Theophilus
ca. 1080 - post 1125
|
De diversis artibus libri III
Liber tertius
|
____________________________________________________________
|
|
Caput XC.De ferro.
FERRUM nascitur in terra in modum lapidum, quod, effossum eodem modo quo cuprum superius frangitur et in massas confunditur, deinde in fornace ferrarii liquatur, et percutitur ut aptum fiat unicuique operi. Calibs dicitur a monte Calibe, in quo ejus usus plurimus invenitur; qui simili modo preparatur ut operi aptus fiat. Cum ergo ferrum praeparaveris et inde calcaria, sive caetera equestria utensilia feceris, et ea auro vel argento decorare volueris, sume argentum purissimum, et percutiendo valde attenua. Deinde habeas rotulam ligneam de quercu, longitudine pedis latam et tornatam, quae sit in circuitu tenuis et in medio ex utraque parte spissam, ubi ei aliud lignum curvum transfigatur in quo possit volvi, cui etiam in una summitate aliud lignum curvum apponatur cum quo circumrotetur. Cumque ipsam rotam aptaveris inter duas columpnellas, fac circa oram ejus exterius incisuras in modum gradus, quae retro respiciunt, ut ipsae columpnellae in quibus rota vergitur, firmiter sint fixae super scamnum in latitudine, ita ut curvum lignum ad dexteram manus sit. Stet quoque adhuc una columpnella ad sinistram manum in anteriori parte juxta rotam, in qua sit fixum gracile lignum, ita ut super rotam jaceat et habeat in summitate sua particulam calibis, longitudine et latitudine majoris unguis, firmiter per foramen infixam, et valde acutam, ita ut cum rota volvitur illud lignum semper cadat ab uno gradu in alterum, ut sic vibratus calibs quicquid adponitur incidat. Cum vero limaveris calcar unum aequaliter, pone illud super carbones ardentes donec nigrescat, refrigeratumque tene manu sinistra et rotam volve dextra, appositumque calibi, incide subtiliter per omnia exterius in longitudine, et rursum dupliciter in latitudine. Quo facto, cum parvulo forcipe frica particulas argenti sicut volueris et superpone, atque cum eodem forcipe frica summitates argenti ut adhereant. Cumque totum operaveris, denuo pone super prunas ardentes donec rursum nigrum fiat, atque elevans forcipe, cum longo ferro ex calibe valde aequali et manubrio infixo diligenter polies, suppositumque prunis, iterum calefaties rursumque cum eodem ferro fortiter polies. Quod si volueris illud per partes aut ex toto deaurare, in tua sit potestate. Hoc modo fraena et cetera instrumenta equestria vel quodcunque in ferro volueris incide modo quo superius, sed profundius, habeasque fila ex argento subtilissima atque ex auro, formaris tibi inde brevissimos flosculos et circulos, sive aliud quodcunque libuerit, et cum gracili forcipe super ferrum qualiter volueris pone, atque cum brevi malleo leniter percute ut adhaereat; sitque semper unus flosculus aureus alter argenteus. Impleto autem taliter spacio ferri totius, pone super prunas donec nigrescat, atque cum mediocri malleo percute diligenter, donec ubicunque ferrum apparet incisurae illae aequales fiant, et sic opus illud videatur quasi nigellum sit. Si vero in cultellis sive in aliis ferris litteras habere volueris, cum fossorio ferro fode eas inprimis, deinde facto filo argenteo grosso, forma cum gracili forcipe litteras, et inpone eas fossuris illis, percutiensque superius cum malleo imple eas. Hoc modo etiam flosculos et circulos facere potes in ferro, et cum filis ex cupro et auricalco imple. Si quid vero hujus operis vetustate seu negligentia fractum fuerit, si argentum quod est volueris acquirere, mitte illud in ignem donec candeat, tenensque sinistra manu cum forcipe, dextera longum plumbum frica super omnia loca ubi argentum apparet, et mox liquescente plumbo ipsum liquescit, et ei commiscetur; sicque plumbum comburitur et argentum acquiritur. |