BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput LXXV.

De opere quod sigillis inprimitur.

 

FIANT etiam ferri ad mensuram unius digiti spissi, tribus digitis vel quatuor lati, longitudine unius, qui sanissimi debent esse, ut in eis nulla sit macula, nulla fissura in superiori latere. In his sculpantur in similitudine sigillorum limbi graciles et latiores, in quibus sint flores, bestiae et aviculae, sive dracones concatenati collis et caudis, et non sculpantur profunda nimis, sed mediocriter ac studiose. Deinde attenuabis argentum multo tenuius quam ad elevandum quanta; longitudinis volueris, atque purgabis cum carbonibus subtiliter tritis, et panno, polies cum creta desuper rasa. Quo facto conjunge argentum cuicunque limbo, suppositoque ferro incudem, ita ut sculptura superius sit, ac superlocato ei argento, desuper pone plumbum (spissum, percutiesque cum maleo fortiter, ita ut plumbum) impingat argentum tenue in sculpturam tam valide, ut omnes tractus in eo pleniter appareant. Quod si lamina longior fuerit, trahe eam de loco ad locum, et conjunctam ferro cum forcipe aequaliter tene, ut una parte percussa, alia percutiatur, sicque fiat donec lamina tota impleatur. Hoc opus satis utile est circa limbos in fabricandis tabulis altarium, in pulpitibus, in sanctorum corporum scriniis, in libris et in quibuscunque locis opus fuerit, quando elevatura decora est et subtilis, et leviter fit. Fit etiam in cupro hujusmodi quod simili modo attenuatur, purgatur et deauratur atque politur; quod ferro superpositum, ita ut deauratura vertatur ad ferrum, plumbo superposito percutitur donec tractus appareant. Sculpitur quoque in ferro, modo supradicto, imago crucifixi Domini, quae cum argento vel cupro deaurato inpingitur, et fabricantur inde phylacteria, id est capsellae reliquiarum et scriniola Sanctorum. Fit etiam sculptura imaginis Agni Dei in ferro, et imagines quatuor evangelistarum, quibus auro vel argento impressis ornantur scyphi ligni pretiosi, stante rotula agni in medio scyphi, quatuor evangelistis in modum crucis in circuitu, et procedentibus quatuor limbis ab agno usque ad quatuor evangelistas: fiunt imagines pisciculorum et avium atque bestiarum, quae figuntur per reliquum scyphi campum, praebentes ornatum multum. Fit etiam imago Majestatis eodem modo, aliaeque imagines, cujuscunque formae et sexus, quae impressae auro vel argento seu cupro deaurato, plurimum decoris praestant locis, quibus inponuntur, propter subtilitatem et operositatem. Fiunt et imagines regum et equitum eodem modo ferro, ex quibus auricalco Hispanico inpressis ornantur pelves, quibus aqua in manibus funditur, eodem modo quo ornantur scyphi auro vel argento, cum suis limbis ejusdem metalli, in quibus bestiolae vel aves et flosculi, qui tamen non configuntur, sed stagno solidantur.