autem luxuria libidinose voluptatis appetitus, de qua eciam Cato dixit,
Cum te detineat Veneris dampnosa voluptas,
Indulgere gule noli, que ventris amica est.[114]
Et aliter eciam diffinitur, "Luxuria est res appetibilis quam fugiendo fugamus, et sequendo persequemur vincimurque ab ea."[115] Et nota quod "Luxuria non tantum peccat, sed eciam publicat,"[116] ut Seneca in epistolis dixit. Quare eciam ait, "Nichil luxuria tua tibi in futuros annos intactum reservavit."[117] Et eciam Ovidius dixit,
Intrat amor mentes usu, dediscitur usu.[118]
Et de luxuria dicit quod notavi supra in titulo De Amicitia Malorum Hominum Vitanda. Per otia insuper vitium inhertie consumit corpus. Unde Cato dixit,
Segnitiem fugito, que vite ignavia fertur;
Nam cum animus languet, consumit inhertia corpus.[119]
Et eciam quidam philosophus dixit cuidam imperatori, "Indignareris, inquit, optaret si aliquis, ut inutiles manus ac pedes haberet: nunc autem cum omnia sint integra, quare eis uti non vis?"[120]
Quare otium semper fugiendum est, nisi forte otium appelles quando legis, aliter enim morti otium conparatur. Ut Seneca in epistolis dixit, "Otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura."[121]
[CAPUT VII.]
De pigritia.
Ita otia ergo fugias, ne piger efficiaris. Dixit Salomon, "Cogitationes robusti semper in habundantia, omnis autem piger semper est in egestate."[122] Et alibi, "Propter frigus piger arare noluit, mendicabit igitur egestate, et non dabitur ei."[123] Et alibi, "Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur."[124] Et alibi,
Dicit piger: Leena in via, in itineribus. Sint hostium voluitur in cardine suo, ita piger in lecto suo. Abscondit manus suas sub ascellis suis, et laborat si ad os suum converterit. Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.[125]
Et alibi, "Pigredo immittit saporem et anima dissoluta esuriet."[126]
Et licet piger per inherciam longam vitam duxerit, non tamen dicitur vixisse. Unde Seneca in epistolis dixit, "Quid illum octuaginta anni iuvant per inhertiam exacti? Non vixit iste, sed in vita moratus est, nec sero mortuus est, sed diu. Nisi forte sic vixisse eum dixeris, quomodo dicuntur arbores vivere."[127] Et alibi idem dixit, "Audaces fortuna iuvat, piger sibi ipsi obstat."[128]
Et licet dixerim otia penitus esse fugienda et tollenda, non tamen semper debes esse in actu. Nam dixit Seneca De Formula Honeste Vite,
Non semper in actu sis: sed interdum animo tuo requiem dato: requies autem ipsa sit plena sapientie, studiis: et cogitationibus bonis. Nam prudens nunquam otio marcet: aliquando animum remissum habet: nunquam autem solutum accelerat tarda: perplexa expedit: dura mollit, ardua exequerit, scit enim quid qua via gredi debeat: et cito singula, ac distincte videt.[129]
Et in Ovidio epistolarum dicitur,
Quod caret alterna requie, durabile non est;
Hec reparat vires fessaque membra novat.[130]
Et in Catone dicitur,
Interpone tuis interdum gaudia curis,
Ut possis animo quemvis sufferre laborem.[131]
Et Seneca dixit in epistolis, "In remedium cedunt honesta solatia, et quicquid animum erexerit, et corpori prodere."[132] Quare idem dixit, "Utrique reprehendendi sunt, et qui semper inquieti sunt, et qui semper quiescunt."[133]
Opes bonas et divitias iustas si potes tantas honeste acquiras, ut ex his liberaliter vivendo dives reputeris. Nam ut ait Tullius, "Is dives est cui tanta est pars ut ad liberaliter vivendum ei sufficiat."[134] Et ideo dixi "honeste," quia non esset utile inhonestas divitias acquirere. Nam ut ait Tullius, "Quicquid honestum esset id utile esse, nec utile esse quicquam quod non sit honestum, et nequid quod crudele sit id utile est."[135]
[CAPUT VIII.]
De opibus utendis et eciam contempnendis.
Divitiis autem acquisitis sapienter eis utaris, fugiendo avaritiam, et tibi aliisque bene faciendo. Unde Cato dixit,
Utere quesitis opibus, fuge nomen avari,
Quid tibi divitie prosunt si pauper habundas.[136]
Et iterum,
Utere quesitis, sed ne videaris abuti:
Qui sua consumunt, cum deest, aliena sequuntur.[137]
Et iterum,
Utere queritis modice: cum sumptus habundat,
Labitur exiguo, quod partum est tempore longo.[138]
Et Seneca De Formula Honeste Vite dixit, "Que habes, non apud te tamquam aliena, sed pro te tanquam tua et dispenses et utaris. Et si in hiis bene prudens fueris ubique idem eris, et ut rerum ac temporum varietas exigit, ita te accommodes tempori, nec te in aliquibus mutes, sed potius aptes, sicut manus que eadem est et cum in palmam extenditur et cum in pugnum restringitur."[139] Et certe sicut nomen avari fugiendum est, ita et nomen prodigi. Unde Tullius dixit,
Impertiendum est, sed diligenter et moderate; multi enim patrimonia effudere inconsulte largiendo. Quid autem stultius est quam, quod libenter facias, curare, id ut diutius facere non possis? Atque sequuntur largitionem rapine; cum enim dando egere coeperint, alienis bonis manus inferre coguntur. Ita, quod cum benivolentie conparande causa benefici esse volunt, non tanta assequuntur studia eorum, quibus dederunt, quanta odia eorum, quibus ademerunt. Quam obrem nec ita claudenda est res familiaris, ut eam benignitas aperire non possit, nec ita reseranda, ut omnibus pateat. Modus adhibetur isque ad facultatem referatur. In proverbiis namque consuetudine venit, "largitionem fundum non habere."[140]
"Causa largitionis est, si autem necesse est, aut utile. In hiis autem ipsis mediocritatis regula optima est."[141] "Avari tamen ignorant modum utendi pecunia,"[142] ut Seneca epistolarum dixit. Modus autem divitiarum duplex est: "Primus est habere quod necesse est; secundus proximus quod satis est,"[143] ut idem dixit. Et certe avari ita claudunt suas pecunias sibi et aliis eas denegando, ut pocius dicantur sepulte quam ab illis habite vel possesse. Quare quidam sapiens reprehendit eos, dicens,
Cur, homo, qui cinis es, per avaritiam sepelis es?
Heri cur heres, eris tu non eris heres?[144]
Non ergo debes illis [sic] claudere vel sepelire, sed debes illis uti, non ad superfluitatem, vel ad delitias, sed ad utilitatem ne forte inducant debilitatem corpori. Nam ut idem Seneca dixit, "Debilitatem nobis induxere delitie."[145] Velle ergo debes quod satis est, et ita habebis quod velles. Nam ut idem ait, "quid vult habet, qui velle quod satis est potest,"[146] "Quicquid enim usum hominum excedit, pondus est supervacuum et grave ferenti."[147]
Si autem "tantas possessiones acquirere non potueris, ut ad liberaliter vivendum tibi sufficiant,"[148] secundum naturam vixeris, nunquam pauper eris. Si ad opinionem nunquam dives erit, dives erit. Dixit enim quidam philosophus,
Si vis in hoc mundo tantum habere quantum sufficeret nature, non multa docebit te congregare; et si satisfacere cupido volueris animo, licet congregatis quecumque in toto mundi ambitu continentur divitiis, sitis tamen semper ardebit habendi.[149]
Non enim in rebus vitium est, sed in animo. Animus enim solet vocari dives, non archa. Quamvis enim plena sit, dum te inanem videbo, divitem non reputabo.
"Si enim te divitem facere vis, non pecunie est addendum, sed cupiditati detrahendum."[150] Unde Martialis Cocus dixit cuidam suo amico qui vocabatur Rupilius,
Audio te, Rupupili, de paupertate querentem,
Non quia nulla habeas, sed quia pauca tibi.
Sed dicit sapiens, quod nemo est pauper eo quod
Possideat pauca, sed quia plura velit.
Si paupertati assensum prebere studebis,
Si pro natura vivere, dives eris.
