BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Roscelinus Compendiensis

ca. 1050 - 1124

 

Epistula ad Abaelardum

 

1118/21

 

____________________________________________________________

 

 

 

Roscelini Nominalistarum in philosophia quondam choragi,

ad Petrum Abaelardum epistola hactenus inedita.

 

(0357C) Si Christianae religionis dulcedinem quam habitu ipso praeferebas vel tenuiter degustasses, nequaquam tui ordinis tuaeque professionis immemor, et beneficiorum quae tibi tot et tanta a puero usque ad iuvenem sub magistri nomine et actu exhibui (0358C) oblitus, in verba malitiae meam adversus innocentiam adeo prorupisses, ut fraternam pacem linguae gladio vulnerares iuxta illud: Lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5), et Salvatoris nostri saluberrima actuque facillima praecepta contemneres. (0359A) Cum enim Veritas dicat: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum; si autem te non audierit, adhibe testes; quod si neque sic te audierit, dic Ecclesiae (Matth. XVIII, 15), tu duobus primis mandatis subito iracundiae furore calcatis ad tertium inordinate transvolasti et ad praeclaram et praecellentem Beati Martini Turonensis ecclesiam detractionis meae plenissimas et de vasis sui immunditia fetidissimas litteras transmisisti, in quibus mea persona multiplici infamiae macula quasi vario leprae colore depicta in ipsius etiam sanctissimae Ecclesiae contumeliam, lapso honestatis pede eam foveam vocans, decidisti. Fovea quippe in sacro eloquio semper in malo accipitur: Ut foderet ante faciem meam foveam (Psal. LVI, 7), foveam animae (0359B) meae (Ier. XVIII, 20); et: Si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14); et: Qui parat proximo suo foveam prior incidit in eam (Eccli. XXVI, 29). Non itaque praefatam sanctissimam Ecclesiam, quae me indignum et peccatorem et, ut verum fatear, opprobrium hominum plebisque abiectionem gratuita miseratione recepit, foveae comparare debueras; sed ei potius, cuius imitatrix haec in facto effecta est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, qui ob nimiam charitatem quam erga peccatores habuit de coelo descendit ad terras, qui nobiscum manens peccatores recepit et cum eis manducavit, qui et pro peccatoribus usque ad illa inferni loca ubi peccatores cruciabantur, ut eos a (0359C) tormentis solveret, descendit. Sed mirum non est, si contra Ecclesiam turpiter loquendo debaccharis, qui sanctae Ecclesiae vitae tuae qualitate tam fortiter adversaris. Verum praesumptioni tuae ideo decrevimus ignoscendum, quia non ex consideratione, sed ex doloris immensitate id agis; et sicut damnum corporis tui pro quo sic doles irrecuperabile est, ita dolor quem mihi contraxisti inconsolabilis est. Sed valde tibi divina metuenda est iustitia, ne, sicut cauda qua prius, dum poteras, indifferenter pungebas, merito tuae immunditiae tibi ablata est, ita et lingua, qua modo pungis, auferatur; prius enim apium similitudinem de cauda pungendo portabas, nunc vero serpentis imaginem de lingua pungendo portas. (0359D) De talibus in psalmo dictum est: Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. CXXXIX, 4). Sed ne de contumelia nobis illata plus aequo dolere et obloquendo nos modo ulcisci velle videamur, ad litteras tuas veniamus, et quae in eis concedenda, quae sint refutanda demonstremus. Initium litterarum tuarum de mea immunditia et de ecclesiae Beati Martini contumelia est. De ecclesia doleo, de me autem laetus sum, quia in veritate talem me esse recognosco qualem me scribendo depingis. Dixisti enim me omni vitae spurcitia notabilem. Quod cum ita est, hanc tuam veritatis assertionem quasi quibusdam brachiis charitatis amplector, et in verbis tuis quasi in speculo me totum aspicio. Sed potens est Deus de lapidibus (0360A) istis suscitare filios Abrahae. Nolo enim me iustificare, quia si gloriam meam quaeram, gloria mea nihil est. Absit enim, ut declinet cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL, 4), quod vero super, quod summa haeresi convictus et infamis iam toto mundo expulsus sim, haec tria modis omnibus refello et testimonio Suessionensis et Remensis Ecclesiae falsa esse pronuntio. Si enim aliquando vel in verbo lapsus fui vel a veritate deviavi, nec casum verbi nec assertionem falsi pertinaciter defendi, sed semper paratior discere quam docere animum ad correptionem praeparavi, neque enim haereticas est qui, licet erret, errorem tamen non defendit. Unde beatus Augustinus: Non ob aliud sunt haeretici nisi (0360B) quia, Scripturas sacras non recte intelligentes, opiniones suas contra earum veritatem pertinaciter defendunt. Et ad Vincentium Victorem: Absit ut arbitreris te a fide Catholica deviasse, quia ipse animus correptionis praeparatione et exspectatione Catholicus fuit. Qui ergo nunquam meum vel alienum errorem defendi, procul dubio constat quia nunquam haereticus fui. Quia vero spiritu immundo quasi cum quodam vomitu locutionis me infamem atque in concilio damnatum eructas, utrumque esse falsissimum praefatarum Ecclesiarum testimonio apud quas et sub quibus natus et educatus et edoctus sum comprobabo, cum apud Sanctum Dionysium cuius monachus esse videris, licet diffugias, modo tecum acturus venero. Neque vero timeas, quasi te noster lateat adventus, (0360C) quia in veritate per tuum abbatem eum tibi nuntiabo, et quantum volueris ibi te exspectabo. Quod si abbati tuo inobediens, quod facere non dubitas, exstiteris, ubicunque terrarum latueris te quaesitum inveniam. Quomodo vero stare potest quod dixisti toto me mundo expulsum, cum et Roma quae mundi caput est me libenter excipiat, et audiendum libentius amplectatur et audito libentissime obsequatur? Neque vero Turonensis Ecclesia vel Locensis, ubi ad pedes meos magistri tui discipulorum minimus tam diu resedisti, aut Bizuntina Ecclesia in quibus canonicus sum, extra mundum sunt, quae me omnes et venerantur, et fovent, et quod dico discendi studio libenter accipiunt. E huius (0360D) igitur dicti manifestissima falsitate caetera litterarum tuarum commenta ex aequitate falsa esse iudicanda sunt. Non minimum autem doleo quod bonorum persecutorem me dixisti. Licet enim bonus non sim, bonos tamen singulos quo debeo honore semper veneratus sum. Hos autem quos in exemplum trahis, dominum videlicet Anselmum Cantuariensem et Robertum bonae vitae bonique testimonii homines nunquam persecutus sum, licet quaedam eorum dicta et facta reprehendenda videantur. Nec mirum, quia videmus nunc per speculum in aenigmate (I Cor XIII, 12). Neque enim hi duo sapientes et religiosi viri maioris meriti seu sapientiae sunt Petro apostolorum principe et martyre glorioso, et beato Cypriano Carthaginensi episcopo doctore suavissimo (0361A) et martyre gloriosissimo, in cuius laudibus beatus Hieronymus exsultans ait: Beatus (Cyprianus instar fontis purissimi dulcis incedit et placidus est, et cum totus sit in exhortatione virtutum, in persecutionis angustiis, Scripturas non deseruit dininas. Unde prudentius de martyribus: Omnis amans Chrystum tua leget, doctor Cypriane, scripta. Iste tamen tanto sanctorum praeconio in sublime deductus aliter de baptismate sensit haereticorum atque ipsius scriptis reliquit quam postea veritas prodidit, Unde beatus Augustinus in libro De baptismo sic loquitur: «Visum est quibusdam egregiis viris inter quos praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse apud haereticos vel schismaticos baptismum Christi. Reddens ergo debitam reverentiam dignumque (0361B) honorem, quantum valeo, pacifico episcopo et glorioso martyri Cypriano, audeo tamen dicere aliter eum sensisse de schismaticis et haereticis baptizandis quam postea prodidi non ex mea, sed universae Ecclesiae sententia plenarii concilii auctoritate roborata. Princeps vero apostolorum Petrus, quia gentes ad baptismum venientes circumcidi compellebat, a Paulo apostolo prius, postmodum a sanctis Patribus merito reprehensus est. Ait enim Apostolus: Cum esset Cephas Antiochiae et non recte incederet in veritate Evangelii, aperte restiti ei in faciem quia reprehensibilis erat. (Gal. II, 11). Unde beatus Augustinus: Venerans ergo Petrum pro sui merito apostolorum primum et eminentissimum martyrem, audeo tamen dicere eum non recte fecisse, ut (0361C) gentes iudaizare cogerentur. Unde beatus Augustinus: Qui se Nazaraeos Christianos vocant nati haeretici ex illo errore in quo Petrus devius revocatus est a Paulo. Idem: Cum Petrus in mari titubasset, cum Dominum carnaliter a passione revocasset, cum ter Dominum in passione negasset, cum in superstitiosam simulationem lapsus esset, videmus eum veniam consecutum ad martyrii gloriam pervenisse. Quid mirum igitur, si isti, quos me asseris iniuste persecutum, in aliquibus vel dictis vel factis aliquando minus provide egerunt, qui superioribus duobus sanctis doctoribus et martyribus nequaquam superiores exstiterunt.

