BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput XCIII.

De rubricando osse.

 

EST etiam herba rubrica dicta, cujus radix est longa, gracilis et rubicunda, quae effossa sole siccatur, atque in mortario pila tunditur, et sic lexiva perfusa in olla radi coquitur. Cui cum bene bulluerit, os elephantis seu piscis vel cervi impositum, rubrum fit. Possunt etiam ex his ossibus vel cornibus tornatili opere fieri noda in baculis episcoporum, abbatium, atque minores noduli diversis utensilibus apti. Quos cum acutis ferris tornaveris cum asperella aequabis, et colligens rasuras in panno lineo desuper tornando fortiter fricabis, et omnino lucidi fient. Cineribus cribatis et laneo panno inditis poteris manubria cornea, et venatorum cornua, vel tabulas in lucernis polire; ad ultimum vero ne obliviscaris ea nucis oleo superlinire.