Aspicio, nudum quod te natura creavit,
Infans in mundum tu nichil intuleris.[151]
Et Cato dixit,
Comoda nature nullo tibi tempore deerunt,
Si contemptus eo fueris, quod postulat usus.[152]
Et alibi idem dixit,
Rebus et in censu si non est quod fuit ante,
Fac vivas contemptus eo, quod tempora prebent.[153]
Leto animo paupertatem feras. Nam ut ait Seneca in epistolis, "Honesta quod res est leta paupertas. Illa non est paupertas, si leta est: non qui parum, habet sed qui plus cupit, pauper est."[154] Circa paupertatem itaque sic est disponenda res familiaris, ne paupertas tibi honerosa sit, aut tu alicui. "Pauci tamen sunt qui consilio se suaque recte disponant,"[155] ut idem dixit. Nisi ergo tam divitie quam amor divitiarum in culpa est. Animum itaque et cor tuum circa divitiarum amorem taliter conpescas ac domes, "ut te ipso contentus sis. Nam qui sibi ipsi satis est, cum divitiis natus est."[156] Unde Seneca dixit, "Qui cum paupertate convenit, dives est."[157] Et alibi, "Eum esse locupletem, qui paupertati sue aptus est et parvo se divitem facit."[158] Et alibi, "Scire uti paupertate maxima felicitas est."[159]
Sic ergo animum tuum conprimas ac refrenes, ut tuo statu bonisque a Deo tibi prestitis contemptus permaneas. Alioquin si status tuus tibi displicuerit, semper maiora affectando semper in malo statu eris. Status enim hominis secundum animum iudicatur. Unde Seneca in epistolis, "Quid enim refert, qualis status tuus sit, si tibi videtur malus?"[160] Miser namque est qui se miserum putat, nec est beatus qui se non putat. Ut Socrates ait, "Si ergo res tua tibi non sufficit, tu parcendo fac, ut rei tue sufficias parcitas."[161] Enim "necessitatum est remedium et medicina dampnorum."[162] Nam qui parte sua dispendit, diu durant ei possessa. Ut quidam philosophus dixit, "Et patientia animi ocultas habet divitias."[163] Nam magne sunt divitie non capere divitias, unde eciam Cato,
Ne tibi quid desit, queritis utere parce,
Utque quod est serves, semper deesse putato.[164]
Et alibi,
Quod nimium est fugito, parvo gaudere memento:
Tuta puppis magis est, modico que flumine fertur.[165]
Et alibi,
Despice divitias si vis animo esse beatus,
Quas qui suscipiunt, mendicant semper avari.[166]
Et alibi,
Paupertatis honus pacienter ferre memento.[167]
Et alibi,
Dilige denarium, sed parce dilige formam
Quam nemo sanctus nec honestus cupit habere.[168]
Nam ut ait Seneca in epistolis, "Maiore tormento pecunia possidetur quam queritur."[169] Quare non debes capere divitias, sed eas contempnere, ita ut tibi causam malorum non prebeant. Nam idem Seneca dixit, "Divitie sunt causa malorum, non quia faciant aliquid, sed quia facientes irritant."[170] Si vis ergo habere divitias, contempne illas. Nam ut idem Seneca dixit, "Brevissima ad divitias per contemptum divitiarum via est. Nam contempnere aliquis omnia potest, omnia habere nemo potest."[171]
Cupiditas ergo divitiarum penitus repellitur. Quare Tullius eciam dixit, "Non est autem consentaneum qui metu non frangitur, eum frangi a cupiditate, nec qui invictum se a labore prestiterit vinci a voluntate. Quamobrem et hec videnda et pecunie fugienda est cupiditas. Nichil enim tam angusti animi tamque parvi est quam amare divitias; nichil honestius magnificentiusque quam pecuniam contempnere."[172] Si habes ad benefitientiam libertatemque ferre, magnus est ille iudicandus qui cor suum taliter cohercet, ut in divitiis non ex audatia pauper sit. Et eciam secundum Senecam in epistolis,
Magni animi est magna contempnere ac mediocria malle quam nimia. Eo quod superflua nocent. Sicut segetem nimia sternit ubertas, sic rami honere franguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas.[173]
Quare mediocritas magis circa divitias et paupertas optanda est quam nimietas vel magnitudo. Unde Salomon ait in Proverbiis, "Mendicitatem et divitias ne dederis mihi, Domine."[174]
Si ergo habes paupertatem, pacienter tollera; si divitias, illas tibi subice. Unde quidam sapiens dixit, "Et mihi res, et non me rebus subicere conor."[175] Sic ergo animum tuum et cor tuum et mentem tuam vincas, ut licet pecunia quandoque careas, non tamen pecunia et divitie resurant. Dixit enim Tullius De Officiis, "Malo virum qui pecunia egeat, quam pecuniam que viro."[176] Nam ut dixit quidam philosophus, "Pecunia si uti scias, ancilla est; si nescis, domina."[177] Unde Oratius dixit,
Imperat aut servit collecta pecunia cuique.[178]
Pecunie ergo imperare oportet non servire. Pecunia certe et omnis res quantum in se est bone sunt, quia hominum causa facte sunt et create sunt. Unde ait Apostolus in epistola ad Timotheum, "Omnis creatura Dei bona,"[179] respectu tamen possidentium eas quandoque mala et male dicuntur, nam si a bono homine possideantur, bone sunt; si autem a malo et malitioso et misero homine possideantur, male dicuntur, nam et vinum modice sumptum bonum est, ebrioso autem et superflue biberi malum est. Unde Cato dixit,
Que potu peccas, ignoscere tu tibi noli,
Nam crimen nullum vini est, sed culpa bibentis.[180]
Et ideo servare debes Cassiodori dictum qui ait, "Facilius est ut accuset te sitis quam recuset ebrietas."[181] Ebrius enim extra briam est, id est: extra mensuram et pro absente reputatur. Et ideo Seneca dixit, "Absentem ledit qui cum ebrio litigat."[182] Quare vinum non est malum, sed ebrietas; et pecunia non est mala, sed nimius amor et cupido pecunie. Et certe sicut idem sol in eodem instanti in diversis diversa operatur, quia ceram liquefacit, terram autem obdurat et siccat, et humores solvit, ita pecunia ab avaro possessa illum cruciat, largum vero decorat, proditorem ad paricidium et proditionem et ad omnia fere mala incitat. Unde quidam philosophus dixit, "Pecunia avaro supplitium est, profuso decus, paricidium proditori."[183] Sic et Apostolus ad Timotheum dixit, "Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est: hiis autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus est Dei."[184]
Sic eciam eloquentia in sapiente homine valde bona est, in insipiente vero pessima. Unde sapiens dixit, "Eloquentia sine sapientia gladius est in mane furiosi."[185] Et virtus in sapiente bona est, in insipiente vero pessima. Unde sapiens dixit, "Virtus sine sapientia temeritas imputanda."[186] Quare Martialis dixit,
Virtutis studio nimium, Crisippe, laboras,
Virtus absque modo nomen habet vitii.[187]
Sic eciam omnes dies boni sunt, ut in Genesi legi quando divisit Deus lucem a tenebris et diem a nocte. Sed mali dicuntur dies propter malitiam et miseriam hominum ut expositores dicunt. Quare Dominus in evangelio dicit, "Sufficit diei malitia sua."[188] Et Apostolus dixit, "Redimamus tempus, quoniam dies mali sunt."[189] Exibe ergo te bonum et omnia apud te bona dicentur. Nam ut dixit quidam sapiens, "Nichil est homini bonum sine se bono."[190] Si ergo bonus fueris, omnibus creaturis licite uti poteris, sed non abuti. Abusus enim vel superfluus et nimius usus est reprobatus; et non solum in malis sed eciam in bonis rebus, Seneca testante qui ait, "Bonarum rerum nimia consuetudo pessima est."[191]
Et hoc ideo quia abusus vel superfluus usus ex libidine procedit vel libidinem inducit, que omnino interdicitur. Nam libido est inproba voluntas utendi creatura propter se. Usus certe omnium rerum hominibus est a Deo concessus. Sed abusus vel usus superfluus penitus est interdictus, ut optime notavit beatus Augustinus in sermone suo qui legitur in sexta feria post Pentecostem, qui sic incipit, "Non solum in novo,"[192] etc. Pecunia ergo uti poteris, sed si illam habes, ne vilis sis; habeas eam vilem. Nam dixit quidam philosophus, "Si pecuniam habueris, necesse est ut te ipsum vel pecuniam vilem habeas."[193] Et impera tibi. Nam scriptum est, "Imperare sibi maximum est imperium."[194]
Et cor tuum et animam tuam menteque tua taliter possideas, ut licet difficilimum opus sit se vincere, tibi tamen imperando te taliter vincas, ut te ipso contentus sis, et secundum naturam vivas divitemque te facias paupertati assensum praestando et naturaliter vivendo, pecuniam eciam contempnendo, turpiaque lucra vilipendendo, que non solum sunt contempnenda, sed eciam secundum leges "ab heredibus sunt extorquenda;"[195] inique eciam acquisita restituendo, cum distinctione tamen, non quedam inique sunt acquisita et non inique retenta, ut lucra meretricis; quedam vero inique retenta sunt et non inique acquisita, ut superhabundantia prebende; quedam autem inique sunt acquisita et inique retenta, ut usura et rapina, et ideo non sunt tenenda, sed restituenda, ut iura proclamant.
[CAPUT IX.]
De guerra vitanda.
