BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Vita Sugerii abbatis auctore Guillelmo

Sandionysiano monacho

 

____________________________________________________________

 

 

 

Liber tertius.

 

Eo igitur tempore, quo christianissimus Francorum rex Ludovicus crucem post Dominum bajulans Hierosolymam profectus est, initum est a pontificibus regni vel proceribus generale consilium, cum potissimum ex optimatibus vel personis ecclesiasticis rerum summam et regni oporteret committi gubernacula. Factumque est, Divinitatis instinctu, ut omnium unanimis in hunc virum gloriosum conveniret sententia; invitumque illum ac satis renitentem reipublicae [194] amministrationem et curam suscipere compulerunt. Quam ille dignitatem, quia onus esse potius quam honorem judicabat, quantum fas fuit, recusavit; nec ad suscipiendum omnino consensit, donec ab Eugenio papa, qui profectioni regiae praesens affuit, cui resistere nec fas fuit nec possibile, tandem coactus est. Verum nemo aestimet ipsius voluntate vel consilio regem iter peregrinationis aggressum, in quo licet illi longe aliter quam sperabat successerit, pio tamen desiderio ac Dei zelo illud arripuit. Porro providus hic et praescius futurorum nec illud principi suggessit, nec auditum approbavit. Quin potius, cum inter ipsa statim initia, obviare frustra conatus, regium cohibere non posset impetum, tempori cedendum adjudicavit, ne vel regiae devotioni inferre videretur injuriam, vel fauctorum offensam inutiliter incurreret.

Rege igitur peregre jam profecto, cum vir egregius rerum dominio potiretur, ceperunt latrunculi per regnum passim erumpere, et conceptas diu factiones proferre in publicum; ex principis scilicet absentia nacti, ut sibi videbatur, saeviendi licentiam. E quibus alii quidem ecclesiarum et pauperum facultates aperta diripiebant violentia, alii vero locis occultioribus latrocinia exercebant. In quorum ultionem dux novus gemino statim accinctus est gladio, altero materiali et regio, altero spirituali et ecclesiastico, utroque autem a summo sibi Pontifice divinitus commisso. In brevi itaque istorum ausus temerarios compressit, atque illorum machinationes manu valida redegit in nihilum. [195] Sicque illum per omnia favor comitatus est divinus, ut et incruentas de hoste reportaret victorias, et de regni integritate nihil penitus deperiret. Hoc modo vir virtutis exterius leo, intrinsecus agnus, Christo duce praelia regni praeliabatur pacifice. Videres de remotis regni partibus, Lemovicos, Bituriges, Pictavos et Guascones in opportunitatibus ad illius se conferre praesidium: quibus nunc ope, nunc consilio ita satisfaciebat in omnibus, ut a quovis rege nihil sperarent amplius.

Agebat praeterea bonum patremfamilias, ampliora faciendo quae servanda susceperat. Siquidem et aedes restauravit regias, et ruinas murorum erexit et turrium. Nam quod fuit palatium, quod regale aedificium, quod non aliqua ex parte melioratum princeps reversus invenerit? Et ne propter regis absentiam regno quicquam deesset honoris, ab hoc milites solita consequebantur stipendia, et certis diebus vestes vel dona regia. Quae omnia constat illum propria potius munificentia tribuisse, quam de regis aerario vel re publica. Nam omnem pecuniam, quae de fiscis solvebatur regiis peregrinanti regi aut transmisit aut reservavit, cogitans longe posito plurima necessaria, et quae reservarentur regresso non fore superflua.

Hujus decreto ecclesiastici vel dabantur honores, vel detrahebantur singulis: quippe cujus assensu consecrationem obtinebant electi pontifices, cujus [196] nutu ordinabantur abbates. Absque ulla invidia, sine rubore aliquo ei subdebantur episcopi, ei deferebant, ei parebant. Eo vocante conveniebant, quando dimisisset in sua recedebant, gaudentes quod in clero talis fuisset inventus, qui regni curam unus pro omnibus sustinere sufficeret.

