Sugerius
1080/81 - 1151
|
Vita Sugerii abbatis auctore GuillelmoSandionysiano monacho
|
____________________________________________________________
|
|
Litterae encyclicae conventus sancti Dionysiide morte Sugerii abbatis.
Omnibus fidelibus ubique in Christo constitutis, humilis Beati Dionysii conventus salutem, et pro ea quae in praesenti postulatur, aeternam in coelis consequi consolationem.Reverendissimi et piae recordationis Sugerii abbatis gloriosum de hoc mundo transitum sanctae unanimitati vestrae dignum duximus intimare, ut, in dolore quo inaestimabiliter consternati sumus, a caritate vestra remedium aliquod solatii reportemus. Qui enim unius capitis omnes simul et singuli membra sumus, constat quia mutuae compassionis invicem debitores existimus. Itaque, licet memoratus et omnibus seculis memorandus pater pro singulari sapientia, pro strenuitate et industria sua orbi pene universo innotuerit, [405] tamen quod ad nos attinet solliciti sumus, ne immensis tanti patris beneficiis et meritis ingrati et immemores appareamus. Non quod omnia egregia ejus facta vel laudes hac brevi scedula plene possimus comprehendere, quippe quibus explicandis non parvo volumine vel mediocri ingenio opus sit: nimirum cum et fama minor meritis, et laus virtutibus impar existat. Quis enim ejus vitam digno possit efferre praeconio? Quis illius a juventute magnanimitatem, et tam in rebus ecclesiasticis quam et secularibus satis possit mirari prudentiam? Cujus circa divinum cultum vigilantiam, circa ecclesiae ornatum instantiam nemo sufficienter referet. Cui praecipua semper fuit intentio vel studium ut nobile beati Dionysii monasterium omni gloria et honore attolleret, religiose ordinaret, et ecclesiam redditibus opulentam, aedificiis ampliorem, ornamentis decoratam redderet. Cujus rei luce clariora extant indicia, usque in finem seculi permansura. Unde veraciter et secure Domino decantare potest: Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habilationis gloriae tuae. Acumen ingenii, linguae nitor, litterarum scientia, dictandi scribendique peritia simul et singulariter in eo resplendebant, ut vix aliquis sciret quid horum in illo potissimum emineret; cum id magis in illo mirabile videri posset, quod non tente, non anxie, sed eadem pene qua loquebatur celeritate scribebat. In ipso non solum naturalis memoriae felicitas vigebat, sed et ars summa ad com-[406]prehendenda quae opus esset et custodienda: adeo ut quaecumque egregie dicta vel audisset aliquando vel ipse dixisset, loco et tempore in promptu haberet. In quo sobrietas adeo viguit, ut nemo discerneret utrum ante cibum, an cibo sumpto magis esset sobrius. Ceterum ut multa breviter comprehendantur, quantae virtutis vel opinionis vir iste in toto regno habitus sit, una haec res testis extitit, quod rex Ludovicus, Hierosolymam proficiscens, consilio pontificum et procerum expertae illius fidei et solertiae regnum specialiter regendum commisit. Quod ille duobus ferme annis, juvante Deo, ita amministravit et rexit, ut principi reverso commissa sibi restitueret integra. Sed et summus Pontifex Eugenius, quotiens aliqua in regno graviora emersissent, cum ad ipsius audientiam fuissent perlata, istius probatae discretioni saepius terminanda remisit. Qui cum invitus et coactus consiliis regum interesset et principum, hoc, ut fatebatur, non sine magno mentis gravamine sustinebat, ut pupillis, ut viduis, ut quibuscumque pauperibus et injuriam sustinentibus opem ferret; et praecipue ut commissae sibi Ecclesiae vel ceteris in regno constitutis apud principem in opportunitate subveniret. His itaque tantis ac talibus viri magnifici bonis in quendam mentis excessum elati, semper eum optabamus superstitem quem credidimus vita digniorem, et ideo plagam excepimus quam vix ferre poterimus. Et quidem, si [407] pietati imperare possemus, laetandum nobis erat magis quod talem patrem habuerimus, quam dolendum quod talem praemiserimus, quo nos quandoque sequuturos non dubitamus. Non enim nobis ereptus est, sed periculis; nec tam vitam amisit, quam feliciter commutavit. Verum quia a conditione moriendi nemo excipitur, cum vir venerandus ea valetudine qua et mortuus est vexari cepisset, fratrum manibus sustentatus, in conventum se deduci poposcit: ubi, post verba exhortationis, cum lacrymis et gemitu omnium pedibus provolutus, qui communis Domini judicium formidabat, fratrum se judicio humiliter exposuit, lacrymabiliter postulans ut quod in eos deliquisset vel egisset negligentius, respectu pietatis ei relaxarent. Quod fratres omnes maxima cum devotione et copiosa lacrymarum effusione gratissime fecerunt. Ipse quoque negligentiores quosque, qui pro quolibet reatu ligati cernebantur, cuicumque subjacuissent sententiae, ultro et clementissime absolvit, atque omnibus tam remotis quam praesentibus in gratiam rediit, ac pristinis eos officiis et gradibus restituit. Denique, quantum in ipso fuit, multis precibus ut a cura pastorali prorsus absolveretur concupivit et petiit: sed hujus petitionis assensum a fratribus extorquere nullatenus potuit. Post aliquantum vero temporis, cum se morbo acrius videret fatigari, et exitum suum imminere tam propria quam medicorum sententia intellexisset, familiares suos, dominum videlicet