Quilibet certe servando predicta se divitem facere poterit, nisi forte in guerra sit constitutus. Quantumcumque sit dives, oportet illum, si in guerra diu perseveraverit, aut divitias aut guerram perdere aut forte utrumque. Quare quidam philosophus dixit, "Nemo in guera constitutus satis dives esse potest."[196] Si enim pauper est, guerram nullo modo sustinere potest; si autem in divitiis multum habundat, in sumptibus multo magis habundabit. Nulle enim sunt opes, ut mihi videtur, que sumptibus guerre sint suffitientes. Nam sicut omnes, qui peccant, quanto maiores sunt, famosius crimen habent, secundum Martialem qui ait:
Omnis homo crimen tanto famosius in se,
Quanto qui peccat maior habetur, habet;[197]
ita homo in guerra constitutus, quanto maiorem, tanto maiores sumptus illum facere oportet; et si guerram forte amiserit, maiori casui subiacebit. Unde dictum est, "Excelsis facilius nocet casus."[198] Et in Lucano dicitur,
Invida factorem series summisque negatum
Stare diu nimioque graves sub pondere lapsus.[199]
Et Martialis dixit,
Altior ascensus, gravior plerumque ruina est.[200]
Et non solum divitie perduntur per guerram, sed eciam paradisus et amor Dei et vita presens et amici et noti per adversam guerre fortunam taliter ammittuntur quod loco predictorum omnia mala succedunt, et ad inferna hominis anima recta via pergere molitur. Amore itaque Dei et timore tantorum malorum guerram, quantumcumque potes, vitare debes, tua tibi servando et aliis relinquendo sua. Nam ut ait Seneca, "Principium discordie est quod est commune suum facere."[201] Et iterum, "Quietissimam vitam agerent homines in terris, si duo hec verba ante res omnes colerent, scilicet meum et tuum."[202] Quod facere potes si eciam mandata Dei taliter servaveris quod nemini facias que tibi fieri non vis, et omnia facias aliis que ab aliis tibi vis fieri. Quare dixit Dominus in evangelio, "Omnia quecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter."[203] Et hoc est lex naturalis quam qui non servat contra omnes facere proponit, Cassiodoro testante qui ait, "Qui sine lege vult agere, cunctorum disposuit regna quassare."[204]
Et si forte aliqua ex causa alicui invitus offenderis qui ait, "Utendum est eciam vitaris," qui ait,
Utendum est eciam excusatione adversus eos quos invitus offenderis, quacumque possis, quare id quod feceris necesse fuerit, nec aliter facere potueris, ceterisque operibus et officiis erit id quod violatum est compensandum.[205]
Et si vis guerram fugere, nitaris omnibus placere, quod facere poteris, "si gesseris optima et locutus fueris pauca."[206] Non tamen tantam voluntatem omnibus placendi habeas, ut favorem populi per malas artes acquiras. Ait enim Seneca, "Popularis favor malis artibus queritur."[207] Unde quidam sapiens dixit, "Nunquam volui placere vulgo: quid enim vulgus novit, ego nescio; que enim scio, vulgus ignorat."[208] Et nota quod "Si multis placuerit vita tua, tibi ipsi placere non poteris,"[209] ut dixit quidam philosophus. Et si vis vitare guerram non ames periculum. Nam ut Salomon ait, "Qui amat periculum, in eo peribit."[210]
Et si guerram vitare desideras, vita et fuge lites et contentiones prout commode potes. Nam contendere cum potentiori periculosum est, cum pari dubium, cum minori verecundum.[211] Et statuas eciam vitare belligeros et omnes alios quos tibi dixi vitandos supra, in titulo De Amicitia Malorum Hominum Vitanda, ut ibi nota per epistolam Apostoli secundam ad Thimotheum capitulo. Hoc autem et in superioribus capitulis. Et si ad alios malos vitare debes, te ipsum coherces primum et cor tuum conprime et linguam tuam taliter conpesce, ut tuas turpes cogitationes turpiaque dicta et facta in te prius corrigas et fugias, secundum Martialem qui dixit cuidam suo amico qui vocatur Probeus,
Non bene viventem te, Probe, fuisse refertur,
Sed sine peccato querere terram hominem.
Sed sine peccato reperire nullam valebis.
Si non absque homine tu reperire velis.
Ibis ad occultos calles, loca devia mundi;
Peccatum tecum est, conscia culpa comes.
Ut fugias alios, tu te fuge primus ipsum,
Alterius censor, et esto tuus.
Hens inter homines, omnes fuge, turpia eorum,
Tu tecum habitas, refuge, facta tua.[212]
"Et ad correctionem tui habeas aut valde amicum aut valde inimicum,"[213] ut quidam sapiens dixit. "Et oculos et aures vulgi malos testes esse puta,"[214] ut alius dixit. Et nunquam initium discordie a te incipiat. Nam ut dixit quidam philosophus, "Semper ab aliis discendio incipiat, a te autem reconciliatio."[215]
Nam ibi semper est victoria ubi est concordia.[216] Et Salomon in Proverbiis dixit, "Qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium."[217] Et Seneca dixit in epistolis, "Concordia prave res crescunt, discordia maxime dilabuntur."[218] Et eciam principio debes obstare et cuilibet malo, ut legi in Ovidio De Remedio Amoris qui ait,
Principiis obsta: sero medicina paratur,
Cum mala per longas convaluere moras.[219]
Et alibi idem dixit,
Dum furor est in cursu, curenti cede furori!
Difficiles aditus impeditus omnes habet.
Stultus ab obliquo qui cum descendere possit,
Pugnat in adversas ire natator aquas.[220]
Et alibi,
Dum licet et modici tangunt precordia motus,
Si piget, in primo limite siste pedem.[221]
Et non solum guerram vitare et fugere debes, sed eciam bellum, quod ocasione guerre fieri consueverit et multo fortius est vitandum. De quo propheta ait, "Dissipa gentes, que bella volunt."[222] Bella enim populos cum dampno et malo suo domare consueverunt. Quare Salomon dixit, "Quinque sunt, que populum domant: licentia, luctus, et fames, bellum, ad ultimum."[223] "Vulgi imperitiam ad res cunctae sola constringit necessitas."[224]
[CAPUT X.]
De necessitate et indigentia.
Bellum enim et guerra perducunt homines ad necessitatem, et sic ad mendatia et ad omnia mala, quare iura et proverbium clamant: "Necesitas non habet legem."[225] Et Seneca dixit, "Necesitas egentem mendacem facit."[226] Et iterum, "Necesitas ab homine, que vult, impetrat."[227] Et iterum, "Omnia experiri necessitas subigit."[228] Et Cassiodorus dixit, "Necessitas moderata non diligit."[229] Et alius dixit, "Magna necessitas cogitur eciam honestus homo latrinam adire."[230] Quare ait, "Est una de adversitatibus huius seculi gravioribus libero homini, necessitate cogitur, ut si subveniat, requirere inimicum."[231] Et hoc ideo quia ut ait Cassiodorus, "Graviores insidias antiqui adversarii tunc subimus quando eius bona suscipimus."[232] Fugias ergo guerram et omnia que indigentiam et necessitatem inducunt. Ait enim Cassiodorus, "Indigentiam iuste fugimus que suadet excessus."[233] Et iterum, "Dum mater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus aufertur."[234]
Nam per necessitatem pervenitur ad mendicitatem:
O miserabilis mendicantis conditio! Nam, si petit, pudore confunduntur, et si non petit, egestate consumitur; sed ut mendicet, necessitate compellitur:[235] indignatur, murmurat, imprecatur.[236]
Quare Salomon dixit, "Melius est mori, quam indigere."[237] Et quia non tam plurium numerus efficit pugnam quam virtus paucorum. Ut quidam sapiens dixit, "Prospicere oportet in pace, quod bellum iuvet ultra vitet."[238] Nam et alius dixit, "Beata civitas, que bellum in pace timet."[239] Alius vero dixit, "Si pacem diligis, belli non feceris mentionem."[240] Varius enim eventus est belli. Quare Iudas Machabeus dixit, "Non in multitudine exercitus victoria fit belli, sed de cello est virtus. Facile enim est Deo a multis paucos liberare, et super multos paucis victoriam dare."[241] Et David dixit ad Philisteum, quem cum lapide interfecit: "Et noverit universa ecclesia hoc, quia non in gladio nec in asta salvat Dominus: ipsius est enim bellum."[242] Et ideo "in bello maximum est periculum."[243] Et ut dixit sapiens, "Nunquam periculum sine periculo vincitur."[244] Quare belli periculum et omnia pericula vitanda sunt. Nam Tullius dixit,
Sed et fugiendum est eciam illud et curandum, ne offeramus nos periculis sine causa, quo nichil potest esse stultius; quampropter in adeundis periculis consuetudo imitanda est medicorum, qui leviter egrotantes leviter curant, gravioribus autem morbis periculosas et ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem adversam optare, dementis est, subvenire autem tempestati, id est necessitati, quovis modo, quavis ratione, sapientis est.[245]
In bello certe ab omnibus mors expectare potest. Nam, "Incertum est, quo mors te expectet: tu eam omni loco expecta, et maxime in bello,"[246] ut sapiens dixit. Quare dixit Tullius, "Bellum ita vitandum est ut nulla causa suscipiatur nisi causa necessitatis, vel pacis habende vel ex infra scriptis casibus."[247] Dixit enim Tullius, "Suscipienda quidem sunt bella ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivatur."[248] Et alibi idem dixit, "Bellum autem ita suscipiatur, ut nichil aliud nisi pax quesita videatur."[249]
Pax enim semper est affectanda que nullas insidias habeat. Unde idem Tullius dixit, "Mea quidem sententia paci, que nichil sit habitura insidiarum, semper est consulendum."[250] Et alibi, "Intelligi potest, nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus petitis geratur, aut denuntiatum sit ante et indictum."[251] Et alibi idem dixit, "Cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda est."[252] Inde eciam Seneca dixit, "Occidi pulcrum est, si igminiose servis."[253]
[CAPUT XI.]