Tantae igitur ejus probitati et tantae prudentiae summus congratulabatur Pontifex: adeo ut quicquid in Galliis decretum fuisset ab isto, Romae ratum haberetur; et quicquid ante hunc sumpsisset initium, illic robur acciperet. Huic singulari familiaritate papa scribebat Eugenius. Hunc suis frequenter adhortationibus roborabat, nil jam illi imperando injungens, sed, ut verum fatear, humiliter obsecrans. Hic sibi fiducialiter injuncta adimplebat, ille cooperabatur auctoritate indulta; et quae Romae terminari non poterant, saepe in istius praesentia condignum sortita sunt terminum. Quisquis legerit mutuas illorum epistolas et scripta crebro discurrentia, facile intelliget quanta fuerit alterius apud alterum reverentia, quis honor, quae fiducia.

Deinde cum ante regis reditum contigisset fratrem illius de Hierosolymis reverti, quidam statim populares, qui ad nova facile concitantur, ceperunt occurrere, vitamque illi cum imperio imprecari. Sed et de clero nonnulli, quia secus quam vellent in regno aliqua fierent, foeda illi ceperunt adulatione blandiri, et hunc regii sanguinis fiducia ad quaedam illicita incitare: quorum hic nomina idcirco supprimimus, ne [197] quem ex destinato laedere videamur. Justus autem ut leo confidens, hujus praesumptione cognita, ne commissum sibi turbaret imperium, sicut adversus castra Dei dolositatem fertur irritasse Graecorum, communicato cum fidelibus regni consilio, non prius ejus conatibus destitit obviare, donec omnem illius tumorem prudenter compressit, et ad condignam satisfactionem eum compulit. Tanta nimirum ejus erat fides et tanta constantia, ut pro veritate vel justitia, si res exigeret, mortem laetus exciperet. Cujus dum animum ex operibus perpendo, et salutem principis et reditum huic quam maxime ascribenda crediderim. Nam et pro salute illius a clero vel populo eleemosynarum fieri largitiones et crebras statuit Letanias: ac de reditu sollicitus, tam privatis scriptis quam publicis illum revocare non cessabat; sed et omnium commune desiderium insinuans et vota suspensa, moras arguebat inutiles.

Inter haec nemini mirum videatur, si huic viro accidit quod contingere bonis omnibus consuevit. Nemo, inquam, miretur, si labia iniqua, et linguam delatorum dolosam incurrit, a quibus nec Salvator immunis fuit. Fama siquidem percurrente, quae cotidie et de bonis mala et de malis bona sua facilitate confingit, quaedam de illo regiis suggesta sunt auribus, quae regis animum simplicem et aliorum affectus ex suo metientem aliquantisper turbaverunt. Sed cum fidelium, et hujus scilicet et aliorum orationes regi prosperum obtinuissent reditum, et illi Romam appro-[198]pinquanti jam dictus romanus occurrisset Pontifex, inter prima statim mutuae confabulationis verba, ita hunc regi magnifice pro meritis papa commendare studuit, ut linguas obtrectantium prorsus confoderet, et mendaces illos ostenderet, qui virum egregium maculare et splendorem illius obfuscare conati sunt. Ita factum est ut hunc invidia non solum non laederet, sed et laudibus ejus incrementa conferret. Nam rex, veritate comperta, et tam ex operibus quam papae testimonio fide viri cognita, cum hunc ante profectionem plurimum dilexisset, omni jam suspicione sublata, amplius post reditum, ut dignum erat, dilexit et honoravit. Quidni diligeret? Quidni omni honore dignum haberet eum, qui rerum summam sibi creditam strenue et fideliter rexit, atque cum pace et integritate regnum reconsignavit? Quidni prae cunctis se illi crederet, quem prae ceteris fidelem probavit? Dilexit revera, dilexit, et quantum dilexerit probavit exitus. Nam, sicut norunt plurimi, et vivo et mortuo gratiam retulit. Ex illo jam tempore, tam a populo quam principe pater appellatus est patriae, et ab omnibus pariter maximis meritorum efferebatur titulis. Putabant plurimi hunc illi felicitatis gradum debuisse sufficere, nec altius illum ascendere posse proficiendo. Sed quemadmodum pessimis quibusque nullus est descensionis gradus ultimus, sic viris virtutum nullus est proficiendi finis vel terminus.