Vidi enim dominum Robertum feminas a viris (0361D) suis fugientes, viris ipsis reclamantibus, recepisse, et, episcopo Andegaviensi ut eos redderet praecipiente, inobedienter usque ad mortem obstinanter tenuisse. Quod factum quam irrationabile sit considera. Si enim uxor viro debitum negat, et ob hoc ille moechari compellitur, maior culpa est compellentis quam agentis. Rea ergo adulterii est femina virum dimittens postea ex necessitate peccantem. Quomodo ergo eam retinens et fovens immunis et non particeps eiusdem criminis erit? Illa enim nequaquam hoc faceret, nisi qui eam retineret inveniret. Audi beatum Augustinum durius illoquentem. Ait enim: Dimissa si per incontinentiam cogitur alicui copulari, hoc est moechari. Quod si illa non fecerit, ille tamen, quantum in eo est, facere (0362A) compulit, et ideo hoc illi peccatum Deus, etsi illa casta permaneat, imputabit. Si igitur reus est criminis vir uxorem postea non peccantem dimittens, quanto magis si illa peccaverit? Audi etiam beatum Gregorium ad quemdam abbatem illoquentem de quodam coniugato, quem ita suscipiendum cognovit, si uxor eius similiter converti voluerit. Nam cum unum utriusque corpus coniugii copulatione sit factum, indecens est partem converti et partem inde in saeculo manere. Aut ergo uterque discedat aut uterque remaneat. Sed de domino Anselmo archiepiscopo, quem et vitae sanctitas honorat, et doctrinae singularitas ultra communem hominum mensuram extollit, quid dicam? Ait enim in libro quem Cur Deus homo intitulat, aliter Deum non posse homines (0362B) salvare, nisi sicut fecit, id est nisi homo fieret, et omnia illa quae passus est pateretur. Eius sententiam sanctorum doctorum, quorum doctrina fulget Ecclesia, dicta vehementer impugnant. Ait enim sanctus Leo: Cum ei multa alia suppeterent ad redimendum genus humanum, hanc potissimum elegit viam, ut non virtute potentiae sed ratione uteretur iustitiae. Audi beatum Augustinum De Trinitate: cur non, postpositis innumerabilibus modis quibus ad nos redimendum uti posset Omnipotens, mors eius potissimum eligeretur. Item: «Eos qui dicunt: Itane defuit Deo modus alter, quo liberaret homines a miseria mortalitatis huius, ut unigenitum Filium suum hominem fieri mortemque perpeti vellet? parum est ita refellere, ut dicamus modum (0362C) istum bonum esse quo nos per Mediatorem liberare dignatus est, verum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse cuius potestati cuncta subiacent, sed sanandae nostrae miseriae convenientiorem modum alium non fuisse aut esse oportuisse.» Item: «poterat utique Deus hominem aliunde suscipere, qui esset Mediator Dei et hominum, non ex genere illius Adam, sicut ipsum quem primum creavit non de genere creavit alicuius, poterat vel sic, vel quo vellet, alio modo, creare unum alium, quo vinceretur victor prioris. Sed melius iudicavit de ipso qui victus fuerat hominem assumere.» Idem de agone Christiano: «Stulti sunt qui dicunt: quare non poterat aliter sapientia (0362D) Dei homines liberare, nisi hominem susciperet et nasceretur de femina? Quibus respondemus: poterat omnino, sed si aliter faceret, similiter vestrae stultitiae displiceret.»