Suessionensem, Noviomensem et Silvanectensem venerabiles ad se ascivit episcopos; quorum testimonio vel consilio domui suae [408] ipse disponeret, quorum munitus suffragiis tutius de hoc seculo migraret. His cotidie assidentibus humiliter sibi, nunc sigillatim, nunc simul omnibus, quicquid conscientia metuebat, cum multis confitebatur lacrymis. His fidem integram frequentius exposuit, ab his quicquid sibi injunctum et devotus implevit, et ex eorum vicissim manibus, per quindecim fere ante exitum suum dies sine intermissione, Dominici corporis et sanguinis sacramenta suscepit. Sicque totus ad Dominum conversus, tam diebus quam noctibus psalmis vel sanctorum nominibus per ordinem invocandis sollicitus intendebat. Fratres quoque omnes indesinenter hortabatur paci studere, unitatem ante omnia servare, scandala, seditiones, vel scismata omni studio fugere, ordinis conservationi et divino cultui, seu Sanctorum venerationi diligenter monebat intendere. Transiit autem idem desiderabilis pater et pastor egregius inter verba Dominicae orationis et Symboli, die iduum januarii, septuagesimo aestatis suae anno, a susceptione autem monastici habitus fere sexagesimo, praelationis vero suae vigesimo et nono anno. Transiit, inquam, plenus tam dierum quam virtutum, in coelo sanctis exultantibus, in terris vero omnis sexus vel aetatis, omnis gradus vel ordinis fidelibus moestis et plangentibus. Cujus sepulturae et exequiis pro persona vel loci dignitate celeberrimis, Dei nutu, interfuerunt sex episcopi venerabiles, et abbates seu alii religiosi viri quamplurimi; qui devotis orationibus Deo spiritum, terrae corpus solemniter commendarunt. Chris-[409]tianissimus quoque rex Ludovicus, cum longius abesset, accepto obitus illius tristissimo nuntio, pro familiaritate et amore quem ad invicem diutius habuerant, negotiis omnibus intermissis, cum praecipuis regni optimatibus acceleravit exequiis interesse: ubi, et pietatis memor et regiae celsitudinis immemor, amarissime, dum sepeliretur, flere non destitit. Unum procul dubio constat, non potuisse scilicet illum non gloriose consummari, cujus tota vita praecesserat gloriosa. Unde divinitus provisum est ut et transitum ejus pontifices consecrarent, et sepulturam sua praesentia rex insigniret. Sed et sacri Templi magister cum non parva sui ordinis militia affuit; qui precibus et lacrymis, vel quibus modis poterant, dilectam sibi animam Domino commendabant. Nos vero vitae ipsius superstites, quod sine ipso solatium capiemus, qui solus consolari moerentes solebat, excitare laetitiam, fugare moestitudinem? Quomodo carere poterimus tanto vitae comite, tanto curarum et laborum levamine? Quid boni sanitas habeat, languor ostendit. Plus sentimus quid habuerimus, postquam habere desinimus. Unus ipse erat nobis, in quo domestica sollicitudo residebat et cura quiescebat publica. Unus nobis erat et domi solatio et foris honori. Verum ingrati de translato esse non debemus, quia quod naturae communis erat persolvit, quod gratiae singularis a Christo percepit. Quomodo autem unquam poterimus de ipso non cogitare aut aliquando ejus reminisci sine lacrymis et dolore, [410] quamvis universorum gaudiis prosequendus sit, qui calcata morte coronam jam securitatis accepit? Poterimus unquam aut tanti non meminisse patris, aut sine lacrymabili quadam meminisse gratia? Sed hae nobis recordationes, etsi dolores innovant, voluptatem tamen afferunt. Quem si lugere ceperimus, de salute fortassis minus sperare videbimur. Si lacrymas omnino continuerimus, impietatis et ingratitudinis non immerito arguemur. Cujus casum, quo nobis esset tolerabilior, nec praemeditari potuimus. Ita pavebat animus tale aliquid de illo cogitare, non quod conditionem ignoraremus, sed quia de illo nisi secunda omnia cogitare non didicissemus. Raptus est autem ne malitia immutaret cor ejus, quoniam Deo placita erat anima illius. Dormivit in Domino et appositus est ad patres suos, enutritus in senectute bona. Reversa est terra in terram suam, sed spiritus astra petivit, ab illo coronandus et electorum numero sociandus, cui, dum in carne esset, ministravit et fide militavit integra.
Dum meriti morumque viri vitaeque recordor,Utpote virtutum conscius atque memor,Ipse licet sileam, quamvis mihi nota recondam,In lucem tamen haec efferet una dies.Haec natura boni, vis haec non posse latere;In medium venient quae latuere diu.Vivendi formam merito mortalibus illumAestimo directum coelitus atque datum.Ingentes animos in tali corpore miror,Et bona tot claudi tantaque vase brevi.[411] Sed satis hoc uno voluit natura probare,Virtutem quavis sub cute posse tegi.Tullius ore, Cato meritis, et pectore Caesar,Consilio reges, regna regebat ope.Quodque Cato Romae, quod Scipio praestitit olim,Hoc solus patrio praestitit ille solo.Quas laudes tibi, quos titulos, qualesve triumphos,Abba pater, poterit grex resonare tuus?Optime Sugeri, quid respectu meritorumDicetur dignum? Laus erit ista brevis:Sed ccelum tibi pro meritis applaudit et orbis,Et celebrat laudes Gallia tota tuas.Arrisere tibi nascenti sidera septem,Prospectusque fuit visque salubris eis.Thesauros tibi larga suos natura paravit,Expanditque tibi philosophia sinus.Nec tibi successus laetos fortuna negavit;Fata dedere boni quicquid habere solent. |