De preparatione et munitione facienda.
Et nota quod "longa preparatio belli celerem victoriam facit,"[254] ut idem Tullius dixit. Et eciam Cassiodorus ait,
Munitio quippe tunc efficitur prevalida, si diuturna fuerit cogitatione roborata. Omnia subito probantur incauta, et male constructio loci tunc queritur, quando pericula formidantur. Res ergo preliorum bene disponitur, quoties in pace tractatur.[255]
Nam ut idem ait, "Munitio semper tractanda est in otio; quia tunc male queritur, cum necessaria iudicatur."[256] "Omnia vero deliberata sunt robusta."[257]
Et non solum in bello, sed eciam in omibus aliis rebus diligens preparatio adhibenda est. Unde idem Tullius dixit,
Ad rem gerendam qui accedit, caveat ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed eciam ut habeat efficiendi facultatem. In quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter ignaviam, aut nimis consideret propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda preparatio est diligens.[258]
Ideo autem dixi supra guerram quantumcumque potest vitare debes, quia propter malitiam et rapinam et violentiam iniuriaque multorum, quandoque nullo vitari potest. "Duobus autem modis secundum Tullium fit iniuria: id est, aut fraude. Fraus quasi vulpecule ius leonis esse videtur, utrumque ab homine alienis simul, sed fraus est odio digna maiore. Totius autem iniurie nulla capitalior quam eorum qui tunc cum maxime fallunt, id agunt ut boni viri esse videantur."[259] Unde si guerram propter predicta vitare non poteris, viriliter age sciendo quod secundum iura et rationes te defendere poteris.
[CAPUT XII.]
De guerra et defensione facienda.
Nam dicit lex, "Adversus periculum natura vel ratio permittit se defendere."[260] In tantum enim defensio permittitur, ut eciam ante tempus violento occure permittatur. Unde alibi lex dicit, "Melius est in tempore occurrere quam post exitum vendicare."[261] Et alibi eciam lex et decretales dicunt, "Vim vi repellere omnes leges, omnia iura permittunt."[262] Et in tantum tibi "vim vi repellere licet"[263] quod si aliter periculum vitare non poteris, hominem occidisti, per leges et iura nullo modo puniaris. Nam "si et arietes vel boves inter se commisissent et aggressor mortuus fuerit, altero se defendente, sine compositione iacere debet."[264] Inde eciam alibi lex dicit, "Quod quis ob tutelam sui corporis facit, id recte fecisse videtur."[265]
In defensione ergo facienda caute te custodias. "Non enim bene pugnat qui voluntate superandi alium se denudat."[266] Scriptum est enim, "Ita alium vulneres ne tu pateas ad plagam."[267] Et "si extendas brachium, videas ne tibi latus denudetur."[268] Nam omnes simul pereunt quasi perite et graviter pugnati. Et nota quod "qui adverso nititur loco duplex sumit certamen, et cum hoste et cum loco,"[269] ut quidam sapiens dixit, "Resistere ergo violentie et iniurie taliter tibi permittitur, ut a quibusdam dicatur vitium et culpa non resistere iniurie, si fieri potest."[270] Unde Tullius dixit, "Tam est in culpa qui non resistit iniurie, si potest, quam si parentes aut amicos aut patriam relinquat."[271]
Tutelam tamen tui corporis facere debes incontinenti et "cum moderamine inculpate tutele;"[272] ut si telo quis te percutere vult, tu ante percussionem illum telo percuttere poteris ad tutelam tantum, et non ad vindictam.
Similiter bella suscipienda sunt, et manu decertandum est pro fide catholica. Nam sicut fides nostrum scutum esse debet, sub quo clauduntur omnes virtutes, et cuius scuti amminiculo pugnare debemus. De qua eciam dixit Dominus in epistola ad Ephesios, circa finem: "Sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi extinguere."[273]
Et de qua eciam dictum est,
Prima canpum dubia sub sorte duelli
Pugnatura fides agresti turbida vultu.[274]
Ita pro fide bella suscipienda sunt, et manu eciam decertandum est. Et potius est mors tolleranda quam fides derelinquenda, sicut Karulus et pugnatores et infiniti sancti pro fide mortem sustinendo pugnaverunt.
Sic eciam pro iustitia usque ad mortem decertandum est, Ihesu Sirac testante qui ait, "Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos."[275]
[CAPUT XIII.]
De morte non metuenda sed contempnenda.
Nec est in talibus mors metuenda. Nam ut idem ait, "Melior est mors quam amara vita, et requies eterna quam langor perseverans."[276] "Non enim vivere bonum est, sed bene vivere."[277] Unde "totius vite remedium est mortem contempnere. Nichil triste est cum huius metum effugimus."[278] Unde Cato dixit,
Ne timeas illam que vite est ultima finis.
Qui metuit mortem qui vivit perdit id ipsum.[279]
Et alibi,
Linque metum leti: nam stultum est, tempore in omni
Dum metuas mortem, amittere gaudia vite.[280]
Et iterum,
Multum venturi ne cures tempora facti:
Non metuit mortem qui scit contempnere vitam.[281]
Et quidam sapiens dixit, "Mortem ubi contempnis, omnem metum vincis."[282] Et alius dixit, "Estingit mortem, qui eam contempnit."[283] Timidissimum quamque consequitur. Et Martialis dixit,
Mortis, Paule, timor tibi vite commoda tollit;
Nam morieris vivens dum metuendo peris.
Inter nature si ponas munera mortem,
Te de morte metus sollicitare nequid.[284]
Et alius dixit, "Quod vitare nequis, confestim sustinere mente!"[285] Sic que dura fuit mors tibi mitis erit. Non ergo minus debes timere mortem, nec eciam investigare tempus mortis. Nam ut ait Seneca, "Pereundi scire tempus assidue est mori,"[286] et, "Ubi omnis vite metus, est optima."[287] Inde eciam Cassiodorus dixit, "Non est parvum tormentum adversus aliquod formidare venturum, dum semper extimatur emergere quod timetur."[288] Quare Seneca dixit, "Crudelius est semper timere mortem quam mori."[289] Sic ergo cum vivas mortem contempnas, ut cum Apostolo dicere valeas: "Mihi vivere Christus est et mori lucrum."[290]
[CAPUT XIV.]
In quot et in quibus casibus bella suscipienda sunt
et manu decertandum est.
Ex predictis itaque colliguntur octo casus pro quibus bella suscipienda sunt et manu decertandum est, videlicet, pro fide servanda, pro iustitia manumittenda, pro necessitatis causa, pro pace habenda, pro libertate conservanda, pro turpitudine vitanda, pro repellenda violentia, et pro tutela sui corporis facienda. Aliter autem non est decertandum manu maximo a litterato viro. Nam ut Seneca in epistolis dixit, "Stulta est et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi virtutem."[291] Litteratura enim quelibet meliorare debet, quia ut ait Cassiodorus, "Non aliqua in mundo potest esse fortuna, quam litterarum non augeat gloriosa notitia."[292]
Vita tamen litterati viri pocius constare debet in cogitatione utili quam in occupatione vires corporis exercendi, Seneca testante qui ait, "Docto homini derudito vivere est cogitare."[293] Et nota "litteras insipienti animo tamquam baculum infirmo corpori repertas esse,"[294] ut quidam sapiens dixit. Et hec omnia predicta sunt facienda cum modo. Ait enim Cassiodorus, "Modus ubique laudandus est."[295] Et non sunt facienda cum excessu. "Quid enim discrepat a peccante qui se per excessum nititur vindicare?"[296] ut idem Cassiodorus ait. Nec eciam sunt facienda cum scelere. Ait enim Seneca, "Nunquam scelus scelere vindicandum est."[297] Nec eciam sunt facienda ad vindictam.
[CAPUT XV.]
De vindicta facienda vel obmittenda vel temperanda,
et de officio iudicis vel cuiuslibet circa vindictam.
