BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput CIV. 1)

De viridi vitro.

 

QUI vultis preciosum vitrum facere, auribus percipite hanc artem quam vobis de vitro scribere curavi. Pulverem arsi sulphuris cum viride vitro indagavi, pariterque pulverem arsi cupri michi quaesivi. Deinde vitrum valde clarum supra petram marmoream redegi in pulverem, atque sulphuris ac cupri pulverem valde tritum commiscui; facta autem tali commixtione, illam puro gummi liquore temperavi, et super testam ex hac causa probandi pincello traxi, atque in fornacem eandem posui. Ast ubi rufa fuit, illam a fornace extraxi, et commixtio quam super testam pinxi in viride vitrum conversa est.

 

――――――――

 

1) Heraclii capitula est.