Sugerius
1080/81 - 1151
|
Liber de rebus inadministratione sua gestis
|
____________________________________________________________
|
|
XVIII.De cella constructa in loco qui dicitur Campis.
Igitur post multa annorum curricula, fere ducentorum aut plus, cum mater ecclesia Axonae, quae parrochialis est Corboili, sola quasi statua eodem in loco remansisset, eam etiam episcopi Parisienses ex aemulatione ingenitae monasterii libertatis beato Dionysio abstulerunt, et ut hoc ipsum fortiter defenderetur, Cluniaco et Cluniaci membris, videlicet Sancto Martino de Campis et ecclesiae de Gornaco contulerunt. Ipsi vero tyranni Corboilensis castri, in malitia sua congelati, tam miserabiliter omnia sibi subjugaverunt ut vix quicquam reliqui praeter vacuum terrae fundum dimiserint, et in proprios usus, tanquam proprii essent juris, ausu sacrilego redegerint. Supererat et quaedam capella in honore, ut ferebatur, beatae Mariae, qua [178] nullam conspicatus sum minorem, semiruta, in loco qui dicitur Campis, in qua et antiquum altare, quod supra ex solitudine concretam herbam oves et caprae frequenter depascebant. Ubi testimonio multorum saepe in die sabbati, sanctitatem loci significantes, candelae videbantur ardere. Quo facto excitati indigenae infirmi, et post etiam alienigenae multi illuc in spe sanitatis concurrebant, et sanabantur. Cum autem divino nutu locus ille a multis tam propinquis quam remotis frequentaretur, destinati sunt illuc fratres nostri venerabiles viri bonae memoriae Herveus prior et Odo Torcetensis, qui et Domino nostro et ejus beatae Genitrici deservirent, locellumque illum divino cultui adaptare et exaltare operam darent. Ubi statim tanta miraculorum copia sub ammiratione omnium in brevi effloruit, ut et ab omnibus amaretur, ab omnibus praedicaretur, et a quibuscuraque augmentaretur. Multitudo siquidem languentium, et qui vexabantur a spiritibus immundis, nec non caecorum, claudorum et aridorum incommoditas ibidem deponebatur. Quorum miraculorum, cum innumera operante beata Dei Genitrice locum celebrem personarent, duo inpraesentiarum, quae visu aut auditu cognovimus, paginae praesenti ad honorem ejusdem loci accommodare curavimus. |