BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput XCIV.

De poliendis gemmis.

 

CRISTALLUM quod aqua durata in glaciem, et multorum annorum glacies duratur in lapidem, hoc modo limatur et politur. Tolle confectionem quae dicitur tenax, de qua supradictum est, adhibitamque igni donec liquefiat, consolidabis christallum ad lignum longum quod ei simile sit in grossitudine. Quod cum refrigeratum fuerit utrisque manibus fricabis super lapidem sabuleum durum, addita aqua donec formam accipiat quam ei dare volueris, deinde super alteram lapidem ejusdem generis qui sit subtilior et aequalior donec omnino aequum fiat. Et accipiens tabulam plumbeam aequalem,pone super eam tegulam humidam quam cum saliva fricabis super cotem duram, atque desuper polies ipsum christallum, donec fulgorem accipiat. Ad ultimum vero super hyrcinum corium non denigratum neque unctum, sed in ligno tensum et clavis inferius affixum, fricaturam tegulae pone saliva humidam, et desuper diligenter frica, donec omnino lucidum fiat. Quod si christallum sculpere volueris, accepto hyrco duorum vel trium annorum, colligatisque pedibus ejus, incide foramen inter pectus ejus et ventrem, in loco cordis, et impone christallum, ita ut in sanguine ejus jaceat, donec calefiat. Quod mox ejiciens incide in eo quod volueris, quamdiu calor ille durat, et cum ceperit refrigescere atque durescere, rursum repone in sanguine hyrci, calefactumque denuo ejice et incide, sicque facies donec sculpturam compleas; ad ultimum vero calefactum et ejectum cum panno laneo fricabis ut cum eodem sanguine ei fulgorem acquiras. Si autem nodos facere volueris ex christallo, qui baculis episcoporum vel caudae labris possint inponi, hoc modo perforabis eos; fac tibi duos malleos mensura minoris digiti grossos, et pene palmi mensura longos, et in utraque summitate valde graciles et bene calibatos. Cumque nodum formaveris incide in ligno foramen, ita ut dimidius in eo jacere possit, et cum cera confirmabis eum in eodem ligno ut adhaereat; tollensque unum malleolum percute leniter in medio nodi in uno loco, donec foramen parvum facias, sicque in medio percutiendo et in circuitu diligenter frangendo, cavaturam augebis. Cumque, sic persistendo, ad meditullium nodi perveneris, converte illum et in alteram partem fac similiter. Quem cum transforaveris, percute cuprum longitudine pedis unius et rotundum, ita ut foramen transire possit, accipiensque sabulum acutum aqua mixtum, mitte in foramen et cum cupro lima. Cum vero foramen aliquantum dilataveris, percute aliud cuprum grossius, cum quo similiter limabis; et si opus fuerit addes cuprum tertium grossius. Cumque ut volueris foramen ampliaveris, frange sabuleum lapidem subtiliter, et hoc imposito cum cupro novo limabis donec aequale fiat. Deinde tolle plumbum pari modo rotundum, additaque fricatura tegulae, cum saliva, polies foramen interius, ipsumque nodum sicut supra exterius. Purissimum christallum rotundissimum formatum et politum, aquaque vel saliva madefactum et claro soli adhibitum, isca quam tenturam vocant supposita ita, ut splendor in eam vibret, ignem velocissimum trahit. Quod si christallum secare volueris, infige quatuor clavos ligneos super scamnum, inter quos christallum firmiler jaceat, qui clavi sic stabunt, ut duo superius et duo inferius sic strictim conjungantur, ut serra inter eos trahi vix possit, et in nullam partem flecti, imponensque serram ferream atque superjaciens sabulum acutum aqua commixtum, fac stare duos qui eam trahant, quique sabulum cum aqua sine intermissione desuper jaciant. Hoc tamdiu fiat, donec christallum in duabus partibus dividatur, quas superfricabis et polies ut supra. Eodem modo secantur, fricantur atque poliuntur onix et berillus, smaragdus, jaspis et calcedonius, ceterique lapides preciosi; fit etiam tenuissimus pulvis de fragmentis christalli qui, mixtus aqua, ponitur super aequalem lignum de tilia, et desuper fricantur iidem lapides atque poliuntur. Jacinctus, qui durior est, hoc modo politur. Est lapis qui dicitur ismaris qui comminutus donec sit sicut sabulum, poniturque super cupream tabulam aequalem aqua mixtus, et desuper jacinctus fricando formatur. Lotura vero quae inde fluit diligenter in pelvi munda suscipiatur, et cum steterit per noctem, sequenti die aqua penitus ejiciatur, et pulvis siccetur, qui postea super tabulam aequalem de tilia saliva humidus ponatur, atque desuper jacinctus poliatur. Lapides quoque eodem modo vitrei quod cristallum fricantur et poliuntur.