Sugerius
1080/81 - 1151
|
Liber de rebus inadministratione sua gestis
|
____________________________________________________________
|
|
XIV.De Feins et Vendrovillare.
Aliam etiam possessionem, quae dicitur Feins {Fains-en-Dunois (Eure-et-Loir)} et Vendrovillare, cum aliis pertinentibus villis, a Galeranno de Bretoilo et uxore ejus Juditha et strenuo viro filio ejus Ebrardo, qui in expeditione Hierosolymitana occubuit, multo sumptu fere centum quinquaginta marcarum argenti comparatam, sive restitutam, (dicebatur quippe quod beati Dionysii antiquo tempore ex dono Huberti de Sancto Galarico extiterat), eleemosynae beati Dionysii contulimus; sperantes de Dei misericordia, quod ea pauperibus attributa eleemosyna divinae retributionis beneficium nobis ab omnipotenti Deo misericorditer impetrabit. Dixit enim quod sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum. Et ut in sempiternum necessitatibus pauperum firmius deserviat, praecepto regis Ludovici, quod in archivis publicis repositum continetur, firmari fecimus. |