Si igitur apud istos quos impudenter me persequi declamasti aliquid sacrae Scripturae contrarium reperimus, cur miraris in dictis tuis aliquid reprehendi potuisse, cum te in sacrae Scripturae eruditione manifestum sit nullatenus laborasse. Huic enim singularitati, quam divinae substantiae tribuisti, sanctorum Patrum Ambrosii, Augustini, Isidori scripta nequaquam consentiunt. Quae collecta ideo subiicere curavi, ut non ex mea, sed ex auctoritate divina quod mihi tenendum est roboretur. Beatus igitur Ambrosius in libro De fide ad (0363A) Gratianum imperatorem sic loquitur: «Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30). Hoc dicit, ne intelligatur discretio potestatis. Item: «Unum cum Patre et unum aeternitate, unum divinitate. Non enim Pater ipse est qui Filius, nec confusum quod unum, nec multiplex quod indifferens. Etenim si omnium credentium erat cor unum et anima una, si omnis qui adhaeret Domino unus spiritus est, sed vir et uxor in una carne sunt; si omnes homines, quantum ad naturam pertinet, unius substantiae sunt, multo magis Pater et Filius divinitate unum sunt, ubi nec substantiae nec voluntatis ulla est differentia.» Item: «Non est diversa nec singularis aequalitas, quia aequalis nemo ipse sibi solus est.» Item: «Deus est nomen commune Patri et Filio. (0363B) Item: Incarnatum patrem Sabelliana impietate astruere nituntur.» Item: «Quod unius est substantiae separari non potest, etsi non sit singularitatis sed unitatis. Singularitas est sive Patri, sive Filio, sive Spiritui sancto derogare.» Item: «Non unus sed unum sunt Pater et Filius.» Item: «Una dignitas, una gloria; in commune derogatur quidquid in aliquo putaveris derogatum.» Augustinus in libro De Trinitate: «Qui putat eius esse Deum potentiae, ut se ipsum ipse genuerit, eo deterius errat, quod non ipse solus talis non est, sed nec ulla creatura spiritualis neque corporalis. Nulla enim anima res est, quae se ipsam gignat.» Item: «Circa creaturam susceptumque habitum occupati aequalitatem quam cum Patre habeo non intelligitis.» Item: «Convenienter (0363C) dicimus illum qui in carne apparuit missum, misisse autem illum qui non apparuit. «Item: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, ac si diceret, Patrem nemo videbit in iudicio, sed omnes Filium videbunt, ut possit et ab impiis videri.» Item: «Tres visi sunt, nec quisquam illorum vel forma vel aetate vel potestate maior caeteris visus est.» Item: «Cum quaeritur, quid tres? magna prorsus inopia humanum laborat ingenium. Dictum est autem: tres personae, ne omnino taceretur.» Item: «Trinitas Filius nullo modo dici potest.» Item: «Potest universaliter dici, quod et Pater Spiritus et Filius Spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus. Si itaque Pater et Filius est Spiritus (0363D) sanctus, potest appellari Trinitas Spiritus sanctus. Sed tamen ille Spiritus sanctus, qui non Trinitas, sed in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spiritus sanctus, relative dicitur, et ad Patrem et Filium refertur, quia Spiritus sanctus et Patris et Filii est Spiritus; sed talis relatio in hoc nomine non apparet.» Item: «Dictum est a nostris Graecis: una essentia, tres substantiae; a Latinis: una substantia vel essentia, tres personae.» Item: «Licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dicere, non quia Scriptura dicit, sed quia non contradicit.» Item: «Cum conaretur humana inopia loquendo proferre quod tenet de domino Deo, timuit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas.» Item: «Cur haec (0364A) tria simul unam personam non dicimus sicut unam essentiam et unum Deum, sed dicimus tres personas; tres autem essentias et tres deos non dicimus, nisi quando volumus vel unum vocabulum servire huic significationis qua intelligitur Trinitas, ne omnino taceremus interroganti: Quid tres?» Item: «Ita dicat unam essentiam, ut non existimet aliud alio maius vel melius vel aliqua ex parte diversum, non tamen ut Pater ipse sit Filius et Spiritus sanctus.» Item: «Nulla est distantia dissimilitudinis, ut intelligatur aliud alio maius vel paulo minus, nec talis distinctio, in qua sit aliquid impar.» Item. «Ideo dicimus tres personas vel tres substantias, non ut intelligatur aliqua diversitas essentiae, sed ut vel uno vocabulo responderi possit, cum quaeritur: (0364B) quid tres, vel quid tria? tantamque esse essentiae aequalitatem in ea trinitate, ut non solum Pater non sit maior quam Filius, sed nec Pater et Filius simul maior quam singulus Pater.» Item: «Unus Deus, una fides, unum baptisma. Fides quamvis sit una, in aliis non tamen ipsa sed similis; non est una omnino, sed genere; propter similitudinem tamen et nullam diversitatem magis dicitur una quam plures; nam et duos homines simillimos unam faciem habere dicimus.» Item: «Verbum ideo Filius Patri per omnia similis est et aequalis.» Item: «Quia Spiritus sanctus communis est ambobus, hic dicitur ipse proprie quod ambo communiter, id est Spiritus sanctus.» Augustinus ad Pascentium comitem Arianum: «Cum pro diversis sibi cohaerentibus (0364C) dicatur unus Spiritus et unum corpus, cum pro anima et corpore sibi cohaerentibus dicatur unus homo, cur non maxime de Patre et Filio dicatur unus Deus, cum sibi inseparabiliter cohaereant? Item: «His appellationibus significatur, quod ad se invicem referantur.» Item Augustinus in homelia: «Non turbetur cor vestrum (Ioan. XIV, 1), his qui noverant Filium dictum est de Patre, et vidistis eum. Dictum est enim propter omnimodam similitudinem, quae illi cum Patre est, ut dicerentur nosse Patrem, quia noverant Filium similem. Ad hoc valet quod Philippo dictum est: Qui videt me, videt et Patrem (ibid. 9), non quod ipse sit Pater et Filius, sed quod tam similes sint Pater et Filius, ut qui (0364D) unum noverit, ambos noverit. Solemus enim de duobus simillimis dicere his qui unum eorum viderunt: Vidistis istum, ergo et illum vidistis. Sic ergo dictum est: Qui videt me, videt et Patrem, non quod ipse sit Pater et Filius, sed ad similitudinem in nullo prorsus discrepet a Patre Filius.» Boetius in libro De Trinitate: «Huius unitatis causa est indifferentia.» Augustinus De Trinitate sic dictum est: «Deus est charitas, ut incertum sit et ideo quaerendum, utrum Deus Pater sit charitas, vel Deus Filius, vel Deus Spiritus sanctus, vel Deus tota Trinitas.» Augustinus igitur, ut non solum quod beatus Ambrosius verum et quod sanctus Hieronymus dicam: «Non solum divinitatem Patris, sed nec Filii nec Spiritus sancti naturam possunt oculi carnis (0365A) aspicere.» Idem in doctrina Christiana: «Res quibus fruimur, Pater et Filius et Spiritus sanctus, et haec Trinitas una quodammodo res est. «Item: «In omnibus rebus illae solae sunt quibus fruendum est, quas aeternas atque incommutabiles diximus.» Idem de agone Christiano: «Credamus in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, haec aeterna sunt atque incommutabilia.» Unde Ioannes: Tres sunt in coelo, qui testimonium perhibent, Pater et Filius et Spiritus sanctus (I Ioan. V, 7). Sciendum est vero, quod in substantia sanctae Trinitatis quaelibet nomina non aliud et aliud significant, sive quantum ad partes sive quantum ad qualitates, sed ipsam solam non in partes divisam nec per qualitates mutatam significant substantiam. Non igitur per personam (0365B) aliud aliquid significamus quam per substantiam, licet ex quadam loquendi consuetudine triplicare soleamus personam, non substantiam, sicut Graeci triplicare solent substantiam. Neque vero dicendum est quod in fide Trinitatis errent triplicando substantiam, quia licet aliter dicant quam nos, id tamen credunt quod nos, quia, sicut diximus, sive persona sive substantia sive essentia in Deo prorsus idem significant. In locutione enim tantum diversitas est, in fide unitas; alioquin iam non esset apud Graecos Ecclesia. Si autem ipsi sic loquendo unum dicunt, quare nos idem dicendo mentiamur non video. De diversitate divinae substantiae sive per qualitates sive per partes beatus Ambrosius De fide et beatus Augustinus De Trinitate (0365C) sic loquuntur. Ambr. : «Deus nomen est substantiae simplicis, non coniunctae vel compositae, cui nihil accidat, sed solum quod divinum est in natura habeat sua.» Aug. : «Quidquid secundum qualitates dici Pater videtur, secundum substantiam et essentiam est intelligendum. Item: Nomina quatuor sunt, res autem una est.» Quando ergo haec nomina variamus sive singulariter sive pluraliter proferendo, non, quia aliud unum quam alterum significet, hoc facimus, sed pro sola loquentium voluntate, quibus talis loquendi usus complacuit. Si enim diversae partes ibi essent, ut