Per dies itaque singulos vir illustris angebatur animo, quod ex illa peregrinationis via nulla virtutis parerent vestigia. Indigne etiam ferebat quod ex tanta [399] Francorum militia alii quidem vel ferro vel fame miserabiliter cecidissent, alios vero reverti vidisset inglorios. Unde satis erat sollicitus, ne hujus infortunii occasione christiani nominis in Oriente deperiret gloria, et loca sancta infidelibus conculcanda traderentur. Epistolas quippe transmarinas a rege Hierosolymorum vel patriarcha Antiocheno acceperat, quibus illum ad subveniendum sibi lacrimabiliter invitabant, asserentes occiso principe crucem Salvatoris intra Antiochiam a Sarracenis inclusam, urbemque, nisi celerius sibi subveniretur, deditioni proximam. Hisdem nihilominus diebus, Eugenius papa scripta illi direxit apostolica, et pro reverentia obsecrans, et pro auctoritate imperans ut, secundum datam a Deo sibi sapientiam, Orientali ecclesiae subveniendo consuleret, et christianorum quibus posset modis auferret opprobrium. Hac igitur provocatus necessitate, praesertim cum illum et apostolica jussio urgeret et roboraret auctoritas, iniit cum pietate consilium, qualiter et periclitantibus opem ferret et injuriam crucis in nefarios retorqueret. Et regi quidem Francorum parcendum judicans vel reversae nuper militiae, quod vix paululum respirassent, convocatos super hoc negotio regni convenit episcopos, exhortans illos et animans ad praesumendam secum victoriae gloriam, quae potentissimis regibus non fuisset concessa. Quod cum frustra tertio attemptasset, accepto gustu formidinis et ignaviae illorum, dignum nihilominus duxit, cessantibus aliis per se laudabile votum implere. [400] Quam videlicet magnificam devotionem suam ad tempus occultare maluisset, propter incertos exitus, sive ut jactantiam declinaret: verum ingens illam prodidit apparatus. Nam exinde cepit satagere ut per manus sacri Templi militum sumptus tantae rei necessarios Hierosolymam praemitteret, ex his scilicet redditibus quos proprio sudore vel solertia monasterio adjecerat. Unde recte nullus indignabitur, si attenderit quantum illius studio omnes ecclesiae possessiones in redditibus creverint, quot etiam praedia adquisita, quotve ecclesiae temporibus illius monasterio sint addita. Porro omnia faciebat specie quidem, quasi pro se alios pararet dirigere; re autem vera, si daretur vita comes, per seipsum profecturus et propositum aggressurus. Sperabat adjutorem sibi fore Omnipotentem, qui in paucis aeque ut in multis consuevit dignis praestare victoriam, considerans in talibus consilio opus esse potius quam viribus, et prudentiam quam arma magis necessariam.

Interea dum de profectione deliberat, dum ad pium certamen incessanter anhelat, decrevit cordium inspector Altissimus, apud quem voluntas pro facto reputatur, decrevit, inquam, ante congressionem athletam suum coronare, et seni parcere glorioso, qui plures jam et varios pro illo agones dimicasset. Domino igitur illum ad se evocante, levi correptus est febricula. Vidimus, mi Gaufride, vidimus senem, sed animo vigentem et viridem, cum valetudine et imbecilli corpusculo aliquandiu colluctantem. Vidimus aliorum manibus sustentatum frequenter sacras hostias immolantem, donec ingravescente morbo et viribus minoratis, lecto applicitus est: quod sine dolore [401] non vidi, sine gemitu non eloquor. Cumque intellexisset hanc esse vocationem suam, et diem sibi imminere ultimum, aequo animo et alacri tulit Conditoris arbitrium; laetus, ut ait, quod ex hac quasi fovea in illud aliquando evaderet liberum et sublime. Nonne spiritu hoc praeviderat, quando Turonis ad sepulcrum eximii confessoris eodem anno orandi gratia profectus est, migrandi utique petiturus licentiam, et, ut nobis asserebat, vale illi dicturus ultimum? Ubi etiam ad sancti tumulum solita liberalitate visus est egregii operis vestem obtulisse sericam.

Illud tantum moleste videbatur ferre, quod devotionis suae propositum alius susciperet, segnius, ut timebat, peragendum. Ne ergo votum suum prorsus infectum relinqueret, elegit ex nobilissimis Francorum proceribus virum et animo et viribus in re militari experientissimum, et quem vice sua mitteret aptum, eo quod ad coelestem Hierusalem vocatus ipse praeiret. Cui cum et opus suum et votum impressa cruce injunxisset, impensas quoque quas praemiserat concessit: quae illi videlicet, et non paucis militibus, ad impugnandos perfidos, et ulciscendas coelestes injurias longo tempore sufficerent.