Vindicta enim ad solum Deum pertinet, vel ad iudicem habentem iurisdictionem. Unde Dominus in evangelio dixit, "Mihi vindictam et ego retribuam."[298] De iudice vero habente iurisdictionem, per Apostolum dicitur, "Iudex non sine causa gladium portat. Iudex debet esse malefitiorum in ira."[299] Et eciam dicitur "estote subditi omni humane creature propter Deum, sive regi tamquam excelenti, sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, ad laudem vero bonorum."[300] Nec debet iudex habens iurisdictionem dubitare facere vindictam, quia non faciendo vindictam eamque omittendo vehementer peccat. Nam ut quidam philosophus dixit, iudex, "qui dubitat ulcisci, multos improbos facit."[301] Et alibi, iudex, "qui non corripit peccantem, peccare imperat."[302] Nam et alius dixit, "Criminis indulti secura audatia crescit."[303]
Quare iudex est a malefactoribus timendus, Apostolo testante in epistola ad Romanos, ubi dicit, "Si male feceris, time."[304] A bonis autem hominibus amandus est pocius quam timendus, unde ibidem Paulus dixit, "Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: Dei enim minister est tibi in bonum."[305] Hoc autem intelligo sive sit bonus iudex erat potestatem a Deo habebat sive malus. Nam et Pilatus malus iudex erat potestatem a Deo habebat, ut eidem Dominus dixit in passione sua: "Non haberes potestatem super me, nisi datum esset tibi desuper."[306] Non ergo nimium turberis si spiritus habentis potestatem supervenit in te, nec locum tuum dimittas. Ait enim Salomon, "Si spiritus habentis potestatem supervenerit in te, locum tuum ne dimiseris, curatio autem cessare faciet peccata maxima."[307] Et nota quod Cassiodorus dixit, "Tamdiu enim iudex esse dicitur quamdiu iustus putatur, quia nomen quod ab equitate sumitur per superbiam non tenetur."[308]
Et nota quod iuste et digne iudex potest et debet vindictam facere et occidere sceleratos, ac latrones publicos et homicidas et alios similia perpetrantes, ut per infinitas auctoritates veteris et novi testamenti probari potest. Nam dicitur in lege Moysi, "Urbanum et maleficum non paciaris vivere super terram."[309] Et alibi, "Qui maledixit patri vel matri, morte moriatur."[310] Sed heretici dicunt legem Moyisti datam a diabolo et vindictam corporalem non esse faciendam, nec iudicem iurisdictum et imperium habentem posse de iure occidere. Et dicunt vindictam corporalem ad solum Deum pertinere, allegando pro se verba Deum qui dixit, "Mihi vindictam et ego retribuam."[311] "Et si quis percuserit tibi maxillam, porrige ei et aliam. Et si quis abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium."[312] Et illam aliam auctoritatem, "Nolite iudicare, et non iudicabini. Et nolite condempnare, et non condempnabini."[313] Sed certe prave intelligunt predictas auctoritates. "Nam sicut in uno corpore multa membra sunt, non tamen eundem actum habent,"[314] ut beatus Paulus dicit. Ita inter homines distincta sunt offitia. Nam aliud dictum est religiosis, et aliud in seculo manentibus. Aliud autem iudicibus religiosis dictum est, "Si quis abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium. Si quis percusserit tibi maxillam, porrige ei et aliam."[315] In seculo vero manentibus eciam bonis dictum est, "Vim vi repellere omnes leges omniaque iura proclamant."[316] Et, "Quod quis ob tutelam sui corporis facit, id recte fecisse videtur."[317]
Et melius est in tempore occurere, quam post exitum vindicare, dum tamen ad vindictam non faciant predicta, ut supra dictum est. Iudicibus vero dictum est, "Iudex non sine causa portat gladium,"[318] etc. que supra dicta sunt. Et eciam illis dictum est, "Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate."[319] Si enim peccatum esset iudici recte iudicare, non dixisset propheta, "Si vere utique iustitiam loquimini, recte iudicate, filii hominum;"[320] nec Apostolus dixisset, "Iudex non sine causa gladium portat. Sed debet esse iudex malefactorum in iram;"[321] nec dixisset beatus Petrus, "Estote subditi omni humani creature propter Deum: sive regi excellenti: sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, ad laudem vero bonorum."[322] Intelligo itaque predictam auctoritatem. Nolite iudicare, scilicet sine septem amminiculis que in iudicio necessaria sunt. Iudicando enim in eo iuditio septem principaliter sunt necessaria videlicet: scientia, jurisdictio, ratiocinatio, deliberatio, iustitia, timor Domini, et necessitas. Scientia in iuditio necessaria est, Salomone testante qui ait, "Ante iuditium para iustitiam, et antequam loquaris disce."[323] "Quare iudex qui imperitiam male iudicavit, tenetur, sicut et medicus qui per imperitiam male secuit tenetur,"[324] unde leges nostre dicunt. Jurisdictio eciam necessaria est in iudicando. Nam et ipsi Iudei dicebant Pilato: "Nobis non licet occidere quemquam, quia non habemus iurisdictionem. Alioquin sententia nulla esset, utpote a non competenti iudice lata,"[325] ut leges nostre clamant. Ratiocinatio eciam in sciencia est necessaria, id est, rationis inquisitio. Nam recte adhibita ratio quod optimum est, cum neglecta vero multis implicatur erroribus, ut quidam philosophus dixit: "Nam quod ratione caret non potest esse diuturnum; qui enim rationem secum portat, totum mundum vincit."[326] Unde quidam sapiens dixit, "Si vis vincere totum mundum, subice te rationi."[327] Deliberatio eciam in iuditio est necessaria; cum deliberatione enim et sine festinantia et ira procedendum est ad iuditium. "Deliberare enim utilia mora est tutissima."[328] "Optimum enim iudicem existimo, qui cito intelligit et tarde iudicat."[329] "In iudicando enim criminosa est sceleritas."[330] Unde dici consuevit, "Mora omnis odio est, sed facit sapientem."[331] Et alibi dictum est, "Duo sunt contraria in iuditio, festinantia et ira."[332] Quare eciam Tullius dixit, "Nunquam enim iratus quod accedit a penam mediocritatem; illam tenebit que est inter nimium et parum."[333] Unde eciam lex dicit quod "iudex ponderatas debet ferre sententias et frequenter partes interrogare aut novi aliquid addere veliter."[334] Et Dominus eciam cum mulier deprehensa in adulterio ducta esset ante eum, digito scribebat in terra et post deliberationem, elevato capite sententiavit dicens, "Quicumque vestrum est sine peccato, primo in eam lapidem iniciat animo."[335] Et iterum deliberando scribebat in terra et postea elevatis occulis dixit, "Mulier, ubi sunt qui te accusant?" Et illa dixit, "Nemo, Domine." Et ille respondet, "Si nullus te accusat, nec ego te condempnabo." Iustitia vero necessaria est in iuditio, ut supra dixi, "In iuditium para iusticiam,"[336] etc. Timor eciam Domini necessarius est in iuditio, quia "timor Domini est initium sapientie,"[337] ut propheta dixit. Nam tanta est confusio legum et decretorum ac decretalium quod ad iudicandum vix memoria hominum sufficit. Quare lex dicit, "Omnium memoriam habere et in nullo penitus peccare pocius est divinitatis quam humanitatis."[338] Si ergo potius est divinitatis quam humanitatis, vehementer timendum est ne forte divinitas in nobis non sit. Necessitas vero incumbere debet in iuditio potius quam voluntas. Non enim Dominus per illa verba "nolite iudicare" exclusit necessitatem, sed voluntatem, quasi dicat: Non iudicetis ex voluntate, sed cum necessitas subest iudicare potestis, ut supra dictum est, "Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iuditium iudicate."[339] Simile nolite est cum dicit, "Nolite iurare omnino."[340] Non enim exclusit ibi necessitatem iurandi, sed voluntatem, quasi dicat: "Non habeatis voluntatem iurandi,"[341] sed ex necessitate iurare potestis. Recte enim iuramentum prestatur si tres commites secum habeat, scilicet, veritatem, utilitatem, et necessitatem. Unde Apostolus in epistola ad Ebreos dixit, "Habrae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret, maiorem, iuravit per semetipsum, dicens: Nisi benedicens, etc."[342] Et subiunxit, "Homines per maiorem sui iurant; et omnis controversie eorum finis ad confirmationem est iuramentum."[343] Et angelus Domini iuravit per venientem in secula. Et propheta dixit, "Iuravit Dominus, et non penitebit eum."[344] Simile nolite est cum dicit, "Nolite addere agrum agro, nec domum domui."[345] Nam nec ibi exclusit Dominus necessitatem, vel utilitatem, sed voluntatem et nimiam cordis appositionem. Nulli enim sunt tam religiosi qui non addant quandoque domum domui. Nam si fratres minores vel predicatores non haberent ecclesiam competentem, ad congregationem fidelium adderent ecclesie sue. Et si non haberent coquinam vel refectorium, adderent predicta domibus suis. Excludit ergo Dominus per illud verbum "nolite" tantummodo voluntatem nimiam vel superfluitatem. Simile nolite est cum dicit, "Nolite cogitare de crastino."[346] Nullus enim est in hoc mundo qui quandoque non cogitet de crastino. Simile nolite est cum dicit, "Nolite diligere mundum, nec ea que in mundo sunt."[347] Nullus certe vivit qui non diligat que in mundo sunt. Non ergo exclusit ibi necessitatem vel utilitatem, sed nimiam voluntatem vel cordis appositionem. Sic et appostolus cum dixit, "Divitie si affluant, nolite cor apponere."[348] Non enim excludit divitias sed cordis appositionem in divitiis quod potest perpendi per id quod dixit, "Omnia possidentes, tamquam nichil habentes."[349] Sic itaque intelliguntur verba Domini, "Nolite iudicare,"[350] si non habetis peritiam iudicandi atque scientiam quia non de occultis vel dubiis. Item nolite iudi, si non habetis iurisdictionem. Et nolite iudicare contra rationem vel sine ratione vel omissa ratiocinatione. Et nolite iudicare sine deliberatione, vel cum festinantia, vel ira. Item nolite iudicare iniuste, vel contra iustitiam, et nolite iudicare sine timore Domini. Et nolite iudicare, id est, non habeatis voluntatem iudicandi, nisi tunc demum cum necessitas subsit vel utilitas. Et si ita feceritis, non iudicabimini vel condempnabimini propter iuditium vestrum. Immo meritum habebitis inde et eritis beati, propheta testante qui ait, "Beati qui custodiunt iuditium, et faciunt iustitiam omni tempore."[351]
Nec eciam possunt dicere prefati heretici legem Moysi datam a diabolo, et Moysem malum fuisse. Nam si Moyses malus homo fuisset, non appellaretur in Apocalipsi servus Dei, et si lex Moysi mala et a diabolo data, non dixisset beatus Paulus in epistola ad Ebreos, "Et Moyses quidem fidelis erit in tota domo eius tanquam famulus, in testimonium eorum, que dicenda erant: Christus vero tanquam filius in domo sua: que domus sumus nos."[352] Nec preciperet Deus legem Moysi debere servari, nec dicerem Moysem debere audiri, nec appellaretur in evangelio lex Domini. Dicit enim Dominus ipsa debere servari, cum dicit, "Super cathedram Moysi sederunt scribe et pharisei et ypocrite, omnia quecumque dixerint vobis facite et observate."[353] Iubet eciam Dominus Moysem debere audiri, cum dicit in evangelium divitis: "Habent Moyses et prophetas, audiant illos."[354] Et appellatur eciam per evangelium lex Domini, cum dicit de Helyzabet et Zacharia quod ambo erant iusti apud Deum, procedentes in omni opere et sermone secundum legem Moysi. Et eciam Dominus post resurrectionem cum apropinquasset discipulis suis euntibus ad castellum quod dicitur Emaus, incipiens a Moyse et prophetis exponebat scripturas. Si enim lex Moysi data esset a diabolo, non incepisset Dominus expositionem scripturarum a Moyse.