altera persona, altera substantia diceretur, fortassis ratio aliqua earum. cur unum singulariter alterum pluraliter proferremus, ut hominis, quia alia pars est corpus, (0365D) alia anima, unam animam dicimus, sed plura, corpora propter corporis partes diversas; sed neque alia qualitas per personam, alia per substantiam vel essentiam significaretur, quia, sicut iam diximus, in Deo nulla prorsus qualitas est. Ex hac igitur sanctarum Scripturarum numerositate diligens lector intelligit sanctos qui eas conscripserunt nequaquam in Deo tantam singularitatem, intellexisse, ut una sola res, una singularis substantia tribus illis nominibus appellaretur, ne hoc de Deo sentientes in illam Sabellianam haeresim laberentur. Multa enim inconvenientia ex hac Sabelliana singularitate videtur consequi. Neque vero ea quae dixi ideo dixi, ut aliquem doceam, sed potius, si sacras Scripturas non recte intelligo, discam, quia in omnibus paratior (0366A) sum discere quam docere, et malo audire magistrum, quam audiri magister cum hoc Augustino ad beatum Hieronymum loquente dicens: «Quamvis pulchrius sit senem docere quam discere, mihi tamen nulla aetas sera est ad discendum. Quod autem dicis me unam singularem sanctae Trinitatis substantiam cognovisse, verum utique est, sed non illam Sabellianam singularitatem, in qua una sola res, non plures illis tribus nominibus appellatur, sed in qua substantia trina et triplex tantam habet unitatem, ut nulla tria usquam tantam habeant; nulla enim tria tam singularia tamque aequalia sunt, sicut scriptum est: In hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi (0366B) sunt et coaequales. Sed licet lex dicat, quod in ore duorum vel trium testium stet omne verbum (Deut. XIX, 15), nos tamen quarto iam tribus apposito, quintum et sextum apponamus, quorum testimoniis unitate similitudinis et aequalitatis roborata, ne videamur nisi testium numero et occasione virorum illustrium subtergere rationem et non audere manum conserere pro improbatione singularis unitatis, eamdem compr... emus. Dic ergo, beate Athanasi, divinae contra Arianos defensor substantiae, dic, quid de ipsa substantia sentias, et, sicut Arianos qui eam per gradus variabant, vicisti, ita et Sabellianos, qui personas confundunt, convincas, dic: «Neque confundentes personas, neque per substantiam separantes.» Personas confundit (0366C) qui Patrem Filium, et Filium Patrem dicit, quod necesse est eum dicere qui illa tria nomina unam solam rem singularem significare voluerit. Omnia enim unius et singularis rei nomina de se invicem praedicantur. Ita igitur Pater incarnatus et passus est, quia ipse est Filius qui hoc totum passus est; quod quantum sanae fidei repugnat attende. Sequitur: Neque substantiam separantes. Diligenter intendendum est, utrum substantiam sanctae Trinitatis omnimodis an certo modo separari prohibeat. Quomodo enim, si sic est una, ut etiam plures sint, sicut Graeca clamat Ecclesia, non separatur? Omnia enim plura pluralitatis lege separantur, quia scriptum est quod omnis differentia in discrepantium pluralitate consistit. Quae ergo differentia (0366D) in hac pluralitate personarum secundum nos, substantiarum vero secundum Graecos sit, perquiramus. Nihil enim aliud est substantia Patris quam Pater et substantia Filii quam Filius, sicut urbs Romae Roma est, et creatura aquae aqua est. Quia ergo Pater genuit Filium, substantia Patris genuit substantiam Filii. Quia igitur altera est substantia generantis, altera generata, alia est una ab alia; semper enim generans et generatum plura sunt, non res una, secundum illam beati Augustini praefatam sententiam, qua ait quod nulla omnino res est, quae se ipsam gignat, quae enim generat est ingenita; genita vero est unigenita. Sed ingenitum et unigenitum sunt plura, sicut Augustinus de Trinitate ait: Filius quidem ipsam substantiam debet (0367A) Patri, id est quod est substantia a Patre habet et ab eius substantia; non ergo omnino possumus vitare separationem facere in substantia sanctae Trinitatis. Restat ergo ut certo modo separationem prohibeat; qui modus quis sit ostendit, cum subdit: in hac Trinitate n. p. a. p. n. m. a. m. Contra Arium quippe agebat, qui diversitatem inaequalitatis in sanctae Trinitatis substantia ponebat, Patrem, Filium et Spiritum sanctum gradibus dignitatis distinguens. Ideo ergo dicit: Totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales; si enim coaeternae, nihil prius aut posterius; si coaequales, nihil maius aut minus. Hanc igitur Arianam sepaparationem, contra quam agebat, secundum videlicet graduum distinctionem, Athanasius prohibet, (0367B) nam omnino separationem non aufert, ubi eas coaeternas et coaequales dicit. Si enim coaequales, sunt et aequales; aequalitas autem semper inter plura est, nihil enim sibi aequale est, beato Ambrosio dicente: «Nemo ipse sibi solus aequalis est.» Dum igitur in substantia sanctae Trinitatis aequalitatem et coaeternitatem ponit, in ea utique separationem pluralitatis relinquit. Sed prioritatis et posterioritatis per coaeternum, minoritatis et maioritatis gradus dicendo coaequales exstinguit. Quod autem unam non singulariter substantiam sed per similitudinem et aequalitatem dicat, manifeste demonstrat, cum dicit: «Una divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas.» Nisi enim priusquam unam dixit, subdidisset: «aequalis gloria, coaeterna maiestas,» unam (0367C) ex consuetudine id est singularem acciperemus; sed hoc prorsus aufert, cum dicit: «aequalis gloria, et quod unum secundum aequalitatem acceperit, declarat. Sicut autem ostendimus, quod cum de separatione substantiae ageret, non omnem eum separationem accepisse, sed illam solam Arianam per graduum scilicet distinctionem, ita summopere perquirendum est, cum dicit: «non tres aeterni sed unus aeternus,» utrum omnimodis multiplicitatem aeternitatis removeat an certo modo. Si enim omnino aeternos dici posse negat, sibi ipsi contrarius est, qui tres personas aeternas vocavit, dicens eas coaeternas. Si enim coaeternae, sunt et aeternae; quomodo ergo non tres aeterni, si tres illae personae (0367D) sunt aeternae? Beatus etiam Augustinus De doctrina Christiana et De agone Christiano aeternas pluraliter appellat, dicens: «In omnibus igitur rebus illae sunt, quibus fruendum est, quas aeternas atque incommutabiles diximus.» Praedixerat enim: «Res quibus fruimur Pater et Filius et Spiritus sanctus.» Idem De agone Christiano: «Credimus in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Haec aeterna sunt et immutabilia.» Si igitur iste aeternas omnino negat, et sibi et Augustino veraciter repugnat. Dicendum est ergo et aeternas esse pluraliter, et quodammodo non esse. Sic enim, cum Ioannem Salvator prophetam diceret, ille se prophetam negavit. Sed, ut neque praeco veritatis mentiatur, alio modo negavit ille, alio modo affirmavit iste. (0368A) Negavit enim se non prophetam esse omnino, sed simplicem prophetam, quia plus quam propheta fuit ubi quae praedixerat ostendit. Ita igitur et hic dicendum est eum non omnino tres aeternos negasse, sed eo tantummodo quo Arius affirmabat, qui mensuram aeternitatis in personis variabat. Aeterni enim erant pluraliter, sicut plures res aeternae, et aeterni non erant, ut aeternitas in eis varia videretur. Dicat melius qui potest. Ego melius non valeo. Sed neque quod dico importune defendo. Dic et tu, sancte Isidore, Ecclesiarum totius Hispaniae magister, quid de substantia sanctae Trinitatis sentiendum decreveris. «Trinitas appellata, quod fiat totum unum ex quibusdam tribus.» Item: «Pater et Filius et Spiritus sanctus Trinitas et unitas; unitas (0368B) propter maiestatis communionem, Trinitas propter personarum proprietatem, pariter simplex pariterque incommutabile bonum et coaeternum. Pater solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus, Filius solus de Patre est natus, divinitas non triplicatur quia, si triplicatur, deorum inducimus pluralitatem. Nomen autem deorum in angelis et sanctis hominibus ideo pluraliter dicitur, quod non sint merito aequales. De Patre et Filio et Spiritu sancto propter unam et aequalem divinitatem non nomen deorum, sed Dei esse ostenditur. Fides apud Graecos hoc modo est: Una usia, ac si dicat una natura aut una essentia, tres hypostases, quod resonat in Latinum vel tres personas (0368C) vel tres essentias.» Audisti Trinitatem unam esse propter maiestatis communionem, non propter maiestatis singularitatem; quod enim singulare, nullo modo commune est, et quod commune est, singulare esse non potest. Maiestas igitur Trinitatis, quia communis est, quomodo singularis esse potest?

