Sugerius
1080/81 - 1151
|
Liber de rebus inadministratione sua gestis
|
____________________________________________________________
|
|
XXXII.De Crucifixo aureo.
Adorandam vivificam crucem, aeternae victoriae Salvatoris nostri vexillum salutiferum, de quo dicit Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini mei Jesu Christi {Gal. VI, 14}, quanto gloriosum non tantum hominibus quantum etiam ipsis angelis, filii hominis signum appareris in extremis in coelo, tanto gloriosius ornatum iri tota mentis devotione si possemus inniteremur, jugiter eam cum apostolo Andraea salutantes: «Salve crux, quae in corpore Christi dedicata es, et ex membris ejus tanquam margaritis ornata.» Verum quia sicut voluimus non potuimus, quam melius potuimus voluimus, et perficere Deo donante elaboravimus. Hinc est quod preciosarum margaritarum gemmarumque copiam circumquaque per nos et per nuncios nostros quaeritantes, quam preciosiorem in auro et gemmis tanto ornatui materiam invenire potuimus praeparando, artifices peritiores de diversis parti-[195]bus convocavimus, qui et diligenter et morose fabricando crucem venerabilem ipsarum ammiratione gemmarum retro attollerent, et ante, videlicet in conspectu sacrificantis sacerdotis, adorandam Domini Salvatoris imaginem in recordatione passionis ejus tanquam et adhuc patientem in cruce ostentarent. Eodem sane loco beatus Dionysius quingentis annis et eo amplius, videlicet a tempore Dagoberti usque ad nostra tempora, jacuerat. Unum jocosum, sed miraculum nobile, quod super his ostendit nobis Dominus, sub silentio praeterire nolumus. Cum enim haererem penuria gemmarum, nec super hoc sufficienter mihi providere valerem (raritas enim eas cariores facit), ecce duorum ordinum trium abbatiarum, videlicet Cistellensis et alterius abbatiae ejusdem ordinis et Fontis Ebraldi, camerulam nostram ecclesiae inhaerentem intrantes, gemmarum copiam, videlicet jacinctorum, saphirorum, rubetorum, smaragdinum, topaziorum, quantam per decennium invenire minime sperabamus, emendam nobis obtulerunt. Qui autem eas habebant, a comite Theobaldo sub eleemosyna obtinuerant, qui a thesauris avunculi sui regis Henrici defuncti, quas in mirabilibus cuppis toto tempore vitae suae congesserat, per manum Stephani fratris sui regis anglici receperat. Nos autem onere quaerendarum gemmarum exonerati, gratias Deo referentes, quater centum libras, cum plus satis valerent, pro eis dedimus.Nec eas solum, verum etiam multam et sumptuosam [196] aliarum gemmarum et unionum copiam ad perfectionem tam sancti ornamenti apposuimus. De auro vero obrizo, circiter quater viginti marcas nos posuisse, si bene recordor,meminimus. Pedem vero quatuor Evangelistis comptum, et columnam cui sancta insidet imago, subtilissimo opere smaltitam, et Salvatoris historiam cum antiquae legis allegoriarum testimoniis designatis, et capitello superiore mortem Domini cum suis imaginibus ammirante, per plures aurifabros Lotharingos, quandoque quinque, quandoque septem, vix duobus annis perfectam habere potuimus. Tanti igitur et tam sancti instrumenti ornatum altius honorare et exaltare misericordia Salvatoris nostri accelerans, domnum papam Eugenium ad celebrandum sanctum Pascha, sicut mos est Romanis pontificibus in Galliis demorantibus, ob honorem sancti apostolatus beati Dionysii, quod etiam de Calixto et Innocentio illius praedecessoribus vidimus, ad nos adduxit: qui eundem crucifixum ea die solenniter consecravit. De titulo verae crucis Domini, quae omnem et universalem excedit margaritam, de capella sua portionem in eo assignavit; publice coram omnibus, quicumque inde aliquid raperent, quicumque ausu temerario in eum manum inferrent, mucrone beati Petri et gladio Spiritus sancti anathematizavit. Nos autem idem anathema inferius in cruce intitulari fecimus. |