Ex illa denique die cepit horam ultimam hilarior exspectare: nec trepidabat ad extrema, quia vitam consummaverat ante mortem, nec pigebat eum mori cum juvaret vivere. Libens exibat, quoniam emisso sibi sciebat meliora restare. Nec putabat exeundum viro bono sicut exit qui ejicitur, qui invitus expellitur. Erat itaque in conspectu mortis alacer, et promittentibus vitam, Deum testor, magis indignabatur quam morti. Qui mirum in modum eo vultu eodemque [402] animo spectabat finem suum, quo quis finem spectare solet alienum: quem non exciperet tam hilariter, nisi se diu ad illum praeparasset. Quomodo quidam rogare solent vitam, ita ille optabat exitum, quia bene vivendo egerat ut satis vixisset: nec quamdiu, sed quam bene viveret semper attenderat. Qua videlicet valetudine quatuor mensibus vel eo amplius detentus agebat Omnipotenti gratias, quod non repente avulsus, sed subductus paulatim perduceretur ad requiem, homini fatigato necessariam. Qui cum se circa Natalem Domini diem acrius sensisset urgeri, cepit instanter a Domino postulare ut ejus paulisper differretur transitus, donec scilicet dies transissent festi, ne propter illum ex festis converterentur in moestos: in quo manifeste a Domino visus est exaudiri. Nam, expletis sacris diebus octava Epiphaniorum die migravit ad Dominum, apud quem, ut credi decet, post octavam jam agit continuam. Et merito qui prae ceteris mortalibus vel Domini vel sanctorum consueverat festivitatibus delectari, festis credendus est interesse perennibus.

Ecce dum tibi parere volo, Gaufride, multorum me morsibus lacerandum, multis ridendum exposui. Nempe scio non defuturos qui me praesumptionis arguant, quod nobilem occupaverim materiam, eximiis illustrandam praeconibus. Et quidem diu exspectavi, sperans aliquem fore qui meritis optimi viri vicem rependeret. Sed dum tepidius quidam agunt, [403] elegi utcumque scribere, quam ingratitudinis vel negligentiae notam incurrere. Si cui visus fuero respectu meritorum pauca scripsisse, cogitet me ipsa brevitate modernis consuluisse lectoribus. Qui vero causatus fuerit modum me in scribendo excessisse, legat quae idem scripsit gesta regia, legat, si libet, scripta de toto illi orbe directa, et cognoscet longe citra rerum eminentiam me desisse. Sola me aestimo fundamenta jecisse, in quibus celsiores aliquando surgant structurae. In silva densiore informem et modicam dejeci materiem, electorum artificum manibus formam quandoque suscepturam.

Reliqua, quae ad ejus spectant transitum, quam gloriose scilicet transierit, qui tam laudabiliter vixit, quam laudabiles fuerint exsequiae, quam celebres personae interfuerint sepulturae, epistola illa, quam te rogante de ejus excessu edidi, scire cupientibus plenius ostendet. Denique, o felicem te, felicem quoque et me, quibus datum sit et vivo et mortuo ministrare, quorum manibus pretiosa jam exanimato corpori sunt infusa balsama! Nunc, quod optandum restat, utinam nostri memor sit et pro nobis oret qui nobiscum orare consueverat, ut cujus convictu gavisi sumus, orationibus fulciamur! Et quidem, si hunc bene novi, ita ut nunc est aeternis immixtus gaudiis, sui nominis officium implere non desinit. Nam qui nobiscum adhuc positus principum celsitudini pro subditis suggerebat, nunc quoque pro devotis et supplicibus conspectui divinitatis suggerendo Suggerius assistit. [404] Si enim, cum adhuc mole premeretur corporis, tantam pro fratribus gerebat sollicitudinem, quid nunc agere credendus est, quando carnis ruptis vinculis ad plenam libertatem perductus evasit? Haud dubium quin illius modo preces Dominus clementer admittat, qui Domini praecepta et attente audivit et diligenter implevit.