BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput LXXIV.

De opere ductili.

 

PERCUTE tabulam auream sive argenteam quantae longitudinis et latitudinis velis ad elevandas imagines. Quod aurum vel argentum, cum primo fuderis, diligenter circumradendo vel fodiendo inspice, ne forte aliqua vesica sive fissura in eo sit, quae saepe contingent ex incuria, sive negligentia vel ignorantia aut inscitia fundentis, cum aut nimis calidum, aut nimis frigidum, aut nimis festinato, aut nimis productim effunditur. Cumque considerate et caute fuderis, si hujusmodi vitium in eo deprehenderis, cum ferro ad hoc apto diligenter effodies, si possis. Quod si tantae profunditatis vesica sive fissura fuerit, ut effodere non possis, rursumque oportebit te fundere, et tamdiu donec sanum sit. Quod cum fuerit, provide, ut incudes et mallei tui omnino aequales et politi sint, cum quibus operari debes, et omni diligentia procura, ut tabula aurea vel argentea ita aequaliter ex omni parte attenuetur, ut in nullo loco spissius sit quam in alio. Cumque sic attenuata fuerit ut unguis vix inpressus appareat ex altera parte, et omnino sanissima, statim pertrahe imagines quod volueris, secundum libitos tuos. Pertrahes autem in ea parte, quae sanior et decorior videtur, leniter tamen et sic ut ex altera parte modice appareat. Deinde cum ferro curvo bene polito fricabis leniter caput imprimis, quod altius debet esse; sicque convertens tabulam in recta parte fricabis circa caput et cum ferro aequali et polito, ita ut campus descendat et caput elevetur, et statim circa caput cum malleo mediocri super incudem percuties leniter, sicque coram fornace superpositis carbonibus in ipso loco recoques, donec candescat. Quo facto et tabula per se refrigerata, iterum in inferiore parte cum curvo ferro fricabis leniter et diligenter fossam capitis interius, convertensque tabulam in superiori parte denuo cum aequali ferro fricabis, et depones campum ut monticulus elevetur capitis, rursumque cum malleo mediocri circa ipsum leniter percutiens, appositis carbonibus recoques; sicque saepe facies, diligenter elevando interius et exterius, et crebro percutiendo, totiensque recoquendo donec monticulus ille ducatur ad altitudinem trium digitorum aut quatuor, sive plus vel minus secundum quantitatem imaginum. Si autem ipsum aurum vel argentum adhuc aliquantum spissius est, poteris interius cum longo malleo et gracili percutere et attenuare, si opus fuerit. Quod si duo capita, vel tria seu plura in tabula esse debeant, circa unumquodque ita facere debes sicut dixi, usque ad altitudinem quantam volueris. Deinde cum pertractorio ferro designa corpus vel corpora imaginum, et ita deducendo et interdum percutiendo, elevabis ea quantum libuerit; hoc tamen procurans ut caput semper sit altius. Post haec designabis nares et oculorum supercilia, os et aures, capillos, oculos, manus et brachia, caeterasque vestimentorum umbras, scabella et pedes, et sic interius cum minoribus curvis ferris elevabis leniter et diligenter, summopere cavens ut non rumpatur aut perforetur. Quod si ex ignorantia seu negligentia contigerit, hoc modo solidari debet. Tolle ipsius auri vel argenti modicum, et admisce tertiam partem cupri, fundensque pariter limabis subtiliter, combustoque viniceo lapide, et addito sale commiscebis aqua, ex quo tenuiter liniens, fracturam supersparge limaturam. Qua siccata denuo confectionem superlinies spissius, et sic inferius et superius admotis carbonibus leniter flabis, donec videas solidaturam deffluere. Quod videns statim asperge leniter aqua, et si firmum fuerit, bene; sin autem, denuo similiter fac usque dum firmum fuerit. Si autem fractura lata fuerit, diligenter conjunge ei particulam ejusdem auri vel argenti aequaliter tenuem, quam simili modo solidabis, donec ex omni parte adhaereat. Cumque elevatura imaginum perducta fuerit usque ad subtiles tractus, si aurum fuerit, statim facies eos et polies diligenter, atque colorabis cum atramento usque ad ruborem combusto, et sale, ut supra in opere calicis. Si vero argentea fuerit tabula, et volueris in ipsis imaginibus deaurare coronas, capillos, barbas, et partes vestimentorum, hoc oportet fieri prius – quam subtiles tractus fiant, hoc modo. Compone duas partes argillae simplices, subtiliter tritae, et tertiam salis, et in vasculo commisce cum fece cervisiae mediocriter spissae, qua confectione cooperies omne argentum quod volueris ut album remaneat, et quod deaurandum est, maneat intectum. Quod cum siccaveris super prunas, deaurabis loca singula diligenter sine aqua, deaurataque lavabis et polita incolorabis. Deinde cum carbonibus subtiliter tritis et lignis gracilioribus et grossioribus fricabis diligenter, usque per omnia aeque clarum sit. Post haec et in auro et in argento fac subtiles tractus, quos et faciendo pariter polies, donec ad perfectionem perducas. Cum vero tabulas illas aureas vel argenteas pleniter elevatas atque politas configere volueris, tolle ceram et liquefac in vase fictili vel cupreo, atque commisce ei tegulam subtiliter tritam sive sabulum, ita ut sint hujus duae partes et cerae tertia. Quod cum pariter liquefactum fuerit, cum cochleari ligneo fortiter commovebis, et inde implebis omnes imagines in auro, argento, sive cupro, vel quodcunque in his elevatum fuerit, et refrigeratum confige ubi velis. In cupreis vero tabulis eodem modo attenuatis simile opus fit, sed majori virium instantia et diligentia, quam durioris naturae est. Quod opus cum pervenerit ed subtiles tractus, debet in exteriori parte purgari cum laneo panno et sabulo, donec nigra cutis auferatur, et sic deaurari atque poliri, perfectisque decolorari tractibus, et praedictis confectionibus impleri.