Hiis itaque prenotatis circa vindictam temporalem et corporalem per vetus testamentum et per epistolas apostolorum probemus eciam per evangelium et per verbum Domini iudicem secularem habentem iurisdictionem atque imperium posse facere vindictam corporalem, et supradictos malefactores et similes posse occidere licite et iuste. Nam dixit Lucas in evangelio, "Verumtamen inimicos illos meos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me."[355] Et eciam per passionem Domini probatur. Nam cum Dominus in cruce penderet duobus latronibus iuxta illum positis, uno videlicet a dextrix altero autem a sinistris similiter in cruce pendentibus, et unus ex illis Dominum increparet dicens, "Alios salvos facit, se ipsum salvum facere non potest. Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et salvet semetipsum et nos."[356] Alius vero latro increpavit illum dicens, "Nec tu Deum times, nos quidem digne factis patimur et iuste; hic autem nil mali fecit. Memento mihi, Domini, dum veneris in regnum tuum."[357] Cui Dominus respondit dicens, "Hodie mecum eris in paradiso."[358] Aut certe latro iste dixit verum aut falsum. Si verum dixit, ergo verum est quod latrones et alij similes digne et iuste pro talibus factis a iudice occidi possint, sicut latro ille digne et iuste occidebatur. Si autem falsum et mendatium dixit, stultus fuisset Deus si pro mendatio et falsitate, quod est peccatum mortale, paradissum latroni promisisset. Male ergo dicunt heretici qui dicunt nullum esse occidendum.
Si enim pro vindicta nullus occideretur, nullus bonus homo vivere valeret. Tot essent malefactores qui vestes et cibaria illis auferent quod omnes boni penitus destruerentur et perirent. Iudex ergo iurisdictionem et imperium habens animadvertere et castigare et mulctare potest et debet. Plus eciam dico quia sicut quilibet singulariter vindictas faciendo peccaret, iudex ita vindictam omittendo non esset a peccato immunis. Non ergo debet iudex malis parcere, sed eos punire. Nam ut ait Seneca, "Bonis nocet, qui malis parcit."[359] Et sic cessabunt malefitia et malefactores timebunt. Nam ut ait Cassiodorus, "Excessus tunc fiunt in formidine, cum creduntur iudicibus displicere."[360] Et ita vindictam iudex exerceat, ut in aliquo se contempni non patiatur. Nam ut idem ait, "Imperium, si in parvo contempnitur, in omne parte violatur."[361] Non ergo debet esse iudex nimis familiaris, quia ut ait lex, "Familiaritas parit contemptum."[362] Quare Cassiodorus dixit, "Miles ad secreta iudicis proximatus presulis sui famam aut ornat aut maculat."[363] Cum severitate itaque iudex facit facinorosos mulctare, et castigare debet, et non cum familiaritate aut eciam contumelia. Nam ut ait Tullius, "Omnis animadversio et castigatio contumelia vacare debet neque ad eius, qui puniet aliquem aut verbis castigat, sed ad rei publice utilitatem referri."[364] Prospicere eciam debet iudex secundum leges, ne maior sit pena quam reperiatur culpa nec primum transgrediatur delictum. Ait enim lex, "Pena [interlinear above Peccata] suos tenent auctores, nec ulterius progrediatur pena quam raperiatur delictum. Propinquos notos familiares procul a calumpnia summovemus."[365] "Cavere insuper debet iudex ne eisdem causis alij plectantur alii nec inde appellentur, quia qui per ticimum consultum partem negligunt per vitiosos in rem, in civitatem perducunt seditionem atque discordiam,"[366] ut idem Tullius dixit.
Et non solum rationem suorum civium bonus homo habere debet, sed eciam externorum, eodem Tullio testante qui dixit, "Qui autem rationem suorum civium dicunt habendam, externorum negant, hii dirimunt humani generis societatem, qua sublata benefitientia, liberalitas, bonitas, iustitia funditer tolluntur."[367] Et nota quod sicut iudex potest malefactores ut dictum est occidere, ita potest eos bonis spoliare et mulctare, eodem Tulio testante qui ait, "Neque enim est contra naturam eum spoliare, si possis, quem est honestum necare."[368] Tutelam autem tui corporis facere debes ingenio atque prudentia, si fieri potest, et non superbia. Unde scriptum est,
Tutius est astu quam se defendere fastu[369]
Astu vincit homo cuncta creata solo.[370]
Astu ergo vincere debes omnia, et maxime inimicos. Et si illos in fugam converteris, vel in magnum timorem induxeris, antequam in potestate perveniunt tua, illos audacter et sine dilatione persequere. Quanto enim magis distuleris persequi, tanto timor eorum magis minuetur, et tua et tuorum virtus debilitatur. Quare quidam philosophus dixit, "Audendo virtus crescit, tardando timor minuitur."[371] "Sed si vis facere vindictam, ad Deum recurre, qui pro te vindicando malefactori retribuet,"[372] ut ipsemet dixit, vel ad iudicem secularem qui cum iustitia et ratione te vindicabit. Et si forte inimicum tuum in potestate tua videris, vindictam putabis vindicare potuisse, et de eo dices, "Non mihi nocuit, sed animum nocendi habuit." Scito enim honestum et maius vindicte genus ignoscere.[373] Ut Seneca De Formula Honeste Vite dixit, "Melius est ignoscere, quam post victorie penitere."[374] Nam ut ait Seneca, "Male vincit, que penitet victorie;"[375] "optimum est enim ignoscere, semper tamquam ipse cotidie pecces."[376] "Perpetuo enim vincit, qui clementia utitur."[377] In victoria enim fac quod Cassiodorus dixit; ait enim, "Nobis propositum est Deo iuvante sic vincere ut subiecti se doleant nostrum dominium tardius acquisisse."[378] Et vincas te ipsum in victoria. Nam ut idem ait Seneca, "Bis vincit qui se in victoria vincit."[379] "Is enim vincit assidue, qui novit omnia temporare,"[380] ut Cassiodorus dixit. Inde eciam Ovidius epistolarum dixit,
Perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas:
Sed tibi servatus gloria maior ero.[381]
Et alius sapiens dixit, "Multa ignoscendo potens fit potentior."[382] Et alius dixit, "Malo eciam parcas, si una est periturus bonus."[383] Inde eciam lex ait, "Sanctius est inpunitum relinquere facinus nocentis, quam innocentem condempnare."[384] Ut ergo poteris et potentior sis, "aliis sepe ignoscito, tibi nunquam."[385] Ut quidam philosophus dixit, "Sepe ergo ignoscere debes aliis maxime confitentibus peccatum et inde verecundantibus."[386] Ait enim Seneca, "Ubi confessio, ibi remissio; innocentie enim proxima est confessio."[387] Et iterum, "Proximum ad innocentiam locum tenet verecundia peccati et confessio;"[388] namque "peccatum extenuat qui celeriter corrigit."[389]
Et quanto maior fueris, tanto magis circa vindictam te humilem ostendas, nam et regem decet clementiam habere. Unde Seneca De Clementia Imperatoris dixit, "Nullum clementiam magis decet quam regem."[390] Et iterum, "Ira cum dixissem et parvi corporis sunt apes; rex tamen eorum sine aculeo est."[391] Et Tulius ait, "Nichil enim laudabilius, nichil magno et preclaro viro dignius placabilitate atque clementia."[392] Unde Cassiodorus dixit, "Pietas siquidem principum totum custodit inperium."[393] Quam pietatem exercere debent principes et potentes non solum in omittenda, vel mittiganda vindicta, sed eciam in remittendo, quandoque de sua substantia vel ratione. Nam ut idem ait, "Illud applicamus nostris utilitatibus quod misericordi humanitate concedimus. Regnantis enim facultas ita fit ditior cum remittit, et acquirit nobiles thesauros fame, neglecta utilitate pecunie."[394] Et tamen "ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur rei publice tam severitas, sine qua administrari civitas non potest."[395] Est autem "severitas virtus debito supplitio cohercens iniuriam,"[396] ut in Moralium Dogmate continetur. Et alius dixit, "Remissius imperanti melius paretur."[397] Et nota quod si omnes vindictas tuas facere volueris, amicos perdes, et solus remanebis, inimicosque multos recuperabis, sicut eciam de Iove scriptum est: "Si quotiens peccant homines, sua flumina mittat, Juppiter exiguo tempore solus erit."[398]
Hec de amore ac dilectione Dei et proximi et corporalium rerum breviter et summatim tibi scribere curavi. Tu autem plenius ex tui subtilitate ingenii utilitatem earum semper inquiras, et eis uti easque regere sapienter procures.
