BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Poeta Astensis

floruit ca. 1100

 

Avianus novus

 

Liber I

 

____________________________________________________________

 

 

 

Fabula I

[De olla et grandine]

Avianus XLI

 

Semper amica iocis placidis modulamine vocis,

Musa, canens calamis vatis ades thalamis.

vatis in astensis sic sit tua copia mensis,

quicquid ut incipiat carmine perficiat.

5

ad pacis cultum, gentes, advertite vultum,

quod sumptum pigeat sumere ne libeat.

contra maiorem nemo praesumat honorem,

id fore proficuum denegat olla suum.

fata monent ollae quemquam praesumere nolle,

10

praesumpsit, voluit, velle quod indoluit.

tunc ea praesumpsit, cum nomen adultera sumpsit,

nomen maius adit, pondere pressa cadit.

fictor habens curam de molli reddere duram

hanc sub sole locat, quatinus inde coquat.

15

dum fuit in campo, descendit ab aethere grando

et, quod nomen habet, quaerere velle placet.

«voce sub inmiti: soleo» sonat «amphora dici»,

nomen ut hoc sonuit, grando nimis doluit.

nubis adit cellas, mox evocat inde procellas,

20

quîs inpulsa fluit, quae prius olla fuit.

dedoluit grando pereunti talia fando:

«nemo sibi rapiat quae sua non sapiat.»