Audisti etiam quia nomen ideo de Trinitate singulariter dicitur propter aequalem divinitatem, ne, si pluraliter dicerentur, inaequalitas divinitatis intelligeretur. Sed divinitas Trinitatis extra se aequalem non invenit. In ipsa igitur Trinitate divinitas aequalis divinitatem invenit aequalem; plura vero aequalia res singula et unica quomodo esse possit, non video. Ut igitur fidei Christianae navis inter utrumque scopulum (0368D) currens illaesa pertranseat, summopere cavendum ne ad Sabellianae singularitatis lapidem, in qua Patrem incarnatum et passum fateri necesse est, offendat, neque Arianae pluralitatis periculum, per prius et posterius, per maius et minus substantiam variando, incurrat, atque deorum pluralitatem enormitate varietatis inducat. Soli enim Trinitati ideo Dei singularis numerus relictus est, ut in ea et intra eam omnimodam aequalitatem significet. Hominibus vero ideo pluraliter datur, ut non idem meritum nec eiusdem dignitatis esse monstretur, ut: Ego dixi: Dii estis (Psal. LXXXI, 6), et: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4). Itaque cum de divinae substantiae unitate discrepare videamur, tu quidem de ingenioli (0369A) tui tenui conatu praesumendo solitudinem ei singularitatis adscribens, ergo autem divinarum Scripturarum sententiis armatus similitudinis et aequalitatis unitatem defendens.

