BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Liber de rebus in

administratione sua gestis

 

____________________________________________________________

 

 

 

XIX.

Miraculum de muta.

 

Erat quaedam nobilis matrona, multis annis viduata, videlicet mater venerabilis viri abbatis Corbeiae [179] Roberti monachi nostri: quae, cum loca Sanctorum ob remedium animae suae frequentare consuevisset, cum quadam puella jam duodenne, quae nunquam fuerat locuta, illuc devenit. Nocte vero sabbati in eadem ecclesiola cum ipsa muta pernoctans, dum pro se et pro suis divinas sollicitaret aures, ubi fratres incoeperunt Te Deum laudamus, visum est, sicut referebat, eidem puellae quasi in extasim raptae, quod quaedam gloriosa regina pulchra ut luna, electa ut sol, cicladibus regiis vestita, auro gemmisque pretiosis coronata, a sinistro cornu altaris ad dextrum contendens, ante eam transibat. Quae cum eam nomine proprio (Lancendis enim vocabatur) pie satis advocasset, audiente tam praefata matrona quam aliis multis, clara voce, lingua inusitata, «Domina» respondit. Nec deinceps minus loqui aut scivit aut potuit, quam si toto tempore vitae suae locuta fuisset. Quod stupendum miraculum qui aderant summo praeconio attollentes, per diversas regiones adjacentes reportaverunt. Qui vero prius eam per quinquennium mutam, et post per quinquennium loquacem cognovimus, locum ipsum sanctum et exaltare et diligere jure debuimus.