Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber III
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula I[De rustica et lupo]
Auxilio Phoebi iam carmina multa peregi,quae sunt digna foro Maeonidumque choro.nunc faveas plene dans carmen fingere lene,plenius, oro, fave, te sacra digna cape. | |
5 | fletus ut infantis sit pressus voce minantis,quoque sit elusus scribo tenore lupus.sic puero flenti nutrix ait et regementi:«excludere lupis, ni reticere cupis.»credidit illud edax, foret ut promissio verax, |
10 | et sperans donum stat vigil ante domum.alter dum credit quod dicitur, alter obedit,illi somnus abit, protinus huncque capit.nocte lupus tota speravit inania vota,quatinus ista vacet, flens puer ante tacet. |
15 | sic fera pernoctat, potuit nec habere quod optat,et cum mane fugit, nil nisi vota tulit.namque minantur ei vir, femina luxque diei,montes et planum, plus fera turba canum.sic defraudatus cur sit vacuusque rogatus, |
20 | vix datus ipse fugae, rettulit ista lupae:«non mihi cara parum, pulcherrima visa ferarum,feminea lusum perspicis arte lupum.talia vix credes, quod nunc viduata iaceres,vix sed ad has sedes me retulere pedes.» |
25 | iamdudum legi, non debet femina credi,cum soleat laedi, qui male credit ei. |