In hoc tamen convenire nos convenit ut Deum qui unus trinus est, quoquo modo illud intelligendum sit, unanimiter deprecemur, quatenus in nobis ignorantiae tenebras illuminet, seu infidelitatis maculam lavet nostrisque mentibus cognitionem suae veritatis infundat, et nos sopito contentionis desiderio idipsum invicem sentire concedat Iesus Christus Dominus noster. Amen.

Sed quia ad fabulas nostrae detractionis, quas ipse impudenter finxisti, quasi ad epularum delicias tanquam potens crapulatus a vino diutius resedisti, in (0369B) merdae nostrae detractionis immunditia suino more saturatus es, nos quoque versa vice, non odii dente mordendo nec ultionis baculo feriendo, sed litterarum tuarum latratibus arridentes de vitae tuae inaudita novitate disputemus, et ad quantam ignominiam merito tuae immunditiae dilapsus sis, demonstremus. Neque vero opus est ut ad tuam contumeliam more tuo aliquid confingamus, sed tamen quod a Dan usque Bersabee notum est replicemus. Miseria siquidem tua iam manifesta est, et quamvis eam lingua taceat, tamen eam res ipsa clamat. Vidi siquidem Parisius quod quidam clericus nomine Fulbertus te ut hospitem in domo sua recepit, te in mensa sua ut amicum familiarem et domesticum honorifice pavit, neptim etiam suam (0369C) puellam prudentissimam et indolis egregiae ad docendum commisit. Tu vero viri illius nobilis et clerici. Parisiensis etiam Ecclesiae canonici, hospitis insuper tui ac domini, et gratis et honorifice te procurantis non immemor, sed contemptor, commissae tibi virgini non parcens, quam conservare ut commissam, docere ut discipulam debueras, effreno luxuriae spiritu agitatus non argumentari, sed eam fornicari docuisti, in uno facto multorum criminum, proditionis scilicet et fornicationis reus, et virginei pudoris violator spurcissimus. Sed Deus ultionum, Dominus Deus ultionum, libere egit, qui ea qua tantum parte peccaveras te privavit. Ea enim de parte dives in inferno sepultus qua plus peccaverat plus ardebat, cum linguam suam gutta aquae refrigerari poscebat.

