Poeta Astensis
floruit ca. 1100
|
Avianus novus
Liber I
|
____________________________________________________________
|
|
Fabula VII[De tauro et hirco]
Plurima scire iuvat, si, qui scit, dicere curat,scire suum vilet, qui sapit atque silet.ergo dicamus quod posse placere putamus,cur quod scire libet dicere, Musa, piget? | |
5 | intactus loris fugiebat ab ore leonistaurus, ut evadat, ne truce dente cadat.effugit absque moris, ne fiat praeda leonis,dum sperat praedam, non piget ire feram.vota fuere ferae quod praedam posset habere, |
10 | qui de morte timet, plurima mente videt.ut super alta specum repetat, fore iudicat aequum,qua tutus maneat, currit, ut hanc adeat.hanc petit ipse cite, quae sit custodia vitae,hanc vetat ire caper, dux gregis atque pater. |
15 | adpetit ingressum, quo se defendere fessumpossit, et hoc nolens devetat hircus olens.si velit ulcisci, leo iam superinminet ipsi,effugit inde dolens taliter ora movens:«vel cito cessisses, subita vel morte perisses, |
20 | putris, olens, demens, ni foret iste sequens.hirce, per has vires morti dampnatus obires,ire sed ulterius vis facit alterius.ut ventura putes, stigias adiuro paludes,quae tibi cuncta minor, si cadit iste timor.» |