_____________
[1] Justinian,
Institutes, 2.2;
Digest, 1.8.1.1.
[3] Peter Alfonsi,
Disciplina Clericalis, 10.7-8.
[4] Horace,
Epistulae ad Pisones, 1.6.37.
[5] Publilius Syrus,
Sententiae, 506.
[6] Horace,
Satires, 1.1.106-107.
[8] cf. Ecclesiasticus 28:17.
[10] Ecclesiasticus 40:13.
[14] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 110.10.
[15] Innocent III,
De Contemptu Mundi, 2.8.9.
[18] Cato,
Distichs, 4.5.2.
[20] Digest 12.6.14, 50.17.206.
[21] cf. Cicero,
De Officiis, 3.5.21.
[22] Cassiodorus,
Variae, 12.13.4.
[23] Cassiodorus,
Variae, 9.14.4.
[24] Cassiodorus,
Variae, 9.15.6.
[25] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.1.3.
[26] Cassiodorus,
Variae, 9.3.5.
[28] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 74.7.
[29] Digest, 3.6.5.praef.
[31] Publilius Syrus (W),
Sententiae Falso, 76.
[32] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 6.65.
[33] Publilius Syrus,
Sententiae, 132.
[34] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 43.5.
[35] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 6.34-6.35 (Socrates).
[36] Pseudo-Seneca,
De Moribus, 107.
[37] Cato,
Distichs, 1.30.
[38] Carmen Paraeneticum ad Rainaldum in
PL 184:1311A.
[39] Ecclesiasticus 13:30.
[41] Martin of Braga,
Formula vitae honestae, 3.12-13.
[42] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.48.2.
[43] Pseudo-Seneca,
Proverbia, 117.
[45] Publilius Syrus,
Sententiae, 231.
[46] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 42.2.
[47] Publilius Syrus,
Sententiae, 477.
[48] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 27.2.
[49] Publilius Syrus (W),
Sententiae, 443.
[50] Cassiodorus,
Variae, 11.7.5.
[51] Cassiodorus,
Variae, 11.7.6.
[53] Publilius Syrus,
Sententiae, 158.
[54] Cassiodorus,
Variae, 3.12.3.
[56] Publilius Syrus,
Sententiae, 75.
[57] Publilius Syrus,
Sententiae, 83.
[58] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 6.80; Publilius Syrus,
Sententiae, 126.
[59] Cassiodorus,
Variae, 1.4.8.
[60] Cassiodorus,
Variae, 9.22.2.
[66] Ecclesiasticus 41:15.
[68] Cato,
Distichs, 4.17.
[69] Publilius Syrus,
Sententiae, 181.
[70] Publilius Syrus,
Sententiae, 304.
[71] Publilius Syrus,
Sententiae, 546.
[72] Publilius Syrus,
Sententiae, 333.
[73] Publilius Syrus,
Sententiae, 338.
[74] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.1.8.
[75] Cicero,
De Officiis, 2.12.43.
[76] Jerome,
Epistola LIV ad Furiam in
PL 22:556.
[77] Cassiodorus,
Variae, 11.9.1.
[79] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.10.1 (Simonides).
[80] Walther,
Proverbia, 8842.
[81] Publilius Syrus,
Sententiae, 572.
[82] Gratian,
Decretals, 2.C12.Q1.C10; Augustine,
Sermones, 49;
De Divers., 1.10.
[83] Cato,
Distichs, 2.19.
[84] Henry of Settimello,
Elegia, 1.19-20.
[85] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.48.5.
[88] 2 Thessalonians 3:10-12.
[89] Walther,
Proverbia, 4976.
[92] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 50.6.
[93] Cicero,
De Officiis, 1.42.151.
[94] Peter Alfonsi,
Disciplina Clericalis, 26.2-3.
[95] Peter Alfonsi,
Disciplina Clericalis, 35.21-22.
[96] Peter Alfonsi,
Disciplina Clericalis, 30.5-6.
[97] Ecclesiasticus 33:29.
[99] Walther,
Proverbia, 9999.
[102] Cato,
Distichs, 1.2.
[103] Pseudo-Seneca,
De Moribus, 113.
[104] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 8.1.
[106] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 8.5.
[107] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 65.22.
[108] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 123.3.
[109] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 92.33.
[110] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 14.2.
[111] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 65.16.
[112] Ovid,
Remedia Amoris, 139-140.
[113] Walther,
Proverbia, 2583.
[114] Cato,
Distichs, 4.10.
[115] Andreas Capellanus,
De Amore, 3.51.
[116] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 51.4.
[117] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 77.16.
[118] Ovid,
Remedia Amoris, 503.
[119] Cato,
Distichs, 3.5.
[120] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 4.6 (Zeno), 5.42 (Zeno Citieus).
[121] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 82.3.
[127] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 93.3-93.4.
[128] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 94.28.
[129] Martin of Braga,
Formula vitae honestae, 2.41-47.
[130] Ovid,
Heroïdes, 4.89-4.90.
[131] Cato,
Distichs, 3.6.
[132] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 78.3.
[133] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 3.5.
[134] Cicero,
Paradoxa, 6.42.
[135] Cicero,
De Officiis, 3.8.35.
[136] Cato,
Distichs, 4.16.
[137] Cato,
Distichs, 3.21.
[138] Cato,
Distichs, 2.17.
[139] Martin of Braga,
Formula vitae honestae, 2.7-12.
[140] Cicero,
De Officiis, 2.15.54-55.
[141] Cicero,
De Officiis, 2.17.58-59.
[142] cf. Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 94.23.
[143] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 2.6.
[144] Walther,
Proverbia, 4680a.
[145] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 55.1.
[146] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 108.11.
[147] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 108.14.
[148] Cicero,
Paradoxa, 6.42.
[149] Peter Alfonsi,
Disciplina Clericalis, 30.13-15.
[150] [Pseudo-] William of Conches,
Moralium Dogma Philosophorum, III.C.1.e; cf. Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 21.7.
[151] Godfrey of Winchester,
Epigrammata, 233.
[152] Cato,
Distichs, 4.2.
[153] Cato,
Distichs, 3.11.
[154] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 2.5-2.6.
[155] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 23.8.
[156] Martin of Braga,
Formula vitae honestae, 4.4-5.
[157] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 4.11.
[158] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 108.11.
[159] Pseudo-Seneca,
De Moribus, 137.
[160] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 9.21.
[161] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.11.3.
[162] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.11.5.
[163] Publilius Syrus,
Sententiae, 504.
[164] Cato,
Distichs, 1.24.
[165] Cato,
Distichs, 2.6.
[166] Cato,
Distichs, 4.1.
[167] Cato,
Distichs, 1.21.2.
[168] Cato,
Distichs, 4.4.
[169] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 115.16.
[170] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 87.31.
[171] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 62.3.
[172] Cicero,
De Officiis, 1.20.68.
[173] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 39.4.
[175] Horace,
Epistulae ad Pisones, 1.1.19.
[176] Cicero,
De Officiis, 2.20.71.
[177] Pseudo-Seneca,
Proverbia, 47.
[178] Horace,
Epistulae ad Pisones, 1.10.47.
[180] Cato,
Distichs, 2.21.
[181] Sidonius Apollinaris,
C. Sollii Apollinaris Sidonii Epistolae, 1.2 in
PL 58:448B.