(0369D) Dolore igitur tam pudentis vulneris anxiatus metuque mortis imminentis pro vitae prioris foeditate compulsus habitum mutasti, et quasi monachus effectus es. Sed audi beatum Gregorium de his qui timore ad religionem confugiunt loquentem: «Qui timore bona agit, a malo penitus non recessit, quia eo ipso peccat, quod peccare vellet, si peccare impune potuisset.» Audi etiam beatum Augustinum: «Inaniter se putat victorem esse peccati qui timore mortis non peccat, quia etsi exterius non agitur negotium cupiditatis, intus tamen ipsa est hostis; et quomodo coram Deo innocens apparebit qui faceret quod vetatur, si subtrahas quod timetur; et ideo iam ipsa voluntate reus est qui faceret (0370A) quod non licet, sed ideo non facit, quia impune non potest; quantum enim in ipso est, mallet non esse iustitiam. Quod si mallet non esse iustitiam, faceret, si posset, ut non esset iustitia. Quomodo ergo iustus est talis iustitiae inimicus? Amicus autem iustitiae esset, si amore iustitiae non peccaret. Qui gehennam metuit non metuit peccare, sed ardere. Ille autem peccare metuit qui peccatum sicut gehennam odit.» Audi eumdem: «Non frustra apud peccatores instituta sunt potestas regis ius gladii, ungulae carnificis, arma militis. Haec etenim timentur, et quietius inter malos vivunt boni; quanquam boni dicendi non sint qui talia metuendo non peccant, quia non est bonus quisquam timore poenae, sed amore iustitiae. Sed esto. Valeat timore (0370B) conversio, sed tamen si bona sequatur conversatio.»

