Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput XCI.De solidatura ferri.
FIUNT etiam ex ferro circuli tenues qui ponuntur in manubriis ferramentorum qui non possunt per se solidari, quibus in junctura circumvolvitur cuprum tenue, atque circumponitur modicum argillae. Qua siccata, cum ante fornacem sub carbonibus sufflat canduerit, mox liquefactum cuprum circumfluit et solidat. Hoc modo etiam claves stagnatae, si franguntur, et alia quaelibet in ferro solidari possunt. Quod si vis seras componere quibus manticae serantur, percute ferrum tenue et circa aliud ferrum rotundum complica, atque conjunge ei fundum superius et inferius. Deinde circumpone ei corrigiolos ex eodem ferro et inter eos flosculos sive circulos qualiter volueris, sic tamen ut una particula semper inpingatur alteri ut adhaereat, ne cadere possit. Commisce quoque duos partes cupri et tertiam stagni, et comminue illud malleo in vasculo ferreo subtiliter, comburensque viniceum lapidem, adde ei modicum salis atque commisce aqua, et liniens in circuitu circumsparge ipsum pulverem. Quo siccato, rursum superlinies confectionem illam spissius, inponensque prunis ac diligenter circumtegens, sicut argentum superius, eodem modo solidabis; refrigeratumque per se lavabis. Hoc modo quicquid volueris in ferro solidare potes, quod tamen nullo modo deauratur. Quicquid super stagnare volueris in ferro, primum lima et priusquam manu tangas, noviter limatum in patellam stagni liquefacti cum adipe projice, et cum forcipe commove, donec candidum fiat, eductumque fortiter excute, atque cum furfure et lineo panno purga. Seras ferreas atque ligaturas scriniorum et ostiorum cum feceris, ad ultimum calefacies et pice linies, clavi vero stagnati sint. Cum feceris calcaria, frenos et instrumenta sellae humilium clericorum et monachorum, et ea aequaliter limaveris, calefac mediocriter et frica super ea cornu bovis, sive pennas anseris, quae cum a calore modicum liquefacta ferro adhaeserint, nigrum colorem et quod a modo ei convenientem praebebit. |