BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Liber de rebus in

administratione sua gestis

 

____________________________________________________________

 

 

 

XVI.

De decima de Barvilla.

 

Inter alia decimam quandam de Barvilla {Barville, circa eamdem urbem}, quam milites quidam a centum armis, sicut dicebant, sub censu duorum solidorum habebant, quae nobis quotannis viginti aut triginta annonae modiis valet, sive quaeque perdita prout melius potuimus ad opus ecclesiae retraximus. Cumque dominicae domus satis vilissimae ex toto corruissent, hoc potissimum ad has, quae modo sunt facetae et propugnabiles, construendas excitavit: quod cum constituissem determinare causas nostras in eadem domo, una dierum, nutu divino me absente, tam miserabiliter corruit, ut etiam lectum in quo jacerem si adessem, et plancatum solarii, et tonnas inferioris promptuarii, et vasa vinaria omnino confregerit, et sub tanta ruina, quod divina propitiatio mihi pepercerit omnibus fidem fecerit. Granchiam peroptimam ibidem extruximus, et stagna duo, quae multa piscium copia multo tempore illuc adventantibus sufficientiam, si bene serventur, ministrabunt. Quae quidem terra quantum auxilio Dei sit meliorata, [177] et de quanta miseria fuerit suscitata, certum constat argumentum, quod cum prius triginta libras, nunc saepius plus quam ducentas tantum persolvat.