Videamus autem ex quo conversus es, quomodo conversatus es. In monasterio siquidem beati Dionysii, ubi non tam ex regulae severitate, quam ex sapientissimi abbatis misericordia, dispensatione pro facultate singulorum omnia temperantur, morari non sustinens, Ecclesiam a fratribus sub nomine obedientiae, ubi voluntati voluptatique tuae deservires, accepisti, quam cum tuis superfluitatibus tuisque desideriis sufficere non posse conspiceres, aliam ad omnem voluntatem tuam idoneam eligens a domino abbate ex generali fratrum consensu accepisti, ubi, ut caetera taceamus, undique congregata barbarorum multitudine, veritatem artis (0370C) partim ex ignorantia partim ex superbia in nugas commutans, non docenda docere non desinis, cum et docenda docere non debueras, atque collecto falsitatis quam doces pretio, scorto tuo in stupri praemium nequaquam transmittis, sed ipse deportas et quid, dum poteras, in pretium exspectatae voluptatis dabas, modo das in praemium, plus utique remunerando stuprum praeteritum peccans, quam emendo futurum, et qua prius cum voluptate abutebaris, adhuc ex voluntate abuteris: sed Dei gratia ex necessitate non praevales. Audi ergo beati Augustini sententiam: «Voluisti aliquid, sed non potuisti, sic annotat Deus, quasi feceris quod voluisti.» Teste Deo et electis angelis loquor, quia commonachos tuos perhibentes (0370D) audivi, quia, cum sero ad monasterium redis, undecunque congregatam pecuniam de pretio falsitatis quam doces, calcato pudore ad meretricem transvolans deportas, stuprumque praeteritum impudenter remuneras. Quia igitur, suscepto habitu, doctoris officium mendacia docendo usurpasti, utique monachus esse cessasti, quia beatus Hieronymus monachum, monachus ipse, diffiniens: «Monachus, inquit, non doctoris, sed plangentis habet officium, qui scilicet mundum lugeat et Domini pavidus praestolet adventum.» Sed neque clericum te esse habitus clerici convincit abiectio, sed multo minus laicus es, quod coronae tuae satis probat ostensio. Si igitur neque clericus neque laicus (0371A) neque monachus es, quo nomine te censeam, reperire non valeo. Sed forte Petrum te appellari posse ex consuetudine mentieris. Certus sum autem, quod masculini generis nomen, si a suo genere deciderit, rem solitam significare recusabit. Solent enim nomina propria significationem amittere, cum eorum significata contigerit a sua perfectione recedere. Neque enim ablato tecto vel pariete domus, sed imperfecta domus vocabitur. Sublata igitur parte, quae hominem facit, non Petrus, sed imperfectus (0372A) Petrus appellandus es. Ad huius imperfecti hominis ignominiae cumulum vero pertinet, quod in sigillo, quo fetidas illas litteras sigillasti, imaginem duo capita habentem, unum viri, alterum mulieris, ipse formasti. Unde quis dubitet, quanto adhuc in eam ardeat amore qui tali eam capitum coniunctione non erubuit honorare. Plura quidem in tuam contumeliam vera ac manifesta dictare decreveram; sed quia contra hominem imperfectum ago, opus quod ceperam imperfectum relinquo.