BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Poeta Astensis

floruit ca. 1100

 

Avianus novus

 

Liber I

 

____________________________________________________________

 

 

 

Fabula II

[De aquila et testudine]

Avianus II

 

Ut sim vocalis, da motis, Maeonis, alis,

quae praeter divas vocis honore micas.

mos est multorum, cum sint sine parte laborum,

ut sic desipiant quod bona despiciant.

5

desipuit, saevit testudo, quod otia sprevit

et mercata fuit, quod moribunda ruit.

hoc ea mercatur, pennis ut in astra feratur,

promittens aquilae divitias patriae,

prona fit ad lucrum subito regina volucrum,

10

hanc tellure levat quo super astra vehat.

et cum iam caeli poterant vicina videri,

voce petit miti debita dona sibi.

cum dare non possit, dolet ista, quod altera poscit,

nil habet ista rei, creditor instat ei.

15

haec vacat, haec quaerit; cupit haec, hanc sponsio laedit,

si qua forent, claret, quod peritura daret.

iam lacrimans orat, quod eam tellure reponat

promittendo fidem, quod daret illud idem.

unguibus insistit volucris verbisque resistit

20

et sermone ream stringit et artat eam.

ingemit et pallet, iam terris serpere mallet,

et tunc poenituit, sic sibi quod libuit.

iamiam se culpat, iam cum cadit, aethera turpat,

sic demum doluit, talia quod voluit.

25

iam moriens maeret, iam terris esse placeret,

perque suum meritum venit ad interitum.

sic quisquis gaudes novitatis sumere laudes,

quod quandoque nocet, fabula nostra docet.