[182] Publilius Syrus,
Sententiae, 12.
[183] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.12.1.
[184] 1 Corinthians 1:18.
[185] Excerptionum Allegoricum libri XXIV, 1.1.23 in
PL 177:202D.
[186] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.2.2.
[187] Godfrey of Winchester,
Epigrammata, 98.
[190] [Pseudo-] William of Conches,
Moralium Dogma Philosophorum, II.16.
[191] Publilius Syrus,
Sententiae, 58.
[192] Augustine,
Sermones, 385.1.
[193] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.48.13.
[194] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 113.30.
[195] Digest , 3.6.5.praef.
[197] Godfrey of Winchester,
Epigrammata, 218.
[198] Publilius Syrus,
Sententiae, 189.
[199] Lucan,
Pharsalia, 1.70-71.
[200] Godfrey of Winchester,
Epigrammata, 111.
[201] Pseudo-Seneca,
Proverbia, 56.
[202] Pseudo-Seneca,
Proverbia, 73.
[204] Cassiodorus,
Variae, 3.3.2.
[205] Cicero,
De Officiis, 2.19.68.
[206] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.43.1 (Agesilaus).
[207] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 29.11.
[208] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 29.10.
[209] Pseudo-Seneca,
Proverbia, 98.
[210] Ecclesiasticus 3:27.
[211] Seneca,
De Ira, 2.34.1.
[212] Godfrey of Winchester,
Epigrammata, 237.
[213] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.5.2 (Diogenes).
[214] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.1.31.
[215] Pseudo-Seneca,
De Moribus, 49.
[216] Publilius Syrus,
Sententiae, 327.
[218] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 94.46.
[219] Ovid,
Remedia Amoris, 91-92.
[220] Ovid,
Remedia Amoris, 119-122.
[221] Ovid,
Remedia Amoris, 79-80.
[223] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.47.1 (Pythagoras).
[224] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.47.2.
[225] Gratian,
Decretals, 2.C1.Q1.C39; Publilius Syrus,
Sententiae, 444.
[226] Publilius Syrus,
Sententiae, 452.
[227] Publilius Syrus,
Sententiae, 448.
[228] Publilius Syrus,
Sententiae, 247.
[229] Cassiodorus,
Variae, 4.13.2.
[230] Peter Alfonsi,
Disciplina Clericalis, 7.10.
[231] Peter Alfonsi,
Disciplina Clericalis, 7.1-2.
[232] Cassiodorus,
Variae, 11.2.3.
[233] Cassiodorus,
Variae, 1.19.1.
[234] Cassiodorus,
Variae, 9.13.2.
[235] Innocent III,
De Contemptu Mundi, 1.14.3-6.
[236] Innocent III,
De Contemptu Mundi, 1.14.9.
[237] Ecclesiasticus 40:29.
[238] Publilius Syrus,
Sententiae, 513.
[239] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 6.21 (Epaminondas).
[240] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 6.41.
[241] 1 Maccabees 3:18, 19.
[243] Cicero,
Ad Familiares, 10.23.
[244] Publilius Syrus,
Sententiae, 428.
[245] Cicero,
De Officiis, 1.24.83.
[246] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 26.7.
[247] cf. Cicero,
De Officiis, 1.23.80.
[248] Cicero,
De Officiis, 1.11.35.
[249] Cicero,
De Officiis, 1.23.80.
[250] Cicero,
De Officiis, 1.11.35.
[251] Cicero,
De Officiis, 1.11.36.
[252] Cicero,
De Officiis, 1.23.81.
[253] Publilius Syrus,
Sententiae, 489.
[254] cf.
Liber consolationis 35, p. 75; Cicero.
[255] Cassiodorus,
Variae, 1.17.1.
[256] Cassiodorus,
Variae, 3.48.4.
[257] Cassiodorus,
Variae, 8.13.1.
[258] Cicero,
De Officiis, 1.21.73.
[259] Cicero,
De Officiis, 1.13.41.
[262] Digest, 9.2.4, 9.2.45, 43.16.1.27; Gregory IX,
Decretals, 5.12.18.
[263] Digest , 9.2.4, 9.2.45, 43.16.1.27; Gregory IX,
Decretals, 5.12.18.
[267] Vegetius,
Epitoma Rei Militaris, 1.11.
[269] Vegetius,
Epitoma Rei Militaris, 3.13.
[270] cf.
Liber consolationis 49, p. 111.
[271] Cicero,
De Officiis, 1.7.23.
[274] Prudentius,
Psychomachia, 21-22.
[275] Ecclesiasticus 4:33.
[276] Ecclesiasticus 30:17.
[277] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 70.4.
[278] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 78.5.
[279] Cato,
Distichs, 1.22.
[280] Cato,
Distichs, 2.3.
[281] Cato,
Distichs, 4.22.
[282] Publilius Syrus,
Sententiae, 405.
[283] Curtius Rufus,
Historia Alexandrum Magnum, 4.14.
[284] Godfrey of Winchester,
Epigrammata, 190.
[285] Peter Alfonsi,
Disciplina Clericalis, p. 44.
[286] Publilius Syrus,
Sententiae, 530.
[287] Publilius Syrus,
Sententiae, 701.
[288] Cassiodorus,
Variae, 11.8.1.
[289] Publilius Syrus (W),
Sententiae Falso, 212.
[291] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 15.2.
[292] Cassiodorus,
Variae, 10.3.4.
[293] Cicero,
Tusculan Disputations, 5.38.111.
[294] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.3.3 (Plato).
[295] Cassiodorus,
Variae, 1.19.1.
[296] Cassiodorus,
Variae, 1.30.4.
[297] Pseudo-Seneca,
De Moribus, 139.
[301] Publilius Syrus,
Sententiae, 580.
[302] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.41.4.
[303] Marbodo of Rennes,
Carmina Varia, 45 in
PL 171:1736B.
[308] Cassiodorus,
Variae, 3.27.2.
[314] 1 Corinthians 12:12.
[316] Digest, 9.2.4, 9.2.45, 43.16.1.27; Gregory IX,
Decretals, 5.12.18.
[323] Ecclesiasticus 18:19.
[325] cf.
Codex, 2.55.1; John 18:31.
[327] Seneca,
Ad Lucilium Epistulae Morales, 37.4.
[328] Publilius Syrus,
Sententiae, 151.
[330] Publilius Syrus,
Sententiae, 293.
[331] Publilius Syrus,
Sententiae, 352.
[332] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.28.5, 6.5 (Phocion), 6.55b.
[333] Cicero,
De Officiis, 1.25.89.
[336] Ecclesiasticus 18:19.
[346] Gratian,
Decretals, 2.C12.Q1.C17; cf. Matthew 6:34.
[349] 2 Corinthians 6:10.
[359] Publilius Syrus (W),
Sententiae Falso, 55.
[360] Cassiodorus,
Variae, 1.4.5.
[361] Cassiodorus,
Variae, 2.12.2.
[362] Innocent III,
De Contemptu Mundi, 1.15.18.
[363] Cassiodorus,
Variae, 11.6.4.
[364] Cicero,
De Officiis, 1.25.88.
[365] Codex, 9.47.22.2, 9.47.22.1.
[366] Cicero,
De Officiis, 1.25.85.
[367] Cicero,
De Officiis, 3.6.28.
[368] Cicero,
De Officiis, 3.6.32.
[369] Baldo,
Novus Esopus, 414.
[370] Walther,
Proverbia, 1627.
[371] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.8.3 (Socrates); Publilius Syrus,
Sententiae, 43.
[373] Martin of Braga,
Formula vitae honestae, 3.7-8.
[374] cf. Walther,
Proverbia, 14597.
[375] Publilius Syrus,
Sententiae, 407.
[376] Publilius Syrus,
Sententiae, 435.32.
[377] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.48.7; Publilius Syrus,
Sententiae, 548.
[378] Cassiodorus,
Variae, 3.42.3.
[379] Publilius Syrus,
Sententiae, 77.
[380] Cassiodorus,
Variae, 2.41.2.
[381] Ovid,
Heroïdes, 12.75-76.
[382] Publilius Syrus,
Sententiae, 391.
[383] Publilius Syrus,
Sententiae, 386.
[384] Digest, 48.19.5, pr.
[385] Pseudo-Caecilius Balbus,
De Nugis, 5.1.4.
[387] Pseudo-Seneca,
De Moribus, 94.
[388] Pseudo-Seneca,
Proverbia, 52.
[389] Publilius Syrus,
Sententiae, 537.
[390] Seneca,
De Clementia, 1.3.3.
[391] Seneca,
De Clementia, 1.19.3.
[392] Cicero,
De Officiis, 1.25.88.
[393] Cassiodorus,
Variae, 12.13.1.
[394] Cassiodorus,
Variae, 1.16.1.
[395] Cicero,
De Officiis, 1.25.88.
[396] [Pseudo-] William of Conches,
Moralium Dogma Philosophorum, I.B.1.25-26.
[397] Seneca,
De Clementia, 1.24.1.
[398] Ovid,
Tristia, 2.33-34.